Series VI Band 1 · No. 11

Specimina Juris

1667-1669

Latin

III. Specimen certitudinis seu demonstrationum in Jure exhibitum in DOCTRINA CONDITIONUM. Q. D. B. V. Prooemium. Quam libenter a praefatione abstinerem, in reliquis brevitas mea fidem faciet, constantius quam multa de suo afferentem decebat, servata. Nunc cogit me aliquid dicere metus judiciorum, quae vel ex affectu vel festinatione inspicientium mihi imminere, sentio. Alii enim verborum parsimoniam vitio vertent, alii allegationum ex Doctoribus, quibus vulgo paginae turgent; alii curiositatem, ut ipsi vocant, ut ego interpretor, variarum facti specierum copiam: et his quidem hoc ipso responsum esto, at primi reprehensores illud sibi persuadeant, facilius fuisse, dilatatis relatisque verbis ac casibus Legum, Volumen, quam compressis tractatum dare. Quibus autem principem sine satellitibus, id est rem sine autoritatibus intueri fastidiosum est, cogitent, quam frequens hoc argumentum sit, quam nulli juris vel compendio Conditiones sileantur. Ita aut omnes citandi erunt, quod infinitum est; aut alii prae aliis, quod invidiosum, aut nullus, nisi cum aliquid, rarissima gloria, veteribus intactum habet, quod expeditum. Neque vero vereor confiteri, quam vulgare argumentum elegerim, plerumque enim quod communissimum, idem utilissimum est; illorum vero gloriae non invideo, qui dum nescio quas inauditas materias jactant, habent in solo titulo raritatem, caetera inania sunt aut pervulgata. Mihi vero potius ad commendandum laborem meum videtur facere, quod Clarissimi viri in eo argumento illustrando studium posuerunt. Extat, ut ab incomparabili viro, quem honoris causa nomino, Johanne Strauchio, didici, tractatus de Conditionibus Philiberti Brusselii Caroli V. et Philippi H. Hispaniarum Regis Consiliarii, editus Lovanii anno 1560., comperi etiam prodiisse Leandrum Galganettum de Cond., Demonstr., Modo, Causa et Poena, Venetiis fol. 1609. et quendam Paulum Duran de Conditionibus et Modis impossibilibus et prohibitis Contractibus et Testamentis adscriptis, ed. Venet. fol. 1616. Jenae quoque de Conditionibus Dissertationem habuit Oswaldus Hilliger. anno 1618. Versantur praeterea in manibus tr. de Conditionibus Lochmanni, de Cond. Sponsalium Dn. Bechstad. et novissime egregii Viri Dn. Ziegleri habita inauguralis Disputatio. Tales antecessores superare velle insanum esset, stultum vel aemulari. Licebit tamen opinor diversam viam ineunti, alia parte quoque aditum hujus rupis tentare. Atque ita ad Methodum meam venio, quam a reprehensione vindicare peculiaris operae esset. Hic illud saltem praeterire non possum, tanto ingenio tantaque profunditate in reddendo jure versatos esse Jurisconsultos veteres, ut in certissimas ac pene mathematicas demonstrationes eorum responsa redigendi laboris potius sit in digerendo, quam in supplendo ingenii. Quam rem praeter summum Virum Hermannum Conringium praefatione ad Hopperum de vera Jurisprudentia olim Matthaeus Gribaldus, Gilkenius in pec. tr. quod Jurisprudentia sit proprie dicta scientia et Ant. Faber in Papinianaea Jurisprudentia, nuperrime Clarissimus Feldenus in Elementis Jurisprudentiae (ea me.thodo quam olim in MS[fn t][fn i] usus Topicae Aristotelicae appendice de ratione demonstrandi, monstraverat) delinearunt ac tentaverunt. Verum ita excusationis satis abundeque est. Nam qui tantorum Virorum nihil tribuunt rationibus, multo minus verbis meis permovebuntur. PRAELIMINARIA. Doctrina de Condit ionibus pars quaedam est Logicae Juridicae, agens de Propositionibus Hypothetieis in jure, quarum sedes in juris corpore tot. tit. de Condit. Instit. (C. I. ut imposterum citabimus), de Cond. et Demonstr. (C. D.), de Statu Liberis (St. L.), item C. de Instit. et Subst. sub Cond. et C. dc Cond. Insert. Legat. etc. et Extra d. Cond. Appos. (C. A.) Porro cum immensus rerum campus sit, nominalibus parum distinebimur. Derivatio Conditionis si per t scribas est a Condendo, id est simul dando, adjiciendo uti redditio a reddendo. Senec. consol. ad Helv. n. 5.: bona conditione conditi sumus. Sin cum Pandectis Florentinis percscribas, erit conditio a condicendo, voce Jurisconsultis usitata, tanquam simuldicta et caeteris adjecta. Unde recte Duaren. ad tit. de C. I. c. 1. conditionem adjectionem definit. Nec abludit Germanicum Bedingung quasi Bey-Dingung, id quod tractationi et conventioni accessit. Hinc formula: Conditionem pro non adjecta habendam, v. inf. th. 17., et infra demonstrabimus: Conditionem esse accessorium, Conditionatum principale. Quare ut ad definitionem seu explicationem termini veniamus (nam nec Synonymias venari operis pretium est, et Homonymiarum abunde collegit Dn. Rebhan. in Hodeg. Jur. cujus scrinia compilare nolumus, neque enim desunt nobis, quae de nostro afferamus, ut taceam unam accuratam definitionem omnium distinctionum, et homonymias explicationum instar esse, quod observavit Th. Hobbes Element. de Corporc partc prima Logica, c. 6. art. 15. propriet. 1.), Cujac. Paratit. de C. I. definit Modum, Vulte j. J. R. 1. 7. Causam, Ant. Fab. et post eum Franzk. ad L. Gallus, 11. 4. 11. Privationem puritatis (quasi non potius puritas per privationem seu absentiam extranei definienda sit), Ludwell ad §. 9. I. de H. I. Qualitatem vocat. Cum tamen qualitas sit potius Conditionalitas seu Connexio Propositionum, Conditio vero sit ipsa Propositio antecedens, v. g. si navis ex Asia venerit: tibi 100 dabo. Hic illa ipsa propositio: Navis ex Asia veniet, non vero qualitas ejus, conditio est; et impleri aut deficere debet. Nos procedemus, ut arbitror, paulo solidius, et rem sua natura incompletam (qualis est Conditio, quae extra Propositionem Conditionalem esse non potest) in ordine ad Complementum, seu conditionatum, aut potius totum quod h. l. est Propositio Conditionalis, definiemus. CAP. I. DEFINITIONES. I. PROPOSITIO autem CONDITIONALIS (cui opponitur PURA), v. g. si homo est animal, Petrus sentit; si navis venerit, Titius 100 habeto, est quae constat ex duabus [­[2]­]. PROPOSITIONIBUS PARTIALIBUS tanquam materia et junctura earum tanquam forma quae junctura seu [­[3]­]. CONDITIONALITAS ad minimum hoc dicit: si propositio partialis prior, seu [­[ ]­]. CONDITIO (quam imposterum scribemus Conditio, et Conditionatum Conditionatum, et Conditionale Conditionale, et Conditionatorem Conditionatorem, et Conditionarium Conditionarium) vera est (v. g. si homo est animal, si navis venerit) quae ipsa effertur in modo non indicativo, sed conjunctivo; vera etiam est posterior seu [­[5]­]. CONDITIONATUM, quae jam effertur in modo directo, seu indicativo (Petrus sentit, Titius Ioo habebit), et hanc juncturam dicimus affirmativam, uno verbo [­[6]­]. ILLATIONEM. Junctura autem negativa dicitur [­[7]­]. SUSPENSIO, seu hoc dicit: si illud verum non est, etiam hoc verum non est; v. l. 8. l. 37. de R. C. l. 79. pr. C. D. l. 44. de man. test. v. infr. d. 52. Hic statim praeoccupando explicabimus divisionem Propositionis Conditionalis in Logicam et Moralem, seu ut Bachovius ad Tr. II. 27. 6. lit. d. vocare mavult, secundum dici et esse. Quae etsi ab effectu pendeat, tamen nobis de effectu maxime solicitis perpetuam in causis varietatem efficit, ut aliae tanquam aptae sint retinendae, aliae tanquam ineptae rejiciendae. Propositio igitur Conditionalis vel spectatur in se, et ita ratione formae et materiae, vel in effectu, quod ad Scopum nostrum juridicum attinet, et ita vel non habet effectum, juris Conditionalem, seu medium inter purum et nullum, et dicitur a nobis [8.] LOGICA, vel habet, et dicitur [9.] MORALIS: non nego tamen et Logicarum Conditionum interdum usum esse in jure, v. g. si quis sub Conditione minetur (id est promittat non bonum sed malum), non est moralis Conditio, neque enim alter unquam actione instituta urgebit malum promissum exhiberi: Et tamen in jure circa has Conditiones notandum est, quod qui sub Conditione minatur, concurrentibus reliquis ad diffidationem necessariis punitur ut verus diffidator, perinde ac si pure minatus fuisset, Dan. Moller. ad Constit. Elector. P. IV. c. 15., ut alia exempla praeteream. Servabimus autem semper hunc morem, ut Definitionibus seu explicationi Terminorum, Theoremata seu regulas ex definitionibus demonstrabiles adjiciamus. Quare nunc sunto THEOREMATA. (1.) Conditio infert Conditionatum. Nam si vera est Conditio, verum est Conditionatum, per d. 3. Ergo infert, per d. 6. Hoc est quod vulgo dicunt: existente Conditione dispositionem purificari, l. 41. 44. §. 10. C. D. l. 63. §. 1. ad Trebell. l. 14. de fideic. lib. l. 58. Sol. matrim. l. 10. de V. O. l. ult. §. 1. H. I. l. 2. pr. §. 1. l. 8. §. 7. l. ult. C. I., et sufficit eam semel extitisse, l. 1. C. de Inst. et Subst. l. 11. §. 1. C. D. (2.) Conditionatum suspendit Conditionem. Nam si vera Conditio, verum est Conditionatum, per d. 3. et th. 1., quare si verum non est Conditionatum, vera non est Conditio (nam si vera esset, esset et Conditionatum verum, contra hypothesin). Ergo Conditionatum suspendit Conditionem, per d. 7., v. g. si 100 tibi nondum debentur, signum est nondum navem ex Asia venisse. (3.) Conditio Conditionis est Conditio Conditionati. Esto enim Conditio prima A, secunda B, Conditionatum C. Cum A sit Conditio tou B, per hypothesin; inferet to B, per th. 1., et ob eandem rationem B to C. Quare et A to C inferet, id est si A erit, C erit, per d. 6. (similiter si etiam suspendant). Ergo A erit Conditio tou C, per d. 4. Hoc th. usum habet in dispositionibus circularibus de quibus infra, ubi Conditionem et Conditionatum comparabimus, item th. 4. Ex eo fluit, quod Conditio adjecta libertati, adjecta et videtur Institutioni et Legato ejus servi cui libertas data est, l. 52. C. D., ipsa enim libertas quasi Conditio quaedam est Legati et Institutionis in servis testatoris. Secus in alienis, quia eorum loco Dominus capit, unde si servus ille Testatoris esse desinat, vel fiat alteri communis (is enim pro extraneo habetur, l. 7. H. I.), purum est relictum, nec attenditur Conditio libertatis, l. 3. §. 1. l. 38. §. 2. 3. 4. H. I. l. 47. C. D. Obst. l. 86. C. D. Resp. id ibi fit ob favorem dotis. Similiter Conditio Institutionis in servo, cui libertas simul atque haereditas soli data est, etiam ad libertatem trahitur, l. un. §. 6. C. de Caduc. toll., quia libertatum dies demum adita haereditate cedit, add. l. 21. §. 1. et 22. H. I. Secus si habet cohaeredem, libertas servo competit pure, conditionem vero haereditatis seorsim expectet, v. l. 9. §. 17. 18. H. I. l. 2. 14. 26. man. test. l. 4. pr. de reb. aut. jud. possid., (quin etiam constitutione Justiniani in l. 4. C. de necess. serv., si servo libertas sub Conditione non potestativa, haereditas pure data sit, inverso modo libertatem pure haereditatem sub Conditione datam intelligi debere introductum est). Priori igitur Casu servus a seipso conditione haereditatis existente accepit libertatem, l. 6. §. 4. H. I. l. 2. §. 2. St. L., unde proprie non est Orcinus, sed suus Libertus, quae causa etiam est, quod stricto jure non subsistat haec Institutio: Stichus liber, et postca, vel si liber erit, (ex asse) haeres esto, favore tamen libertatis illud: postea detrahatur, l. 9. §. 14. l. 51. H. I., add. Diss. nostr. de Casibus perplexis §. 15. Porro fluit etiam ex th. hoc nostro, quod Legato praecipuo (id est quando haeredi praecipuum aliquid prae aliis cohaeredibus legatum est) iusit Conditio Institutionis, l. 18. C. I. l. 70. 77. pr. C. D. l. 26. man. test. ubi se invicem explicant l. 18. et 26., item l. 70. et 77. Quia praelegato caret, qui haereditate (sc. propria culpa) excidit (puta quod eam repudiavit, aut conditionem potestativam non implevit). Si tamen haeres esse non possit, aut deficiat casualis Conditio, benignius cum eo agendum et deberi Legatum putem, quia Legatum ei contemplatione haereditatis, et tanquam haeredi relictum intelligitur. Pari ratione Conditio Institutionis ejus a quo Legatum relictum est, ipsum Legatum Conditionale efficit, etsi ejusmodi vis non est moralis sed extrinseca, l. 107.C. D. Hinc etiam, si mihi aut alteri sum stipulatus, Conditio mihi adjecta alteri quoque adjecta intelligitur, l. 141. §. 7. 8. de V. O., quia alter meo jure accipit, ego enim petere possum, ipsi tantum solvi potest. Breviter: omnia Conditionata tacitam conditionem habentia (qualia vide toto cap. 2.) suspenduntur et inferuntur, per id quod tacitam conditionem infert et suspendit, seu Conditio subintellectae Conditionis est Conditio Conditionati. (4.) Conditio nihil ponit. Nam propositio Conditionalis abstracta est, nihil aliud dicens quam terminorum, seu propositionum partialium connexionem, per d. 1., abstractae autem propositiones verae esse possunt, imo sunt, non existentibus terminis (v. g. omnis homo est animal, etsi nullus homo, imo ne mundus quidem existat). Tametsi disputationes summulistarum de constantia subjecti non ignorem. Unde cum dico: si asinus volat, habet alas, neque affirmo directe, neque nego asinum volare. Quare partim indocti partim docti decipiuntur. Indocti, si quis cum ipsis disputans supponat aliquid possibile, quod tamen non existat, et quaerat, quid deinde futurum sit, illi reclamant: ineptam esse quaestionem, quia id quod suppositum est non existat; quasi prudens in deliberando etiam eorum quae incidere possunt, rationem habere non debeat. Sed homines sensibus assueti attollere animum a materia non possunt. Docti vero decipiuntur saepe collectione negativa, suntque nimis subtiles. Non nego saepissime in communi sermone ita recte colligi, v. g. Owenum ferunt juvenem neglecto habitu ad praetervehentis Elisabetae Anglicae currum audacter accucurrisse, sic ut Reginae mendici speciem praeberet. Tum illa, ut erat festiva simul ac docta: Pauper ubique jacet. Quod Owenus promtissima cavillatione sic refutat: In thalamis Regina tuis hac nocte cubarem, Si foret hoc verum: pauper ubique jacet. Qua ille tam ingeniosa libertate et summam Reginae gratiam, et liberriumm aulae aditum meruit. Sed, ut ad rem veniamus, hic Conditio aliquid ponit nempe negativum: quod pauper non ubique jaceat, idque ostendit ducendo ad absurdum. Sed alias hoc dici non debet, nisi cum apparet loquentem velle ex absurditate Conditionati Conditionem refutare. Hinc illustris quaestio deciditur: utrum liberi positi in Conditione positi intelligantur in dispositione. Quae etsi affirmative esset decidenda Jure Gentium (ob dictam rationem argumenti a contrario sensu), neganda tamen Jure Civili, quo liberi expresse et clare vel instituti vel exhaeredati esse debent, melioris inter directe et indirecte datum discrimiuis causa, adde l. 19. H. I. l. 8. si quis omiss. caus. l. 2. §. 5. V. P. S., ex quibus praesertim l. 8. patet discrimen inter Honoratum et Legatarium. Similiter, si quid adimitur sub Conditione, non statim datum intelligitur sub contraria, l. 59. §. 2. man. test. Si Pamphilum non dederis, tantum dare spondes? peti is non potest, l. 115. §. 2. V. O. Dispositio quoque circularis: si Titius haeres erit (vel non erit), Sejus haeres esto; si Sejus haeres erit (vel non erit), Titius haeres esto, l. 16. C. I. : non esset perplexa, si hoc casu uterque pure institutus intelligi posset; quanquam id esset aequissimum; quia manifesta est mens testatoris eum non mutuae suspensionis, sed umtuae illationis causa eos conjunxisse, certe in simili casu l. 9. D. de V. O. pluribus separatim stipulantibus: si illi non dederis, mihi dare spondes? dicitur eos intelligi quasi duos reos credendi, et praeoccupantis puram esse stipulationem. Quare saepe miratus sum, cur interdum JCt[fn i] a jure stricto abeant in causis stricti juris, qualis est h. l. stipulatio; interdum illud sequantur in causis bonae fidei, qualis est haereditatum in institutionibus . circularibus. Parum abest quin dicam eos quoque responsa sua ad gratiam saepe, non veritatem, composuisse, add. inf. d. 32. (5.) Propositio Conditionalis Logica ratione effectus communibus Conditionum Regulis subsistit, Moralis et has, et suas quasdam proprias ac singulares habet. Seu a Logicis ad Morales valet argumentum affirmative, non contra: a Moralibus ad Logicas negative, non contra: Sed hoc ad effectum restringendum est, non ad terminos seu naturam, v. g. Conditio Logica infert Conditionatum, sup. th. 1., E. et Moralis. Sed uon contra, nam Moralis suspendit Conditionatum, v. th. 6., quod Logica non facit Sed si ab effectu abeas, non procedit, v. g. Logica Conditio potest esse incerta, non tamen Moralis; et contra Moralis debet esse incerta, non tamen Logica, v. th. I7. Demonstratio autem nostri Theorematis hinc patet: omnes regulae Conditionum sunt vel Logicae vel Morales. Illae ex natura terminorum, hae cx effectu juris fluentes, cumque effectus juris superaddat aliquid, non demat nec tollat naturam Conditionum, Logicae quae effectu juris carent, per d. 8., subsistent intra naturam Conditionum, Morales quae effectum illum habent, d. 7., regulas praeterea juris requirent. (6.) Conditio Moralis suspendit Conditionatum. (Et per consequens argumento demonstrationis th. 2. ab eo infertur, ex quo juncto th. I. 2. et 7. patet propositionem Conditionalem Moralem esse convertibilem). L. 23. de recept. qui arb. l. 8. 37. 39. D. de Reb. Cred. l. 16. 18. 56. Cond. ind. l. 19. constit. pec. 22. mand. l. 43. de aedil. edict. l. 13. de pignor. l. 8. §. 6. C. I. l. 14. de L. 3. l. 26. l. 40. §. 2. l. 41. C. D. l. 4. 5. [­[ ]­]. 21. 25. qu. d. l. c. l. 61. §. 1. 2. fid. lib. l. 7. §. 14. quib. ex c. in poss. l. 42. O. A. l. 116. V.O. §. 4. I. dc V. O. l. 16. §. 5. de fidejuss. l. 213. V. S. l. 169. R. I. l. 3. C. de Cond. ins. l. 1. C. de Inst. et Subst. l. un. §. 2. C. de Caduc. loll. Seu valet in Conditionibus argumentum a contrario sensu, Everh. Loc. Legat. arg. a contr. sens. n. 36. Et cessante in iis causa, nempe Conditione; cessat effectus, nempe Conditionatum, vide Andr. Tiraq. tr. peculiari quando cessante eausa cesset effectus. V. g. si navis ex Asia venerit, Sejus haeres esto: antequam veniat haeres non est. Nam propositio Conditionalis Moralis habet effectum Juris Conditionalis, seu ut existens Conditio, jus aliquod, quod est Conditionatum, in alio producat, per d. 7. Hinc existente Conditione existit jus in alio, per th. 1. Jus autem existere in alio non potest nisi voluntate personae ejus cujus initio est jus (quia nemini invito jus suum tolli potest), v. infra def. 77., persona autem aliter voluntatem suam non declaravit, ut jus existere in alio debeat, nisi existat Conditio, per hypothesin, non igitur existet jus Conditionatum nisi existat Conditio, seu Conditio Moralis suspendit Conditionatum, per d. 7. Quod erat demonstrandum. CAP. II. Porro Tractatio Specialis de Propositionibus Conditionalibus dividitur in Naturam et Effectum. Natura est Facti, ut sciamus quando aliquid Conditio etc. sit; Effectus Juris, ut sciamus posito quod sit Conditio, quid hoc in jure importet. Natura igitur Conditionum partim necessariis consequentiis, partim praesumta Voluntate ejus cujus voluntas pro regula esse debet, seu Interpretatione absolvitur. Interpretationis scopus est mentem alicujus ex signis probabiliter colligere. Signa autem sunt verba, vel aliud quiddam, ut facta, circumstantiae, etc., concurrentibus autem pluribus signis unum alterum explicat. Haec omnia constant Regulis interpretandi, quas praescribit vel Ratio, vel Lex. Et si regulae Legis non sunt fundatae in ratione (v. g. cum Leges volunt, ut Conditionem impossibilem in U. V. praesumamus a Testatore quasi obdormiscente et non advertente praeter mentem suam adjectam), tum habetur interpretatio non vera, sed ficta. Seu non realis, sed legalis. Quemadmodum et verum in Legale et Reale dividit Bachovius. Porro Natura dividitur in Formam et Materiam seu Propositiones partiales. Forma est vel Interna vel Externa, haec dicitur Figura, illa Vis, in l. 69. H. I., aut potestas, in l. 39. de Reb. Cred. Interna seu Conditionalitas merito praemittitur, de qua in genere egimus th. 1. 2. 3. 4., in specie nunc dicemus. Conditionalitas est vel affirmativa seu 10. ILLATIO tantum; v. g. si ille est homo, sequitur quod sit animal; non si non homo, E. nec animal; vel etiam negativa, seu II. ILLATIO ET SUSPENSIO, v. g. si ille est homo, Christus est pro eo mortuus, sin non est homo, christus pro eo mortuus non est. THEOREMA. (7.) Si Conditio infert et suspendit Conditionatum, etiam vicissim Conditionatum ipsam suspendet et inferet. Scu si Conditionalitas est affirmativa et negativa, propositiones partiales sunt convertibiles. Nam Conditionatum suspendit Conditionem, per th. 2., et suspenditur ab ea, per hypothesin h. l., omne autem suspensum suspendens infert, quia suspensum non potest esse sine suspendente, per d. 7., quare existente suspenso existit suspendens, quod est inferre, per d. 6. Quare et Conditionatum inferet Conditionem, v. g. in proximo exemplo etiam dicere possum: si Christus pro illo mortuus est, erit homo; et si Christus pro eo mortuus non est, non erit homo. DEFINITIONES. Deinde Conditionalitas (quemadm. signum) est vel a natura rei, quam JCt[fn i] dicunt [­[12]­]. EXTRINSECAM, v. l. 99. C. D. l. 6. §. 1. l. 25. §. 1. fin. qu. d. leg. ced., et juris, l. 21. C. D., non facti, l. 60. C. D., ipsa vi inesse, l. 1. pr. C. D., et exemplum est in l. 107. C. D. l. 74. V. O., (tanquam extra hominis voluntatem advenientem, DD. tamen inverse, et ut videtur aptius intriusecam vocant, cujus connexio est a natura rei, extriusecam, cujus a voluntate, v. Negusant. de Pignorib. V. 3. 2.11.); vel a voluntate personae, quae rem habet in potestate, seu I3. DISPONENTIS, quae propositio Conditionalis dicitur [­[14]­]. DISPOSITIO. (Aliter in l. 21. C. D. ubi extriuseca dicitur juris, dispositio facti). Tametsi inferius dispositionis vocem pro propositione conditionali morali adhibebimus. In EXTRINSECA Clitate, cujus exempla v. th. 10. th. 14. fin. th. 17., a parte rei, vel Conditio est necessaria Conditionato, seu id suspendit, tum dispositio in effectu est pura, vel Conditionatum est necessarium Conditioni, seu ab ea infertur aut eam suspendit, quo casu dispositio in effectu Juris est nulla; v. infr. th. 17. FORMA EXTERNA est vel tacita vel expressa. TACITIS Conditionibus abutuntur saepe homines, v. Grot. de J. B. P. XI. 6. Nolo hic in aequivocationes expatiari, quibus Societas Jesu infamatur vulgo, saltem quid illo Maximi Galliae Regis Henrici IV. dicterio magis Machiavellicum, et ad evertendam generis humani tranquillitatem accommodatius? qui referente Forstnero ad Tacit. lib. omiss. p. 10. omnes Principum promissiones ajebat continere tacitam Conditionem: Si utile est. Quod ipsum Mariae Scoticae tribuit Joh. de Laet. Hist. Univ. p. 405. Nos breviter more nostro regulis rem comprehendemus praemissa casuum distinctione. Nam vel quaeritur quando inter loquendum liceat in animo reservare aliquam Conditionem; vel quando in interpretatione liceat aliquam subintelligere: illud est magis casuisticum et justitiae internae, hoc magis juridicum et externae. Et prius quidem subdistinguendum, nam vel in simplici conventione, vel juramento aliqua Conditio reservatur. Hinc regulae duae. THEOREMATA. (8.) In simplici sermone tum demum reservare aliquam in animo Conditionem licet, cum decipere licet. Nam hoc ipsum est decipere, scientes aliud, quam cogitamus, significare. Licere autem aliquando decipere, etsi Augustino negatum, plerisque tamen moralistarum receptum est, v. fuse Dn. Hanckium in aliquot Dissert. de Simulat. et Dissimulat. Deinde (7.) Inter jurandum autem tum demum reservare aliquam in animo Conditionem licet, cum decipere necesse est. Quia juramento decipere tum demum licet, cum necesse est, ad conservandam scilicet Gloriam DEI. Unde promissio rei illicitae, v. g. assassinatus seu homicidii, ne juramento quidem confirmatur. Et his casibus tantum Conditionem subintelligere licet. Quaeritur nunc porro quando de facto subintellecta videatur, seu de interpretatione. (10.) In interpretando tacita Conditio subintelligenda est, si Leges volunt eam subintelligi. V. g. Legatum continet tacitam Conditionem, si haeres erit (vel sibi assignatum capiet), is a quo (sc. solvi debet id quod) relictum est, l. 126. §. 