Series VI Band 2 · No. 30.

Ratio Corporis Juris Reconcinnandi

[Juni 1668

Latin

Immemoriale tempus (quando Testes sunt minimum 54 Annorum et deponunt, quod 4) Annis non aliter viderint et cognoverint, quam sic et fuerit communis opinio, quod et olim fuerit sic; et quod non aliter audiverint a majoribus suis) praescribitur secundum nonnullos servitutibus discontinuam causam habentibus. Revera: iis quae sua natura in longum tempus differuntur (uti est Jus reluendi pignoris; jus annuae praestationis in abstracto, Jus ex pacto retrovendendi) et raro contingentia suut (uti est exactio Laudemii). Item Jus contra personam indeterminatam (v.g. si ego ex eo quod alii Vectigal Longe tempore dederunt, operas praestiterunt etc. allego praescriptionem contra reliquos omnes); Regalibus contra Principem usucapiendis, et aliis uae ure communi capere non aut vix possum v.g. Juri decimandi a Laico acquirendo. RATIO CORPORIS IURIS RECONCINNANDl §. 1. Ius Romanum vocamus tam quod a Iustiniano Romano Imperatore, quam quod a Romanis Pontificibus profectum est; illud Iustinianeum dicitur, hoc Pontificium. §. 2. Utrumque habet per Europam fere totam, spontanea quadam receptione vim Iuris Communis, et quasi Iuris gentium Christianarum; ut valeat quatenus ei speciali Regni, Regionis, Provinciae, Loci alicujus Lege, Statuto, vel Consuetudine non est derogatum. §. 3 Hanc Autoritatem hoc rerum statu necessario retinebit. §. 4. Quia omnes ei assueverunt: Scriptores in allegando, et fundamentis ex eo petendis; Scholae in legendo et disputando; Forum in judicando, consulendo, patrocinando. Adeo, ut eae quoque gentes, quamvis paucae, quae usu fori excluserunt, Scholas tamen ei aperuerint. §. 5. Ideo Iuris Romani authoritas sine totali Rei Iuridicae mutatione tolli non potest; tolli tamen Vitia ejus et possunt et debent. §. 6. Iuris igitur Romani consideranda sunt: Vitia, vitiorum effectus, vitiorum remedia. §. 7. Iuri Romano objiciuntur haec Vitia: Superfluitas, defectus, obscuritas, confusio. §. 8. Superfluitas Iuris Romani consistere putatur in Abrogatis. §. 9. Sed Abrogata ex Iuris corporc, si universale variis gentibus manere debet, ejicienda non sunt, quia alia aliis gentibus sunt abrogata, v.g. in Hispania adhuc viget vera Servitus. §. 1). Perlegantur modo illi, qui Abrogata colligere conati sunt; reperiemus, quae unus pro universaliter abrogatis asserit, alterum nonnisi de illius patria concedere, de sua vero vel aliorum contrarium demonstrare. §. 11. Imo in omnibus abrogatis manet nihilominus vera propositio Conditionalis nempe: quod stante illa hypothesi, quae olim fuit, etiam stare jus vetus deberet. §. 12. Contra, quod stante hodie hypothesi, quae veteri similis, vel contraria est, etiam ob similem, vel contrariam decidendi rationem, jus hodiernum juri veteri simile vel contrarium esse debeat. § 13 Et ita Abrogata praebent in hypothesi proportionali hodie vigenti, fundamentum decidendi proportionale, v.g. Materia de Famulis, de Operis Rusticis, Hominibus propriis hodiernis, ex materia Servorum veterum; Materia de Unione prolium hodierna, ex Adoptionibus veteribus capit fundamentum. Nos tamen operam dabimus abrogatis communioribus et suis locis, et sigillatim unius Schematis aspectu simul, repraesentandis. §. 14. Defectus Iuris Romani consistit in Antinomiis, et quod casus plurimi in eo non satis decisi sunt. § 15. Sed haec vitia omnibus legibus communia sunt, nunquam enim possunt comprehendi omnes casus. §. 16. Audemus tamen dicere, nullum extare librum Legum in Orbe terrarum qui plures, et insigniores in omnibus materiis, comprehendat, et decidat casus, quam Corpus utrumque juris Romanir §. 17. Antinomiae verae, si quae sunt, paucae sunt, a nobis et ipsae repraesentandae. §. 18. Et multa controvertuntur, quae ex Legibus modo confusis sic apparent, nec tamen sunt, verum exercitii tantum causa proponuntur. §. 19. Optandum tamen, Casus, adhuc controversos insigniores publica authoritate hodie decidi, et ita Corporis Iuris pomoeria velut proferri, sed hoc alterius disquisitionis est, et Legibus secundum institutum nostrum in ordinem redactis, Casibus indecisis ea ratione clarius elucescentibus, quin etiam a nobis simul indicatis Autorum eos colligentium locis, magis magisque patebit. §. 2). Obscuritas juris Romani consistit in Styli et Historiae veterum ignoratione. §. 21. Sed obscuritas hodie satis dispulsa est per Iuris Consultos Recentiores Cujacios, Contios, Hottomannos aliosque imprimis postquam potissima ex iis selecta Dionysius Gothofredus in notis suis Textui addidit. §. 22. Curatus igitur est morbus hic Legum, nisi quatenus adhuc a confusione trahit alimentum. Interim plurima egregia ad illustrationem, ornatum, perfectionem pertinentia desiderari adhuc posse, non diffitemur, de quo plura infra §. 142. et seqq. §. 23 Confusio autem sola adhuc maxime regnat, et omnia turbat. Ea enim et sustentat superfluitatem, et defectum et obscuritatem. §. 