LatinH. Grot. proleg. introducit Carneadem asserentem justitiam aut nullam aut summam esse
stultitiam, qvoniam sibi noceat alienis commodis consulens. Grotius negat stultum esse alienis
commodis suo damno consulere. Ego non dubito qvin hoc stultum sit, adeo ut nisi hoc sit
stultum nihil sit stultum. Qvid est enim obsecro stultitia nisi negligentia (nam et qvi ignorat,
negligit; et qvi scit nec in agendo adhibet) propriae utilitatis. Rectius Cicero negat utilitatem
ab honestate sejungi debere.
H. Grot. prolegom. Iustum est qvod convenit naturae humanae, ei autem congruit societatis
custodia. Qvia et peculiare ei instrumentum datum, sermo.
H. Grot. prolegom. Iustum fore, qvod societatis conservandae interest, etiamsi nullus esset
DEUS. Hoc assentiri non possum, generaliter esset tamen aliqvid justum nullo dato
DEO. Nam morte sua redimere salutem patriae, stultum est si nullum est praemium sperandum
ultra mortem. Est enim suo damno alienae utilitatis causam esse. Id si sciens facias stultum
est, maxime si damnum magnum sit. Damnum autem inter maxima, si nulla est vita post
hanc vitam, est mors. Maximum autem damnum alienae utilitatis causa subire stultum est.
Nihil autem stultum justum est. Nec refert qvod qvi sapientes habentur, qvi laudati sunt
publice, qvi statuis donati, vitam suam patriae impenderunt, interesset enim Reipublicae,
etiamsi nullus esset DEUS, homines sic credere, id est stultos esse publico bono.
Qvemadmodum etsi nullus esset DEUS, interesset tamen Reipublicae eum esse credi. Qvod ergo Curtius,
si vera est fama, in hiatum desiliit obstruendae pestilentis exhalationis causa, aut credidit
proficisci se in locum anima sua, qvi hanc corporis jacturam pensaret, et prudenter egit (etsi potuit
evenire, ut falleretur, sed inevitabiliter, qvod est non imprudentem esse sed infelicem, tametsi sint
qvi negent providentiam DEI pati posse ut qvisqvam prudens sit infelix), aut aliqvot dierum
licentiam et saginationem, qvam ei nonnulli imputant, reliqvae vitae praetulit, qvod est stultum
Idem dicendum est, si futuram nominis immortalitatem falsa qvadam imaginariae aeternitatis
opinione praeceptam, et exiguo tempore inebriatae menti in immensum exaggeratam
dignam credidit qvae sic emeretur. Neqve enim gloria futura nisi praesens bonum est desituris.
Et pone Achillem nec per somnium cogitasse de Homero aut Homeri simili laudatore, certum
est, nihilo eum Homeri laudibus factum beatiorem, nisi aliqvis ei sensus superfuit ultra
mortem. Et Vaninus homo sceleratissimus, sed ex hypothesi pessima recte ratiocinatus observat
laudes suas, si qvas meriturus sit, non magis ad se pertinere, qvam qvendam alium Iul.
Caesarem Vaninum Siculum, cum ipse esset Neapolitanus. Qvanqvam rursus fateor esse stultum
sed felicem qvi qvod bono deest possit imaginatione fortuita supplere (nam si consulto potest
nihil est prudentius, nihil artificiosius). Felices errore suo. Qvare si fingatur nullus est
DEUS nihil amplius justum erit, qvam qvod svadet Thomas Hobbes in libro de Cive. Idem
ab accuratissimo Conringio est egregie observatum.