1. de L. 1. Quae Conditio tamen non tam ortum habet, ex praesumta mente Testatoris, quam ipsa legati natura (quippe quae est Juris civilis) per Leges formata, unde non est moralis, sed tantum extriuseca Conditio, quod innuunt l. 3. Leg. 1. l. 19. §. 1. C. D. l. 21. §. 1. 2. l. 22. quando dies leg. ced. Eadem ratione ex annuis legatis primi anni legatum dicitur purum, caetera Conditionalia, respectu haeredum Legatarii, quibus legatum intelligitur sub tacita hac legali conditione: si vivo primo Legatario dies ejus cedet, v. l. 4. 5. de annuis Legat., alioqui enim non transmittitur ad haeredes, adde alia exempla supr. th. 3. (11.) Item si probabile est disponentem et acceptantem simul (v. g. spondentem et stipulantem) vel si nullus acceptans adest solum disponentem (v. g. Testatorem) conditionem subintellexisse. Quia Testamentum v. g. et similes actus, in quibus nnlla est acceptatio, sed acquiritur jus revocabile tantum, pure pendent a mente unius; at ubi acceptatio accedit, concurrit consensus duorum. Idque obtinet quando stultissimus esset disponens, nisi subintellexisset, stultus autem nemo praesumitur. Hujus rci exempla tota die occurrunt, quare unius tantum mentionem faciemus: Dos (et donatio propter nuptias, §. 3. I. de Donat.) tacita hac Conditione constituitur, si nuptiae fuerint secutae, l. 21. 41. de Jur. Dot. (I2.) Item si suadet contextus. (Quo casu partim tacita Conditio est, ncmpe h. l., partim expressa, nempe vicino). Quod infinitis modis fieri potest, afferemus tantum duos maxime illustres: Praefationis Conditio repetitur in tractatu (idem enim actus est verbis divisus), l. 134. §. 1. V. O. Et quodcunque et quomodocunque pactum contractum inest, ejus Conditio eodem modo inest, l. 4. §. fin. de Pact. Deinde: Conditio rei alicujus repetitur ad aliam diversam in eadem oratione vicino loco positam, si intercedit particula connexiva, v. g. hoc amplius, (alioqui ejus nulla vis esset), l. 18. §. 1. C. I. l. 54. 63, L. 3. l. 77. pr. 108. C. D. Si legatum ab uno ad alium transfertur, Conditio priori adjecta penes posteriorem subintelligitur, nisi sit personalis, id est personae solum priori accommodata, mere physica, facti, faciendi aut patiendi, individualis, v. def. 72.; non moralis, juris, dandi, generalis, v. l. 24. adim. leg. l. 95. C. D. Similiter Conditio stipulationis adjectioni videtur inesse, l. 141, §. 7. 8. V. O., v. g. mihi, si navis ex Asia venerit, aut Titio dari spondes. Titio, antequam venerit, invalide datur. Et regulariter locum habet illa Conditionum Repetitio (exceptis casibus quos nunc sigillatim proponemus), nisi fiat ex actu nullo, v. g. ex testamento priore in posterius non est repetitio, Galganettus Tr. de Condit. p. 2. c. 1. q. 14., aut ex institutione in substitutionem, l. 73. H. I., quia substitutioni non est locus, nisi corruente institutione. Item nisi cesset causa ponendi hic, ob quam posita est illic, v. l. 81. pr. f. C.. D. Item si inepte subintelligeretur, l. 113. §. 4. L. 1. l. 24. pr. adim. leg., vide infra quae de personalibus Conditionibus et facti nudi dicemus, v. l. un. §. 9. C. de Caduc. toll. Item si Conditio inter duas dispositiones ponitur, et pertinet ad priorem, in posteriori non repetitur, l. 89. §. 2. de L. 2. Denique si plures verbis conjuncti sunt, non statim Conditione conjuncti intelliguntur, l. 89. §. 2. L. 2. l. 81. C. D. l. un. §. 11. C. de Cad. toll. CAP. III. DEFINITIONES. Expressa Conditio habet verba formalia, quae sunt: Signa et Copula. SIGNA sunt Conjunctiones, v. g. Si, Nisi, Cum, Quoad etc. Pronomina: Quis, Quisquis, etc. quorum plenam tractationem a Dn. Strauchio in particulis juris expectamus; duo Ablativi. COPULA est vel vox: Sequitur, aut similis, v. g. si omnis homo est animal, sequitur quod Petrus sentiat; vel vox: Est aut Esto (maxime in Ultimis Voluntatibus, in quibus Testator pro imperio loquitur), v. g. si Titius Capitolium non ascenderit, Sejus haeres esto. Quae saepe absorbetur Verbo, v. g. si Titius consul factus fuerit, tantum dare spondeo, vel 100 do lego, vel 100 habeto. CONDITIO EXPRESSA vel in terminis expressa est, et dicitur [­[15]­]. EXPLICITA; vel per necessariam consequentiam, et dicitur I6. IMPLICITA. EXPLICITAE signum est: Si, v. l. 22. quand. d. leg. ced. l. 45. §. 3. 46. §. 2. 3. V. O. IMPLICITA est vel in [­[17]­]. DEMONSTRATIONE (cujus signa Qui, et Quisquis, quae directe demonstrationis, indirecte Illud, per l. 10. C. I., Hoc, per l. 3. 6. L. 1., Conditionis signa sunt; Si quis, simul Conditionem et Demonstrationem directe continet, v. l. 17. §. 1. de L. 1. l. 5. pr. l. 11. de reb. dub.), quam definio: Subjectum propositionis Categoricae universalis necessariae; v. g. qui filiam meam duxerit, is fundum Cornelianum sibi habeto. Haec propositio est universalis, et necessaria, non quidem ex natura rei, voluntate tamen testatoris. Quare demonstratio est subjectum ejus: qui filiam meam duxerit, per quam persona fundum illum habitura determinatur, et certificari aliquando potest. Vel etiam implicita Conditio est in [­[18]­]. DIE, id est in aliquo Quando, seu momento Temporis (sic enim in hac materia sumitur dies, non pro parte aliqua temporis quam vulgo diem vel naturalem vel artificialem appellamus). I7. TEMPUS autem est Quamdiu, seu Tractus durationis. Estque vel definitum vel indefinitum, l. 91. C. D. Signum autem diei et Conditionis simul, est Cum, l. 22. qu. d. l. ced. l. 48. Cond. indeb., Tum, l. 4. C. D. et ibi Gothofred., Postea, l. 9. §. 14. H. I., duo Ablativi consequentiam designantes, l. 109. C. D. Porro 20. dies tam CERTUS, quam INCERTUS, est vel AN (futurus sit) vel QUANDO (futurus sit) vel AN ET QUANDO (futurus sit), v. Dn. Hahn. ad Wesembec. tit. de C. D. n. 3. Est denique Conditio implicita in Modo. [­[21]­]. MODUS (de quo v. tot. tit. D. de in diem addict. Leg. Commiss. Cond. caus. dat. C. dc his quae sub. mod. de Donat. si mancip. ita ven., aliter sumitur vox Modi in l. 44. §. 3. de O. et A.) est aliquid adjectum dispositioni, cum cavet disponens, ut, nisi id fiat, jus a dispositario sen accipiente, revertatur ad disponentem seu dantem, v. g. Titio 1000 do lego, ut mihi monumentum aedificet. Ibi ille 1000 quidem accipit pure, l. 80. C. D. l. 2. pr. de in diem addict. l. 1. [­[ ]­]. de Leg. Commiss., non obst. l. 3. §. 3. fin. C. com. de Leg. Servus vero si cui datus est ad Conditionem, servus sub Conditione liber est, tot. tit. D. de his qui sine manumiss. ad libert. perven., add. de servo infra th. 38. ubi de Jurandi Conditione ipsi non remissa. Sed si monumentum non aedificet, restituere cogitur. Hic monumenti aedificatio est modus, signum modi: Ut, d. l. 80. Contrarium vero modi est Conditio, nempe ipsa non aedificatio. Conditio autem talis vulgo dicitur Resolutiva, quatenus jus accipientis iterum finit, l. 3. quib. m. pign., vel resolvit, l. 2. pr. de in diem addict.,

et contradistinguitur Suspensivae, sed si accurate consideremus, Conditio Resolutiva et Suspensiva solo respectu differunt Nam quatenus Disponens adjicit in translatione juris, quod habuit ad alterum; ut existente aliquo (h. l. non aedificatione) revertatur ad se, et quatenus jus accipientis iterum finit, et rem in priorem statum restituit, dicitur 22. RESOLUTIVA, cujus signum: Quoad, l. 3. §. 7. dc Suspect. Tut. Quatenus vero videtur facta esse repromissio tacita accipientis, qua promittit danti se, si aliquid (quod Conditionem resolutivam dicebamus) contingat, datum sibi iterum daturum (nisi quod si ancilla alicui vendita sit sub modo nc prostituatur, et nihilominus prostituta sit, competet ancillae libertas, non revertetur ad Venditorem, l. 6. §. 1. l. 7. Qui sine manumiss. ad libcrt. pervcn.) dicitur [­[23]­]. SUSPENSIVA; neque nisi relatione differt. Unde in repromissione accipiens est Conditionator, in Resolutiva dans Conditionarius, add. th. 47. Cum autem de Suspensiva Conditione loquimur, adhibebimus phrasin: [­[24]­]. SUB Conditione, sin Resolutiva, dicimus 25. AD Conditionem jus datum esse. V. l. 4. D. de Servit., aliter vox sumitur in l. 8. de V. O. Est vero singulare genus Adjectionis ex Modo et Conditione mixtae, quae hoc continet: quamdiu hoc erit, illud esto; et cum non erit, non esto; et cum iterum erit, iterum esto, l. 45. §. 1. de Excus. Porro haec oriuntur theoremata: THEOREMATA. (13.) Omnis determinatio diei per rem in illa existentem est demonstratio. V. g. quando navis ex Asia venerit, Titius Ioo accipiet. Quia resolvi potest in propositionem universalem categoricam necessariam (v. g. omne Tempus adventus navis, est tempus Ioo a Titio acceptorum), id est in demonstrationem, per d. 17. (14.) Omnis demonstratio est Conditio. Quia demonstratio est subjectum propositionis categoricae universalis necessariae, per d. 17., talis autem resolvi potest in hypotheticam, v. g. omnis homo est animal, sen: si quis est homo, ille est animal, quod eleganter observavit Th. Hobbes lib. de corpore, in tali autem resolutione subjectum fit antecedens, antecedens est Conditio, per d. 4. Quare omnis demonstratio per resolutionem Conditio est. Sed ut supra admonuimus def. 8. nostro instituto non sufficit aliquid importare Conditionem, si non importet moralem. Ad moralem autem Conditionem requiritur, ut sit incerta s. incertum an futura sit, v. infr. th. I7., quare consequens est tum demum demonstrationem morali effectu pro Conditione haberi, cum et ipsa est incerta an (v. g. non est incerta an haec: quisquis filiorum meorum primus morietur, 100 habeto; sed haec v. g.: quisquis filiorum meorum primus me vivo morietur, potest enim contingere, ut me vivo moriatur nemo), l. 2. pr. l. 9. §. 11. H. I. l. 10. pr. C. I. l. 6. l. 17. §. 1. de L. 1. l. 85. de L. 3. l. 5. pr. l. 11. de reb. dub., tametsi demonstratio alicubi opponitur Conditioni, l. 6. L. 1. l. 19. §. 1. l. 34. §. 1. C. D. Quia autem dies eontinet demonstrationem, per th. 11., consequens etiam est diem incertum an, continere Conditionem, l. 56. cond. ind. l. 30. §. 4. L. 1. l. 1. §. 2. l. 75. C. D. l. 46. ad Trebell. l. 8. C. test. man., tametsi alias dies incertus et Conditio sibi opponuntur, l. 16. §. 1. Cond. ind. l. 1. pr. C. D. l. un. §. 7. C. de Caduc. toll. Diem certum an et quando non facere Conditionem est in confesso, l. 1. §. 1. C. D. l. 21. qu. d. l. ced., vide tamen l. 40. §. 2. C. D. Sed de die certo an, incerto tamen quando, eontroversia est, quem in contractibus quidem minime, et recte, per l. 48. Cond. Ind. l. 45. §. 3. l. 46. V. O. l. 70. solut.; in ultimis tamen voluntatibus omnino, per l. 30. §. 4. L. 1. l. 4. qu. d. l. c. l. 1. §. 2. l. 75. C. D., Conditionem facere arbitrantur. Sed minus recte, v. l. 16. manum. test. l. 18. §. 2. l. 23. §. 3. fideic. lib. l. 19. §. 3. St. L. l. 5. C. qu. d. l. c.; v. g. quando Titius morietur, haeres meus Sejo 1000 dare damnas esto. Ajunt hoc legatum Conditionale esse et Conditionem continere hanc: si Titius ante Sejum moriatur. Quia si postea moritur Sejus, non transmittit ad haeredes. Sed haec Conditio est extriuseca, et si esset proprie dicta et moralis, omnia Legata essent Conditionalia, omnia enim hanc Conditionem continent, si dies legati cedat ante mortem Legatarii; alioqui enim non transmittet adhaeredes. Causa impulsiva quoque vim Conditionis habet, sc. quando Cliter concepta est, l.12. l. 17. §. 3. l. 104. L. 1., vid. et l. 30. §. ult. l. 6. qu. d. l. e. l. 106. 107. C. D. l. 43. §.1. fid. lib. (15.) Conditio moralis in Conditionarium collata mere negativa, item Objectum Conditionis jurejurandi in Ult. Volunt. habetur pro modo. V. g. si Titius in Capitolium non ascenderit, haeres esto. Hoc proinde habetur ac si sic dixisset: Titius haeres esto, sed non ascendat in Capitolium. Unde statim fit haeres, si caveat se contra adjectionem istam non facturum, l. 4. §. 1. C. I. l. 7. 18. 67. 73. 79. §. 2. l. 107. C. D. l. 37. C. D. l. 4. C. de Don. mort. caus. Haec cautio in omnibus fere modis adhibenda est, et dicitur in negativis Conditionibus in modum transeuntibus specialiter Muciana, a Mucio Scaevola, l. 77. C. D. Novell. 22. c. 43. Cavetur iis ad quos venturum esset relictum deficiente Conditione, l. 18. C. D. l. 65. ad Trebell. (non tamen venientibus ab intestato, Bach. ad Tr. II. 13. 60. lit. f., per l. 4. §. 1. l. 7. C. I.), per satisdationem, l. 67. 106. C. D., id est fidejussores, l. 97. C. D. auth. cui relictum. C. de ind. vid., ad rem, si peccatum fuerit, restituendam cum usuris et fructibus et quanti ea res erit, l. 67. §. 2. L. 2. l. 67. 79. §. 2. C. D. Si committatur stipulatio, seu si peccatur, non solum actio ex stipulatu datur, sed et accommodata est rei vindicatio, Novell. 22. c. 44. §. 6. Si vero cavere nolit is cui relictum est, repellitur ab ejus petitione exceptione doli, l. 3. §. 4. adim. Leg. l. 5. de dol. mal. except. Nisi a testatore remittatur, quod facere potest, l. 72. §. 2. 3. l. 77. §. ult. C. D. l. 12. ut legat. serv. caus. l. 2. 4. 7. C. ut in possess. l. 2. C. de Cond. ins. Novell. 15. Novell. 22. c. 44. fin. Sed hoc theorema tantum obtinet in Ultimis Voluntatibus, non vero in Conventionibus, §. 4. I. de V. O. l. 39. de Pact. l. 99. 109. 115. V. O. l. 44. fidej. Extenditur vero propter identitatem rationis a negativis ad alias continuatas indefinitas, l. 73. C. D., vide tamen l. [­[ ]­]. eod. Nunc demonstrationem Theorematis hujus 15. subjiciemus. Conditio mere negativa non potest impleri, nisi interitu subjecti, per th. 43., id est h. l. Conditionarii, per hypothesin, (unde perinde erit ac si ita relictum esset: cum morieris, §. 4. I. de V. O., in aliis vero ubi hoc non subest, cessat nostrum theorema, l. 72. 77. §. 2. l. 101. §. pen. l. 106. C. D., vide tamen l. 4. §. 1. C. I. l. 7. 67. C. D.), et ita Conditionarius non fruetur ipse beneficio Testatoris, sed ejus haeredes tantum, quod est admodum durum, et eontra mentem Testatoris esse intelligitur, quia Ultimae Voluntates benignius interpretandae sunt, v. th. 20. Igitur ut fruatur ipse beneficio testatoris, accipit pure, ut vero ne violetur mens testatoris quam adjectione declaravit, tenetur eam servare, et de eo cavet; quod ipsum est Conditionem modum factam esse, per d. 2I. seqq. Q. E. D. Uunm addo Theorema hoc a nullo hactenus observatum esse, quod nempe Cautio Muciana in negativis oriatur, quia transierunt in modum, etsi multum alias de ista Cautione disputent. Eandem ob causam Objectum Conditionis jurandi transit in modum. CAP. IV. Et tantum de Clitate, nunc ad PROPOSITIONES PARTIALES, seu ipsam Conditionem et ipsum Conditionatum, de quibus vel absolute vel comparate. ABSOLUTE et in se vel in genere de Interpretatione, vel in specie, ratione FORMAE et MATERIAE. INTERPRETATIONIS spectemus tum Objectum tum Effectus. OBJECtum sunt vel termini propositionum partialium aut ipsaemet propositiones partiales simpliciter, vel multiplicatio. Ratione EFFECtus interpretatio est vel deminutiva extensiva, per quam fit ut pluribus modis possit impleri Conditio aut Conditionatum, vel intensiva augmentativa, per quam fit ut plura ad ipsum implendum requirantur, arg. l. 2. §. 4. Quib. ex. c. in possess.; illa efficit disjunctionem, haec conjunctionem. Hinc surgunt THEOREMATA. (16.) Quicquid in Conditione aut Conditionato positum est, et impeditur ab eo, cujus interest in ea positum esse, id in morali Dispositione habetur quoad ipsum pro non adjecto. Cujus ratio manifesta est, quia quilibet juri suo renunciare potest, et indignus est beneficio quod sprevit. Dummodo culpa (non casu) impediverit. Ex hoc fluit, quod ab onere dandi liberetur Debiturus, si Honoratus non vult accipere, quod verum est tum de Honorato minus principali, quem in specie dico Honoratum, v. infr. d. 67., v. g. Stichus si haeredi meo 10 dederit, liber esto; si Honoratus non vult accipere, nihilominus est liber, per l. 30. de Us. et Usufr. l. 3. 11. 20. 23. pr. C. I. l. 81. §. 5. de L. 1. l. 6. 45. [­[ ]­]. C. D. l. 5. §. 5. qu. d. l. c. l. 34. §. 1. St. L.; tum etiam (v. tamen l. 101. §. 4. C. D.) de Honorato principali, quem suo proprio nomine appello Conditionarium, v. infra d. l. 6., sic si rem Ctam repudiat, impeditque quo minus ad se perveniat, nihil accipit, l. 9. §. 6. H. I., confer tamen l. 45. §. 1. L. 2. l. 13. 79. §. 3. acq. haer. Hinc etiam oritur, quod Conditio habetur pro non adjecta, si debiturus (cujus interest ipsam adjectam esse, per th. 46.) eam impleri impedit, l. 24. C. D. quae repetitur in l. 161. de R. J. ubi Hottoman. 4. obs. 2. legit: non fit, sed male, arg. v. promissorem, in f., add. l. 81. §. 1. C. D. l. 3. §. 7. l. 34. §. 1. l. 38. St. L. l. 85. §. 7. V. O. l. 39. R. J., v. g. si Testator ita dixerit: si Sejus intra decennium a morte mea in Capitolium ascenderit, Titius haeres esto. Si quidem Sejus decumbat illo tempore, Titius minime fiet haeres (aliud est in libertate, v. th. 60.), haec enim Conditio, etsi potestiva, minime tamen in Conditionarium collata est, v. th. 60. Sed si Sejus paratus sit ascendere in Capitolium, et is qui deficiente Titii institutione haeres esset, v. g. proximus agnatus aut substitutus, aut cohaeres, quem dicamus Cajum, egredientem domo Sejum adoriretur, et plagis ita mulctaret, ut eo toto decennio ipsi esset decumbendum, nemo dubitat Titium perinde ac si implesset Conditionem, haeredem fore, ne sit in potestate improborum sui commodi causa variis machinationibus vi dolove voluntatibus defunctorum exitum intercludere. Sed si in potestatem debituri collata sit Conditio, v. g. Titius haeres esto, si Titius Maeviam duxerit, Sejus haeres esto, utique licebit ei impedire existentiam Conditionis, et Maeviam non ducere. Nisi quod favore libertatis aliud introductum est. Nam si ita libertas Sticho data sit, si haeres intra annum a morte Testatoris ascenderit in Capitolium, haeres videtur ascendere jussus, et si intermittat, cum commode posset, servus nihilominus sit liber, l. 41. §. 1. fid. lib. l. 20. §. 1. St. L. Solent Jurisconsulti in hac materia uti ista phrasi, si per aliquem stet, vel non stet: stare autem videtur non solum per eum qui impedit, sed et qui non facit, quantum se facere posse intelligit, l. 13. ann. leg. l. 34. §. 1. St. L. l. 50. 83. V. O., v. inf. def. 75. (17.) Quicquid ipsa natura et necessario inest, id est pro non adjecto in propositione Conditionali morali. Quod enim inest frustra separatim exprimitur, l. 4. L. 1. l. 19. §. 1. l. 52. C. D. l. 21. §. 1. l. 22. §. 1. qu. d. l. c. (non obstat alia regula: expressa nocent, non expressa non nocent, l. 47. 56. Mandati l. 51. §. 1. l. 68. H. I. l. 65. §. 1. L. 1. l. 77. 195. R. J., nam distinguendum, si quae iusunt superflua sunt, id est nihil aliud continent, quam quod inest, etiam expressa non nocent, l. 65. V. O. l. 94. R. J. l. 17. C. de Test.), frustraneum autem in effectu est pro non Hinc fluit quod Conditio sit pro non adjecta, si ipsa per se et absolute necessaria est, v. g. si Titius dum vivet, cibum capiet, haeres esto, quod tantundem valet, quantum: Titius haeres esto, §. 10. I. de H. I. §. 11. I. de inut. stip. l. 50. H. I. l. 56. C. D. l. 7. V. O. Fluit etiam hinc quod Conditio sit pro non adjecta, si ipsa necessaria est ad Conditionatum ex ipsa rei natura(qualis extriuseca dicitur sup. d. 12.), v. g. si Leges permittent, Titiushaeres esto, v. l. 3. L. 1. l. 6. l. 25. §. 1. qu. d. l. e. l. 99. 107. C. D. Similiter et Conditionatum pro non adjecto, et per consequens, per th. 67., dispositio nulla est, cum est necessarium, v. g. cum alicui rem suam lego, l. 29. L. 1., item cum est necessarium Conditioni, v. th. 69. (I8.) Item quicquid praeter intentionem adjectum est. eudelon; v. l. 9. §. 5. H. I. (17.) Si apparet expressum ob certum finem ascriptum esse, recipit interpretationem extensivam, seu in subsidium substitui potest, quicquid efficacia ad illum finem aequipollet. eudelon, l. 26. C. D. l. 17. §. 7. l. 57. §. 1. ad Trcbell. l. 31. solut. l. f. C. de posth. haeredi bus. Hinc si quis impleat non interest, Conditio collata est in expressum, aut quemcunque ejus nomine, potest enim per alios transmittere pecuniam aut alios operi injuncto faciendo conducere, l. 15. fin. de St. Hom. l. ult. C. I. l. 11. §. fin. L. 3. l. 39. §. f. St. L. l. un. §. 9. Caduc. toll. l. 31. de solut. Porro in implenda Conditione, pupillus parere potest sine Tutoris autoritate, l. 26. C. I. l. 5. C.D., potest enim meliorem suam Conditionem facere, pr. I. de aut. Tutor. Jam hic non apparet, quomodo pupillus deteriorem suam Conditionem faciat, nam etsi impleta Conditione potestativa suus se faciat necessarium haeredem, tamen et sic abstinendi potestas ei relicta est, l. 1. 2. C. si min. ab haered. se abstin. Similiter qui in potestate est, uti filius, servus, sine cons. habentis Conditionem libertatis implere potest, l. 5. §. 1. C. D. Obst. l. 25. C. I. Cujac. 11. obs. 14. tollit vocem: Non. At Alberic. Gentil. 1. Lect. 5. distinguit non male inter Legatum et Institutionem, in Legato enim impleta Conditione nullum periculum est. At in Institutione etsi impleta Conditione nondum fit haeres, currit tamen a die Conditionis impletae tempus deliberandi. Denique quando implendae Conditionis potestas trauseat ad haeredes, v. Fr. Duarenum in Scaevola, iuserto Com. de V. O. fol. opp. 794. 795., add. et infra def. 72. (idem de Honorato, seu eo, cui dandum est aliquid, ut impleatur Conditio, hinc dari potest Tutori vel Curatori, l. 13. C. D. l. 68. l. 95. de Solut., non tamen dari potest Domino loco servi, l. 44. C. D. l. 38. §. 6. V. O., excipe statu liberum, d. l. 44. §. 2., non servo injusso loco Domini, d. l. 44. §. 3. l. 94. C. D.). Sed haec substitutio locum habet, dum principalis vivit, morte deficit. Quia dum alius ejus nomine im plet vel accipit, ipse videtur facere, fictio autem terminos habiles requirit, v. de implente l. 104. §. 1. L. 1. l. 31. l. 69. C. D. l. 109. C. D. l. 48. V. O., de Honorato l. 31. 51. §. 1. l. 94. 104. 109. C. D. l. 23. §. 2. ad L. Aquil. Non obst. l. 54. §. 2. L. 1., ibi enim Testatore vivo mortuus est, per §. 1. praecedentem. Statu liber tamen, perpetua praerogativa, liber esse jussus si haeredi 10 dederit, etiam haeredi haeredis, imo Domino suo cui haeres vendidit, dando pervenit in libertatem, quia ipsa in abstracto Dominica potestas in se, Honorata intelligitur, quae transit ad successores, v. l. 51. §. 