24. Quia quamdiu omnia confusa sunt, non possumus certo secureque nosse et in nnmerato habere, quid in legibus positum sit, quod poni non debuisset; nec, quid in iis omissum, quod omitti non debuisset; nec quae Lex aliam explicet, aut emendet. §. 25. Confusio est Operum, Materiarum et Legum. §. 26. Confusio Operum consistit tam in varietate Operum, quam in varietate Ordinis. §. 27. Varietas Operum est, quod de eadem re agitur saepissime in diversis Operibus Corporis Iuri s, nempe et in Digestis et Codice, et Institutis, et Novellis etc. §. 28. Haec debent inter se conjungi paralleliter. §. 29. Et tale opus vere Basilicum, et Regium jam tum annis abhinc circiter 8)o moliti sunt Imperatores Orientis: Basilius Macedo, Leo Philosophus, et Constantinus Porphyrogenneta; quod vocatur Corpus Basilicorum, constabatque ex Libris sexaginta. §. 3). Sed non pervenit ad nos integrum (in postrema enim Caroli Hannibalis Fabroti editione quae in Gallia ex M. S. Bibliothecae Regiae prodiit, desunt libri novendecim) et loca Iuris Iustinianei in eo detruncata, non, ut desiderantur, integra relicta sunt; et admixtae sunt Novellae sequiorum in Oriente Imperatorum, nunquam in Occidente receptae; ideo Basilica haec exemplum magis illustre, quam exemplar perfectum praebent. §. 31. Conjungi tamen ex variis libris Parallela sic debent, ut non unum fiat Crama, sed in qualibet materia Diversitas Iurium, seu quid Digestis inductum, Codice suppletum: et ex his iterum velut compendio: Institutis repetitum, Novellis denique et Canonico Iure correctum sit, successive in conspectu esse possit. Adde infra §. 90. 125. 139. §. 32. Varietas Ordinis est, quod alia Iura, alium habent ordinem. Alius enim est in Digestis, alius in Codice, alius in Institutis, alius in Decretalibus, in Novellis vero et Decreto plane nullus. §. 33. Sed in Decretalibus laudandum, quod eodem ordine dispositae sunt, et Decretales Gregorii, et in sexto Bonifacii, et Clementinae, et Extravagantes tam Ioannis quam Communes; ubi sequentes collectiones neque alios titulos, neque aliam eorum seriem, quam praecedentes habent. §. 34. Haec varietas Ordinis tollitur sublata varietate Operum. §. 35. Sed quaeritur utrum opus, utri in commixtione sit accomodandum? §. 36. Et res ipsa loquitur, non caetera Institutis accomodanda esse, quia magnum parvo accomodari, sine nimia partium majoris divulsione, ac contorsione, vix congrue potest. §. 37. Nec Codici sed Digestis, quia in Digestis materiarum principia traduntur, in Codice tantum supplentur, et specialius, per titulos particulariores diducuntur. §. 38. Con fusio Materiarum est vel Generalium vel subalternarum; vel Specialium. §. 39. Materiae Gnerales sunt, in quas totum Ius dividitur, v.g. hoc modo: Generalia Iuris et Actionum, Personae[,] Iudicia, Iura Realia, Contractus, Successiones, Delicta, Ius publicum, Ius Sacrum etc. quam Dividendi rationem praxi et usu communi ob commoditatem receptam nos imprimis tenebimus. §. 4). Horum in Digestis et Codice ordo aliquis ad Edictum perpetuum compositus, et ita in fundamento similis; sed saepius interuptus, et non uno loco dispersus, tum quia Edicti perpetui ordinem hodie conjecturis tantum assequimur, tum quia Tribonianus regulam ejus sibi propositam non adeo religiose ubique servavit. Hanc confusionem monstravimus duobus separatis Schematibus, Calci Dissertatiunculae hujus subjectis, sub signis et. Ex quibus et apparet, Divisionem Digestorum in 7 partes a Triboniano factam, uti per se arbitrariam, nec certo fundamento nixam ita instituto nostro commodam esse non posse. §. 41. Sed in earum quidem locum substituimus nostras novem partes ex rei natura sumptas jamjam §. 39. enumeratas; nihilominus tamen (quod ex Tabula collatoria ordinis vulgaris, et nostri aliquando ad oculum patebit) ordinem Digestorum principaliter retinentes, iis tantum quae a sede sua propria omnium confessione distracta sunt, ad eam reductis; ut singulatim Iura personarum, Iudiciorum item, Contractuum etc. uno certo loco collata, quaerentem non amplius fatigent. §. 42. Materiae Subalternae sunt mediae inter generales et speciales, v.g. in materia Personarum generali subalternae sunt materiae: Potestatis patriae, Servorum, Libertorum, Matrimoniorum, Tutelae et Curae. §. 43 In Materiis subalternis retineri plerumque potest ordo Digestorum, v.g. in Digestis (interjectis licet aliis) materia Personarum eandem fere seriem habet, quam §. praecedenti posuimus. Nisi quod materia Libertorum et Manumissionum paulo serius ponitur. §. 44. Et generaliter obser.andum duximus, ut ordo Corporis Iuris vulgaris, retineatur et in Corpore Iuris reconci nando, quantum fieri potest; idque memoriae et reflflexionis ad ordinem vulgarem, et commoditatis in evolvendo causa. §. 45. Materiae Speciales sunt ipsi Tituli in Corpore juris, qui in specialiores non diducuntur, v.g. de manumissis vindicta, de pactis dotalibus etc. §. 