Grot. prolegom. Si qvi verae justitiae sacerdotes, inqvit, naturalis et perpetuae jurisprudentiae
partes tractandas susciperent, semotis iis qvae ex voluntate. libera ortum habent, alius qvidem de
Legibus, alius de Tributis, alius de judicum offieio, alius de voluntatum conjectura, alius de
factorum facienda fide, posset deinde ex omnibus partibus collectis corpus confiei. Nos certe qvam
Viam ineundam censeremus reipsa potius qvam verbis ostendimus in hoc opere qvod partem
jurisprudentiae nobilissimam continet. Notabilis est hic Grotii locus et laudabili modestia
respuens qvae nunc ei Encomiastae immoderati tribuunt juris naturae et gentium
Elementa tradidisse. Cum tamen pleraqve sint obiter delibata qvatenus bellorum materia
esse possunt; perinde ac si qvi de Iudiciis scribunt, cum actiones obiter exponunt,
Iurisprudentiam universam complexi dicantur.
Grotium in prolegom. miror Pandectarum Aerodii, libri profecto insignis nullam
fecisse mentionem. Malim non novisse, qvam conscium et usum, qvi potuisset enim tunc aliter,
maligne praeteriisse.
Florentinus IurisConsultus in l. ut vim. D. de Iust. et Iur. cum qvandam inter nos cognationem
natura constituerit conseqvens hominem homini insidiari nefas esse. Cognationis ambigua vox
est, vel enim significat similitudinem, vel derivationem. Utraqve potest aliqvid ad vim
hominis in hominem reprimendam. Illa, qvia similibus compatimur, ob imaginem mali nostri
malis eorum cohaerentem; derivatio continet affectum qvendam teneriorem, identitatis qvo
similitudo acuitur.
Hobbes contra Grotium negat jus esse qvicqvid sapientioribus aut pluribus placuerit. Ita
est, facit tamen juris praesumtionem. At qvis judicabitur sapientior. Hoc vero dignoscere non
difficile. Qvanqvam fatear in juris qvaestionibus homini sapienti non magis respiciendas
aliorum sententias, qvam Geometram autoritas Archimedis movet qvia ipse per se omnia
computare potest. Habet tamen hunc usum aliorum autoritas qvod nobis praelaboravit et
materiam jam praeparavit et monstravit etiam ubi
Iustum est lucrum meum cum non lucro alieno
(über: non-damnum) indemnitas
non-damnum meum cum damno alieno
necessitas mea cum jactura alienae
Injustum est lucrum meum cum damno alieno
non-damnum meum cum jactura necessitatis alienae
nihil meum cum non lucro alieno.
Lucrum voco hic omnem boni absentis positivi acqvisitionem, aut mali praesentis positivi
amotionem.
Damnum voco omnem boni praesentis positivi remotionem, aut mali absentis positivi
adventum.
Indemnitatem damni evitationem.
Necessitatem miseriae evitationem.
Miseriam statum illum, in qvo aggregatum malorum praeponderat aggregato bonorum.
Qvam praeponderationem saepe unius magni mali accessio dare potest.
Ut ergo justitia sit animus nemini sine necessitate damnosus, sed addendum adhuc est
aliqvid. Nimirum justus non tantum non nocere alteri debet, sine necessitatesua, sed et juvare
alterum, primum cum sine miseria sua miseriam alterius redimere potest, deinde cum sine
cessatione lucri sui damnum alterius redimere potest, tertio cum sine cessatione lucri sui alteri
lucrum qvaerere potest. Nam ut lucri sui cessatione damnum alterius redimat, non puto
imperari. Nisi inter veros amicos, qvorum omnia sunt communia usqve ad miseriam. Id est
ut amicus amici causa id est sua, omnia faciat praeter miseriam suam. Qvia et alter rursus
facit. Ut adeo amicus etiam damno suo minore lucrum alteri majus procuraturus sit, qvia hoc
faceret sibi. Et si qvis hoc egit altero consentiente, debet illi alter tantundem, aut damni,
imo et lucri cessantis restitutione . Culpae poena esse debet.
Qvi sciens nocet sine necessitate in eum est jus belli. Sunt autem hi gradus: qvi sciens
sine bono alio suo nocet aut nocere conatur saluti meae, proximus gradus est si qvis sciens
sine bono alio suo ostendat se qvaerere damnum meum, tertius gradus est si ostendat sine
bono suo se qvaerere non lucrum meum (Qvibus omnibus casibus sine bono suo qvaerit malum
meum). Qvae jam jura horum bellorum?