1. C. D. l. 15. fin. de legat. praestand. l. 4. §. 6. fideic. lib. l. 22. St. L., uti dignitati ipsi velut personae alicui in abstracto legatum dicimus, si legatum aliquod v. g, annuum transit ad successores ejus dignitatis, v. Menoch. 4. praesumt. 121. Extraneus si mortuus sit, nulli dando fit liber, l. 94. C. D. Persona igitur objectiva Conditionis dandi, quae Honoratus dicitur, extensivam interpretationem recipit, sed non persona objectiva Conditionis faciendi, v. g. si Titium Musicam docueris, Ioo habeto, ne volente quidem Titio in alium transferri id potest, v. l. 31. de Solut. l. 44. pr. C. D. Denique observandum, Conditionem cujus persona Conditionalis vicariam recipit, etiam in moriente existere posse, l. 28. C. I., quia dum vivit in alio existere potest, ut proxime diximus; dum moritur autem in ipso momento moriendi adhuc vivit, Gell. VI. 13. l. 42. §. 1. Mort. c. don. l. 18. §. 1. man. testam. l. ult. eod. (20.) Conditio in ultimis Voluntatibus interpretationem extensivam recipit, Conditionatum intensivam, contra in Contractibus Conditio recipit interpretationem intensivam, seu augmentativam; Conditionatum extensivam seu deminutivam. (Utrumque enim debituro utile, Conditionario damnosum est, per th. 46.). Quia in ultimis Voluntatibus interpretandis favendum Honoratis, id enim nihil nocet loquenti, quin potius ipsi gratum videtur si voluntates ejus plenissime interpretemur, contra in contractibus favendum debenti, quia ibi debens et loquens coincidunt, unusquisque autem suis verbis quam minimum sibi nocere voluisse intelligitur. In iis dispositio pura magis quam clis in dubio praesumitur, Menoch. 6. praesumt. 4. Hujus theorematis per totam nostram dissertationem usus est maximus, v. th. 27. (21.) Conditio Actui necessaria recipit interpretationem deminutivam. Quod enim necessario facimus, inviti ut plurimum facimus. Si igitur Conditionator totam Conditionem libenter omisisset, quanto magis partem? arg. l. 29. de lib. et posth. l. 22. ad Trebell. l. 15. qu. d. l. c. l. 62. R. J. l. 3. C. de inst. et subst. l. f. C. de don. quae sub mod. Conditio autem Actui necessaria est, quando Actus non potest esse vel in specie sine hac data Conditione, uti Exhaeredatio posthumorum non potest fieri sine illa Conditione, quam praescripsit Gallus Aquilius in l. Gallus 29. D. de Lib. et posth., vel etsi in specie Actus possit esse sine hac Conditione, non potest tamen esse sine Tales sunt Actus natura Cles, qualis est substitutio, l,23. V. P. S. (non obst. l. 8, pr. eod.) Crispin. ad pr. n. 6. I. eod. A leiatus de V. S. lib. 3. n. 19., dissentit Fr, Duarenus in tit. de C. I. c. 1.; hoc enim continet: si ille non habebit, hic habeto. Item fidejussio, jure novo quoties non renunciatum est beneficio ordinis, seu excussionis, hoc enim continet: si principalis non solvet, ego solvam, auth. praesente C. de fidejuss. Novell. 4. Stipulatio poenalis, puta: si hoc facies, vel non facies, tantum dare spondes? vide Jul. Beym. tr. de stipulatione paenali. In diem addictio imperfecta, nam hoc continet: si statuta die pretium solves, ea res tibi emta esto, l. 2. pr. l. 4. pr. de in diem addict. Pactum successorium, quod semper confertur in Conditionem mortis, v. infr. th. 38. sponsio seu Pactum certatorium, eine Wette, v. Paridem a Puteo tr. de Ludis n. 36. et Petrum Santernam tr. peculiari de Assecurationibus et Sponsionibus mercatorum, v. g. si Rex Parthorum vivit, l. 37. R. C., si illa foemina praegnans marem pariet, tantum dare spondes? tum alter, et tu, si foeminam, etiam tantum? et respondet uterque utrique, spondeo, qualis jocus apud Opitium der Poetischen Wälder, lib. 1. p. 46. CAP. V. Et haec de interpretatione in genere, simpliciter sine ordine ad unum et multa, totum et partem spectata. Veniamus ad multiplicationem Terminorum, et Interpretationem Quantitatis, quam, quia generalibus regulis, ut plurimum Metaphysicis, tantum ad jus applicatis constat, speciali propositionum partialium, et terminorum in iis tractationi merito praemisimus. Principio autemterminos quibusutemr, explicemus: Dispositio quaequeineaponuntur, aut sunt 26. UNUM, id est indivisum, aut 27. PLURA, facta divisione resultantia (utroque modo vel formaliter, vel effective, quando unum repraesentat plura, vel contra, v. th. 23.). Unum omne in rerum natura potest fieri multa, seu habet partes, quae aut homogeneae inter se et cum toto, quae alias dicuntur similares, et totum dicitur 28. DIVIDUUM (quia alioqui, etsi realiter, non tamen juridice, ob partium incommensurabilitatem dividuum est). Sin vero eae sunt heterogeneae inter se et toti, seu dissimilares, dicitur . 27. INDIVIDUUM, add. infr. d. 40. confer l. 11. §. 24. de L. 3. l. 112. pr. §. 1, C. D. l. 81. §. 1. ad L. Falc. In Dividuo autem pars reliquis partibus et per consequens toti est commensurabilis, et ratio earum aliquo numero sive effabili ut 2., sive surdo ut v. g. R. q. 2. exprimi potest. Quemadmodum in Geometria (sumta commensurabilis voce latius ut et ineffabilem rationem comprehendat) omnis linea omni lineae, superficies superficiei, solidum solido, angulus rectilineus alii rectilineo, et ad horum imitationem tempus tempori, motus motui est commensurabilis. Heterogenea vero ut ex his: angulo seu puncto, linea, superficie, solido, quodlibet reliquis est incommensurabile, et inter angulos nulla est ratio anguli contingentiae et rectilinei, multo minus spatii ad motum aut tempus ulla comparatio est. Similiter igitur in physicis et jure Quantitas seu res fungibilis est dividua, species individua, hinc partis auri quantulaecunque ad massam auri quantamcunque ratio est, quia omnis pars auri est aurum, ita pars fundi est fundus, l. 34. §. 15. L. 1. Sed hominis pars homo non est, dici igitur non potest quae sit ratio hominis ad manum, et quanto pluris sit homo quam manus, add. specimen Quaest. Philos. quaest. 15. Quare etiam Conditionem dividuam in plures collatam possunt singuli sed pro parte implere, v. g. Titius et Cajus haeredes sunto si Sempronio 100 thaleros dederint. Hic singuli thaleros dabunt, sed 50, singuli tamen etiam 100, sed semithaleros. Nam et pecunia in se dividua est, l. 23. C. D., etsi per accidens fiat individua, cum ad sumtus operis individui deputata est, l. 112. §. 2. C. D. Sed ipsam 30. DISPOSITIONEM DIVIDUAM VEL INDIVIDUAM voco, quando scissa Conditione scinditur Conditionatum vel non, d. l. 23. Deinde Pars est aut 31. relevans aut irrelevans; illa impleta, non secuta totius impletione, non frustra impleta est, nec repeti debet, sed ad aliquid proficit, l. 74. §. 1. acqu. haer., et residuae non est impedimento, l. 23. §. 4. fideie. libert.; illic l. 74. solvit aliquis 5, cum 10 deberet, nihil nccet ei ignorantia, dummodo suppleat; hic l. 23. per Conditionarium non stetit quo minus continuo totum impleret, add. l. 40. pr. C. D. PLURA sunt vel disjuncta, vel conjuncta, vel connexa. 32. DISJUNCta sunt aut A. aut B., v. g. Titius si 10 dederit, aut in capitolium ascenderit, 100 habeto. Omnis autem disjnuctiva in effectu resolvitur in duplicem Conditionalem negativae Conditionis, affirmativi Conditionati, v. g. aut A. aut B. esto, perinde est ac si dicas: Si A. non erit, B. esto, si B. non erit, A. esto. Unde fit ut stipulatio Conditionalis, Pamphilum dari spondes, si non dederis, tantum dari spondes, aequipolleat huic purae: Pamphilum aut tantum dari spondes, l. 115. V. o. Contravero, in genere aut optione legata, videntur singuli sub hac Conditione legati: si reliquos non optaverit, l. 3. qui et a quib. manumiss. l. 9. de opt. Legat. Alciat. tr. de Stipul. Divid. n. 16. Et pluribus separatim stipulantibus, si illi non dederis, mihi dari spondes, praeoccupantis fore actionem (quasi in duobus reis credendi) dicitur l. 9. V. o., de quo dubito, v. supra th. 4. 33. CONJUNCta sunt, v. g. A. et B. esto, et propositio conjunctiva resolvitur in duas puras affirmativas: A. esto, B. esto, quae ob compendium loquendi, in unum coaluere. Conditionem conjunctivam comitivam vocat Corsetus tr. de Verb. Geminat. n. 8. ORDINATIM CONJUNCta sunt: primum A. deinde et B. esto, ORDINATIM DISJUNCta: A. esto, si A. non poterit, B. esto. Ubi B. in subsidium tantum adjunctum est, v. infr. th. 30. Talis ordinata disjunctio est in omni substitutione, v. l. 1. §. 1. V. P. S. 34. CONNEXA sunt quae sibi mutuo consequentia vel requisita sunt. (35. REQUISITUM autem est sine quo REQUIRENS esse non potest, hoc modo: Si A. non est, B. non esto. CONSEQUENS est quod posito inferente ponitur hoc modo: si B. est, A. esto). Designatio erit talis: si B. est, A. esto, si A. est, B. esto; vel talis: si A. non est, B. non esto, si B. non est, A. non esto. Una enim designatio ex alia sequitur et omne Requisitum est consequens requirentis et contra, v. supra th. 2. Ut plurimum autem Conjunctio connexioni mixta est, sed non contra, Connexio enim non praesumitur, nam neque ex verbis conjungentibus duos, v. g. Titius et Cajus (vel cum Cajo) haeredes sunto, hoc sequitur, ut alter sine altero haeres esse non possit, et esset valde durum, vid. §. 17. I. de Legat. l. 29. H. I. l. 2. §. 1. C. I. l. 52. pr. l. 62. l. 121. L. 1. l. 89. §. 2. L. 2. l. 10. l. 29. §. fin. L. 3. l. 3. 4. de pecul. Leg. l. 33. §. 4. l. 81. pr. l. 112. §. 1. C. D. l. 13. §. 3. man. test. l. 13. §. 2. l. 31. §. 1. St. L. Porro CONJUNCTIO quaelibet est vel 37. VERBALIS, cum plura in eadem oratione, seu enunciatione scribuntur, vel realis, cum plura in eadem dispositione scribuntur, seu pluribus res eadem assignata est, quae dicitur . CONCURSUS, l. 84. §. 12. L. 1. Sed si plura non in eadem enunciatione, in eodem tamen sernmone, v. g. testamento, formula, scribuntur, non sunt quidemverbis conjuncta, sunt tamen et ipsa consideranda, atque eo casu vel sine vel cum intervallo posita sunt, cujus usus infra apparebit. Ex his patet CONJUNCTOS (id est personas jure conjunctas) vel esse verbis conjunctos tantum, vel re conjunctos tantum, vel mixtim conjunctos, l. 142. V. S., etsi verbalis conjunctio sola dicitur esse conjunctio, l. 1. §. 3. de usufr. accr., 37. VERBIS CONJUNCTOS TANTUM cum una est Enunciatio, sed plures res, quae PLURES res vel sunt separatae, v. g. Titio et Cajo, illi Stichum, huic Damam do lego; vel sunt 40. cohaerentes, seu unius totius partes, et COHAERENTES vel heterogeneae, v. g. Titio et Cajo domum meam illi superius, huic inferius tabulatum do lego; vel sunt homogeneae, quo casu et totum dividuum dicitur, v. supr. d. 28. HOMOGENEAE iterum vel inaequales vel aequales sunt. INAEQUALES v. g. Titio et Cajo fundum Cornelianum, duplo plus illi, quam huic, do lego. AEQUALES v. g. Titio et Cajo fundum Cornelianum aequis partibus do lego. Unde apparet, quam parum vulgo assecuti sint naturam verbis conjunctorum, qui eos restringunt ad unicam illam formulam: aequis partibus, quia aliud exemplum in Legibus illis paucis, quas de immensa veteri Jurisprudentia habemus, non inveniunt. Perinde ac si leges ad Titium et Sempronium, et ejusmodi fictos homines restringere vellem, quia ii soli memorantur. Et cur ad Conjunctionem hanc aequalitas partium necessaria sit, quidni liceat duplam earum aut triplam aut similem esse rationem? Nempe non animadverterunt Exemplum hoc: aequis partibus, propterea adhibitium, quia brevissima locutione efferri potest. Nam si Testator velit uni duplo plus quam alteri assignare; non potest ita loqui: Titio et Cajo fundum Cornelianum, iniquis partibus, vel duplis partibus, vel in dupla partium ratione do lego, quia sic intelligi non potest, uter plus uter minus habere debeat. Quin etiam arbitror eos verbis conjunctos esse, quibus in una Enunciatione res indivisim assignatur, sed in alia prioris declarativa fit partium assignatio, v. g. h. m. Titio et Cajo fundum Cornelianum do lego, et paulo post, volo ut Titius tertia fundi Corneliani parte contentus sit. Alios plane conceptus verbis conjunctorum sibi formavit Albericus Gentilis in Epistola quadam ad Hugonem Donellum missa, quae opusculis hujus posthumis a Fratre illius Scipione Gentili inserta est, is Verbis conjunctos tunc demum esse ait, cum omisso alterutro oratio fit inepta, quod tamen exemplis Jurisconsultorum non quadrat. 41. RE CONJUNCti TANTUM sunt, quum est una res pluribus assignata, sed diversa oratione seu Enunciatione, v. g. Titio Stichum lego, Cajo Stichum lego. Denique 42. MIXTIM CONJUNCti sunt: Titio et Cajo Stichum lego. Ex his jam fluunt THEOREMATA in quibus sic versabimur, ut ipsa quidem generaliter concipiamus, applicemus vero ad Conditiones. Esto igitur (22.) Plura disjuncta sunt unum incertum. V. g. aut A. aut B. esto. Ajo satis esse unum horum esse, sive enim dicas: si A. non erit, B. esto, sive contra: si B. non erit, A. esto, per d. 32., unum horum poscitur, l. 27. L. 2. l. 26. C. D., ex quo colligit Oswaldus Hilliger. concursum Actionum Electivum parum recte dici, quia ubi unica tantum, etsi incerta actio competit, concursus non est, et in specie disjunctivarum eonditionum sufficit unam existere, §. 11. I. de H. I. l. 5. C. I. l. 78. §. 1. C. D. l. 6. C. de inst. et subst. Cumque etiam tum impleta videatur interdum Conditio, cum non stat per Conditionarium, v. infr. th. 60., igitur si plures disjuncti sunt re et Conditione simul, v. g. hoc modo: uter consobrinorum meorum Tulliam duxerit, haeres esto; sufficit ab uno summum conatum ejus potiundae adhiberi, et etsi illa nolit, nihilominus baeres erit, l. 23. 24. C. I. Cumque etiam impletae aequipolleat Conditio quae pro non adjecta est, sequitur, si ex duabus Conditionibus disjunctive ascriptis una pro non adjecta sit, totam dispositionem puram esse, l. 26. C. D. l. 8. §. 5. C. I. Aliud si sint conjunctim ascriptae, d. l. 8. §. 4. Et contra si dispositionis disjunctivae unum disjunctum sit Conditionale, totam esse Conditionalem, v. g. Stichum aut gemmam dare spondes: et gemmam, si navis ex Asia venerit. Ajo totam dispositionem ex hac Conditione suspeusam esse. Quia neque Stichus separatim neque gemma peti potest, sed utrumque, ita tamen ut Electio sit debituri, quod solvere velit. Sed gemma peti non potest, antequam navis ex Asia venerit, E. ncc Stichus. Ex eodem fonte fluit, ut disjunctivae affirmativae contraria sit negativa conjunctiva, v. g. si hominem aut fundam non dederis, 100 dari spondes, utrumque faciendum est, ne committatur stipulatio, l. 85. H. I. l. 13. §. 2. de reb. dub. l. 6. C. de inst. et subst. Sufficit enim unum non factum, l. 129. V. O. Unum igitur sufficit, sed determinatum non est, per accidens tamen determinatur, et ex Conditionibus duabus actus intervivos disjunctivis fit una simplex, quando una est impossibilis, v. g. Hippocentaurum dari aut hominem sisti spondes, perinde est ac si quis tantum hominem sisti stipulatus esset, l. 16. 97. 126. §. 3. 128. V. O. (23.) Si plura unum repraesentant unum esse intelliguntur, et contra: si unum plura repraesentat plura esse intelligitur. Repraesentare enim dicitur, quod jus non per se, sed illorum quae repraesentat ratione habet. Igitur sunto plures b. Titius, c. Cajus, qui repraesentant unum A. Sejum, v. g. patrem: ponatur istos b. c. loco A. concurrere cum D. Sempronio ad E. fundum Cornelianum. Ajo b. c. haberi pro uno (et fundum dividi in duas partes, quarum una competat b. c., altera D.). Nam si habeantur pro duobus, fundus scindetur in tres partes, ex quibus b. c. duas, D. tertiam accipiat. A. vero si cum D. concurreret, acciperet dimidiam tantum, omnia per th. 26. independenter ab hoc demonstratum. Cumque plus sit 2/3 quam 1/2, plus accipient b. c. quam acciperet A., repraesentans quam repraesentatum, quod est absurdum. Eadem demonstratione constat, si A. repraesentet B. C., haberi non pro uno sed duobus, alioqui minus acciperet repraesentans quam repraesentatum, q. e. abs. Haec duo theoremata inprimis nobilia exactius mathematico more, praemissa constructione merito demonstravimus, pendet enim ex iis totum jus quod vocant Repraesentationis in materia successionum. Interim et hic eorum usus est, vide de priori l. 56. C. D., posterioris exemplum est in servo plurium Dominorum, qui pro pluribus servis habetur, v. l. 81. §. 1. L. 1. l. 20. L. 2. l. 44. §. 8. C. D. l. 1. §. 4. Stip. Serv. (24.) Continuatum discretum est plura. Nam quiadiscretum est, intervallis divisum est, divisum autemperd. 27. est plura. Hinc si annua 10 legentur, aut in Conditionem deducantur, non est unum Legatum, sed tot, quot anni, l. 28. quib. m. ususfr. amitt. l. 4. l. 11. de ann. leg. l. 101. §. 4. C. D. l. 1. §. 16. ad L. Falc. l. 10. l. 20. qu. d. leg. ced. (25.) Quot sunt res in dispositionem deductae, tot sunt dispositiones. (Unde non Conditionum, sed Ctorum multitudo multiplicat Dispositionem); l. 21. de recept. l. 2, L. 2. l. 34. §. 3. C. de Donat. l. 29. 75. §. 9. V. O. Quia res sunt subjectum, caetera praedicata, Subjectum autem principale, praedicata accessoria, et unum idemque numero accidens non potest esse in pluribus subjectis, sed idem potest subjectum esse plurium accidentium. Mensura vero numeri, seu Unitas a principali potius et certo, quam accessorio et vario sumenda est. (26.) Si unum pluribus applicandum est, in singula ducitur, seu est omnium ab initio. Hoc infinitis locis dicitur, praesertim in materia Juris accrescendi, v. l. 3. §.1. usufr. accresc., alias leges, quippe ubique obvias cumulare in proclivi est. Ideo autem uno conjunctorum non concurrente, sive quod non possit, sive quod nolit, reliquus vel reliqui nulla deficientis habita ratione solidum consequuntur, multo magis si ille plane non sit in rerum natura, l. 15. §. 1. l. 16. pr. §. 2. L. 1. Cum vero adhuc possibile est alterum concurrere, omnia ei integra conservantur. Unde pendente Conditione cohaeredis, unus totam haereditatem non habet, Ant. Fab. dec. 49. err. 10., ususfructus tamen pluribus legatus interim uni totus competit, l. 6. §. 2. de usufruet. accresc., quia quotidie constituitur, l. 1. §. 3. eod. Sed cum unus in mora est, unus absque eo totam Conditionem implere et totum Conditionatum auferre potest, l. 13. §. 1. 2. manumiss. Test. Turbat hic l. 74. D. de C. D., ex qua DD. sibi persuasere Accrescendi Jus non habere, qui ad Legatum speciali jure, seu voluntate Legis contra voluntatem Testatoris admittatur. V. g. si ita Testator scripserit: Titio et Semproniae do lego, si haec non nupserit. Cum Conditio non adjecta intelligatur, inf. th. 38., nubens mulier habebit nihilominus partem dimidiam legati, non tamen jus accrescendi ad alteram dimidiam Titii, si forte deficiat, ex sententia doctorum. Quod tamen merito displicet Alciato 6. Paradox. 8. Et certe ita fiet fraus Legibus. Leges enim propterea Conditionem hanc sustulere, ne matrimonia impediantur cum detrimento Reipublicae, sed stante hac sententia, matrimonium nihilominus impediri potest, si forte coelibatum eligat mulier, ut commodum accrescendi habeat, interim se fortasse vagis libidinibus dabit. Imo in effectu perinde erit ac si Mulieri in eam partem, quae Titio prius collata erat, ascripta sit vidnitatis Conditio, quae merito semperhabetur pro non adjecta. Quare non obstante Conditione mulier etiam ad Titii deficientis partem jus habebit, quod ipsum est Jus accrescendi. Etiamsi igitur Lex contra nos esset, parum moveremur, ob evidentem rationem, sed nec Lex nobiscum pugnat, videamus enim verba ejus et explicatione juvemus. Verba igitur extra Parenthesin erunt Legis; intra eam, nostra: Mulieri et Titio ususfructus si non nupserit mulier, relictus est. (Ea Conditio afficit tam Mulierem quam Titium ex sententia Testatoris, sed voluntate Legum Conditio habetur utrique pro non adjecta; mulieri quidem ne hoc incitamento coelibatus matrimonia impediantur, Titio vero, ne mulier aliquid lucretur ficta impletione, et fictio ei plus praestet quam veritas, quod fieret, si Conditio in persona mulieris non teneret, in persona Titii teneret. Quare) si nupserit, quamdiu Titius et vivit et in eodem statu (v. g. non deportatus aut in servitutem redactus) erit (breviter: quamdiu Titius ipse concurrit ad Legatum usumfructum ejusque capax est), partem (tantum) ususfruetus (mulier) habebit (quia Titius concurrens habebit alteram partem), tantum enim (non plus) benefieio Legis mulieri concessum est, quantum haberet si paruisset. (Ex quibus verbis duo contra DD. colligo 1. Conditionem etiam respectu Titii pro non adjecta haberi, alioqui mulier acciperet plus quam si revera paruisset, 2. deficiente Titio, portionem ejus mulieri accrescere, alioqui haberet mimus quam si revera paruisset, debet autem, per haec verba, habere tantundem). Nec si Titius, qui Conditione defectus est (in rei veritate, etsi non effectu Juris, alioqui quomodo posset legatum repudiare, quod alias non habet, per l. 3. de R. J., cum tamen repudiare eum posse sequentia verba innuant), Legatum repudiet (et ita non concurrat), ea res mulieri proderit (aut plus ei tribuet, quam si revera paruisset, quae etiam si revera paruisset, eo casu totum haberet). Et hic sensus est obscurissimae Legis undique congruus, sed communi prorsus contrarius. Porro fictionem non debere plus praestare veritate v. l. 4. §. 2. St. L. Quae cum ita sint, apparet in re conjunctis frustra induci ullum Jus vel accrescendi, vel non decrescendi. Nam nihil ipsis, deficiente altero, accrescere per se manifestum est, retinent enim tantum quod habent. Quae causa est etiam cur re conjunctis portio alterius accrescat (id est non decrescat), sine onere et ascripta Conditione, Modo, fideicommisso, l. 30. C. D. Neque enim Jus deficientis in alterum transit, quia ille nondum Jus quaesitum habuit, sed potius alteri Jus in totum indivisum manet. Nihil vero decrescere largior sane, v. l. 10. L. 3., sed an propterea peculiare Jus non decrescendi confingemus? cum per se in Jure cujuslibet ad rem quamlibet contineatur, ut nemo ipsi auferre vel minuere possit, nisi qui plus vel pariter Jure instructus sit. Eodem igitur modo constituere licebit jura: retinendi, non onerandi, non laedendi, etc. quod et ineptum et inutile est. Neque vero in verbali Conjunctione esse proprie Jus accrescendi, sed tantum substitutionis praesumtae, infra ostendemus. Hac igitur voce confusionum genitrice carere facile potuissemus. (27.) Concursu fiunt partes. Aequales, l. 33. 79. 85. L. 1. l. 88. §. 