46. Titulis autem aequiparandos duximus nova, sed necessaria ratione et Paragraphos Institutionum et Capitula Novellarum: Paragraphos quidem, tum quia uni saepe Paragrapho Institutionum,.respondet integer Titulus Digestorum et Codicis, et ille hujus velut Summarium continet; tum quia nonnulli Commentatores ea occasione ad Paragraphos istos integras materias absolvere consueverunt. §. 47. Capitula vero Novellarum secundum Editionem Gothofredi itidem titulorum inst.ar et suis quaeque locis inseruimus, et peculiaria ipsis, prout aliis, Summaria dedimus, quia plerumque una Novella multa Capitula, ex variis materiis inter se sine connexione mixta continet; cum tamen eae ipsae Capitulorum materiae in Rubrica Novellae vulgari, non plane enumerentur, sed adjiciatur saepissime Clausula illa Generalis: et aliis Capitulis. §. 48. Titulorum consideranda Conceptio, et Series. §. 49. Titulorum Conceptionem in Corpore Iuris improbarunt, novosque sibi titulos finxerunt Methodistae, v.g. de homine relative spectato, de postestate privata, etc. §. 5). Hoc autem, licet per se non improbandum, in Reconcinnando tamen Iuris Corpore fieri nequit, sed retinendi sunt tituli Corporis Iuris. Alioqui corruerent omnia allegata Doctorum, in quibus semper citatur Lex et Titulus. §. 51. Series Titulorum Specialium in Corpore Iuris posita, satis bona est. V.g. in materia manumissionum retineri potest series Titulorum Specialium, quae est in lib. 4). Digest. et in lib. 7. Cod. §. 52. Quia in ea non multum situm est, nec interest, v.g. an prius agatur de manumissione per testamentum, an de manumissione per vindictam. §. 53. Series enim Titulorum, non ad subtilitatem philosophicam sed commoditatem practicam exigi debet, quanquam ubi vel Nigrum plus Rubro continebit, vel illi inerunt alia, quae hoc amplius declarare possint, singularibus signis et charactere in ipsis Titulis admonebimus. §. 54. Post Confusionem titulorum sequitur longe major Confusio Legum. Legem appellamus: quamlibet propositionem vel enunciationem in Corpore Iuris principaliter positam, quae cum annexis, unam perfectam et per se stantem Periodum constituit, quo sensu et Paragraphi Legum communiter dictarum plerumque etiam sunt Leges. §. 55. Principaliter cum dicimus, excluduntur omnia quae indirecte obiterque ad aliud confirmandum probandum illustrandum apposita sunt; ea enim a principali etiam in Reconcinnatione divelli non debent, sed unam cum eo periodum Legemque constituunt. Alioqui sensus, et vis illationis imperfecta et mutila redderentur. Propositiones enim obiter emergentes singulas suis locis annotare, Indicis Alphabetici et Digestionis remissivae: non vero Reconcinnationis, sed Digestionis Leges justo loco in natura, et ut jacent, totas repraesentantis, opus est. §. 56. Confusio Legum est partim Dispersio, partim Perturbatio. §. 57. Dispersio Legum est, quod plures Leges eodem pertinentes non sunt positae in uno loco seu titulo; sed in diversis. §. 58. Interdum enim Lex, ad duos titulos heterogeneos pertinens, in alio ponitur, in alio non ponitur. V.g. in Tit. de jure dotium ponuntur Leges de pollicitatione, stipulatione, acceptilatione, usuris, usufructu, pignore dotium, etc. Tales et ad Titulum de Iure dotium, et ad Tit. de pollicitatione, stipulatione etc. referri possunt. §. 59. Hic dispersionis gradus est in toto jure frequentissimus, caeterum in tali casu, ea ipsa lex in uno titulo ponenda est in natura, et in altero tantum summarium ejus: illic verba integra exponenda, hic numerus tantum et verba legis initialia alleganda. §. 60. Ponenda autem est integra Lex ineo Titulo ex quo ratio decidendi pendet, et cui magis propria est. V.g. si legis alicuius de stipulatione dotis decisio pendet ex natura stipulationis, et ita non solum in dotis, sed et alia v.g. poenae stipulatione obtinet, referenda Lex est ad Titulum de stipulatione, seu verborum obligatione; sin aliter, referenda ad Titulum de dote. Eaque in re magna cautio ponenda est, ne primariae saepe materiarum sedes alienis Titulis per occasionem inspersae loco non suo peregrinentur, fugiantque quaerentem. §. 61. Interdum Lex non ponitur in Titulo ad quem pertinet, sed in Titulo homogeneo. V.g. in Tit. Cod. de appellationibus ponuntur quae pertinent ad Tit. Cod. de temp. Apell. et contra. Huic dispositioni in jure, neque rarissimae, neque frequentissimae, faciliori negotio occuri potest. §. 62. Interdum Lex non ponitur in Tit. ad quem pertinet, sed in plane heterogeneo. §. 63. Adeo ut saepe multorum librorum intervallum intercedat Leges quae se tamen invicem explicant, supplent, limitant, ampliant, emendant, abrogant. Quas potius immediate sibi jungi deceret. Hoc dispersionis genus, ut rarius praecedentibus, ita emendatione maxime indiget. §. 64. Interdum unius Legis Paragraphi ad varios titulos pertinent. Quae omnia ita notoria et passim obvia sunt ut non indigeant demonstratione. §. 