Seqvuntur casus, qvibus aliqvis sciens propter bonum suum alteri damnum dat. Et
qvidem vel propter lucrum cessans nocere saluti conatur, vel propter damnum emergens nocere
saluti conatur, vel propter necessitatem suam nocere alienae conatur. Aut conatur tantum
simplex damnum dare lucri sui causa. Nam damni sui causa etsi minoris potest nisi sit amicitia.
Seqvuntur casus qvibus aliqvis ex culpa alteri damnum dat, nam hic lucri impedimentum
non curatur, sed tantum si vel saluti vel bonis simpliciter damnum dare conetur, id est daturus
sit nisi casus interveniat, seu faciat qvod in se est. Tenetur autem talis 1.) probare qvantum
potest innocentiam suam, 2.) cavere de futura attentione. Imo si probare exc sationem non
possit, vel saltem non reddere verisimilem, tenetur cavere de futura bona voluntate, uti is qvi
dolo damnum dedit. An ultra ad poenam aliqvam tenetur qvemadmodum et is qvi sciens
damnum dedit, puto distingvendum. Nam aut cavere non potest bonis nostris, et tunc licet
ei tantum mali dare, ut saltem memoria eius impediat eum a porro nocendo. Si vero saluti
nostrae periculum ab eo immineat, licebit cavere uti optime possumus, id est e medio tollere.
Si vero cavere possit bonis nostris sine malo suo, tunc addendum est ei aliqvid mali aliorum
causa, ne et ipsi noceant nobis, si videant noceri nobis impune posse, nec aliud expectandum
esse, nisi ut imposterum non noceas qvod jam tum evenit si nunc qviescas. In aestimandis
autem salutis periculis licet esse scrupulosissimum, in aestimandis aliis remissiorem esse decet.
Et hoc est scil. verum ius belli. Porro major poena imponenda est nocenti sine bono suo, qvam
nocenti propter bonum suum. Tanta autem debet esse poena qvanta ad absterrendum et
ipsum si aliter cavere neqveat, aut alios sufficere potest. Unde etsi qvis caveat cum aliqvo
malo suo non tamen sufficiente addi potest aliqvid.
Iustitia est prudentia in aliis juvandis aut laedendis. Qvanqvam si qvis prudentiam
violasse dicatur in aliis nimium amandis non dicitur injustus. Ut ergo justus sit, qvi prudenter
aliorum malum qvaerit aut bonum non qvaerit. Ut ergo nomen justitiae ex usu vulgi non satis
respondeat virtuti in medio positae inter duos affectus amorem et odium aliorum. DEUS
justus est, etsi nullas harum regularum observet, qvia uihilominus prudens est, nisi forte ei
placeat homines se amare. Sed hoc ei qvodammodo placet qvodammodo non placet, habet
enim aliud principium harmoniam universalem. Sed pergamus: Si qvis sit tam potens ut
aliorum iras non habeat cur vereatur, nisi laude seu bona de se opinione delectetur, non habebit
ex prudentia causam cur justus sit Sed hac qvilibet delectabitur, qvia omnis sapiens
delectabitur pulchritudine seu harmonia. Sed ita tamen ut penset inter se istam ex harmonia
voluptatem, et damnum suum
Doctrina de Iusto et doctrina de officiis eadem est, scilicet qvid persona a persona cum
ratione desiderare possit, cum ratione, id est ut et desiderantis et rogati intersit nullo tamen
respectu habito utilitatis rogati, nisi ut vel ostendatur ei non nocere bonum meum, vel
ostendatur ei nocere malum meum. Non ut ostendatur ei prodesse bonum meum, vel ut ostendatur
ei non prodesse malum meum. Vel potius solum ut ostendatur ei nocere malum meum, non
alioqvin forte per accidens sed per se. Id est, dum me aut alios, si ego non possim, ad poenam
repetendam incitabit, aut me vel alios ad praemium referendum. Ut ergo tandem Iustitia sit
prudentia, qva non nocemus aliis poenae, prosumus praemii causa. Nam aliae rationes nihil ad
justitiam, DEUS autem ipse est praemium sibi.