6. L. 2. l. 80. L. 3. l. 56. V. o. Magni momenti est totum hoc theorema, et ab Jurisconsultis veteribus ex ipso jure naturae subtiliter deductum. Age demonstremus genere quodam demonstrationis simul illustrante et probante. Habet enim ea res principium quoddam physicum ex natura motus. Esto igitur Corpus A. in quod eodem tempore uniformi impetu impingant duo corpora B. C., illud juxta lineam BA hoc juxta lineam CA. Bisecetur angulus BAC recta AD a duobus moventibus BC. aversa, et producantur utcunque lineae: BA in E, CA in F. Ajo corpus A. processurum linea AD. Cum enim impulsum moveatur linea impellentis continuata, et lineae impellentium continuatae sint AE, AF, igitur si quidem a solo B. fuisset impulsum, processisset linea AE, sin a solo C., linea AF. Nunc utroque concurente, non quidem quiescet, quia impellitur, et a pluribus quidem, in eandem non contrariam plagam, nec tamen movebitur alterutra linea impellentium continuata, quia cum impetus eorum sit uniformis, causa non est, cur in alteram potius quam alteram moveatur, nihil autem fit sine causa: multo minus movebitur utraque, quia nihil simul potest esse in pluribus locis, neque movebitur ulla linea interjecta inter AE et AF praeterquam AD, quia caeterae omnes declinant ad alterutram; cum tamen non sit causa declinandi, sola vero AD aequalem ad utramque inclinationem seu angulum facit, quia angulum EAF bisecat, per constructionem, sola igitur AD movebitur. Q. E. D. Hoc igitur ut ad scopum juridicum applicemus, Duo concurrentia sunt instar Motus BA et CA. Id ad quod concurritur est inclinatio lineae motus A. ad lineas concurrentium. Quae quanto major est, tanto angulus est minor, quare cum maxima est, angulus est nullus, sed motus A. et motus alicujus impellentium sunt in una linea recta, quod contingit, cum unum impellentium sine alterius concursu solum impellit. Cui similis est consecutio solidi in jure, et absolute maximae partis rei id est totius, quando aliud non concurrit. Id vero quod non concurrit consequitur absolute minimam rei partem, id est nihil. Uti autem in motu pluribus concurrentibus scinditur inclinatio, et existente impetu uniformi motus impulsi ad motus impellentium aequalem utrinque angulum et inclinationem habet: ita in jure pluribus aequali causa ad eandem rem conjunctis, scinditur res, ita ut aequalis utrique pars assignetur. (27 .) Partes autem concursu fiunt reales, cum res dividua est; intellectuales, id est, res fit communis, cum individua. Quia cum res dividua est, constat partibus homogeneis, per d. 28., nihil igitur interest quas cui assignes. Sed cum est individua, constat partibus dissimilaribus, per def. 27., quare cum exacta partium inter se et ad totum ratio non detur, d. 27. ekthesei, imo totum dividendo pereat (veluti cum puerum Salomon dividere minatus est), neque exacta divisio institui poterit, stricto igitur jure erit res tota utriusque seu communis. (Ex aequitate tamen officio judicis, si quis in communione esse recuset, instituetur qualiscunque divisio judicio communi dividendo). Exemplo sunt duae res: 100 Thaleri, et Stichus. Si 100 Thaleri duobus sunt communes, dimidium erunt 100 id est 50 Thaleri vel 100 semithaleri, cumque omnes Thaleri inter se sint similes, per hypothesin, expedita divisio est, sed aliud de Sticho servo. Cum enim dimidium Stichi non sit Stichus, quomodocunque eum seces, proinde nec dividi Stichus potest. Mentali tamen divisione finguntur tot esse Stichi partiales, quot Domini sunt, per th. 25. Haec igitur ut ad Conditiones nostras applicemus, si una Conditio vel unum Conditionatum in plures Crios aut Personas collatum est, scinditur in partes si eae homogeneae, v. l. 81. §. 1. L. 1. l. 30. usufr. leg. l. 44. §. 8. l. 56. C. D. Item Conditio quae pluribus in genere ascripta est, in omnibus individuis subintelligitur, cum enim non appareat, cui in specie assignata sit, in omnes ducitur, l. 39. C. D. (28.) Dispositio dividua est, si et Conditio et Conditionatum dividuum est. (Cum et labor et pecunia dividua est, ut loquitur l. 10. pr. de ann. leg.). Cum enim Conditio et Conditionatum sint partes omnes dispositionis, per d. 1. junct. 14., et dividuis existentibus omnibus partibus, dividuum sit totum, per d. 28. 29., ipsa Dispositio dividua erit. Contra si Conditionatum, et in genere res in dispositionem deducta individua sit, individua est dispositio, l. 72. pr. V. O., imo et si Conditio sola individua est, l. 11. §. 23. 24. L. 3. l. 112. C. D. l. 13. §. 2. manumiss. test., sed tum demum. (27.) Dispositio dividua in U. Voluntatibus actu dividitur, cum dividendi causa subest. Dispositionem enim dividi est parte Conditionis existente partem Conditionati existere, d. 30., quod ex verbis dispositionis non sequitur, in quibus non pars parti, sed totum toti nexumest, nonigitur procedit, nisi in subsidium, ex praesumta voluntate Testatoris, quod malit quidem totum suae voluntatis impleri quam partem, malit tamen etiam partem potius impleri quam nihil, quoties totum impleri non potest. Igitur si quis 10 haeredi dare, et fundum sibi habere jussus est, non licet ei 5 offerre, et dimidium fundi ab invito haerede petere, l. 23. 56. C. D. l. 74. §. 1. aeq. haer. Sed si Conditionati pars perierit, v. g. dimidia pars fundi sit usu capta, l. 44. §. 9. C. D., satis erit partem Conditionis aequalem impleri, et minuto commodo minui onus, l. 43. §. 3. l. 62. §. 1. C. D. l. 32. §. 4. ad L. Fale. l. 63. §. 12. ad Sct. Trebell. l. 20. mort. c. don. Contra si pars Conditionis sine culpa Conditionarii impleri non possit, partem tamen Conditionati accipit, v. g. si quis duobus haeredibus dare 10 jussus est, et fundum habere, mortuusque alter sit, si superstiti 5 det, dimidium fundi habebit, l. 23. C. D., v. sup. d. 34., ubi diximus Connexionem non praesumi, sed haec tum demum cum totum dividuum est, vera sunt, quod et in ipso theoremate monitum. Nam et hoc observandum: partem aequivoce dici, sc. modo rei, modo orationis. Nam quaedam pars orationis non est pars rei aut Actus, sed circumstantia tantum, v. g. si Calendis in Capitolium ascenderis, Calendae non sunt pars ascensus sed circumstantia. Plura igitur quae in una oratione conjunguntur, ea vel distincte quasi ponuntur, v. g. Titius et Cajus haeredes sunto, et sic sunt partes, ac Titio nullo in rerum natura existente, locum habet divisio, et Cajus nihilominus haeres est, quia resolvi poterat in duas propositiones: Titius haeres esto, Cajus haeres esto. Et hoc casu verum est utile inutili non vitiari, l. 34. H. I. l. 8. §. 4. C. I. Et Conditionis dividuae pars deficiens reliquum non vitiat, l. 12. de Dot. praeleg. Vel ita ponuntur, ut se afficiant, v. g. si Titius Cajo 100 dabit, hic Titius et Cajus non sunt partes dispositionis sed correlata, igitur si nullus Cajus existat in rerum natura, Conditio est impossibilis. Et hoc casu resolvi non potest in duas propositiones, nec locus est divisioni, unde circumstantia impossibilis totam Conditionem facit impossibilem. Illustrari res potest similitudine Numerorum, conjunguntur enim Numeri vel ut duae partes unius totius: 2 ^#. 3 id est 5 ad constituendam additionem (similiter de subtractione), vel ut duo factores unius facti: 2 ^#.. 3 id est 6 ad constituendam multiplicationem (similiter de divisione); si igitur numero addatur 0, v. g. 2 ^#. 0, productum est numerus 2, si vero numerus multiplicatur per 0, productum est 0, 2 ^#.. 0 facit 0. Circumstantia autem circumstantiae sic fere jungitur ut multiplicaus multiplicando, non per appositionem, sed ut afficiant se mutuo et penetrent. Huc pertinet, quod si Conditio in plures collata est, non necesse est unum alios expectare(quodne quidem individua existente Conditione necesse est, v. explic. th.26.), sed si partem solvat, partem Conditionati accipit, l. 56. C. D. Libertas autem unius, libertatis duorum pars est, l. 11. §. 1. manum. test. Et haec quidem dicta sunto, quando divisa Conditio dividat Conditionatum, vel contra. Interdum Conditio divisa non dividit Conditionatum, sed tamen considerandum relevetne an non, et esto theorema: (30.) Conditionis ordinate conjunctivae vel disjunctivae pars perturbate impleta non relevat. Esto Conditio ordinate conjunctiva: si Titius primum Cajo, dein et Sempronio 10 dederit, vel disjnuctiva ordinate: si Titius Cajo, aut si non potest, Sempronio 10 dederit. Titius primm Sempronio dat 10, ajo illa 10 non relevare, et nihil actum esse, sed si primum Cajo data sint, vel Cajus in eam Conditionem veniat, ut dari ei non possint, esse adhuc semel Sempronio danda. Cum enim ordo deductus sit in Conditionem, per hypoth. et def. 34. Quare et existere debet, per th. 6., ex quo fluit, si pars perturbate impleta sit irreiterabilis, v. g. Titius primum Stichum, dein Davum manumittito, si manumittit primum Davum, defecisse Conditionem, quia cum libertas Davo non nisi semel dari possit, impossibile est imposterum primum Stichum, dein Davum manumittere, quare per def. 36. Conditio defecit, stricto jure. Quando particularis solutio permissa sit, ut non quidem dividat Dispositionem, sed tamen relevet Conditionem, v. l. 3. §. 5. 6. St. L. (31.) Verbis conjuncti tantum praesumuntur substituti invicem in eandem causam. Hoc non ex jure naturae aut gentium sed Romanorum placito descendit. Habet tamen rationem quandam, cum enim verbis conjuncti medii sint inter omnino disjunctos et re conjnuctos, pars vacaus accrescit illis quidem, ne ad omnino disjunctos deprimantur, sed cum suo onere, ne re conjunctis per th. 26. aequiparentur. Sed nec in his locum habet jus quoddam accrescendi, accrescit enim non respersonae, sed res rei seu portio portioni, si vimvocis spectes, . uti in Alluvione: Hic vero res rei accrescere non potest, quia re conjuncti non sunt. Videamus an liceat paulo altius rem penetrare. Duo sunt velut phaenomena quae in Verbis Conjunctis observo: (1.) portionem unius vacantem alteri cum suo onere, v. g. Conditione accrescere, quod multis locis diserte dicitur, vid. interim, quod Conditionem attinet, l. 54. §. 1. C. D., quanquam et ad eohaeredes extenditur in l. un. §. 10. C. de Cad. toll. ; (2.) verbis conjunctos re conjunctis praeferri, v. g. Titio et Cajo fundum aequis partibus do lego, Sempronio fundum do lego; moritur Titius, et portio ejus non Sempronio, sed Cajo accrescit. Horum ratio nescio an concinnius reddi possit, quam si dicamus: praesumi Testatorem eos sibi invicem substituisse. Quod et in ipso th. hoc 31. et ejus demonstratione confirmavimus, nec abludit l. 61. v. quasi substitutus in f. de L. 2., substituti enim(1.) cum re etiam onus recipere debent, l. 74. L. 1. d. l. 61. L. 2. l. 4. C. de Sc. Trebell., (2.) praeferuntur conjunctis, l. 39. §. 2. V. P. S. (32.) Si duae Conditiones contrariae eidem Conditionato disjunctim ascribuntur, dispositio pura est. Sin conjunctim, nulla. Esto enim hoc modo: sive A. erit sive non erit, B. esto. Ajo talem Dispositionem esse puram, perinde ac si dicas: B. esto. Nam disjunctae h. l. eontradictoriae sunt, et unam ex contradictoriis veram esse necesse est, unam igitur Conditionem existere necesse est, quia autem unam ex disjunctis existere sufficit, per th. 26., et Conditio quam existere necesse est pro non adjecta est, per th. 17. et 64. independenter ab hoc demonstratum, dispositio pura crit, v. l. 60. pr. Cond. indeb. l. 8. §. 1. peric. et com. rei vend. l. 10. de Lib. et posth. l. 87. §. 3. ad L. Falc. l. 13. qu. d. l. c. l. 37. de stat. lib. Unde si quis in eodem testamento ex parte pure, ex parte sub Conditione institutus est, nec habet cohaeredem concurrentem, ex asse pure institutus intelligitur, l. 33. H. I. l. 52. §. 1. l. 53. pr. Aeq. Haer.; nam sive existat Conditio, habet gravatam partem ex verbis Testatoris, sive deficiat, jure non decrescendi, quasi conjunctus sibi ipsi. (33.) Si plures Conditiones eidem Conditionato separatim ascribuntur, (nam si in continenti subjunguntur sibi, nulla aut mutatio aut suspensio voluntatis, sed conjunctio utriusque Conditionis intelligitur, l. 45. manumiss. test. l. 89. C. D.) v. g. si A. erit, B. esto, et alio loco, si C. erit, B. esto, in institutione et statu libero praesumuntur disjunctae, seu una incerta, ita ut unam impleri sufficiat, et hoc ipsum est, quod in Legg. dicitur eo casu levissimam Conditionem in Libertate intelligi, levissimam autem non absolute, sed quae facilius ad libertatem perducit, l. 35. 51. pr. l. 87. 88. C. D., id est, quae prior existit, ut in materia institutionum loquuntur, l. 27. §. fin. 2. H. I. l. 17. C. I., in legato et fideicommisso (et per id data libertate, l. 90. C. D. l. 5. manum. test.), et tutela (l. 8. §. 3. de testam. tut.) una certa, nempe novissima, l. 16. V. P. S. l. 12. §. ult. L. 1. l. 51. pr. 87. 89. C. D., in contractibus sunt conjunctae, et impleri utraque debet. Ejus ratio haec est: minoris est Conditio conjunctiva, seu duplex certa, quam una simplex certa, et haec minoris quam disjunctiva seu una incerta, per th. 6. 7. fin. independenter ab hoc demonstratum. Similiter Contractuum favor nullus est, Legatorum, fideicommissorum, tutelarum aliquis, institutionum et libertatum maximus, pro gradibus igitur favorum valor Conditionum distribui debet, et quia, si stricto jure rem aestimes, duae Conditiones separatim positae conjunctae semper intelligi debent, ideo in contractibus intelliguntur conjunctae, in legatis una certa, et novissima quidem, hai deuterai gar frontides sphooterai, add. l. 16. 17, adim. leg. l. 90. C. D. l. 3. C, de Codicill., in institutionibus una incerta. Ex his elegantis instar Corollarii sequitur: si quis in uno testamento alio loco pure, alio sub Conditione institutus sit, pure institutum intelligi, l. 27. §. 2. 67. H. I., si vero alio loco pure, alio sub Conditione idem ei legatum sit, et prius pure, Conditionale est legatum, sin prius sub Conditione, purum est, l. 40. §. 2. l. 89. C. D. Sunt enim quasi duae Conditiones; una Aliqua, altera Nulla, et in institutionibus quae prior existit valet, prior autem existit, Nulla quam aliqua, quia antequam impleatur aliqua, semper existit nulla; in Legatis quae posterior scripta est. (34.) Si a puro subtrahatur Conditionale, residuum est Conditionale contrarium. V. g. Titio 100 do lego, si navis ex Asia non venerit, 100, quae Titio legavi, Sempronio do lego. Perinde est ac si dixisset: 100 si navis ex Asia venerit Titio, sin minus Sempronio lego, v. l. 36. Reb. cred. l. 7. 10. 14. pr. de adimend. leg. l. 107. C. D. l. 6. qu. d. l. e. l. 13. §. f. stat. lib. Cum enim duae Conditiones contrariae sibi sint complemento ad purum, per th. 32., et vero si a toto partem auferas, residuum sit complementum subtractae partis ad totum, per koinen ennoian, subtracto igitur Conditionali a puro residuum contraria Conditione affectum esse necesse est, Q. E. D. Notandum tamen, si Conditio ademtionis talis sit, ut non possit existere, nisi res ad eum cui pure data est pervenerit, videri ei non sub contraria sed ad contrariam Conditionem datum, v. l. 3. §. 4. adimend. Lcg. Item si Servus alicui legetur pure, et Legatarius Tertio rogetur servum restituere pure, denique Legatarius servo rogetur libertatem dare sub Conditione, placuit statim tradendum servum fideicommissario seu Tertio, sed ad Conditionem, seu dummodo caveat existente Conditione restitutum iri, ut legatarius eum manumittere possit, l. 47. §. 3. fideic. lib. Cur igitur non et alibi placuit, ut pure datum, Conditionaliter ademtum, ad Conditionem illam seu sub modo contrario datum intelligatur, quod mihi videtur naturae convenientius, aut si alibi non placuit, cur hic placuit? Multum enim interest utrua quid ad Conditionem, an sub Conditione datum sit. (35.) Si a Conditionali subtrahatur tota sua Conditio, residuum est purum. Quia si a Conditionali dematur tota sua Conditio, nulla Conditio residua est Ubi autem nulla Conditio est, dispositio est pura, per d. 1., l. .53. C. D. l. 3. §. 9. adimend. leg. . CAP. VI. Ab Interpretatione generali veniamus ad specialem, propositionum partialium Formam et Materiam. Forma ut in qualibet propositione, ita et in Conditionato vel consistit in Quantitate seu Signo, et Qualitate seu Copula; vel in utraque. Quantitate propositio dividitur in universalem et particularem. Nam indefinita propositio aliqua est non in re aut etiam in conceptu nostro, sed in verbis tantum, dum signum omittimus, quod animo tamen subintelligimus. Singularis vero non aequipollet particulari, sed universali, quod contra communem Logicorum sententiam demonstravimus in dissertatione nostra de arte combinatoria, novis nisi fallor, non tantum sententiis, sed et artificiis locupletata, problem. 2. in usu n. 23., sumta tamen universalis voce strictius potest addi singularis, quae habet circumstantias individuantes, inter quas sunt subjectum, objectum, locus, tempus, v. infr. th. 36, Ratione Copulae seu Qualitatis propositio dividitur in Affirmativam et in Negativam, I. de V. o. §. 4. Negativae summus gradus est 43. mere negativa, quam veram esse non constat nisi interitu subjecti, v. g. Titius non bibet vinum; hoc certo scire non possumus, servaturusne sit an non, impossibilis fiat contraria, seu donec mortuus sit. Quanquam enim, si vina omnia tollantur e rerum natura, etiam sic bibere amplius non possit, id tamen minime metuendum est, et nos in moralibus ista aut non, aut non facile futura, tametsi absolute possibilia, parum curamus. Deinde etiam species negativa est 44. indefinita, id est loco et tempore non definita, de qua vulgo regulam intelligunt: quod negativa probari non possit, v. specim. Quaest. Phil. q. 2. Deinde iterum ratione Qualitatis propositio dividitur in veram et falsam; determinatam et indeterminatam, et vera determinata dicitur , 45. necessaria, falsa determinata 46. impossibilis (ejus species est falsa stricte dicta, l. 72. §. 7. C. D., cujus nempe circumstantia aliqua non est in rerum natura, v. g. si in Utopiam iverit haeres esto, l. 104. §. 1. L. I. l. 6. pr. l. 27. C. D. l. 41. §. 16. fideic. lib. l. 26. §. 1. Stat. lib., sic et demonstratio falsa dicitur, v. l. 33. C. D.). Impossibile est vel absolute, vel secundum quid, secundum quid ratione habita vel certi temporis, hinc oritur impossibilis impraesentiarum, quae certo tempore et statu possibilis non est, quo mutato possibilis est, v. th. 40., vel ratio habita certae regulae agendi, hinc politice impossibile dicimus, quod qui faceret, stulte faceret Jure impossibile est quod servato Jure tanquam agendi regula, existere non potest, v. th. 38. Vera indeterminata 47. contingens, falsa indeterminata 48. possibilis, pro gradibus autem possibilitatis res dicitur facilis vel difficilis, de quibus tum erit dicendi locus, cum de Conditionum aestimatione dicemus. Divisio haec in determinatas et indeterminatas est quasi in Theoremata, id est propositiones ex terminis veras, et Observationes, id est propositiones ex sensu vel inductione veras: illae sunt rationis, v. g. totum esse majus sua parte, hae facti, v. g. dari mndum, ut et omnes historicae propositiones. Observationes vero sunt vel praeteritae, vel praesentes, vel futurae, suntque aliqui in ea sententia, non omnes adjectiones harum varietatum aeque capaces esse, sed causam esse in praeteritum, poenam in futuram, l. 12. C. D. l. 2. de his quae paen. caus., demonstrationem quoque praeteriti esse solere, Conditionem futuri, l. 34. §. 1. C. D. l. 6. §. 1. de L. 1. Sed ut demonstratio in futurum esse potest, l. 34. de aur. et arg. leg., ita Conditio in praeteritum, l. 16. de inj. rupt. test. l. 122. §. 4. V. O. l. 51. §. 1. de manumiss. test. Et quanquam Comoralis incertaesse debet, v. th. 17,, ex quo dissentientes inferunt eam non nisi in futurum collatam esse posse, tamen hoc non sequitur. Nam etiam quaedam praeterita et praesentia incerta sunt, v. g. sitne mundus conditus in autumno, an non, sic ut igncremus utrum exhis contradictoriis verum sit; tametsi scimus alterutrum verum esse: Et similiter in futuris, scimus mundum aut elapso sexto millenario conflagraturum aut non, tametsi utrum exhis verius sit ignoremus. Et haec quidem de scientia nostra. Sed si ipsam rei naturam spectes non solum praeteritorum, sed et futurorum contingentium determinata est veritas vel falsitas, v. l. 28. D. de Judiciis. Nec obstant Leges quae innuere videntur Conditionem in praeteritum conferri non posse, v. §. 6. I. de V. O. l. 37. l. 39. de R. C. l. 3. §.13. de bon. quae lib. l.10. §. 1. Cond. Inst. l. 34. §. 1. C. D. l. 69. H. I. l. 100. 120. V. o. Nam si Conditio in praeteritum et praesens comparetur ei quae in futurum est, in effectu juris propius accedit purae, jus enim ex ea transmittitur et retrotrahitur, v. infra th. 68. Id vero contra naturam aliarum Conditionum est in U. V. quae neque transmittuntur neque retrotrahuntur. Cujus rei causa est, quia Conditio quae jam extitit aut defecit, et si suspendat donec certum sit, extiteritne an defecerit tamen non differt. Ob hanc igitur causam, quia proxime accedunt ad puras, purae appellantur. Propositionum vero contingentium, et has praeteriti praesentis aut futuri differentias recipientium dispositio ad veritatem vel falsitatem determinatam dicitur 49. Eventus, cujus ratione vel fit vera, et per consequens necessaria, quia factum infectum fieri non potest, et sic dicitur 50 Existere, vel fit impossibilis, et sic dicitur . Deficere, l. 30. C. D., et personam defecta Conditione, l. 31. C. D., quando nulla amplius spes superest, extituram. 52. Pendet Conditio ante eventum, l. 34. pr. de Usufr. l. 36. R. Cr. l. 16. Cond. ind. l. 8. qu. d. l. c. l. 14. qu. ex e. in poss. Dicitur etiam suspendi, l. 34. famil. hercisc. l. 72. §. 4. C. D., v. sup. d. 7., quod tamen proprie ad Conditionatum pertinet, v. supr. d. 7., quemadmodum et pendere, quod proprie ad Conditionem pertinere diximus, applicetur Conditionato in l. 60. §. 1. Cond. ind. Interdum autem pendere Conditio dicitur cum extitit quidem vel defecit, sed id adhuc est incertum, quo casu melius suspendi diceretur. 53. Contraria est propositio propositioni, quae simul cum ea neque vera neque falsa esse potest, l. 8. §. 1. stip. praet. l. 121. R. J., add. th. 34. Scholastici contradictoriam vocarent, contraria enim illis est, quando non potest simul esse vera, potest tamen simul esse falsa, et ita sumitur quoque in l, 86. pr. H. I. l. 13. §. 3. de reb. dub. Ex his jam fluunt THEOREMATA. (36.) Conditio negativa tempore indefinita moralis habenda est pro Universali quod tempus attinet. Contra Sabin. l. 115. §. 1. 2. V. O. Nam esto Conditio negativa tempore indefinita moralis, v. g. si Titius consul non fiet, per d. 27., ajo eam habendam pro hac: si Titius consul nunquam fiet. Alioqui enim habenda erit prohac: si Titius consul aliquando non fiet, quae est necessaria, quia omnibus momentis consul fieri non potest, necessaria autem non est moralis, per th. 17., quod est contra suppositum. Potestativa tamen si est in servum collata, et adjecta libertati favore ejus, etsi non prorsus particularis facta, tamen nec penitus universalis relicta est, sed impleta videtur cum primum commode in eam peccare potuit nec fecit, v. g. si Stichus in capitoliunm non ascenderit liber esto. Quamprimum potuit nec fecit, liber fit, l. 17. §. 