65. Perturbatio Legum est, quando eae quidem positae sunt in uno titulo; sed ordine confusissimo. Cujus rei specimen in Tit. ff. de Proc. itidem ad calcem adjecimus, sub signo. §. 66. Quin imo de Legibus Titulorum disponendis Tribonianum cura quandoque vacasse luculenter monstrant duo illi de verb. signif. et Regr Jurr Tituli ex professo Miscellanei, modo generalia modo specialia continentes, qui propterea et peculiari studio nostro magis parebunt. §. 67. Debent autem Leges quolibet Titulo disponi secundum Locos materiae ToPicos, quales sunt: Forma, Finis, Efficiens, Subjectum, modus causandi, objectum, effectus, contrarium. §. 68. Quo pertinent Circumstantiae: Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando. §. 69. In compilando respiciendi quidem sunt loci Topici, sed potius exprimendae circumstantiae. § 7). Nam popularius, clarius, accuratius tractabimus: Quis Procuratorem dare possit, quis dari, quomodo constitui; quid facere possit, quid debeat, quomodo esse desinat; quam si ejus formas, causas, effectus, subjecta, objecta, aliaque metaphysica ambigua et remota ingessisse accusemur. §. 71. Hactenus de Iuris Romani vitiis. Effectus horum Vitiorum sunt omnia illa mala, quae nunc in rem Iuridicam incurrere, quae omnia enumerare neque instituti nostri, neque spatii est. §. 72. Illud tantum quasi per saturam adjiciemus, a Confusione Corporis Iuris ortam esse et neglectionem Lectionis ejus; et, si quis eam forte accessisset, difficultatem reperiendi conjunctamque cum incertitudine ac molestia ex variis locis combinandi necessitatem. §. 73. Ab his porro ortum est, quod paulatim Doctores magis in foro attendi et in scholis citari coepere, quam ipsae Leges, §. 74. Praesertim cum Stylus eorum et Genus loquendi, et Exempla Casusque, Opiniones denique, nostro aevo accommodatiores iis appareant, qui parum solliciti sunt in indaganda Historiae antiquitate et genuinis verbis ipsarum LL. §. 75. Patefacta semel Doctoribus authoritate, coepere numerari sententiae, et e contra, crepari Communes Opiniones, imo Communes contra communes. §. 76. Ita Ius infinitum, incertum, imperceptibile, arbitrarium, antiquum denique chaos reddi clamarunt plurimi. §. 77. Et sunt quidam in ipsam Iurisprudentiam ejusque cultores contumeliosi adeo, ut jactare audeant, omnia pro, et contra defendi posse, nulla esse principia justitiae certa, quo nihil miserius, nihil ad perniciem Reipublicae validius. §. 78. Ut taceamus retardationem Iuventutis in Scholis, cumulationem Litium in Foro, acervum infinitarum allegationum non ipsarum LL. tantum sed et DD. eorumque opinionum in Libris, ex hac unica scaturigine duci quae, quanto magis nundinatim augentur, tanto magis jura confunduntur. §. 79. Atque hinc simul apparet, cur Nobiliora, et ad res gerendas nata ingenia, indignatione quadam, et velut nausea concepta, secessionem a Iure-Consultis jamjam moliantur, magisque inclinent juris naturalis et historiarum jucundiorem potius ductum sequi, quam haerere inter tot ambages obscuri juris. §. 8). Aliud haud dubie factura, si quis eis via secura brevique et amoenitatem IUris Romani, et cum naturali ratione Harmoniam satis ac facile degustandam praebeat. §. 81. Quod non toties repetitis Disputationibus, perpetuis controversiis, praegrandibus commentariis, innumeris allegatis, animum generosiorem et ad alia properantem deterentibus; sed rei ad ipsa principia reductione, accedente selectarum amoenitatum velut condimento, effici tandem speramus. §. 82. Haec enim copia nimia, hic torrens sisti non potest, nisi fonte obstructo id est sublata Iuris Confusione, quod unicum tot vitiorum remedium restat. §. 83. Confusio ea tolletur reductis, redactisque in ordinem ipsis Legibus, id est Corpore Iuris Reconcinnato. §. 84. Reconcinnationem bono cum Deo sic paramus: (I) Retinebitur Textus Corporis Iuris, ut jacet, nullo neque dempto, neque addito, neque mutato. §. 85. Neque enim institutum nostrum est Leges excerpere, truncare, controvertere, applicare, Argumenta Textus abundanter nimis, et saepe minus ad proposituin extendere. §. 86. Nec animus est Paratitla, Analyses, Syntagmata, Dispositiones, Ideas, Introductiones, Collegia, Exercitationes, et tot alia nomina condere, quae Autores Synthetici suis laboribus, sat laudabilibus hactenus indidere. §. 87. Nam si quisque sibi sumit Leges jam ex Digestis quidem, jam ex Codice digerere, nec tamen omnes exhaurit; nec ea tantum, quae manifestissime et in terminis dicunt, adfert; neque etiam a Controversiis aut DD. sententiis abstinet; tum et multiplicatur res in infinitum, et nihilominus labor manet imperfectus. §. 88. Quia nulla perfectionis, nulla certitudinis spes est, quamdiu deest (quae hactenus defuit) Proba securitatis, quae nos dubitare non sinat, de omnibus Titulis, omnibus Legibus, omnibus denique Legum Paragraphis exhaustis, et in justum locum redactis. §. 89. Id vero praestabitur in Corpore Iuris reconcinnato, quod unicum infinitorum ejusmodi Paratitlorum Analyseon, etc. instar erit. §. 