Generaliter: Iustitia est prudentia in efficiendo aliorum bono aut non efficiendo malo
boni sui hac animi declaratione efficiendi, aut mali sui non efficiendi (id est praemii asseqvendi
aut poenae vitandae) causa. Est autem poena malum passionis pro malo actionis. Praemium
bonum passionis pro bono actionis. Seu voluptas propria ab aliis procurata pro prudenter
tentata aliena. Poena Dolor proprius ab aliis procuratus pro imprudenter tentato alieno.
Potest pro dolore et voluptate substitui bonum et malum. Redeamus in circulum
Seqvuntur casus qvibus aliqvis alteri nocet sine dolo pariter et culpa, et vel damnum dat,
nam si lucrum intercipit, nihil ad rem pertinet cum nec sciens puniatur; vel miseriam affert.
Priore casu inter damnum dandum, impedire licet etiam cum ipsius damno non cum miseria
tamen, post damnum datum nullo modo tenetur, nisi ad reparationem sine damno suo. An
vero ad hanc etiam cogi potest? Ita puto posse, ne infelicitas utriusqve aut mihi aut illi noceat,
sed an etiam tenebitur ad reparationem cum damno suo? An dividenda saltem res erit ut
alter ferat damnum alter lucrum, an ad nihil tenetur. Si rem accurate expendas, ad qverelas
tollendas et obliquos intuitus, schehle augen, animumqve aversum, nam qvi nobis etiam sine
sua culpa damnum dedit, cogimur inviti egisse, aeqvum erit, ut dividamus damnum, ita
uterqve se alteri infelicitate nocuisse et sibi nocitum cogitans, redibunt in gratiam. Qvia aeqve.
alter habet cur qveratur de re mea sibi objecta, qvam ego de eo in rem meam incurrente, si
culpa utrinqve absit. Qvae qvod absit docendum ab eo qvi damnum dat, nisi habeat
praesumtionem juris. Et hoc est onus qvo gravatur in tali casu uterqve alteri. Maxime tamen is
in cuius re est motus, seu qvi cujusve res est aggressor. Nam alioqvin non puto simpliciter
ideo teneri me qvia aries tuus a meo aggressore occisus est, nisi ad dimidium arietis, ad qvod
tenebor etsi meus se defendendo occiderit tuum, modo inqvam culpa abest. Idem de servis
nostris judicandum puto. Ut qvod ille tibi damnum dedit culpa sua, sine mea, eius ego debeam
tibi partem tantum. Sed tamen a servo tibi castigationem qvanta mihi non damnosa est
praeterea debeo, pro portione delicti, si modo non casu nocuit. Hinc noxae deditio introducta,
ut tute eum pro arbitrio castiges. Etsi ea res sola non sufficiat, ut qvod Romani Numantinis
Hostilium Mancinum dedidere, opus est et damni pro dimidia parte reparatione. In rem autem
qvae damnum dedit dabitur ius retentionis. An et ius hypothecae, etsi non teneam? Ita sane,
nisi ei juri expresse renuntiem. Nam etsi tibi reddam, fiducia tamen reparationis tibi reddere
intelligor, et qvasi credo. Qvid vero de jure reali, id est re mea aut in qvam habeo ius
hypothecae, an et qvomodo a tertio peti potest. An absolute, ita ut ei non restituam damnum suum,
forte si rem sine culpa sua a fure emit, vel ignorante. Et non puto, nec video qva de causa,
potius si culpa mea fuerit in amittendo, reddere ei omnia sua debeo, recepta re mea, dedi enim
ei damnum culpa mea. Igitur habeo ius reale seu in ipsam rem praecise, modo alteri non
noceatur, potest enim fieri ut ego habeam in re pretium affectionis, qvod mihi auferendum