1. man. test., cujus rei ratio est, quia alias tales Conditiones interitu demum personae implebiles habentur pro modis, v. supra th. 15.; sed tunc cavendum est Conditionario, quod imposterum non sit peccaturus, quia vero servus cavere non potest, alia, et haec, quam dixi, ipsum juvandi via inventa est. (37.) Necessarii contrarium est impossibile. Quia cum necessarium sit determinate verum, v. g. hominem esse animal, per d. 46., contrarium ejus hominem non esse animal erit determinate falsum, per d. 53., id est impossibile, per d. 47., v. l. 7. de V. o. Unde Conditio in non faciendo impossibilis, v. g. si coelum digito non attigeris, est necessaria, l. 50. H. I. l. 50. V. O. (38.) Jure impossibile si existentia sua alioqui meliorem facere alicujus Conditionem esset facturum, ne faciat, simpliciter impossibili aequipolleto. L. 15. C. I. v. g. Testatur quis ita: Titius si Sempronium occiderit, haeres esto. Quod est jure impossibile, per d. 46. explic., quia salvis legibus etiam naturae fieri non potest. Ajo igitur dandam operam esse tum Legislatori, tum Magistratui omnino, ut nihil utilitatis consequatur Titius ex caede Sempronii, neque magis haeres sit, si Sempronium occidat, quam si non occidat. Nam Legislatoris, et omnino Magistratus est peccata in Republica, seu ea, quae contra jussunt, quoad ejus fieri potest impedire: ad impedimentum autem peccati pertinet sublatio incitamenti: incitamentum autem peccati est utilitas ex peccato. Danda igitur Legislatori opera est, et Leges sic ferendae sunt, ut nulla ex peccato utilitas sit, et per consequens, etsi impleta sit Conditio, tamen pro impleta non habeatur, et ita cum effectu impleri non possit, et ita quod effectum attinet, impossibili aequipolleat. Q. E. D. Idem obtinet etsi sit jure civili impossibile. Nam quanquam possibile sit relaxationem a principe impetrare, tamen difficile est, et quia Reipublicae damnosum, habetur interim a Dd pro impossibili, Zasius ad l. eum serv. §. fin. de L. 1. n. 6. (quemadmodum autem injustum impossibile dicimus, ita Virgilius facto impossibile Nefas appellavit: Quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, 7. Aen.). Ex hoc velut exemplo patet ut obiter observem, rectissime ab Hermanno Conringio in civilibus principiis perspicacissimo Viro passim monitum rationem Legum civilium stricte dictarum (id est quae non sunt simulmeri juris) non aliunde melius quam ex usu Reipublicae peti posse: est enim prudentiae Nomotheticae primarius finis Civium virtus; alter autarkeia, quia egestas ut plurimum improba est. Ex quo fluit instar Corollarii, cum simpliciter impossibilis in U. V. sit pro non adjecta, v. th. 63., idem in jure impossibilibus vel quasi obtinere, quae et remitti dicuntur, v. l. 9. l. 14. l. 15. C. I. l. 29. §. 2. Test. mil. l. 88. ad L. Falc. l. 2. §. 44. ad Sct. Tertull. Imo cum videatur impossibilis simpliciter in testamento militis non remitti, sed dispositionem vitiari, de Conditione tamen jure impossibili constat, quod remittatur, d. l. 29. §. 2. 3. de Test. mil. Obtulit porro Theorema nostrum tum de eo, quod est contra jus naturae (et dicitur proprie peccatum), l. 9. l. 14. v. legis vicem l. 15. v. pietatem C. I. l. 35. V. O., tum de eo, quod est contra legem civilem, ejusque vel verba (diciturque prohibitum), d. l. 14. v. contra leges, exemplum v. in l. 88. pr. ad L. Fale., vel mentem (diciturque adjectum esse in fraudem legum), l. 29. 30. de legibus v. in rem nostram, l. 43. V. P. S. l. 7. C. I. l. 37. 64. C. D. l. 2. C. de inst. et subst., quod habetur pro non adjecto, d. l. 7, C. I. l. 10. de his quae ut indign. l. 64. [fn n] §. 1. l. 79. §. 4. C. D. Obst. §. 1. I. de fideic. haer. ubi dicitur solitos olim homines, quibus per leges relinquere non poterant, iis per fideicommissa reliquisse, idque Augustum approbasse. Sed respondetur leges alias utiles esse Reipublicae, et eae non eludendae sunt, sed juvandae interpretatione, l. 64. §. 1. C. D., alias futiles aut subtiles propter certas quasdam tamen causas toleratas, quales illae veterum Romanorum nonnullae subtiliter minus potestatem relinquendi rem quam voluntatem constringentes, quae proinde recte per fideicommissa eludebantur. Observavi vero hanc distinctionem in quaestione aliqua circa Conditiones Practica non contemnendi usus fuisse. Non procul Lipsia mulier quaedam rustica filium Clericum sub hac Conditione exhaeredarat usque ad legitimam, si de Gerada cum sororibus participare vellet. Videbatur hoc esse in fraudem legis in jure Saxonico de Gerada Clericis danda, sed Scabini Lipsienses nihilominus responderunt institutionem sub hac Conditione validam esse, referente, Amplissimo Dn. Bornio Scabinatus nunc, Assessore in Dissert. de Jure Geradae Lips. anno 1665, habita. Cujus sententiae ratio ex his principiis reddi potest, non certe alioqui satis obviam: Legem de Gerada in Clericos trausmissibili, non ob usum Reipublicae, sed antiquam consuetudinem retineri. Olim enim Clerici variis artibus quavis occasione potentiae suae gradus struebant, et in genere tales leges praesertim duras eludi posse et debere, extat in l. un. pr. v. multas invenientibus vias, C. de Caduc. toll., quia minus Rempublicam turbat insensibilis quaedam elusio, quam directa Legis mutatio. Huc et illa refertur conditio, quae non quidem contra jus, contra honestatem tamen est, et dicitur contra bonos mores, quae late sumta includit caeteras, d. l. 15., strictius pro inhonesta, d. l. 9. Paul. Sent. III. 4. 15. (strictissime pro ea, quae est contra mores hominum, l. 42. V. S. c. 1. extra de Cond. App., ejus Reipubl., Corn. Nep. praef. Vit.), item turpis, d. l.15. l. 79. de Jure Dot. Quae non de perfectione Legis, imperfectio est, et semper illicita, humanis Legibus, l. 144. R. J. Nam illud quoque ad prudentiam Legislatoris pertinet, in quibusdam rebus homines non poenis, sed ne nimis constricti magis jugum excutere nitantur, pudore continere. Conditio autem jurejurandi cum turpis dicitur, l. 20. 26. C. D., non intelligenda est per se turpis, sed incitamentum turpitudinis esse, nam facilitatem jurandi et perjurie contentum paulatim includit juramentorum frequentia. Maturo igitur consilio juramentum Calumniae singulis litibus praemittetur, in foro Saxonico sublatum est, quod alibi leve procuratorum genus haud dubie innumerabilibus perjuriis foedat. Permissum tamen est Conditionem jurejurandi implere, l. 62. acqu. haer., sed si quis nolit remittitur ei, l. 8. C. I. l. 29. §. 2. mil. test. l. 20. C. D. Non obst. l. 97. C. D. Nam respondet nihil ibi aliud dici quam de facto possibile esse ut municipes jurarent, dubitari enim poterat, utrum universitas jurare posset. Remissa igitur jurejurandi Conditione objectum tamen ejus seu id quod quis praestiturum se jurare debebat non remittebatur, quia id et volebat Testator, nec nolebant Leges. Illud igitur restabat quaerendum, Objectum juramenti (v. g. si Titius juret se mihi monumentum exstructurum haeres esto; objectum juramenti est monumentum extruere) per modum Conditionis, an Modi ascriptum intelligatur. Cumque Testator non noluerit eo usque haeredem onerare, ut ante aditionem haeredis aedificet monumentum, sed ope juramenti saltem certus esse, eumque adstringere ad monumentum inposterum aedificandum; sublata per Leges cautione juratoria satisfiet nihilominus menti Testatoris, si alia Cautio nempe satisdatoria, seu realis adhibeatur, quod ipsum est in effectu, per d. 21., Conditionis jurandi objectum in modum transiisse, l. 8. §. 6. C. I. l. 26. pr. C. D., confer th. 15. Ex hoc ipso autem, ut est mira rerum penitius cognitarum concatenatio, colligitur porro, etsi caeteris pro cautione juratoria realis interponenda fuerit, servis tamen mausisse jurandi necessitatem, l. 7. pr. §. 2. oper. Libert. l. 36. man. test. l. 13. §. 3. de St. L. l. ult. 44. de liberal, caus. l. 13. pr. de acceptil. Quia Conditio aut ejus analogum implendum est antequam sit Liber (liber enim factus ob irrevocabilitatem libertatis cogi non potest), et ita dura est servitus, quod expresse jubet d. l. 44. Servus autem cavere non potest (quia ubi nulla est obligatio, nulla est ejus per cautionem confirmatio, servi autem obligatio nulla est), relinquitur igitur ut juret. Sed hac ipsa in re obstare nobis videtur d. l. 7. pr. et d. l. 13. pr. de acceptil. quibus dicitur si servus juret obligationem inde nullam esse, quare ad hoc, ut contrahatur obligatio, necesse esse ut juret libertus. At salva res est, hoc ipsum enim largior obligationem ex juramento servi esse tantum naturalem, neque actionem parere. Sed quia Testator aliam a servo cautionem non exegit, quam religionis vinculum, etiam haeres eo contentus esse debet. Accedit perjurio cohaerens in omnem vitam infamiae metus, et publicae etiam in perjuros poenae. Et haec de Conditione jurejurandi exquisitius diximus, quia multa ei similia habet Conditio mutandae religionis; v. g. Titius haeres esto, si ad Romanam ecclesiam redierit, per se non turpis, quia licet cuilibet sententiam, quam veriorem arbitratur, amplecti, et firmata Religionis pace perpetua, quod politicos effectus attinet, religionis mutatio intra concessas partes, olim Pontificiam et Augustanae Confessionis tantum, hodie et Reformatam, est actus indifferens, quemadmodum et juramentum. Sed quemadmodum pecuniae acquirendae causa turpe a veteribus habitum est, jurare homini praesertim ingenio; ita multo turpius est, haereditatis alicujus vel Legati causa mutare religionem, quod praesumitur is fecisse, qui cognita tali sibi ascripta Conditione mtavit. Sed illud admodum dubites, Conditio talis vitietur an vitiet, seu dispositio fiat pura an nulla. Nam captatoriis Conditionibus simillima haec est. Captatur enim alterius non pecunia sed sententia seu animus, res pecunia praestantior longe. CAPTATORIA autem Conditio est quae eo fine adjecta praesumitur, ut quis alicui aliquid ultima voluntate relinquat, et vitiat, seu dispositionem reddit nullam, vide l. 70. H. I. (improbus quippe sollicitus est de viventis haereditate, l. 2. §. 2. V. P. S.) l. 1. de his quae pro non script. l. 61. V. o. l. 34. C. de Transact. l. 4. C. de inut. Stip., ne ultimae voluntates constringantur, sed ut liberum sit quod non redit, arbitrium. Conditio autem in praeteritum collata non est captatoria, v. g. si Titius me haeredem instituit, haeres meus esto, v. l. 29. 71. 81. §. 1. H. I. l. 20, C. I., vox habuerit in d. l. 29. ambigua est, trahibilis prorsum et retrorsum seu ad praeteritum et futurum, sed in dubio benignius interpretandum. Ob hanc causam et Testamenta reciproca non sunt captatoria, quia in praesens collata, l. 11. C. de Test. mil. et ibi Gothofred. Captatoriae autem Conditiones vitiant, non vitiantur. Credo, quia captatoriae per se non sunt illicitae, neque etiam contra Reipublicae usum directae, sed quia tamen alterum in scrupulos conjiciunt, ejusque constringunt ultimam voluntatem, quam liberam esse tranquillitatis animorum interest, effectum, ut dispositio sit nulla, quodmagis videtur velle Testator, quam ut si pura, quia co finis est Conditionatori, medium Conditionario, Conditionatum contra, v. infr. th. 46. In caeteris vero quibus Testator aliquid intendit quod per se est Reipublicae inutile, velut poenae loco placuit, ut Conditio, quae tamen finis Testatoris est, habeatur pro non adjecta. Haec igitur consideranti mihi dubitandum videtur de Conditione religionis mutandae vitiet an vitietur, Et sane responsum hactenus est vitiari, idque et Jurisconsultis placuit, quorum loca attulit Dn. Zieglerus disp. de Condit. n. 75. Sed cum ita puniatur quodammodo Testator, qui tamen cujuscunque religionis sit, non malum sed bonum aliquod intendit, dixerim contrariam veriorem, scilicet dispositionem esse nullam. Etsi fortasse prior sententia nostris hominibus sit utilior, saepius enim Pontificii nobis quam nos illis aliquid relinquemus, sed in his rebus sine studio partium judicandum. Ex his fundamentis igitur hanc regulam et velut Theorema elicio. Si Conditionis jure improbatae malitas (ut ita loquor cum l. 5. D. quod met. caus.), vel id, ex quo ea malitas per se sequitur, a disponente intenta est, Conditio vitiatur, seu habetur pro non adjecta. Velut in poenam disponentis, cujus finis est Conditio, et Conditionatum medium est Conditionarium ad finem illum malum impellendi. Sin intenta non est, et per accidens tantum sequitur malitas, interim malitas omnis recideret ad Conditionarium d. Conditionem implentem; ibi vitiatur Conditionatum, id nempe quod Conditionarii finis est, et per consequens dispositio. Idem enim est Conditionem vitiare, et Conditionatum vel dispositionem vitiari. Hoc Theorema in ordinem theorematum et numerum non admisi, quia mea tantum velut hypothesis et conjectura est, in legibus, in terminis non fundata. Non tamen fallit. Hinc enim co coelibatus et divortii non vitiant, sed vitiantur. Quia viduitas vel coelibatus aut divortium per se mala sunt, Reipublicaeque damnosa, quae imo disponens v. g. testator directe intenderit, merito velut in poenam pro non adjectis habentur. De Conditione coelibatus, seu si non nupserit, v. l. 22. 62. §. f. l. 63. 72. §. 5. l. 74. 79. §. ult. C. D. l. 134. V. o. (si arbitrio Titii nupserit, l. 72. §. 4. C. D.) l. 3. et t. t. C. de indict. viduit., add. Antonium [fn n] Hottomannum Rit. Nupt. c. 22. et M. Vertranium Maurum tr. de jure trium Liberorum. Si Titio nupserit, valet, l. 1. 2. C. de inst. el subst. l. 91. C. D., item ut Titio nubat, l. 71. §. 1. C. D., item si Titio non nupserit, l. 64. cod., cum nupserit, l. 10. l. 68. eod. Novellarum jure valida est Conditio viduitatis, Novell. 22. c. 43. 44., invalescente tum amore vitae Monachalis, v. Paganinum Gaudentium, tr. de moribus seculi Justinianei. Similiter vitiatur divortii Conditio, l. 5. C. de inst. et subst. l. 2. C. de Cond. insert. Porro ob eandem causam remittuntur, quae Libertatem infringunt. Hinc enim si quis ita leget: ut a monumento meo non recedat, 100 do lego, pro non ascripto habetur modus, Conditio, l. 71. §. 2. C. D. Et accipit quod collatum est. Et in conventionibus eandem ob causam stipulatio talis, si hic, non illic habitaveris, 100 dare spondes, est nulla. Et non attenta Conditione, ut hic accipit, ita illic retinet 100. Similis autem est libertati infractae Nominis ferendi Conditio, quam etsi, si honestum nomen est, l. 7. ad Trebell., desiderat praetor ab haerede, non tamen exigit, sed nolenti praestat bonorum possessionem et utiles actiones. Nam hi, quibus Conditio fictione tantum et condonatione pro impleta habetur, non haeredes ad bonorum possessores fiebant, l. 63. §. 10. eod., non obst. l. 88. §. 6. L. 2. l. 108. C. D.; aliud enim est homini, aliud rei nomen imponere et petere, ut de nomine familiae ne exeat. Haeredes interim, si nomen quale honestum erat, Testatori parebant, certe et Augustus haeredes nomen suum ferre jussit, Sueton. in August. c. ult. Conditionibus hactenus recensitis affinis est ea quae jurisdictionem Magistratus involat. Unde in stipulationibus si quis poenam stipuletur ejus rei, quae amagistratu jam prohibita est, dicitur in l. 10. V. o. stipulationem esse nullam. Etsi obstare videatur l. 2. C. de cond. insert. Hac etiam fortasse de causa relicta poenae nomine olim improbata, t. t. D. de his, quae paen. nom. l. 43. §. 2. L. 1. Fragm. Ulpian. tit 25. §. 16. (obst. l. 6. l. 27. C. D. l. 3. L. 2.), quod mutatum l. un. C. de his, quae paen. nom. Huc quidam referunt, vanam Conditionem, quam existere prorsus nullius refert, v. g. si dextrum pedem prius domo extuleris. Sed cum eo ipso Conditionatoris intersit alterum obedientiam praestare, non puto pro non adjecta habendum. Nec obstat, quod remittitur Conditio abjiciendi pecuniam in mare, v. infra th. 48., quia ea non solum inutilis, sed et damnosa est. Huc pertinet Conditio odiosa, quae vitiat, qualis est Mortis, v. g. si Titius ante Sempronium morietur, 100 dare spondes, l. 19. l. 30. C. de Pact. Et quae morti aequiparatur (l. 209. de R. J.) Servitutis: si Titius servus factus erit, id enim nefas expectare, §. idem juris 2. I. de inut. stip. l. 34. §. 2. contr. emt. l. 83. §. 5. V. o. Conditionem tamen Mortis hodie continet Confraternitas, seu pactum successorium, v. Gothofred. ad d. l. 19., et concessio feudi viventis, seu gratia expectativa, Gerhardus c. 1. §. si quis de Feud. limitat: nisi fiat Titii consensu, sed contra d. l. 19. Bald. in d. e. 1. et H. Pistor. 2. quaest. 25. limitant: nisi aliter quam successione res ad Conditionarium venire possit, sed contra v. Vultej. 1. Feud. 7. n. 48. Rectius dicetur illam veterum observationum in desuetudinem abiisse, praesertim ubi timor insidiarum abest. (37.) Impossibile est cujus circumstantia est impossibilis. Ejus rei et causa et usus traditus est in th. 27., add. def. 46. Unde defecit Conditio cujus tempus praeter lapsum est, l. 11. L. 2. l. 41. §. 12. fid. lib. l. 23. pr. St. L., add. th. 42. (40.) Impossibile impraesentiarum absolute est possibile. L. 58. 59. §. 1. l. 104. C. D. Ut enim qui facere potest, ut possit jam potest, l. 174. R. J., ita quod fieri potest ut possit, jam fieri potest. Etsi possibilitas ejus sit inferioris gradus. (41.) In momento existentiae Conditio adhuc pendet, seu nondum extitit. Quia quod fit, nondum est, si quid existit nondum extitit, arg. l. 15. D. de Stat. Hom., ubi ii quos pariens mater eo ipso libera facta est, ex serva nati intelliguntur, et ipsi sunt servi. Similiter in momento mortis vivere intelligimur, l. 42. §. 1. de mort. caus. don. l. 18. §. 1. manumiss. test. (42.) Conditio Negativa existit in ultimo momento possibilitatis contrariae affirmativae. Nam affirmativa et negativa non possunt simul verae esse, dum igitur una sit impossibilis, altera v. g. Negativa fit necessaria, per th. 37. Eo ipso autem dum necessaria fit, existit, per def. 50. Q. E. D. Cum autem impossibile fiat cujus circumstantia fit impossibilis, per th. 30., manifestum est interitu rei vel personae Conditionalis, Conditionem negativam existere, v. g. si Stichum non manumiseris. Morte Stichi impossibilis fit ejus manumissio, necessaria vero manumissio, extitit igitur Conditio, l. 103. C. D., add. th. 15. (43.) Si Conditio plus quam extitit, absolute extitit. Quia majori inest minus, l. 120. pr. de R. J., existentiis porro aequatur, quando pro non adjecta est, l. 74. C. D., v. sup. th. 27., item quando sponsalia per copulam jurificata finguntur, c. 30. de Sponsal. CAP. VH. DEFINITIONES. Formam Propositionum Partialium Materia excipit, ea in se continet: Personas, cap. 7. hic, Res, cap. 8., et ipsum Deductum in Conditionem aut Conditionatum, et Circumstantias loci aut temporis, cap. 7. Persona cujus in Dispositione Conditionali mentio fit, seu Persona Conditionalis est vel [­[54]­]. PRINCIPALIS, quales sunt eae inter quas negotium geritur; vel minus Principalis, quae dicitur 54[a.] TERTIUS. Persona Principalis est vel conditionator, vel Debiturus, vel Conditionarius. [­[55]­]. Conditionator est Persona cujus ultimo actu voluntatis declarativo valida est dispositio Conditionalis. In U. V. ipse Testator est Conditionator, in negotiis inter vivos ille, qui sub Conditione aliquid promittit, ut in Verb. Oblig. reus debendi. Cumque verba judicis sententionantis ceuseantur verba partis, id quod sibi injunctum est promittentis, B ald. ad l. 74. §. 1. de Evict., Conditio, apparet eum, cui aliquid Cliter in sententia injunctum est, Conditionatorem videri. Non igitur semper loquens est Conditionator, contrarium enim apparet in Judice, nec semper proponens, contrarium enim est in reo stipulandi. Porro uti Autor dividitur in primum et secundum in l. 4. D. de Evict., ita [­[56]­]. Conditionator similiter est vel PRIMUS vel SECUNDUS. Illic declaratione voluntatis dispositio tam valida est, ut tribuat tamen Jus revocabile tantum, hic, ut etiam quaesitum (quae quomodo differant infra explicabimus def. 77.); v. g. in Legato conditionali Testator est Conditionator primo gradu, Haeres est Conditionator secundus, quia Testator nondum tribuit jus quaesitum, expectanda enim est aditio haereditatis, quae nisi sequatur, Legatum in irritum recidit. In aliis coincidit Conditionator prims et secundus. Nam in Actibus inter vivos statim promissive tribuitur jus quaesitum; in Institutionibus Testamentum dat jus revocabile, mors Testatoris quaesitum. [­[57]­]. DEBITURUS est, qui rem Ctam debebit, existente Conditione; v. g. in Legatis Testator est Conditionator, non tamen Debiturus, sed Haeres; in Institutionibus nullus datur Debiturus, in Actibus inter vivos Debiturus et Conditionator coincidunt. [­[ ]­]. CONDITIONARIUS est cui res Conditionata debebitur existente Conditione. Quales sunt in Institutionibus Haeres, in Legatis Legatarius, in V. O. Stipulator. [­[57]­]. IN PENDENTI jus esse dicitur, cujus Conditionarius est disjunctivus; seu cum duobus jus competit, utrique sub Conditione alterius Conditioni contraria. Ita rei litigiosae dominium est in pendenti, utriusque litigantis sub Conditione victoriae, in effectu tamen unius hactenus incerti. Rei quoque legatae pendente Conditione, l.5. pr. ut leg. c. cav. Potestas patria, §. si ab hostibus 5. I. quib. m. jus patr. pot. toll. 60. JUS Conditionale TRANSMISSIBILE est, quod ita comparatum est, ut detur etiam haeredibus Conditionarii, et contra haeredes debituri, s. cujus debiturus et Conditionarius sunt non solum expressi sed et haeredes eorum. [­[61]­]. Tertius cujus in dispositione cli mentio fit, ut plurimum pertinet non ad Conditionatum, sed Conditionem. Et habet se vel active, vel passive, vel neutro modo, sed tantum ut circumstantia. Active igitur interdum ita persona comparata est, ut ea nolente non existat Conditio, l. 9. §. 1. qui pot. in pign., v. g. si Titius Alexandriam ierit, interdum ut ea volente existat, quae 61[a.] in ejus potestatem collata dicitur, v. g. si Titius Capitolium non ascenderit, estque vel Deus solus, ita dicitur [­[ ]­]. Conditio CASUALIS, v. g. si coelum cras serenum erit, quod enim Ethnici in casum, nos merito in Deum referemus; vel homo, ac tum dicemus [­[63]­]. EXPOSITAM (sc. humanis viribus non exemtam). Expositae species est [­[64]­]. POTESTATIVA (alias promiscua, l. 11. §. 1. C. D.) si homo ille in cujus potestatem collata est, est ipse Conditionarius. Celebris divisio Conditionis in Casual., Potest., Mixtam vulgo sic concipitur, ut potestativae vox aequipolleat: Expositae et eam quoque comprehendat, quae in tertii potestatem collata est, imo ipsius debituri (arg. d. l. 9. §. 1. qui pot. in pign.). Sed non solum ipsi Doctores saepissime, verum etiam l. un. §. 7. C. de cad. toll. in qua est hujus divisionis fundamentum, et l. 78. §. 1. C. D. potestativam restringunt ad collatam in accipientem, id est nostro stylo Conditionarium. Sed cum co conferri possit, vel in hominem vel casum; et illa vel in tertium, vel debiturum vel accipientem, l. 23. §. 2. H. I. l. 60. pr. C. D., erit strictius sumta potestativa voce celebris illa divisio angustior diviso, expositae igitur terminum addidimus. Sed veteres necesse est in factmu alterius collatam interdum retulisse ad potestativam, ut cum Dd dicunt, potestativam non retrotrahi, arg. l. 11. qui pot. in pign., ubi tamen in debiturum collata est, interdum ad casualem, l. 23. §. 2. II. I., arg. 30., l. un. §. 7. de caduc. toll. et l. 6. C. de necess. serv. Quae autem sit potestativa, pendet ex facto, l. 4. §. 1. H. I., et voluntate Testatoris, l. 4. C. D. Conditio illa: si se filium meum probaverit; non est potestativa, l. 83. C. D. Mixta propterea a nobis omissa est, quia semper est vel Casualis tantum vel Exposita tantum in rei veritate, quod et agnovit Angelus de Gambellionibus, tr. de Testam. gloss. 58. n. 12. 