9). (II) Libri Corporis juris in unam consonantiam jungentur, sic tamen, ut uno obtutu apparere possit, quid ex Codice vel Digestis etc. haustum sit. Adde quae diximus §. 23.-31. §. 91. (III) Retinebuntur Tituli, seu Rubricae in Corpore Iuris jam extantes, per ea quae diximus §. 48. 49. 5). §. 92. Hi Tituli (IV) primum a nobis digerentur in Materias Generales velut partes principales juris universi et totius operis nostri, ad imitationem illarum 7 Partium, in quas ipsos Pandectas, quamvis sine ullo doctrinae vel memoriae juvamine hactenus cernimus divisos. Et erunt quidem hae nostrae partes numero Novem ipsi Ordini Digestorum perpetuo curenti ejusque rationi simul ac praxi receptissimae satis consentaneae, junctis tantum securitatis causa iis Titulis, Libris, Legibus etc. quos jam a principio jungi decuisset, quique non juncti, praesentem nunc nobis quam omnes plangimus generarunt obscuritatem; veluti: (I) Generalia Iuris et Actionum, (II) Iura Personarum, (III) Iudicia, (IV) Iura Realia, (V) Contractus, (VI) Successiones, (VII) Delicta, (VIII) Ius Publicum, (IX) Ius Sacrum. Vide etiam §. 40. supra. §. 93. (V) Materiae generales digerentur in subalternas, ordine veteri Corporis Iuris partim servato, partim ubi opus, mutato, per ea quae diximus §. 42. §. 94. (VI) Materiae subalternae digerentur in Speciales, servato ordine vulgari Corporis Iuris, per ea quae diximus §. 51. 52. §. 95. (VII) Ordo Corporis Iuris vetus servabitur, ubi servari commode potest, per §. 54. et §. 92. In primis autem Digestorum, ita ut Tituli Digestorum Directores sint, caeteri ex Cod. Inst. Novell. Decretal. memoria locali quantum fieri potest invicem etiam servata, subordinentur, per §. 36. 37. §. 96. (VIII) Leges vel Paragraphi ad eundem titulum spectantes colligentur in unum, per §. 56. seqqr §. 97. (IX) Disponentur sub eodem ordine naturali circumstantiarum, per §. 67. 68. 69. 70. §. 98. (X) Si Lex ad plures titulos referi potest, ponetur sub eo, ex quo pendet ejus ratio decidendi. Sub altero tantum citabitur per verba initialia, §. 5. §. 99. (XI) Res per Indices sic dirigetur, ut Tituli et Leges Corporis Iuris ita ut nunc a Doctoribus citantur, mutato licet ordine, etiam in Corpore Iuris reconcinnato facile inveniri possint. §. 100. (XII) Denique proba securitatis velut Arithmetica habebitur, quae in eo consistet, ut certo sciamus nullum a nobis Titulum, nullam Legem Paragraphumque omissum, omnia observata, digesta, suo loco inserta esse. Qua de re satis prospectum est per supputationem, et velut Arithmeticam calculi subductionem. De probae hujus forma infra §. 137. 138. 139. 14). amplius. §. 101. Satis delineavimus quale futurum sit Corpus Iuris Reconcinnatum, id est: nihil aliud quam Systema Legum omnium, prout singulae in Corpore Iuris verbotenus jacent, et in natura reperiuntur, justo ordine digestarum. §. 102. Sed antequam integrae Leges ita digestae excudentur, praemittemus Repraesentationem Corporis Iuris Reconcinnati, velut Ideam, Schema, Diatyposin ordinis justi. §. 103. Idque imprimis ut aliorum Judicia exploremus, ac si quae cordate et candide admonebuntur, re adhuc integra emendemus. §. 104. Publico vero calculo accedente et favore principali coroborante poterunt faciliori negotio ipsae Leges integrae (quem Scopum inde usque ab initio respeximus) verbotenus, eo quo repraesentabimus ordine, ipsis Typis, bono cum Deo, exhiberi. §. 105. Quo tamen labore nobis primario propositum est, non Corpus Iuris vulgari ordine conceptum e Scholis tollere, sed declarare; non authentica vi et approbatione fori privare, sed ad ipsam praxin accommodatius reddere; non omnem ejus authoritatem, et fundatas in eo Doctorum allegationes ac omnia eorum scripta hactenus divulgata uno quasi ictu evertere, sed ordinis splendore illustrare; denique illud efficere ut Corpus reconcinnatum veteris non Successor, sed Comes habetur. §. 106. In hac Corporis Iuris Reconcinnati Repraesentatione erunt quaedam principalia, quaedam Accessoria. Principalia erunt Legum Expressio, Legum Dispositio, Summarium Tituli, Proba securitatis. §. 107. Nam et enumerabuntur Leges, ut nobis videntur disponendae, et inseretur eadem opera disponendi Ratio Legumque Nervus; denique Proba adjicietur. §. 108. Ut ita Repraesentatio haec ab ipso Corpore Iuridico Reconcinnato non aliter differat, quam quod repraesentationi integra Legum verba desunt; etsi ea ita comparata sit, ut, qui velit, ipsas Leges in natura substituere non difficulter possit. §. 109. Expressio et Allegatio Legum omnis fiet et literis initialibus, et numeris; literis initialibus solis veteres[,] numeris solis plerumque moderni citant. §. 110. Prius molestiae, posterius incertitudinis causa est. §. 111. Sentimus hodie et conquerimur omnes, quam summe lubrica sit per numeros citatio, quam erroribus Typographorum et descriptorum lapsibus obnoxia, praesertim impressionibus Operum saepe repetitis vitia augentibus magis, quam tollentibus, in quibus nonnunquam vix tertiam allegatorum partem veram esse, evolventes non sine molestia experiuntur. Quae res maxime in praeclaris Dionysii Gothofredi ad universum Iuris Civilis Corpus notis deploranda est. §. 112. Ideo nos utramque, et per numeros et per initialia verba citationem perpetuo conjungemus; et in numeris ipsis citandis nova quadam, et hactenus non visa, commodissima tamen, et securissima ratione utemur, omni lapsus metu, et revidendi necessitate praeclusa. §. 113. Sed quoniam in variis Iuridici Corporis editionibus Leges varie numerantur, inchoantur, dividuntur; quod in Paragraphis Legum imprimis elucet, olim plane non numeratis, sed ex Allegantium arbitrio distinctis; ideo semel in universum profitemur editionem Corporis Civilis Gothofrediani a nobis perpetuo respectam esse. Haec enim caeterorum editorum omnium Haloandri, Hervagii, Hugonis a Porta, Torrentini Pandectarum Florentinarum primi Emissoris, Russardi, Contii, Baudozae etc. luminibus offecit; et elegantia et commoditate princeps. §. 114. Etsi hanc quoque (adde §. 111.) appareat laborare quibusdam naevis; sic in Distinctione Paragraphorum vel versuum debuisset toties inchoari et numerari novus, quoties novus casus nova periodo decidi incipit; quod tamen cum factum non sit, auxit operis nostri difficultatem. V.g. in l. filius familias, 8. D. de Procur. principio quatuor periodi ponuntur; prima continet: Filius Familias ad agendum dare procuratorem potest; secunda: item ad defendendum; tertia: item Filia Familias ad agendum; quarta: Filius procurator dari potcst. Cum autem in Digestione necesse sit separari eum qui procurator dari potest, ab eo qui eum dare potest; manifestum est, Quartam minimum periodum, peculiarem Paragraphum constituere in numerando et inchoando, debuisse. §. 115. Apparet autem Varietas editionum in Novellis maxime, has enim Veteres alia prorsus ratione, et ut ipsi vocant per Collationes et Titulos diviserant, Capitulis etiam peculiari rubrica carentibus, et in Paragraphos commutatis; quam ad rem opus erit peculiari Indice ac Schemate comparationis, suo loco producendo. §. 116. Praeterea Novellas quasdam veteribus ignoratas primum Iacobus de Bello Visu, deinde Haloander, Scrimgerus, Cujacius, et ad extremum Contius addidere, donec in hanc formam excrescerent, qua nunc utimur. Unde factum est, ut aliae Novellae Latinae tantum, aliae et Graecae habeantur; ut taceamus varie a variis Rubricas concipi, aliter enim Vulgata, aliter Haloandrina, aliter Index Cujacio adhibitus, Novellarum Capitulorumque inscriptiones expresserunt. Quae omnia a nobis suo loco exhibentur. §. 117. Et haec de ratione enumerandarum atque exprimendarum Legum in repraesentatione Corporis Iuris Reconcinnati a nobis facienda, quae tamen non cruda et nuda erit, sed una eademque opera et ratione disponendi per locos, et circumstantias (vid. supra §. 66. 67.) et ipsius Legis velut nervo et summario vestita. §. 118. Non tamen ea allinemus quae Lex per consequentiam tantum dicit; hoc enim ad Controversias et Notas pertinet; neque quae obiter dicit, id enim Indicis est; sed quac ex professo dicit, ita ut ipsa integris verbis huc transferri possit. §. 119. Talia Summaria Legum ejusdem prope brevitatis erunt cujus Gothofrediana; sed quod Gothofrediana non faciunt, integrum sensum constituent. Gothofrediana enim summaria tantum indefinite concepta sunt, et Rubricae potius vel Indicis, quam Summarii rationem habent, quod contra est in nostris. §. 120. Verbi gratia: Leges quaedam, Procuratoris Causam efficientem continentes a nobis sic proponuntur: Procuratorem dare potest filius, et filia familias, l. Filius familias, 8. princ. l. servum, 33. princ. D. de Procurat. qui de statu suo litigat, §. Eum vero, 1. Patronus contra Libertum, et e converso, in judicio ingrati; l. Sed et hae, 35. §. Patronus. Non potest: servus, l. Servum, 33. princ., non populari judicio agens, nisi ejus interest, l. Licet in, 42., non Tutor, et Curator, et Procurator nomine principalis, nisi litem contestatus, l. Neque Tutores, 11. C. eod. §. 121. Gothofredus vero easdem Leges sic summat: De filio, et filia familias, l. Filius familias, 8. princ. D. de Procurat. De pupillis, adultis et eorum Tutoribus, et curatoribus, l. Neque Tutores, 11. C. eod. De servi et filii familias Procuratore, l. Servum quoque, 33. princ. D. eod. De eo qui de statu suo litigat, d. l. Servum quoque, 33. §. Eum vero 1. De liberti ingrati accusatione, l. Sed et hae, 35. §. Patronus 1. ad quas actiones procurator dari potest (addi debuisset: de actionibus popularibus, quae solae in ea Lege tractantur), l. Licet in, 42. princ. §. 122. Sed Gothofredus vix potuit aliter, nisi voluisset Summaria sua nimis excrescere, quia eadem alias saepissime repetere debuisset, ob Leges, licet eodem tendentes, in ordine vulgari varie dispersas. §. 