65. MIXTA enim CASUALIS est, ut plurimum occurrens, quae an exposita futura sit in casu situm est, v. g. si Alexandriam ieris, hic naviganti tibi rectumue exitum tenere venti permissuri sint, in casu est, l. 4. C. de inst. et subst. [­[66]­]. MIXTA EXPOSITA est, quae an casualis sit futura in humana potestate est, v. g. si 10 dederis. Fingo te 100 nunc ad manus habere, quare implere Conditionem, et exsolvere et evitare incerta sortis in tua potestate est, sed si differs potest fieri, ut tu aliquo casu facultatibus spoliatus frustra diversae fortunae calvitiem prenses. Ut igitur mixta casualis ad casualem ita mixta exposita ad expositam pertinet. [­[67]­]. HONORATUS est tertius, cujus vi dispositionis interest Conditionem existere, v. g. si Titio 100 dederis, haeres esto. Honoratum appello Titium distinctionis gratia, alioqui Honorati vox tribuitur ipsi Conditionario, in l. un. §. 7. C. de Caduc. toll. In U. V. dicuntur in Legg. mortis causa capere, t. t. de Mort. c. d. et capionibus, add. l. 30. §. 7. l. 76. pr. l. 91. ad L. Falc. Ubi dicitur quod haeredi implendae conditionis causa datum est, non imputari ei in Falcidiam, sed in Trebellianicam. [­[68]­]. Denique ratione Personarum Conditio est vel AMBULATORIA, l. 34. pr. d. St. L., vel PERSONAE COHAERENS, l. 24. adimend. leg., id est imitatis personis existere potest vel non potest, de qua vide nostrum theorema. THEOREMATA. (44.) Ad Conditionatorem requiritur, ut res Conditionata sit in ejus potestate. Omnis enim res in dispositionem cadens debet esse in potestate disponentis. Res igitur Conditionata debet esse in rerum natura, l. 135. R. J., in commercio, l. 34. §. 2. contr. emt. l. 83. §. 5. V. o., ita ut si mea non sit saltem mea esse propinqua potentia possit, quo casu vi ipsius spei mihi de re, nondum mea disponere licet. (Spes autem rei sacrae, aut hominis liberi acquirendi improba est, d. l.). Unde rem alienam promittere possunt, sed non nisi sub Conditione, l. 7. §. 1. qui pot. in pign., et alii rem ipsius sub Conditione legare aut promittere possunt, quia potest ejus esse desinere, l. 61. de cont. emt. l. 41. §. 2. L. 2. l. 31. 98. V. o. (45.) Ad Conditionarium acquiritur, ut sit rei Ctae capax. Saltem tum cum inde exurgit Jus quaesitum, unde nil nocet quod Testamenti conditi tempore non sit capax dummodo postea fiat, l. 59. §. 4. H. I. l. 59. l. 104. C. D., neque enim in Conditionalibus obtinet regula Catoniana, l. 4. de Reg. Caton. . (46.) Conditio Conditionatoris et debituri, Conditionatum Conditionarii causa adjectum est. Hujus theorematis usus erat insignis in th. 38. Ubi ostendimus fundamentum, ex quo discerni posset, utrum Conditio legibus improbata vitiaret an vitiaretur, sc. quando vitiaret puniretur Conditionarius, quando vitiaretur puniretur Conditionator, dispiciebamus igitur ex cujus parte directe peccatum intercederet, eumque puniendum esse concludebamus: Conditionario autem Conditionatum prodesse, contra Conditionem obesse manifestum est, quae ipsa prodest debituro, cui solvendi moram praestat. Cumque Conditionator et debiturus coincidant exceptis U. V[fn t][fn i][fn b][fn u][fn s], apparet idem de Conditionatore dicendum. Imo in U. V[fn t][fn i][fn b][fn u][fn s] Conditio Potestativa seu in Conditionarium collata est finis Conditionatori seu Testatori et medium Conditionario, per quod ad Conditionatum perveniat. Contra Conditionatum Conditionario ut dixi finis est, medium vero Testatori, per quod Conditionarium ad Conditionem praestandam pertrahat, add. Vultej. in Consil. Marp. T.1. p.124. Testatori igitur opera danda est, ut Conditionatum Conditionario magis prosit, quam ei obest Conditionis praestatio. Quis enim non rideat illam dispositionem, si filium meum ab Algirianis captum redemeris, 10 florenos habeto, cum 10 florenis id perfici non possit! aut illam, si 100 dederis, 100 habeto, l. 65. ad L. Falc., quales dicuntur derisoriae, in l. 14. de C. I., add. inf. th. 63. Quales erant Tabulae nescio cujus: Mater mea haeres esto; Charidemo filiam meam do lego, ejusque fidei committo, ut dotem quantam optimam maximamque potest; Nicostrato matrem meam alendam do. Quas tamen illi executi leguntur. Sed et alium usum Theorema nostrum habet, nempe ejus vi concluditur ex Conditionibus disjunctivis electionem esse Conditionarii, ex Ctis disjunctivis electionem esse debituri, quia quilibet rei illius, qua gravatur, disjunctive propositae electionem habere debet. Nam alter ab eo non nisi unum incertum poscere potest. Add. supr. th. 22. Habet et usum in th. 20. (47.) Conditionator sub Conditione est Conditionarius ad Conditionem, et eontra. Id est, qui rem alteri sub Conditione debet interim habet rem, sed ad Conditionem, conf. def. 21. [­[ ]­]. 23. Exemplum insigne est in haerede, quatenus rem sub Conditione legatam detinet. Pendente cne Legatarius videtur Dominus Conditionalis, quia ex placito Justiniani sublata Legatorum differentia recta via in ipsum transit Dominum, et competit ipsi tam personalis, quam realis actio. Sola enim existentia Conditionis, Dominium tribnere non potest. Sed tamen et haeres interim est Dominus, l. 12, §. 2. famil. hereisc. l. 4. si ususfr. pet. l. 1. §. 4. de Sct. Silan., alioqui defectus Conditionis esset modus acquirendi Dominium haeredi, est autem Legatarius Dominus sub Conditione, Haeres ad Conditionem. Non igitur duo sunt ejusdem rei Domini, diversa enim sunt genera et velut gradus Dominii. Quia et sic res concipi potest: cum defunctus una persona fuerit, similiter et haereditas jacens, debere omnes personas ad partem bonorum defuncti concurrentes unam personam intelligi. Et quia haeredis institutio est caput Testamenti, erit Haeres caput hujus personae concurrens jure universali, caeteri velut membra minus principalia, jure particulari. Unde Legatarius adire in haerede, et Dominium ejus, quod sibi assignatum est, nancisci intelligetur. Uti autem fructuarius et proprietarius rem communem habere finguntur, l. 25. §. 4. D. de Usufr., ita adita haereditate Haeres et Legatarius, si ut diversos intuebimur. Existente autem Conditione jus habet Legatarius quasi ad divisionem provocandi, et rem suam vindicandi, add. infr. th. 56. fin. Pendente vero Conditione, cum in re communi potior sit Conditio prohibentis, haeres rem non alienare constitutione Justiniani admonetur in l. 3. §. 2. C. com. de Legat. Sed si fecerit, valor venditionis erit in pendenti, et quia resoluto jure dantis resolvitur jus accipientis, l. 3. quib. m. pign. solv., ideo haeredis actus onerosi seu legatario praejudicantes resolvuntur, quales sunt alienatio, pignori datio, servitutis impositio, l. 16. quib. m. ususfr. amitt. l. 11. §. 1. quemadm. servit. amitt. l. 81. pr. L. 1. l. 105. C. D. (unde si haeredi moveatur controversia haereditatis, praestat interim Legata ad Conditionem, seu caventibus, l. 44. §. 6. C. D., add. t. t. de Litigios.), sed liberosi actus haeredis permanent, l. 11. §. 1. quemadm. serv. amitt., videtur enim haeres Legatarii negotia gessisse, arg. l.39. neg. gest., quare exceptio rei erga haeredem judicatae prodesse Legatario potest, nocere non potest, arg. l. 7. famil. hercisc. Quod de haerede diximus, id in genere verum est, ut pendente Conditione res Conditionatoris sit, et etsi Conditionarius eam possideat, usucapere tamen non potest, l. 2. §. 3. pro Emt., sed Conditionator potest petere, si caveat de restituendo existente Conditione, l.5. de dol. mal. et met. except., etsi solverit pendente Conditione ignorans, condicere potest, l.16. eond. indeb. (48.) Honoratus deterioris quam Legatarius conditionis esse potest, melioris , non potest. Alioqui quod quis per modum Legati capere non potest, capiet indirecte tanquam Honoratus et fiet fraus Legibus, l.9. mort. c. don. Non obst. l.55. C. D. ubi Maevio legatur, si Callimacho det 100, Callimachus autem non habet testamenti factionem, quare nec Legatum capere potest, ergo nec mortis causa, quid juris? Respondet Jurisconsultus Conditioni parere debere, et ei 100 dare, etsi pecunia non fiat ejus, sed tantum apud eum ponatur velut in mari. Objicit Meyerus Coll. Arg. n. 14. absolute credi, quod voluerit Jurisconsultus pecuniam in mare abjici. Resp. in eo conveniunt, quod utrumque est possibile, differunt, quod remittitur abjectio in mare (publicae utilitatis causa, nemini enim postea prodesset, v. Eman. a Costa Com. ad L. Gallus n.20.), sed depositio pecuniae apud Callimachum non remittitur; cum enim non fiat eius, vindicari iterum a Maevio potest. Ex his patet Honoratum melioris Conditionis quam Legatarium esse non posse. Videamus an non interdum sit deterioris. Ita sane, nam si haeres omissa causa testamenti ab intestato possideat haereditatem, in eo inferior est Legatario, quod ei non subvenitur a Praetore, l.8. D. si quis omiss. caus. cui graviter obstat l.1. §.8. eod. et quod mirum utrobique loquitur Ulpianus. Mihi in promtu esset eonciliatio, sivellem ad speciales casus confugere, sed tacere, quam ineptire malo. (47.) Haeres et Legatarius in fraudem Honorati colludere possunt, nisi sit cohaeres. Rationem hujus Theorematis reddere non possumus, nam si Jus strictum intueor, apparet nullum hoc loco esse cohaeredis privilegium; sed aequitatem, etiam extraneo subveniendam arbitror. Sed ita Jurisconsultus placuit. Casus esto: Testator ita scripsit: Haeres meus Titio 100 dare , damnas esto, si Titius Maevio 50 dederit. Titius et haeres ita conveniunt, ut Legatarius haeredi remittat Legatum, et ab eo velut alia ex causa, stipuletur sibi 80 dari, pure mitto illius Conditionis respectu. Ita haeres 20 Titius 30 lucrabitur. Contra hoc stratagema quaeritur an Maevio remedium suppetat, et respondetur quod non in l. 57. C. D. ubi hoc dicitur sapienter factum (credo uti Christus filios mundi filiis lucis prudentiores dicit), item l. 3. §. 3. de St. L., secus in cohaerede, d. l. 3. §. 4. Verum obstat l. 3. §. ult. 9. cond. caus. dat. ubi majori cum aequitate sine distinctione, laeso datur contra haeredem actio in factum. De conciliatione, alii laborent. (50.) Mero jure jus Conditionale quaesitum transmittitur, non quaesitum non transmittitur. Jus autem quaesitum est, quod alterius voluntate aut facto auferri non potest. Idque quia personae velut coaluit merito transmittitur. Jure unde jus Conditionale ex ultima voluntate non transmittitur, sed si pendente Conditione moriatur Conditionarius (aliud est, si moriatur debiturus, qui haeredem suum obligatum relinquit, l. 65. C. D.), deficit Conditionatum, l. 59. §. 6. H. I. l. 65. §. 1. L. 1. l. 11. §. 6. L. 3. l. 31. l. 40. §. 2. l. 59. 69. C. D.; similiter dilatum in diem incertam quando, v. supr. th. 14., l. un. §. 7. Caduc. toll. Si vero pure datum sit suspeusa tantum petendi potestate, tum transmittitur, l. 5. C. qu. dies. leg. ced.; dilatum jus etc. inter vivos transmittitur ad haeredes creditoris etsi pendente Conditione moriatur, §. 4. I. de V. o. §. 25. I. inut. stip. l. 57. V. O.; denique res transmittitur et transit cum sua causa, l. 60. §. 1. C. D. l. 9. ad Silan. l. 6. Fisc., uti statu liber, v. d. 70. fin. Honorati autem haeredi frustra datur, l. 94. C. D., nisi a servo, th. 60. CAP. VHI. DEFINITIONES. A personis transeamus ad Res, quae in Conditionem vel Conditionatum deducuntur. Res autem in conditionatum minime deducibiles, seu quae sub Conditione conferri non possunt, dicuntur [­[67]­]. Inconditionabiles. Res vero conditionabiles sunt Haereditates, Legata, Pecunia etc. de quibus mox. Quo pertinet Libertas Conditionalis, et persona ipsa dicitur 70. Statu Liber, quem definio servum testamento manumissum sub Conditione. Servum dico, est enim servus haeredis pure, l. 11. L. 2. l. 9. 15. St. L. Sed tamen ad Conditionem (v. sup. defin. 21. sqq.) seu non plene, unde qui hominem debet statu liberum solvendo non liberatur. l. 63. Condict. indeb. l. 38. §. 2. Sol. et Lib. Jus enim ad Conditionem puro minus est. Si tamen quis, statu liberum in eadem causa sistere promittit, ut liberum impleta Conditione sistit, non committit stipulationem, l. 6. D. si ex noxal. C. Ea ipsa enim causa, in qua tunc erat, id est statu Libertas eum in hanc causam, in qua nunc est, id est plenam Libertatem perduxit. Puniendus vero est statu liber, tanquam jam liber, l. 14. de quaest. l. 9. §. fin. de Paen., obstat graviter l. 29. pr. de St. L., in quibus conciliandis sudent licet, qui Antinomias pati capitale esse arbitrantur. Statu liberum igitur diximus 1. Servum. 2. Manumissum, quo excluditur Libertas fideicommissaria ibi cum manumissio alteri demandata est, et servus, cui fideicommissaria Libertas data est, est Libertus manumittentis seu ejus cujus fidei testator commisit, sed statu liber est Orcinus Libertus, l. 2. pr. St. L. Excluditur etiam Servus institutus cum libertate, l. 2. §. 3. St. L., is enim a se ipso libertatem accipit, et proinde nulla manumissione, potest enim sine damno in sui ipsius servitute manere, et est suus Libertus, v. l. 6. §. 4. H. I., adde quae diximus dissert. de Cas. perplex. §. 15. 3. Tertium requisitum est, ut sit manumissus Testamento. Inter vivos enim vindicta nemo Cliter manumitti potest, est enim dictus Legitimus, v. infr. th. 52. Notandum hic Libertatem Testamento datam multum differre a Legato, imo ei opponi, l. 12. §. 2. famil. herc. 47. 51, 81. 86. 87. C. D. l. 8. m. c. don. l. 19. l. 20. §. 3. t. t. St. L. (etsi sub eo contineri dicatur in l. 80. de V. S.), nam si accurate intueamur Libertatem dari nihil aliud est, quam vincula adimi, quando Libertas in mera absentia vinculorum consistit, Legata vero positivum aliquid continent excepto Legato liberationis, quod libertati datae persimile est. [­[ ]­]. Denique requisitum est, ut sit manumissus testamento, sed sub Conditione, de quo multifariam jam dictum est. Ita constituto statu libero praejudicari non potest, alienatur enim cum sua causa l. 2. pr. St. L. l. 13 C. de Test. manum. Non obst. l. 30. D. de St. L. ubi alienatione desinit esse statu liber, quia hoc ipsum Conditio libertatis erat, si non alienaretur. THEOREMATA. (51.) Quicquid facti est, inconditionabile est. Hoc theorema patet ex definitione dispositionis Conditionalis moralis, in qua de jure aliquo disponi debet, sup. def. 8. et 7. Possessio igitur cum sit facti, quod multis textibus constat et fuse discussum est in Papp onii dissertat. utrum possessio juris an facti, ed. Venet. ann. 1600., Conditionis capax non est. Quanquam enim dissentire videatur Ant. Faber in codice Sabaudieo lib. 1. tit. 2. def. 57. n. 2., solet tamen ei et aliis possessionis voce jus ex ea ortum significari. Similiter jura sanguinis sunt inconditionabilia, Dn. Carpzov. p. m. Respons. VI. 8. 77. 12. Item assertio seu propositio qua id quod facti est narratur. Ita juramentum sub Conditione fieri non potest, nec confessio, nec acceptilatio, quippe confessio de solutione facta, l. 4. 5. de acceptil. l. 77. R. J., nec Tutor autoritatem suam, seu confessionem de suo consensu conditionaliter interponere potest, etsi actus clis sit, l. 8. de aut. Tut. Porro quia possessio ideo et actus possessorii sunt inconditionabiles, ut traditio, investitura propria feudi (aliud de abusiva), aditio haereditatis, l. 77. R. J. depositio et pignoris oblatio. Negusant. de pignor. V. 3. 2. 10. Etsi ipsum jus pignoris sub Conditione contrahi potest, l.11. §.2. pignoratit. act. Hujus theorematis vi etiam servitus saltem ex hypothesi Jurisconsultorum Veterum videtur Conditionem recipere non posse, l.4. de Servit. Consistit enim in perpetuata constitutione, l. 1. §. 3. de Usufr. accresc., quae est facti. (52.) Actus Legitimi sunt inconditionabiles. Legitimi, id est solennes, in quibus ipsius decoris causa receptum est, ne Conditione adjecta in incerto relinquantur, cum vero tacita Conditionis adjectione non ita laedatur autoritas, ea saepe admittitur, l. 77. de R. J. Expressa enim nocent, non expressa non nocent, vid. sup. th. 17. Tales erant, qui trausferebant jus Quiritum seu mancipium, et fiebant per imaginariam emtionem, id est Legis actiones. Eae non poterant fieri per procuratorem, fiebant semel, certis verbis etc. De his l. 77. de R. J. in qua fundatur theorema nostrum ita loquitur: Actus Legitimi qui recipiunt diem vel Conditionem, in totum vitiantur per temporis vel Conditionis adjectionem. Ita Pandectae Florentinae. Haloandrina editio legit: qui non recipiunt; priorem lectionem defendit Cujac. [­[ ]­]. obs. 16., posteriorem Fr. Hottomannus Illustr. quaest. 32. fol. 219. sqq. Sed utraque in idem recidit. Nam priori non recipiunt, significat incapaces sunt; et sensus est actus legitimos Conditionis incapaces ea adjecta vitiari, in posteriore: recipiunt idem est, quod accipiunt, et sensus est: si Actus Legitimi (sua natura inconditionabiles) conditionem nihilominus de facto ab aliquo accipiant, totum actum vitiari. Recensentur autem in d. l. 77. mancipatio quam ex corp. juris Justinianus sustulit, acceptilatio, de qua jam supra th. 51., per l.4. D. de accept., haereditatis aditio, add. sup. d. th., tutoris datio, l. 6. §. 1. de Tutel. (53.) Jus publicum est inconditionabile. Nam Conditio omnis confertur aut in casum aut potestatem hominis, v. sup. def. 61 sqq., quorum utrumque juri publico, quod ex facto privatorum, multo magis casu pendere non debet, indecens. Et si, quod casui commissum est, in Deum collatum replices, est tamen hoc tentatio Dei, ut irprobationibus vulgaribus. Quare inconditionabilis est Tutela dativa, v. th. praecedens 52., Jurisdictio judicium, l. 35. D. de Judiciis, Sententia, l. 1. §. 5. quand. appell. sit, Excommunicatio, e. ad haec de appell. c. 2. §. et haec eadem, de sent. excom. Et quia jus sacrum etiam ad publica pertinet, illud quoque inconditionabile esse conveniebat, c. un. fin. ut Eccles. benefic. sine dilat. confer., non obst. c. significatum, de Praebend. c. significasti, de Elect. c. relatum, de Cler. non res. in Eccles. vel praeb. Sunt enim Conditiones extrinsecae de quibus supr. def., add. Clement. un. pr. de concess. praeb. Sed haec intelligenda sunt de ordinario, c. 2. de Elect. in 6. c. 20. per Laicos 16. q. 7. Summus Pontifex reservavit sibi sub Conditione et ex die beneficia conferendi potestatem, e. pastoralis 7. q. 1. Hic incidit quaestio subjecto Theologica, praedicato Juridica, sed quia ex natura praedicati etiam res decidi debebit, licebit eam nobis excutere, scilicet an Baptismus sit conditionabilis. Canones infantem repertum, de cujus baptismo dubitaretur, ita baptizandum censebant: Si baptizatus es, cgo te non baptizo, sin baptizatus non es, ego te baptizo, in nomine etc., v. c. 2. de Baptismo c. presbyteri, §. quod ergo fin. dist. 68. Contrarium statuunt Theologi nostrarum partium, vid. Brochmand. System. Theol. Loc. de Baptismo, c. 6. §. ult. cas. 7. Et videtur Conditionis adjectio non necessaria, quia Conditio inest pro jure, per th. 17. Baptismus enim repetitus invalidus est vel ex canonistarum sententia (qua baptismus characterem indelebilem imprimit), sed quia peccatum timent, bona intentione hanc Conditionem addunt, nam baptismus secundus, etsi non habeat bonum effectum in baptizatum, habet tamen malum in baptizantem. Sed hoc loco, quia adest ignorantia, ne vano metu infans sine baptismo relinquatur, scrupulositate non videtur opus esse. Apud Deum enim cordium scrutatorem, si cum ipso directe agatur, protestatio mentalis et verbalis aequipollent. Ut taceam canones in simili exemplo conditionem omisisse. Nam cum ignoratur, an Ecelesia sit consecrata, consecranda est, non Cliter, sed pure, C. Solennitates, 16. §. de Ecclesiarum, C. Ecclesiae 18. de consecr. dist. 1. (54.) Denique inconditionabile est, quicquid jure civilitate esse jubetur. Ita Legitimam esse inconditionabilem manifestum est, quae nullo modo auferri aut deminui potest, ne quidem sub Conditione potestativa, et Conditio habetur pro non adjecta, l. 32. C. de inofficios. Testam., obstat l. 83. C. D. l. 4. C. de inst. et subst. Nicol. Vigelius in Method. jur. controv. praefatione de Rat. Legendi, column. 9. putat l. 83. et 4. per l. 32. esse abrogatas. Sed nondum huc confugere necesse est. Nam in l. 83. et 4. nihil aliud dicitur, quam si Pater filium instituat haeredem sub Conditione non potestativa, testamentum invalidum esse. Quia eo casu plane praeteriit. Si enim sub Conditione tantum nominat, sub contraria Conditione, non nominat seu praeterit. Quo fit testamentum nullum et injustum, l. 1. de inj. test. l. 4. H. I. (excepta Conditione: si voluerit haeres esse, quae nihil ipsi adimit, sed dat potius libertatem ne sit necessarius haeres (v. inf. de Tutore th. 58. fin.), l. 86. H. I. l. 12. C. I. l. 10. 28. C. I. l. 16. l. 29. passim de Lib. et Posth. d. l. 83. C. D. d. l. 4. C. de inst. et subst.). Ut praeteriisse autem intelligatur, acquirunt Leges Conditionem non potestativam, l. 15. 28. C. I. et loc. cit. Alioqui nuda filii inobedientia reputatur. Ita patet, quantum inter l. 32. C. de inoff. Test. et d. l. 83. C. D. et d. l. 4. C. de inst. et subst. intersit. Illic co adjicitur Legitimae, hic haereditati, illic rejicitur potestativa, hic admittitur; illic igitur nihil prohibet Conditionem vitiari, hic vitiare. Huc pertinet, quod codicillo Conditio adjici non potest haereditati, si testamento pure data est; unde si Cliter data est, codicillo Conditio neque tolli, neque mutari potest, vid. §. codicillis 2. I. de Codicill. l. 6. D. de jure Codicill. l. 27. §. 1. C. I. Quia haereditas codicillis nec dari nec adimi potest, ascripta autem Conditione in casum deficientiae, per th. 6., ademta intelligitur. v. d. V. (55.) Caetera jura vel actus Conditionem recipiunt. V. g. Dominium, l. 8. R. C. l. 12. 70. §. 1. usufr. l. ult. 18. Com. praed. l. 29. m. c. don. l. 1. C. de pact. inter Emt. et Vend., etsi Conditionalis titulus dominium non transferat, Tiraquell. de constit. Possess. p. 2. ampliat. 15. n. 3. 4. Wesembec. tr. de pact. n. 10.; Solutio, l. 16. Sol. et Lib.; Investitura abusiva Feudi, Rosenthal. c. 6. concl. 23.; Societas, l. 1. 70. 75. D. pro Soc.; Mortis C. Don., l. 10. D. de m. c. don.; Fidejussio, l. 6. §. 1. 16. D. ibi; Emtio, Venditio, §. emtio [­[ ]­]. I. ibi l. 7. contr. emt.; Locatio, l. 20. §. 1. Locati; Mandatum, l. 3. ibi; Votum, C. non solum sin. 32. q. 8.; Actio, l. 5. C. quando dies leg. ced. Et quis comprehendere fando cuncta queat? (56.) Res irrevocabilis ad Conditionem, seu sub modo dari non potest. Ad Conditionem enim seu sub modo dari est existente Conditione seu modo deficiente finire vel revocari, def. 21. 22. 25. Rem autem irrevocabilem revocari implicat. Talis autem est libertas, quae semel data adimi non potest, unde nemo ad tempus vel Conditionem liber, seu sub Conditione servus esse potest, l. 33. 34. 52. man. test. Modus tamen adjectus libertati si potestativus est, transit in obligationem, et compellitur liber factus officio judicis ad eum implendum, l. 44. man. test. Similiter qui semel haeres est, nunquam esse desinit, seu haereditas ad tempus dari non potest, quare nec ad Conditionem, l. 34. H. I., aliud tamen in testamento militis, l. 15. §. 4. l. 19. §. 