123 Nobis vero, redactis in ordinem Legibus, eadem brevitate multo plus complecti licuit, quia ob rerum sibi recte connexarum seriem possumus idem praedicatum multis subjectis simul collectis, vel e converso, praefigere, ut ita singulari compendio et claritate tota Sententia emergat, quod in exemplo praemisso patet. §. 124. Sed praeter summaria Legum, ex ipsa earum repraesentatione et dispositione velut alind agendo emergentia, praefigetur cuilibet Titulo Summarium tituli ipsius, idque a Legum Summariis tum forma differt, tum magnitudine. §. 125. Forma, quia Leges ejusdem materiae ex Digestis, Codice, Novellis inter se jungentur; sed Titulis Dig. et Cod. Capitulis item Novellarum separata singulis Synopsis praefigetur; idque ut in ipsa commixtione Iurium (veteris, novi, novissimi) originis diversitas elucescat m.agis, de quo supra §. 31. et 90. §. 126. Magnitudine, quia in Summario Tituli una saepe Sententia plurimarum Legum nervus continebitur, v.g. in exemplo proximo Summarium tituli hoc tantum dicet: Procuratorem dare potest in rebus suis qui praeesse iis jure potest; in alienis liber homo ex speciali mandato. Ex quo omnes illae Leges §. 120. enumeratae, et plurimae aliae ibi omissae sponte fluunt. §. 127. Necessarium hoc est, ne dispersus per speciales Legum casus animus rem difficilius ad universalia revocare possit, cum tamen ad solide judicandum, et scientiam consequendam nihil sit universali regula optabilius. §. 128. Complectuntur autem Summaria: Tituli vel capituli continuationem, Rubricae explicationem, Materiae denique principia. §. 129. Continuationem Tituli inseruimus quam is habet in Corporis Iuris ordine vulgari, sicubi ea singularis, nec statim obvia est, quia ex ea apparet, quam varie idem titulus variis materiis applicari possit, et ipsa memoria localis, ac reflexio ad ordinem vulgarem tanto melius excitatur. §. 130. Ita tamen, ut ab anxiis quibusdam et longius petitis methodi Iustinianeae excusationibus, quas Oeconomiarum, Tabularumque scriptores (a nobis suo loco referendi) in minime quibusque salvandis, ex professo susceperunt, abstinebimus. §. 131. Complectemur quoque Explicatonem Rubricae, quam eum in finem in partes secuimus, ut singula verba, cum merentur, commodius illustrare liceret. §. 132. Ea occasione vocum Etymologiae notabiles, Definitiones item et Homonvmiarum exclusiones, ad intelligentiam Tituli necessariae accesserunt: nec omissi sunt Ritus veteres, sicubi ad intelligentiam termini requirebantur. §. 133 In summariis Tituli exponemus principales ejus regulas, et velut Principia Materiae, unde decisiones casuum omnes pendent. §. 134. Hinc necessarium duximus ea imprimis in illis annotare, quae non naturali ratione et aequitate constant, sed arbitrio Legislatorum sunt recepta; quia talia memoriae sunt, non judicii: atque ideo diligenter animis imprimenda. §. 135. A Controversiis vero abstinuimus, purum hunc Iuris fundum, quasi purgatum quoddam Novale, omnis generis frugi serendae accommodatum, omnibus praestituri. §. 136. Allegata Legum summariis Tituli non inseruimus, quia ipsae Leges iis subject,ae et per notas quasdam applicatae, eam vicem sustinebunt. §. 137. Proba Securitatis denique Repraesentationi adjicietur, ea erit tam particularis quam universalis: §. 138. Particularis praefigetur cuilibet Titulo, ac separatim Titulo Digestorum, separatim tit. Cod. etc. quia nihil aliud erit, quam recensio omnium Legum, et Paragraphorum tituli eo ordine, quo in ipso vulgariter jacent; et ostensio in singulis facta, quod et quo loco a nobis nostrae Reconcinnationi sint insertae. §. 139. Qua ratione, et certi erimus de toto titulo exhausto; et apparebit, quid a nobis in qualibet materia ex Digest., quid ex Cod. etc. sumptum sit, de quo supra admonuimus §. 31. 90. 125. §. 140. Proba Universalis subjicietur operi universo, quae universalem omnium Legum secundum ordinem vulgarem recensionem, et ad ordinem novum applicationem continebit; tum, ut certo sciamus totum Iuris Corpus in Digerendo exhaustum esse; tum, ut Leges secundum ordinem Corporis vulgaris a Doctoribus citatae, statim inveniri possint et in Reconcinnato. Add. §. 98. seqqr §. 141. Haec igitur principaliter Repraesentationem Corporis Iuris Reconcinnati ingredientur. Nunc Accessoria quoque, quae ejus commendandae et illustrandae causa supervenient, breviter perstringamus. §. 142. Accessoria haec partim ad Titulum, partim ad Leges, partim ad materias, partim ad universum applicabuntur. §. 143 Tituli ipsius Rubricam ac summarium illustrabunt: Contenta Tituli ultra Rubricam, Actiones ex eo manantes, diversitas rubri a nigro, diversitas circa Titulorum Conceptionem Codicis a Digestis etc. quaeque in uno materiae ab altero neglectae; differentiae item Iuris veteris, novi, novissimi; civilis et Pontificii: item variae Titulorum Lectiones, variae eorundem cum aliis titulis cognationes, et differentiae: varii Titulorum Indices alphabetici, verborum initialium, materiarum, utriusque; varia Titulorum Schemata et Tabulae repraesentantes eorundem in diversis Corporis Iuris voluminibus harmoniam inter se, Rationem Ordinis Corporis vulgaris, Rationem ordinis variorum Methodistarum, Rationem quoque justificatoriam ordinis nostri, singulis titulis peculiari modo Autores, qui materias cognatas singularibus tractatibus complexi sunt, adjicientur, quae res parvae cujusdam Bibliothecae Juridicae vim continebit. §. 