2. l. 41. pr. D. de Test. Mil. l. 8. C. eod. Dominium (quod non ipso jure, sed traditione revocabile est) an ad Conditionem esse possit, ita ut existente Conditione ipso jure resolvatur, quaesitum est. Quidam putant existente Conditione dominium possidentis non resolvi, sed alteri tantum jus ad rem dari, donec traditio accedat, arg. l. 3. C. de pact. inter Emt. et Vend. Vasquius ill. controv. c. 69. [fn n] Quia non pactis, sed traditionibus rerum dominia transferuntur, l. 20. C. de paetis, v. g. vendo tibi fundum Cornelianum, sed convenit statim inter nos, ut te intra biennium aliquid non praestante meus iterum sit fundus. Hic illi dicent elapso biennio actionem tantum personalem ex vendito competere, ego et realem arbitror. Nam hic pacto dominium non transfertur, sed ita res accuratius concipienda est. Dum venditor tradit fundum, eo ipso transfert dominium, sed modificatum pacto, ita ut ipse retineat dominium Conditionale, alteri tribuat purum, sed ad Conditionem seu nondum plenum. Existente igitur Conditione, apparet dominium purum plenum apud venditorem esse, quod hactenus incertum fuerat. Certe in pacto legis commissoriae statior competit rei vindicatio, l.4. C. de pact. inter Emt. et Vend., et in diem addictionis pactum rem medio tantum tempore, donec Conditio melior offeratur, emtoris esse permittit, l.4. §.3. D. de in diem addict., add. l.41. R. V. Addantur textus citati th. praecedenti 55. ubi de dominii conditionabilitate, conf. et th.47. (57.) Periculum rei Conditionalis est apud Conditionarium perfecta dispositione. L. 8. pr. l. 10. de peric. et eom. rei vend. l. 14. de novat., perfecta inquam dispositione, arg. l. 10. §. 5. j. dot., confer quae dicemus th. 68. ubi de Retrotractione. CAP. IX. DEFINITIONES. Supra diximus princ. c. 7. Materiam propositionum partialium constare Personis, Rebus, Deducto in propositiones et circumstantiis loci et temporis. De personis et rebus dictum est cap. 7. et 8., deductum in conditionatum continetur tractatione rerum, restat igitur [­[71]­]. Deductum in Conditionem,. quod est ille ipse status vel motus qui existere vel deficere debet, v. g. si in Capitolium Titius ascenderit; ascensio est deductum in Conditionem, etc. Ratione hujus dividitur Conditio, quod sit [­[72]­]. vel Facti vel Juris. Quae divisio interdum aequipolleat divisioni in extrinsecam et arbitrariam, l. 21. C. D., v. sup. def. 8. 9. Sed hoc loco idem est ac si diceres, Conditionem aliam esse facti meri nudi seu physici, aliam facti praegnantis ut loquuntur, seu effectum quendam juris habentis. Et hoc sensu, quae facti sunt, negantur transire ad haeredes, vel ad Dominum, §. 2. I. de stip. Serv. l. 44. pr. C. D. (sed ibi abusus est regulae, actus enim dandi non est meri facti), l. 31. solut., add. th. 17., et operae praestari per alium non possunt, l. 39. §. 5. St. L., add. th. 12. Quanquam autem etiam qui dat facit, l. 18. V. S. Et dandi vox ipsum motum de persona in personam aliquando significat, l. 44. pr. C. D., etiam ad illam, qui rem suam facere non potest, l. 55. C. D. Tamen [­[73]­]. Dare usu communi significat efficere quantum in se est, ut aliquid alterius bonis accedat. Unde actus corporalis non requiritur in eo, qui compensat, l. 20. §. 2. St. L., et cui acceptum fertur, l. 81. §. 5. L. 1., et tamen dictis locis dedisse dicitur, Deinde nec alterius acceptatio requiritur, satis est summum conatum in implenda Conditione adhibuisse (vid. inf. th. 67.), id est obtulisse, l. 45. C. D., et statu libero sufficit pecuniam consignatam deposuisse, l. 4. pr. St. L. Unde qui repudiavit frustra deinde poenitet, l. 7. C. de Cond. insert. De Conditione reddendarum rationum quaeritur, sitne potius dandi an faciendi. Rationes reddere, nihil aliud esse, quam reliqua solvere, et per consequens dare, vult l. 32. C. D. Caesius putat in l. 1. §. 2. n. 13. V. O. rationes reddere esse principaliter facere, sed aliud est edere, aliud reddere rationes. Et hoc praeter editionem rationum in faciendo consistentem etiam reliquorum redditionem in dando absolvendam eontinet, l. 89. §. 2. V. S. Mixta igitur ex dando et faciendo rationum reddendarum Conditio est, l. 6. §. 7. St. L. Conditio faciendi est vel intriuseca vel extrinseca. Intrinseca vel Intellectus, v. g. si arbitratus fuerit et similes, vel Voluntatis, ut: si voluerit. Ita Dn. Ziegler. n. 40. de condit. Extrinseca: si feccris, intrinsecam, si volueris, includit, alias differunt ut tacita et expressa, l. 68. H. I., sed permiscet et aequiparat l. 1. pr. L. 2. l. 52. C.. D. l. 46. §. 2. fideic. lib. Extrinseca faciendi Conditio in Conditionarium collata seu potestativa vel praecise paritionem vel saltem obedientiam, seu summum conatum parendi postulat, contenta etsi affectus non sequatur et haec dicitur [­[ ]­]. Jussum, in genere neutro enim jussum usurpatur et in l. 62. §. 1. de acqu. haer. Unde Jurisconsulti in talibus Conditionibus jubendi voce utuntur, v. g. l. 44. pr. §. 1. C. D. et aliis locis infinitis. [­[75]­]. Per aliquem stare, vel non stare, est summo alicujus personae conatu adhibito rem fieri posse, vel non posse. Per eum igitur stat, qui cum possit efficere non vult: per eum non stat, qui vult efficere et summum conatum adhibet, seu vult voluntate efficaci, nec potest. Hujus phraseos textus sunt innumeri, vid. interim l. 13. de ann. leg. l. 34. v. per haeredem steterit St. L., quo pertinet illa veterum formula: per se non fieri, l. 50. V. o. THEOREMATA. (58.) Conditio volendi, personam principalem, in quam collata est, gravamine Dispositionis Conditionalis liberat. Theorema hoc probandum simul et explicandum est. Personae principales sunt, Debiturus vel Conditionator ab una, et Conditionarius ab altera parte, v. def. 54. Gravamen autem Conditionatoris ex dispositione Conditionali ortum est Conditionatum, seu necessitas id praestandi per se vel haeredem, gravamen Conditionarii est Conditio seu necessitas eam implendi: utrumque per th, 46. Esto igitur Conditio volendi primum in debiturum collata: si voluero, vel si haeres voluerit, Titius 100 habeto, vel, si volueris, 100 dare spondes. Ajo Conditionem efficere, ut haeres vel promissor non sit obligatus ad Conditionatum praestandum, et ita gravamen ejus tollatur, et per consequens dispositio sit nulla, v. l. 43. §. pen. L. 1. Aliud est, cui ex illis volueris dato, l. 24. L. 2., aut utri voluerit, haeres dato, cogitur constituere, l. 16. L. 2.; sed utri voluerit, Tutor esto, ita dare non potest, quid enim si nolit constituere, l. 23. pr, Test. tut. Sed cur non et ic cogitur constituere? aut cum volueris ? illic enim personae, hic temporis tantum arbitrium datum est, et hic dies cedit morte, l. 41. §. 13. l. 11. §. 6. L. 3. l. 17. fideieommiss. lib. l. 11. §. 7. L. 3. Valet tamen fideicommissum: nisi haeres noluerit, l. 11. §. 5. L. 3. Imo ipsa libertas fideicommissaria dari potest, si voluerit haeres, l. 46. pr. fideic. lib. Nec exempla desunt in quibus actus nullus pronunciatur, quia in promissorem collatus est, l. 7. contr. emt. l. 8. o. et A. l. 17. l. 46. §. 3. l. 108. V. o. Si autem stipulor a te, cum volueris, inutilis (satis dure) dicitur stipulatio, si antequam constituas, moriaris, l. 46. §. 2. V. o. Et ita vidims, quando Conditio volenti Debiturum a Conditionato solvendo liberet, videamus quomodo Conditionarium relevet a praestanda Conditione, seu dispositionem faciat puram, uti: si volueris, haeres esto, pura dispositio est, l. 69. C. D. l. 12. C. I. Similiter: si volueris, liber esto, d. l. 46. §. 1. fideic. lib. Si volueris, tibi lego, Conditionalis dispositio appellatur in legibus, l. 65. §. 1. L. 1. l. 69. C. D., et si volueris, spondeo, idem juris fore ait Cujac. ad l. 17. V. o., sed Conditio ipsa: si volueris, in legatis tantum extrinseca est, propter transmissionem negatam antequam legatarius declaret se voluisse, v. sup. th. 10. De Conditione in tertium collata per occasionem videamus, institutio in tertii voluntatem conferri non potest, sed vitiatur, l. 32. l. 68. H. I. Legatum vero, si Titius voluerit, tibi 10 lego, subsistatne acris inter ipsas leges pugna est; negat Modestinus, l. 52. C. D., cujus conclusioni simul et argumentis directe contradicit Ulpianus, l. 1. L. 2. Idem Ulpianus in genere dicit legatum in aliena voluntate, praeterquam haeredis poni posse, l. 43. §. 2. L. 1. Tutor si voluerit, testamento dari potest, l. 23. §. 1. test. tut., quia alioqui cogitur, dat igitur hoc ipsi libertatem, velut necessario haeredi, v. sup. th. 54. Denique, si cum morietur voluerit, pro U. V[fn t][fn e] est Voluntas viventis non retractata, l. 77. §. 10. L. 2. (59.) In Conditionem potestativam ex U. V[fn t][fn e] obedientia seu animus parendi deductus intelligitur. Testator enim erga capientes ex testamento, est ut superior erga subditos. Jam superior eum remunerare solet, qui non casu et ignorans, sed intentione certa boni, quiddam fecit. Quare qui Conditionem fato implet, non videtur obtemperasse voluntati, l. 2. C. D. (60.) Conditio potestativa ex U. V[fn t][fn e] jussum est, seu, si per Conditionarium non stet, pro impleta habetur. Quia enim benignissime interpretamur U. V[fn t][fn e][fn s], per th. 20., ideo melius est partem dispositionis existere, nempe Conditionatum, quam nihil; quando Conditio existere non potest, accedente jam Conditionarii obedientia, quam et superior interdum pro facto habet. Est hoc theorema in hoc argumento frequentissimum, sed confunditur vulgo cum th. 16. a quo nos diligenter distinximus. Videantur l. 3. §. 9. Cond. c. dat. l. 20. 23. 27. C. I. l. 54. §. 1. 2. l. 92. §. 1. L. 1. l. 34. §. 4. l. 76. §. 6. l. 88. §. 3. L. 2. l. 6. 14. 31. 40. 56. 66. 78. 81. 84. C. D. l. 5. §. 5. qu. d. leg. ced. l. 39. §. 3. fid. lib. l. 1. C. de inst. et subst. l. 8. C. de legat. l. 1. C. de his, quae sub mod. Add. . . c. 41. 66. de R. J. in 6. Unde etsi continuari Conditio nequeat, continuatur legatum; v. g. Sticho libertatem do, et alimenta do lego, si cum filio meo moratus fuerit. Filius paulo post ferre eum apud se non potest, vel moritur; nihilominus Sticho alimenta dum vivit debentur, per expressum Imperatoris Antonini rescriptum, vid. l. 30. §. 5. L. 3. l. 20. pr. de ann. Leg. l. 13. §. 1. 2. l. 20. §. 3. alim. leg. l. 1. C.. de Legat., etsi de mente Testatoris subdubitet l. 84. C. D., addatur et l. 101. C. D. Singulariter receptum in pupillos, ut si tutor impletionem Conditionis impediat, pro impleta habeatur, l. 78. C. D. Magnus quoque libertatis favor, unde si Conditio libertatis in haeredem collata est, haeres videtur facere jussus, et si moram facit, habetur Conditio pro impleta, l. 41. §. 1. fideic. lib., et si moriatur honoratus extraneus nulli dando, consequitur libertatem, quod secus est in Legatario cujus ea ratione conditio deficit, l. 94. C. D. l. 20. §. 3. l. 39. §. 4. St. L. Si justo tempus Conditionis antequam scire posset praeter lapsum est, non nocet, sed tempus prorogatur, l. 3. §. 31. ad Sct. Silan. l. 41. §. 12. fideic. lib. Unde si tempus numero seu arithmetice determinatum est, v. g. si intra 100 dies casuam iveris; extremum ejus est, ut ita dicam, utile non continuum. Puta si extremis 10 diebus a latronibus detinear, illi nondum praeteriisse censebuntur, et ita tempus mihi in effectu prorogabitur, l. 40. pr. C. D.; non obst. l. 6. C. I., ibi enim Conditio ab initio est impossibilis. Requiritur autem ut per Conditionarium non stet, seu non sit, in mora aut culpa. Justinianus quoque constituit in l. 7. C. de cond. insert., ut si verbi gratia statu libero pecuniam, quam haeredi libertatis causa affert, latrones auferant, ipse nihilominus fiat liber, sed postea tamen obligatus haeredi maneat in eam summam, quam testator imposuerat. Affine est theoremati huic nostro, quod advocato haeredes restituere honorarium non tenentur, si peripsum morte interceptum non stetit, quo minus causam ageret, l. 38. Loc. cond. l. 1. §. 13. extraord. cogn. (61.) Arbitrium certae personae in U. V[fn t][fn i][fn b][fn u][fn s] boni Viri arbitrium esse intelligitur, Et ita Conditio si Titius arbitratus fuerit, pro non adjecta est, l. 75. pr. L. 1, l. 11. §. 7. (ubi et discrimen observari potest inter haec: si volueris, et, si arbitratus fueris, seu inter verba intellectus et voluntatis) L. 3. l. 14. l. 41. §. 2. l. 46. §. 3. fideic. lib. Quia est quasi arbitrium boni viri, d. l. 75. L. 1. Jam vero U. V. valet cujuslibet boni viri arbitrio, l. 43. L. 3. In contractibus: si Titius non arbitraretur, Justinianus statuit ut deficeret, §. 1. I. emt. vend. l. ult. C. contr. emt., concordat l. 25. D. locati, nisi a Triboniana interpolata est. Si vero arbitrium alicujus personae cujus interest in conditionem deducitur, tum interdum intelligitur arbitrium viri boni, l. 7. eontr. emt., interdum actus habetur pro imperfecto, l. 35. §. 1. eod.; idem juris est, ubi arbitrium alterius adjicitur, velut modificans circumstantia, v. g. si arbitratu Titii nupseris, l. 28. C. D. Et ita explicuims deductum in Conditionem, addamus aliquid de circumstantia temporis, ut partitionem nostram impleamus. (62.) Conditio repetibilis sciente Testatore frustra existit ante Testamentum. Cum enim Testator et sciat quid factum sit, et declaret quid fieri idem velit, putet eum adhuc semel fieri velle, l. 9. 11. §. 1. l. 68. C. D. l. 45. §. 2. L. 2. Dico repetibilis, nam si sua natura repetibilis non est, idque Testator scit, impossibilem Conditionem adjecisse videtur, quae in U. V. est pro non adjecta, per th. 63., et ita impleta intelligitur, l. 11. C. D. Deinde sciente Testatore, nam si nescit extitisse, satisfactum videtur, nam forte si scisset non fecisset mentionem, l. 10. §.1. l.11. pr. C. D. Denique, ante testamentum, nam post testamentum valide existit quandocunque, etiam vivo testatore, l. 2.10. pr. l. 61. 68. C. D. l.18. manum. test. l. 7. C. de inst. et subst. Quia cum ex post-facto, ubi constitit testamentum revocatum non esse, testator statim post testamentum conditum mortuus fingatur, vi regulae Catonianae, etiam quae vivo eo existit post testamentum, mortuo eo existere intelligetur. Sane testamenti et mortis tempus fictione conjunguntur, et vel testamento immoto mors ad id retrotrahitur, ut hic, vel morte immota testamentum ad eam protrahitur, ita quae vivo testatore defecit Conditio videtur ab initio defecisse, l. 8. §. 7. C. I., inprimis quae ante testamentum, l. 39. §. 4. St. L., utrumque tuendae voluntatis causa. An quis Conditionem implere valide possit, priusquam sciat testatorem jussisse, vid. th. 57. Circa tempus duo adhuc notari volo, diem adjectum Conditioni libertatis in dubio non intelligendum esse quo, sed intra quem existere debeat, v. g. si Calendis Stichus dederit, sensus erit, sive ante Calendas sive Calendis dederit, l. 41. §. 1. man. test.,. deinde conditionis temporariae computationem fieri in dubio a die perfectae dispositionis, sc. quando tribuat jus quaesitum, ut in legatis ab adita haereditate, l. 46. C. D. CAP. X. DEFINITIONES. Hactenus de propositionum conditionalium forma et partibus, partiumque iterum forma et partibus, et singularum etiam effectu et vi juris diximus, restat ipse effectus totius dispositionis, seu propositionis conditionalis qui est: Jus. [­[76]­]. Jus est vel nullum, vel Conditionale, vel purum. Quae differunt ut in numeris cyphra, fractio, integrum. Et variant pro causis, quae sunt: Conditio impossibilis, contingens, necessaria. Erit schema Conditio impossibilis, contingens, necessaria, 0 1/2 1 Jus nullum, conditionale, purum. Nam uti fractio inter 0 et integrum media est, ita jus conditionale inter nullum et purum, et uti fractiones variant, quae infra 1/2 est propius accedit o, quae supra propius accedit ad 1, ita jus Conditionale aestimationem variam recipit, et modo puro modo nulli variis gradibus accedit, cujus rei fundamenta a nullo animadversa ex philosophiae principiis th. 66. mox trademus. Notandum etiam jus conditionale esse velut conceptum, purum velut natum. Nam v. g. qui servus fit, mori videtur, l. 209. R. J. Ergo qui liber fit, nasci intelligetur. Statu liber igitur velut conceptus est. Jus conditionale aliud est a puro, l. 169. §. 1. R. J. Item pars ejus (unde qui pure habet, Conditionaliter acquirendo nihil agit, l. 7. pr. rescind. vend.), confer sup. th. 32. 34. Non tamen Conditionaliter testatus pro parte testatus dici potest, l. 56. H. I., aliud enim rem, aliud spem dividi. Etsi vero jus purum Conditionali plenius sit, aliquando tamen praestet Cliter aliquid quam pure fieri, quando scilicet pure fieri non potest, vid. th. 44. add. l. 38. H. I. l. 4. Reg. Caton. l. 104. C. D. l. 10. §. 4. test. tut. l. 29. L. 1. [­[77]­]. Jus porro est vel revocabile, vel quaesitum. Hoc personae aut inest, auferri non potest, nisi proprio facto, illud ita comparatum est, ut ab alterius adhuc voluntate non quidem positiva (alioqui nullum jus, sed tantum spes est, v. g. donec alter aliquid mihi velit donare), sed privativa, si scilicet non revocet, pendeat, et tale jus revocabile acquiritur U. V[fn t][fn e], unde nec acceptatione indiget, quia quaesitum nondum est. Ita postulatio superiori nondum porrecta, postulato jus quaesitum non tribuit, sed revocari a collegio potest, c. bon. 4. de postul. In U. V. morte testatoris haeres habet jus quaesitum, legatarius vero demum aditione haereditatis, tum enim haeres ipsi obligatur. Statu liberi causam similiter servus non nanciscitur, nisi haereditate, l. 2. pr. St. L., add. simile th. 62. Jus quaesitum porro ne a principe quidem tolli posse, vid. Petr. Anton. de Petra tr. de Jure quaesito per principem non tollendo. 78. Praeterea Jus Conditionale vel simplex est, vel diem continet. Simplex nihil aliud dicit, quam tu 100 habeto, si verum est navem ex Asia venturam. At Conditionale diem contineus, ita resolvendum est: tu 100 tum demum habeto, cum navis ex Asia venerit. Ita ut adventus navis non solum sit Conditio, sed et terminus solutionis. Magnum inter haec discrimen est, nam Conditio simplex suspcudit tantum, diem habens etiam differt, add. l. 6. §. 1. qu. d. l. ced., quod magni momenti est in doctrina Retrotractionis. [­[79]­]. Retrotrahi dicunt, quando existente Conditione, perinde habetur, ac si ab initio statim cum dispositio facta est, extitisset Idque in concursu creditorum, quaestionibus Gabellae et alias usum habere infra patebit. Imo in iis casibus, quando retrotrahi Conditio dicitur, non opus est ejus existentia, et sufficit certitudo, v. g. si Titius intra duos menses Alexandriam non ibit, tu 100 dare spondes; Titius incidit in periculosum morbum, vel etiam juramento asserit, se Alexandriam non iturum: Tu statim ad 100 solvenda teneris. Explicant vulgo retrotractionem in conditionibus per factionem, quasi Conditio, ubi extitit, ab initio dispositionis jam extitisse fingatur, sed hoc supervacaneum est, Conditionatum enim statim debetur, si modo Conditio existet, hoc quippe ipsa verba important, quae promittunt 100 pure sine dilatione, si navis ex Asia veniet: Fingo igitur, esse in Republica prophetam probatum, praedictionibus suis nunquam fallentem, cujus ope magistratus in dubiis facti eruendis saepe sine ullo deceptionis periculo usus sit, qualem Poetae, uti sophoeles in Antigone Tiresiam apud Thebancs, Homerus Calchanta apud Graecos, Virgilius Cassandram apud Trojanos, introducunt, sed verioribus exemplis scriptura sacra usa est, fingo igitur, declarationis causa, ut retrotractionis natura appareat, talem prophetam autoritatis probatae praedicere navem venturam, et quia hujus dicta pro facto sunt, jam tum dabitur mihi actio. Et hoc est retrotrahi Conditionem, id est Conditionatum a Conditionis, non tempore, sed veritate pendere. Erit quippe Syllogisms: si navis ex Asia veniet, ego 100 habebo, per dispositionem Conditionatoris, sed verum est prius, per verba Prophetae, ergo et posterius, petere igitur possum. 80. Actus eventualis est, quando omina celebrantur, quae ad actum pertinent, sed effectus Conditione suspenditur. Hoc saepe fit, ut in appellatione, litis contestatione, p. 1. const. d. Elect. Augusti 13. Ita actus circa rem litigiosam lite pendente sunt eventuales, Nobiliss. Dn. Thomae tr. de concess. litigios. alien. Ita circa rem legatam pendente Conditione, add. th. 47. In stitutus aliquis est, si servum haereditarium manumittat, cum hoc valide antequam haeres sit facere non possit, et antequam faciat haeres, non sic videbatur actus stricto jure perplexus et irritus esse, sed voluntatis intuitu receptum est, ut exerceat actum solennem manumissionis, effectus vero pendeat, donec fiat haeres, quod quia mox continue aditione facta fit, merito hoc permissum est. Sententia Labeonis, in l. 20. §. 1. C. I. Clausula quoque codicillari testamentum fit codicillus eventualis, vid. Dn. Tabor. diss. de clausul. codicill. THEOREMATA. (63.) Conditio impossibilis jus Conditionale nullum efficit, regulariter et mero jure. Cum enim Conditio existere non possit, per hypoth., existere non poterit Conditionatum, per th. 6. Conditionato autem hoc ipsum eontinetur, ut jus Conditionario eompetat, def. 5. 7. Vi hujus theorematis in omuibus actibus inter vivos Conditio impossibilis actum vitiat, §. si impossibilis 11. I. de inut. stip. l. 1. §. 11. l. 31. o. et A. l. 7. l. 69. V. o. l. 29. fidejuss. Et huc recurrebant pleraque promissa derisoria, add. sup. th. 46., qualibus vetus historia plena est, ut si quis Athenis Lemnum vento Borea veniret, cum Athenae sunt, Lemno Borealiores, Cornel. Nep. Miltiad. c. 1. Croeso oraculum respondit, fore ut vincatur, si mulus apud Medas regnaret, Herodot. l. 1., is autem erat Cyrus matre nobili Meda, et patre ignobili Persa natus. Oraculum erat Florentiam capi posse, tum demum cum boves circa muros volitarent, quod factmu est, cum obsessores in vexillis insignibus bovem expressissent. Ita Sylvester Papa, uti narratur, se diabolo obstrinxit, si missam Hierosolymis celebraret, erat autem Capella vel sacrarium Romae, ignorante Sylvestro, quod Hierosolymam vocabant. Ubi cum ille rem divinam peregisset, diabolus jus suum strenue persecutus est. Oraculum erat Constantinopolin, non nisi per Angelum capi posse, quod factum est, cum hostes latini per turrim Angeli dictam irrumperent. Cum Philippus Valesius, Galliae Rex, Casletum obsideret, oppidani gallos laneos in muris proposuerunt, tum capturum dictitantes, cum canerent, Frossard. lib. 1. Sed hae derisiones ut plurimum in autorum perniciem versae. Derisoriis Conditionibus similis illa, imo eadem, si 100 dederis, 100 habeto, l. 122. §. 2. L. 1. l. 65. ad L. Falc.; item tam difficilis, ut pene impossibilis sit, l. 4. §. 1. St. L., v. g. si quis servo ita libertatem det, si haeredi millies, id est myriada myriadum nummorum dedisset, quae summum ditissimi hominis patrimonium est in servi peculio non quaerenda. Dicendum hic per occasionem in specie de adjectione: cum morieris, habeto, quae verba derisoriam Conditionem aut dilationem potius videntur sonare, et sane ususfructus ita legari non potest, l. 79. §. 3. C. D. l. ult. [­[ ]­]. in fin. C. de bon. quae lib., quia personalis est; nec cum effectu aliquis ita liber esse jubetur: cum morietur, l. 17. pr. manum. test. l. ult. pr. eod. l. 4. §. 