144. Legibus accedunt Antinomiarum, Concordantiarum, Parallelismorum, Subordiuationum, Illustrationum mutuarum observationes, quem in usum nec Sacra Scriptura nec Caji, Pauli, Ulpiani caeterorumque ICtorum veterum fragmenta; nec Codex Theodosianus, nec Novellae sequiorum in Graecia Imperatorum, nec libri Basilicorum m (quor m ultima editio, Gothofredo posterior nova multa suppeditare potest) nec alii Legum veterum ac Recentiorum celebriorum libri negligentur. §. 145. In ipsis autem Iustinianeis Legibus distinctiones graduum per signa quaedam exprimentur, ut appareat quae Leges sint magis necessariae, ac velut Classicae, sed sedes materiarum, quae utiliores et praktikoterai; contra, quae difficiles, et ut quidam vocant: Canditatoriae; quae minus usitatae, quae plane abrogatae; unde eadem opera differentia Theoriae et Praxeos elucebit. §. 146. Circa Materias ideae quaedam et Synopses, in singulis partibus generalibus compendiose a nobis exhibebuntur; ita praesto erit brevissima synopsis juris universi, Magistratuum, Poenarum,Delictorum, Processus,Actionum, Matrimonialium, Contractuum, Feudalium etc. §.147. Huc et Recentiorum quarundam famosarum Legum, uti Nemeseos Carolinae, Constitutionis Maximiliani de pace publica: item de Notariis etc. illustratio, et repraesentatio referetur. §. 148. In his igitur diversis selectis et curiosis nova quadam ratione veri ac varii ut sic dicam Tractatus Tractatuum Veterum et Recentiorum velut in nucleo exhibebuntur, et hodierna jura ac mores quasi in tabula apparebunt, suamque cum veteribus harmoniam ostendent, quod in jure quoque publico et utile erit, et jucundum. §. 149. Lucem denique Universalem -Toti inferent omnia Schemata, Indices, Ideae, Synopses, Tabulae per varias materias titulosve diffusae. Quales plurimae jam praeparatae sunt, et sub manibus indies nascuntur, applicantes jus nostrum ad jus naturae hodie per Grotium et similes alios resuscitatum; ad jus Divinum, Theologiam, Historiam, Geographiam, Philosophiam, Philologiam, Oeconomiam, Politicam, Rem militarem, Medicinam, Mathesin, Poësin quoque et rem Metricam variis carminibus hinc inde insertis, et memoriae utilibus, et Lectioni jucundis, materias et titulos juris nostri illustrantibus. §. 15). Erunt forte qui nos in Aula et apud Iudicia suprema versantes, tantum nobis sumere mirabuntur, sed hi sibi persuadeant: animos ad universalia respicientes, et omnium Harmoniam attendentes, et variorum Authorum instituta, et methodos inter se comparantes facile commoditates quasdam advertere potuisse, quibus difficultatcs etiam insuperabiles vulgo visae complanentur. §. 151. Credant potius, nos tot scientiarum Affinitates non ad ostentationem, verum ad condimentum imo et complementum junxisse, quo sane carere non possumus, si quam, et vel maxime nostram hanc juris ac justitiae, ne dicam universalis, artem perfectam appetamus. §. 152. Itahabes, Benevole Lector, Instituti nostri in antecessum quidem, et Rationem,.et Formam; videbis facile, si Tibi Librorum hujus temporis cognitio est, Rem, si vota omnium spectes, veterem, si executionem, imo et si ipsam Ideam et modum consideres Novam. §. 153. Ubi si quae adhuc obscurius dicta videntur, sententiam contine, usque dum Opus ipsum introspexeris; cui quaedam reservanda fuisse, ipse facile cogitabis. §. 154. Hoc interim contestamur sincere, nos, quibus et majorum continua Doctrina, et studio nostro honeste vivere concessum est, non alio stimulo impulsos fuisse, quam nostra haec statim ab ingressu cursus Iuridici agitata, publico communicandi lubentissime; gratulaturi nobis, si modo hunc velut Indicem puri denique ordinatique Iuris nostri videbimur subministrasse. §. 155. Omnem sane operam ac Laborem impendemus conatibus hisce nostris in lucem proxime emittendis, quantum gratia Coelestis, quantum principalis indulgentia affulserit, quantum denique concesserit valetudo. Tu tantum, Lector optime; quae probas, ne carpe, quae improbas, his meliora admone, agnoscemus et assentientis Candorem, beneficium et emendantis; stimulabimurque ad alia aeque nova, ac praeparata (horum modo fortunam exspectantia) producenda. §. 156. Summis vero illis ac Terrarum Moderatricibus Animabus nobiscum a DEO et perpetuam pacem inter se, et in ea justitiae, ad Theodosii, Iustiniani, Imperatorum veluno hoc conatu famae aeternitatemmeritorum exemplum, restituendae otium curamque: nobis vero et Earum in labores nostros propensionem constantem et valetudinem secundam precare; ac quando hoc unum superest, Vale.