1. Statu Lib., alioqui nihilominus tamen effectum habet, in iis, quae transmissibilia sunt; accipit enim in ultimo vitae momento, stitutus aliquis est, si servum haereditarium manumittat, cum hoc valide antequam haeres sit facere non possit, et antequam faciat haeres, non sic videbatur actus stricto jure perplexus et irritus esse, sed voluntatis intuitu receptum est, ut exerceat actum solennem manumissionis, effectus vero pendeat, donec fiat haeres, quod quia mox continue aditione facta fit, merito hoc permissum est. Sententia Labeonis, in l. 20. §. 1. C. I. Clausula quoque codicillari testamentum fit codicillus eventualis, vid. Dn. Tabor. diss. de clausul. codicill. THEOREMATA. (63.) Conditio impossibilis jus Conditionale nullum efficit, regulariter et mero jure. Cum enim Conditio existere non possit, per hypoth., existere non poterit Conditionatum, per th. 6. Conditionato autem hoc ipsum continetur, ut jus Conditionario competat, def. 5. 7. Vi hujus theorematis in omnibus actibus inter vivos Conditio impossibilis actum vitiat, §. si impossibilis 11. I. de inut. stip. l. 1. §. 11. l. 31. o. et A. l. 7. l. 69. V. o. l. 29. fidejuss. Et huc recurrebant pleraque promissa derisoria, add. sup. th. 46., qualibus vetus historia plena est, ut si quis Athenis Lemnum vento Borea veniret, cum Athenae sunt, Lemno Borealiores, Cornel. Nep. Miltiad. c. 1. Croeso oraculum respondit, fore ut vincatur, si mulus apud Medas regnaret, Herodot. l. 1., is autem erat Cyrus matre nobili Meda, et patre ignobili Persa natus. Oraculum erat Florentiam capi posse, tum demum cum boves circa muros volitarent, quod factum est, cum obsessores in vexillis insignibus bovem expressissent. Ita Sylvester Papa, uti narratur, se diabolo obstrinxit, si missam Hierosolymis celebraret, erat autem Capella vel sacrarium Romae, ignorante Sylvestro, quod Hierosolymam vocabant. Ubi cum ille rem divinam peregisset, diabolus jus suum strenue persecutus est. Oraculum erat Constantinopolin, non nisi per Angelum capi posse, quod factum est, cum hostes latini per turrim Angeli dictam irrumperent. Cum Philippus Valesius, Galliae Rex, Casletum obsideret, oppidani gallos laneos in muris proposuerunt, tum capturum dictitantes, cum canerent, Frossard. lib. 1. Sed hae derisiones ut plurimum in autorum perniciem versae. Derisoriis Conditionibus similis illa, imo eadem, si 100 dederis, 100 habeto, l. 122. §. 2. L. 1. l. 65. ad L. Falc.; item tam difficilis, ut pene impossibilis sit, l. 4. §. 1. St. L., v. g. si quis servo ita libertatem det, si haeredi millies, id est myriada myriadum nummorum dedisset, quae summum ditissimi hominis patrimonium est in servi peculio non quaerenda. Dicendum hic per occasionem in specie de adjectione: eum moricris, habeto, quae verba derisoriam Conditionem aut dilationem potius videntur sonare, et sane ususfructus ita legari non potest, l. 79. §. 3. C. D. l. ult. [­[ ]­]. in fin. C. de bon. quae lib., quia personalis est; nec cum effectu aliquis ita liber esse jubetur: cum morietur, l. 17. pr. manum. test. l. ult. pr. eod. l. 4. §. 1. Statu Lib., alioqui nihilominus tamen effectum habet, in iis, quae transmissibilia sunt; accipit enim in ultimo vitae momento, (65.) Conditio incerta efficit jus Conditionale. Jus enim Conditionale est medium inter purum et nullum, def. 76. Incertum est medium inter necessarium et impossibile quoad nos, cum igitur necessaria Conditio faciat jus purum, th. 64., impossibilis nullum, th. 63., media incerta jus medium Conditionale efficiet, Q. E. D., l. 9. §. 1. de Novat., sive illa incertitudo sit praeteriti aut praesentis sive futuri, sup. def. 48. Vid. quae de incerto an diximus, def. 20. et th. 14. Conditio vero etsi incerta, debet tamen sua natura esse certificabilis, ut de veritate ejus et per consequens et Conditionato constet. Conditio autem, quae in sensum non occurrit, non est certificabilis, v. g. si quaestio aliqua theoretica deducatur in Conditionem; ut, si datur vacuum, si angeli habent tenue corpus. Quarum decisio est indemonstrabilis. Quanquam et ea, quae quis sibi demonstrasse visus est, ut peripateticus: dari materiam primam, sed ens quoddam habens quantitatem interminatam, juramento non confirmabit, v. Cic. 4. Academ. quaest. p.48. ed. Gothofr. In sensus quoque non incurrunt universalia et indefinita, v. g. spondeo sub Conditione, neque ullam in specie exprimo, talis Conditio certificari non potest, tanquam asemos, unde sponsio nulla est, sed in U. V. tanquam impossibilis habetur pro non adjecta, l. 36. H. I. l. 8. C. de inst. et subst. (66.) Jus Conditionale aliquid ponit in esse. Vulgo dicunt Conditionem nihil ponere in esse, sed ejus rei contrarium multis modis demonstravimus. Nunc et supra ostendimus, d. 76., esse velut fractionem in respectu ad integrum, ita jus Conditionale ad purum. Nam jus Conditionale est in bonis, unde cessione omnium jurium non quidem continetur, Bald. in l. 6. C. de o. A., nisi adjectum: prout possumus, Cravetta vol. 2. cons. 227. Est item in commercio tanti scilicet, quanti illud incertum venire potest, l. 55. l. 73. §. 1. ad L. Falc. Quae esset velut aleae emtio, l. 8. §. 1. contr. emt., quamvis Terentianus ille neget, se spem pretio emere. Quod bene in hunc locum quadrat, nam jus Conditionale Spes dici solet, §. 4. I. de V. o. l. 54. V. S. Potest quis ex eo dici creditor, si quidem jus Conditionale ex actu inter vivos ortum est, l. 42. o. et A. l. 54. V. o., donari potest, l. 3. C. de donat., cedi, Nobiliss. Dn. Schachcr de cess. act. diss. 7. th. 28., satisdationem per pignora et fidejussores recipit, l. 28. pign. l. 1. §. 11. fin. l. 5. §. 2. ut legat. caus. cav. l. 16. §. 5. l. 29. fidejuss., acceptum ferri potest, l. 16. solut. l. 12. 21. acceptil. l. 77. R. J. Potest quis ex eo mitti in possessionem, l. 6. l. 11. quib. ex c. in possess. Obstat l. 14. §. 2. eod. Respondemus illic Conditionarium mitti in possessionem, sed ex primo decreto, hic excludi sed ex secundo. Idque vel ratio declarat in l. 14. §. 2. adjecta, quia is demum in possessionem mitti possit, qui queat bona, ex edicto vendere, quod solum immisso ex secundo decreto competit. Institutus quoque pendente Conditione, habere bonorum possessionem, secundum tabulas potest, l. 2. §. 1. l. 5. 6. bon. poss. sec. tab. Jus tamen Conditionale nec novat, nisi eventualiter, l. 14. pr. l. 31. de novat., nec novari potest, l. 8. §. 1. l. 14. §. 1. eod. Denique quaestio est, an jus Conditionale actionem producat, sed quae exceptione tantum elidatur. Hoc non videtur. Praetor enim non concedebat actionem, si ex ipso partium fundamento appareret dari non oportere. Idque expresse dicitur in l. 7. §. 14. quib. ex e. in poss. eat., bona debitoris sub Conditione latentis vendi non oportere, quia nondum conveniri possit, add. l. 213. V. S., ubi dicitur pendente Conditione, neque cessisse neque venisse diem. (67.) Jus Conditionale aestimationem recipit ex Conditionato, probabilitate existentiae Conditionis, et denique ex se ipso. De Juris Conditionalis aestimatione vix quicquam a quoquam dictum est, nobis tamen visa res non indigna contemplatione. Etsi enim jus Conditionale sit illiquidum, et proinde puro incompensabile, arg. l. 7. eompens., Conditionale tamen Conditionali compensabile est, si eadem vel commensurabilis utriusque Conditio sit. Commensurabiles autem Conditiones appello, quae ambae re fungibili danda instant, v. g. Titius Cajo si 100 accepisset, 1000 debet, contra Cajus Titio si 50 accepisset, 500 debet. Compensatione facta apparet Titium Cajo 450 debere. Quin et jus Conditionale pendente Conditione aestimari potest, l. 14. §. 1. quib. ex c. in poss. l. 55. l. 73. §. 1. ad L. Falc., ut tanti scilicet sit, quanti venire potest, d. l. Et sane in bonorum ratione ineunda, tum in judicio familiae herciscundae, tum in lege Falcidia, difficilis quaestio erat, quid agendum esset oblatis legatis debitisve Clibus. Et Proculus quidem censebat aestimari debere, quanti venire posset, l. 45. ad L. Falc., add. d. l. 73. §. 1., quae hoc non improbat, sed Sabiniani tutiorem viam ingrediebantur, ut interim prorsus pro puro vel prorsus pro nullo haberetur, adhibitis cautionibus, quorum sententia recepta est, d. l. 45., ita ut nonnunquam pendeat interim L. Falcidiae ratio, l. 53. ad L. F. Ex his in genere patet, utilitas aestimandi juris Conditionalis. Nunc aestimandi fundamenta explicabimus, ea in theoremate posuimus tria: Conditionatum, spem Conditionis, ipsius juris Conditionalis qualitatem. Et ipsius juris Conditionalis qualitas est, ut aliud sit quaesitum, aliud revocabile, v. supr. def. 77., deinde aliud retrotrahibile, aliud diem habens, def. 78. 77., denique aliud transmissibile, aliud personale, sup. def. 60. Jus autem Conditionale ex U. V. est revocabile, contra ex conventione quaesitum, d. def. 77. Item illud transmissibile hoc non, th. 50. Denique illud retrotrahibile hoc diem habens, infra th. 68. Quare cum jus Quaesitum, Transmissibile, Retrotrahibile pinguius sit opposito (retrotrahibile tanto quanti est interusurium medii temporis, l. 66. ad L. F.), manifestum est jus Conditionale ex conventione, jure ex U. V. descendente pinguius esse, etsi enim leges faveant U. Vt[fn i][fn b][fn u][fn s], th. 20., tamen in interpretandis tantum verbis testatoris, non in effectu juris per se tribuendo. Alterum fundamentum aestimandi juris Conditionalis est Conditionatum, hic regula caeteris paribus majoris est jus Conditionale, quando Conditionatum est majoris, v. g. sint duae dispositiones, si navis ex Asia venerit, Sejo 100, Cajo 200 do lego, manifestum est, Caji jus majoris esse, etsi fieri possit, ut Conditionis diversitas minus Conditionatum majoris pretii efficiat, v. g. sunt duo legata: Titio si in Capitolium ascenderit, 100 do lego, Cajo si patruelis meus a Tripolitanis captus redierit, 200 do lego. Ajo in hac specie majoris Titii, quam Caji legatum esse. Quare unde ad aestimationem ipsius Seji Conditionis, quae est tertium, sed principale fundamentum veniamus. Quae tota pendet a doctrina Logica de gradibus probabilitatis, sed a nullo quod sciam Logico accurate tractata est, cum tamen magni sit usus in praxi, non solum hic sed et quando praesumtiones conferendae sunt. Esto igitur regula generalis: Quanto major probabilitas est existentiae Conditionis, tanto majoris jus Conditionale. Ex hac patet statim majoris esse Conditionem potestativam casuali, quiaejus existentiae dummodo velis certa spes est. Ejusque jus Conditionale jam a gravitate vel levitate ipsius deducti in potestativam Conditionem aestimandum. Deinde ex hac patet: quo magis impedire potest, is cui damnosa, et quo magis provehet, is cui utilis . . Conditio est, hoc illic minoris hic majoris esse Conditionem. Ex hoc patet: Conditionem collatam in debiturum esse minoris, in casum esse mediam (Dei enim non interest), in Conditionarium esse majoris. Denique quo major est latitudo Conditionis, seu quo pluribus modis existere potest, hoc est majoris, contra quo major est longitudo Conditionis, sed quo plura ad eam implendam requiruntur (transimus enim longitudinem viae totam, de latitudine quicquid volumus), hoc est minoris. Illa quantitas dicitur extensiva, haec intensiva, ex hoc fundamento majoris est jus Conditionale disjunctivum, minoris conjunctivum. Pluris etiam est caeteris paribus negativa, quam affirmativa, quia affirmativa tantum non momento existere potest, negativa pene infinitis. (68.) Existente Conditione jus Conditionale retrotrahitur ad tempus Dispositionis, mero jure. Esto enim Dispositio Conditionalis qualiscunque: si navis ex Asia veniet, Titius 100 habeto. Cum haec dispositio nihil aliud contineat, quam quod verum debeat esse Conditionatum, sine ulla adjecta dilatione, si vera sit Conditio, seu navem venturam, manifestum est, si jam tum certi esse possemus, de adventu navis, non expectandum illud tempus esse dicit, si navis veniet, habeto. Dicat Propheta(ita fingamus doctrinae causa), in Republica probatus: navis veniet, sequitur conclusio: Ergo habeto. Quidni igitur peti possit, quia dilationem verba non continent? Cum vero tales Prophetae non dcutur, saltem ex post-facto retrotrahi debere jus Conditionale apparet. Nam aliud est mora seu dies, aliud Conditio, l. 6. §. 1. qu. d. l. c., et aliud est diem cedere, aliud venire, l. 213. V. S. Recte igitur in conventionibus tempus contractus, non existentis Conditionis spectatur, l. 144. R. J., et propterea si servus vel filius familias dum in potestate est sub Conditione stipuletur, manumissoque illo existat Conditio, res patri vel Domino acquisita est, quod in relictis perultimam volunt, contra est, quae manumisso debentur, l. 78. V. o. l. 18. R. J. Ob eandem causam existente Conditione fructus medii temporis Conditionario debentur, ut in addictione in diem, si quis meliorem Conditionem offert, prior emtor etiam fructus restituere tenetur, l. 6. de in

d. addiet. l. 2. §. 4. pro emt. Et si quis sub Conditione credat, mox alius pure, debitor fiat inops existente post creditum alterius prioris Conditione, nihilominus qui sub Conditione credidit prior, et per consequens, potior esse intelligitur, quia ipsum tempus contractus spectatur, l. 11. §. 1. qui pot. in pign. Excipiunt hic eum casum, si Conditio fuerit in potestate debitoris, l. 9. §. 1. eod., add. Dan. Moller. Com. in const. elect. p. 1. const. 28. n. 72., quae sententia habet rationem. Nam si in debituri potestate est, nondum Conditionario seu creditori jus quaesitum est. Quaeritur igitur demum existentia Conditionis, quare retrotrahi non potest. Emtione quoque sub Conditione contracta, existente Conditione periculum medii temporis emtoris est, quasi perfecta ab initio sit emtio, quam ex post facto validam constitit, l. 8. pr. perie. com. rei vend., add. sup. th. 57. Et, si Conditioni sub Conditione debenti interim acceptum feratur, existente Conditione intelligitur jam olim liberatus, l.16. Solut. [fn n] et Liber. Porro ex hoc sequitur, ut de contractu Conditionali solvenda sit Gabella illi Gabellario vel publicano, qui fuit, tempore contractus: non qui existentis Conditionis, Bertachin. tract. de Gabell. part. 5. n. 1. Ita de sponsalibus quaerunt, an si Conditio certa sit, differatur tamen matrimonium donec existat: quod aff. Joh. Brunell. tr. de Sponsal. concl. 36. n. 2. Rectius negant Thomas et Bonaventura in Magistr. IV. sent. dist. 29. et merito: sponsalia enim contractibus similia deinde judicandum pro matrimonio, et quid opus dilatione scandali, dissensionumque materiam praebente in re certa? ut taceam retrotractionem hanc vero jure obtinere, ergo pro ea pronunciandum donec jure civili contrarium introductum probetur. Hoc tamen juris civilis autoribus placuit, ut, si dies Conditioni adjecta sit, eadem Conditionato inesse intelligatur, ut certa licet existente Conditione, dies tamen expectanda sit, v. g. si Calendis Stichum non dederis, 10 dare spondes; Stichus ante Calendas moritur et extitit Conditio, Calendis enim dari non potest. Dies tamen expectandus est, l. 10. §. 2. si quis caution. in judic. l. 4. §. 1. C. D. l. 4. §. 2. St. L. l. 8. V. o. Dictae Legi 8. V. o. obstare DD. arbitrantur l. 10. V. o. et multa aloga comminiscuntur. Nam diversitatem inter casus reperire artis non est, artis est ostendere, cur illius demum circumstantiae diversitas jus diversum reddat. At Cujac. p. 2. obs. 9. plane sumsit, quod in quaestione erat, ait enim in l. 10. diem Conditioni non solutione (id est nostro stylo Conditionato) adjectam esse, cum idem in omnibus dici possit, et hoc ipsum potius Jurisconsulti velint diem ex Conditione in Conditionatum derivari. Mihi vero videtur nullam pugnam esse. Nam in l. 10. dicitur antea peti non posse, quam certum sit Titium venire non posse, nullibi vero subjicitur: sed si certum id sit, tum statim peti posse, nondum expectatis Calendis Majis; hoc solum DD. argumento a contrario sensu inde eliciunt, quod quoties Antinomias causaret, nullius momenti est, autoritas enim indirecta, directae cedito; magis obstat l. 3. §. 14. St. L., sed ibi favor libertatis juris placita vicit, quanquam cum l. 4. §. 2. eod. satis conciliare non possum. Praetereundum hic non est, quoddam genus promittendi vel stipulandi praeposterum, olim invalidum, constitutione Leonis in dotalibus, Justiniani in omnibus admissum, quo dies Conditionati prior est die Conditionis v. g. si navis intra bicunium non venerit, hodie 10 dare spondes, §. 13. 14. I. inut. stip. l. 40. R. C. l. 64. 126. V. o. l. 25. C. de Testam. Hactenus de Actibus inter vivos. Quod ad ultimas Voluntates attinet, sciendum est haereditatem Conditionalem existente Conditione retrotrahi, non solum communi illo mero jure, sed ne interim nullius fuisse videatur, l. 54. acq. haer. l. 28. §. ult. stip. serv. l. 138. 139. R. J. Sed Legatum Conditionale, ut aliis multis malis debile est, nam nec transmittitur, v. sup. th. 50., ita nec retrotrahitur. Unde si filio familias vel servo Cliter legetur, et Conditio existat, cum potestate exierunt, Legatum ipsis, non patri, aut domino debebitur, quia legata Conditionalia non transmittuntur, quam ipsam rationem assignat l. 18. R. J., add. l. 5. C. de cond. insert. Haec confirmant crebrae illae legum voces, quid legatum pendente Conditione, sit haeredis, v. sup. th. 47. Imo etsi legatum in effectu purum sit, v. g. sive illud factum erit, sive non erit, nihilominus dies legato inesse videbitur, ut alteruter eventus expectetur, et si interim moriatur legatarius, non transmittet, tanquam posset in diem incertam quando dilatum, l. 13. qu. d. l. ced. Sed mihi hoc admodum durum et praeter rationem videtur. Quid vero circa institutiones in hoc casu dicendum, alii viderint. Videntur, ut diximus, retrotrahi, atque ita haereditas patri vel domino debebitur. Elegans hic oritur quaestio, cum legatum Conditionale non retrotrahatur, an tamen hypotheca in ejus securitatem constituta, pendente Conditione, cum extitit retrotrahatur, ut intermedio legatario prior potiorque sit. Ita ait l. 9. §. 2. 3. qui pot. in pign. Etsi in simili legati et conventionis mixtura infirmitas legati praevaleat, ut quando quis stipulatur legatum Conditionale, pendente Conditione, moriens non transmittat ad haeredes, l. 1. §. 11. ut leg. caus. cav. Sed hoc mihi suspectum admodum visum est. Legato tum in aliis, tum in hoc similis tutela Conditionalis, ut existente Conditione non retrotrahatur, l. 45. §, 1. excus. Actus quoque eventualis non retrotrahitur, unde pendente litis contestatione eventuali licet libellum mutare, Moller. part. 1. const. 3. fol. 11. Caeterumin genere egit de retrotractione Joh. Baptista Costa tr. pecul. Si vero Conditio defecit, dispositio ab initio nulla intelligitur, l. 8. pr. peric. etc. R. V., unde modum quoque retrotrahi necesse est, nam deficere Conditionem, et modum existere, idem est, sup. def. 21. 22, 23. 24. Unde si fundus lege commissoria venierit, fructus elapso die venditori etiam debentur, l. 4. §. 1. de lege commiss., add. l. 79. §. 2. C. D. Aliud tamen in addictione in diem, ubi si pura venditio est, sub Conditione resolvenda fructus emtor lucratur, sin Conditionalis minime, sed tum nec periculum ejus est. (67.) Si Conditio defecit, dispositio vitiatur. Dispositio vitiari dicitur, cum nulla sit, l. 1. C. I. l. 77. R. J. Conditio vitiari dicitur similiter cum ipsa sit nulla, quo casu dispositio non vitiatur, sed pura fit, etsi improprie loquatur, l. 8. C. I. quae id quod sub Conditione relictum est, reprobari dicit, cum reprobetur tantum Conditio. Vitiat vero Conditio (nam et vitiare aliquid dicitur, l. 20. de Usur.), quando ipsa firmitate in casu pugnae. Conditionatum tollit, ut contingit in Conditionibus impossibilibus, th. 63., vel quando malitate sua id secum abripit; quod faciunt captatoriae, sup. th. 38. Si igitur Conditio defecit, dispositio vitiatur aut eliditur (l. 27. §. 2. de Pact.) aut perimitur (l. 44. §. 3. o. et A.) aut infirmatur (etsi ab initio quoque invalidum infirmari dicatur, in l. 8. C. I.). Quia enim si Conditio est impossibilis dispositio est nulla, sup. th. 63. Et si pendet, dispositio est in suspenso, th. 6. Si igitur fiet impossibilis seu deficiet, per def. 51., etiam dispositio fiet nulla seu vitiabitur, §. 2. I. quib. m. test. infirm. l. 8. V. P. S. l. 87. H. I. l. 2. pr. l. ult. C. I. l. 33. §. 3. C. D. l. 1. 2. C. de inst. et subst. l. 3. C. cond. insert. l. un. §. 2. 7. C. eaduc. toll. Vitiatur item dispositio Conditionato vitiato, quia Conditionatum est principale non accessorium, et tota dispositio ad Conditionatum refertur, add. sup. th. 17. fin. Vitiatur autem Conditionatum tam cum necessarium, quam cum impossibile est, v. g. si illic Titio liberum aëris haustum, hic si insulas circumpolares legem. Sed hoc quia non ex Conditionum doctrina, sed natura negotiorum in genere proficiscitur, non est, cur explicemus peculiari theoremate. Unum annotamus: casus quando Conditionatum impossibile vel necessarium est, non in se, sed ut conjunctum cum Conditione, explicatos esse in diss. dc cas. perplex. §. 13. 14. 15. 16. 17. 18. Infirmata vero dispositione Conditionatum venit ad substitutum, l. 27. 33. H. I. l. 26. §. 1. l. 30. 54. §. 1. C. D. l. 2. C. de inst. et subst. Re conjuncti habent solidum, l. 59. §. 6. H. I., et quod implendae Conditionis causa datum est, condici potest, l. 67. cond. indeb. t. t. C. caus. dat. (70.) Si Conditio existit, dispositio purificatur. Nam si Conditio est necessaria, dispositio est pura, per th. 64. Quare si Conditio fit necessaria, id est existit, per def. 50., Dispositio fit pura seu purificatur. Q. E. D. Textus in hanc rem facientes praeoccupavimus supr. th. 1. Nam theorema primum et ultimum sibi invicem respondent, ut melodia haec eadem soni elevatione incipiat finiatque. Porro existentiae Conditionis aequiparatur ipsius vitiatio, nam dum pro non adjecta habetur dispositio, similiter fit pura. Exempla vide sup. th. 38. Ita ut neque implentis melior Conditio sit, quam ejus, qui implesse fingitur, seu cui Conditio habetur pro non adjecta, l. 74. C. D., neque contra melior sit Conditio ficti quam veri implentis, l. 4. §. 2. l. 18. St. L., vid. quae contra communem sententiam de sensu l. 74. disputavimus th. 26. Huc pertinet, quod copula sponsalia purificat, perinde ac si Conditio impleta fuisset, c. 30. de sponsal., praesumuntur enim velut novatione facta Conditione discessisse, quae praesumtio est juris, et de jure, et ideo probationem in contrarium non admittit. Purificata jam dispositione relictum transmittitur, l. 28. C. I. l. 13. qu. d. l. c., et legatarius est dominus rei legatae ipso jure l. 80. L. 2., potest vindicare, l. 81. §. 5. 6. L. 1. l. 3. §. 3. C. com. de Legat., unde traditio alteri interim ab haerede facta nulla est, et ita nullum tribuit jus reale, quod omne recidit in legatarium, l. 15. reb. dub. Existentia quoque Conditionis facit diem relicti cedere, l. 8. §. 8. l. 28. C. I. l. 5. §. 2. qu. d. l. eod. l. un. §. 7. C. de Cad. toll. Statu liber ipso jure fit liber, arg. l. 3. l. 9. de serv. export. Denique qui quid sub Conditione debet, existente ea, siquidem id novit, statim sine interpellatione creditoris in mora constituitur, tanquam dies interpellet pro homine. Hoc constitutum arbitror, quia satis diuturna dilatio ei concessa erat, ut aequum nunc sit ipsum se admonere. Hoc DD. colligunt ex l. 18. de Usur. et l. 12. C. contr. stip.