non est, et alterum sufficit extra damnum esse, ut et ego sim. Si ipse sit in culpa solus feret
damnum, aliud sc. si rem a fure sciens non animo retinendi, sed mihi servandi, aut etiam nullo
emit, et rem alioqvi non eram servaturus, communicandum est damnum. In genere qvoties
in altero est animus sibi habendi, aut etiam rei perditio culpa facta, cum scire potuit istum
esse furem. Nisi sit res qvae servando servari non potest, item res cuius nullum potest esse pretium
affectionis, qvalia sunt liqvidapure homogenea, seu rcs fungibiles. Si perdidit rem meam culpa
aliqvis, qvaeritur an teneatur etiam ad pretium affectionis verum tamen, seu ad pretium mihi
particulare, non commune. Putem non teneri, qvia culpa est non providere damnum, non
potuit autem providere nisi damnum commune, nec somniare de re pretium valde magnum,
alioqvi magis cavisset. At qvi sciens nocet, tenetur de pretio aestimationis.
Qvid de rei fructibus. Putem distingvendum, si illi fructus etiam apud me producendi
erant in individuo mihi deberi individuum, si alii forte erant probabiliter producendi,
sed aeqvipollentes, concurrere me ad pretium. Si non erant producendi, forte is qvi habuit
rem meliorem reddidit, ad illos me plane non concurrere, sed in rei repetitione eorum pretium
deducendum, id est efficiendum ut aeqvale sit damnum et lucrum. Si qvid ego specificem in
re aliena ignorans, tunc et mihi ius erit in individuum, si qva in re meliorem fecerim. Et si
in materia ipsa non sit pretium affectionis, ut si ego in tua charta scribam, utiqve cedet charta
tua rei meae. Sin in utroqve ipsum pretium affectionis aestimetur, sed an is retinebit cui prius
est ius affectionis, an cui maius. Puto ei qvi maius, sin par ei qvi prius. Neqve enim potest sic
dici, ut ei qvi prius, si aeqvalia, ei qvi maius, si aeqvidiuturna. Ei cui magis est magis qvam
qvi prius vel contra, si neqve aeqvalia neqve aeqvidiuturna, qvia non possunt in se invicem
duci. Adde qvod sola damni ratio habenda est. Si tamen aeqvale sit damnum, putem priorem
praeferri. Qvia excessus sui est huic ius retentionis. Et caeteris paribus prior tempore potior
jure. Hoc ipso qvia caeteris paribus omnia sunt restituenda in statum priorem.
Haec de jure reali in Rep. Romana paulo aliter constituta sunt, ut scilicet dominus rem
suam reciperet sine detractione, emtor infelix haberet regressum ad venditorem. Non
omnino male, si modo regressus haberi possit, qvanqvam mero jure debeat regressus communis
esse utriqve, male tamen si Emtori regressus inopia aut absentia eius a qvo habet elidatur.
Respublica igitur qvae has leges condidit, debet Emtorem indemnem praestare. Ita enim
aeqvum est. Si plures concurrant autores, si res per plurium manus eat, communicandum inter
omnes damnum est, neqve enim video qvo jure qvi ultimus est prae caeteris infelix esse debeat.
Cum juris sit, ut homines qvam minimum a fortuna pendeant. Illud adhuc qvaerendum est,
an hoc ut qvi mihi damnum sine culpa dedit, reparet, sit meri juris, ita ut exigere etiam per
vim possim. Et puto, qvia ille se solum casibus communibus fortunae exemtum postulat. Cum
enim fortuna sit qvasi hostis cum qvo nobis belligerandum est, iniqvum est unum solum extra
aleae jactum esse velle. Qvemadmodum ingruente in civitatem bello iniqvum est esse qvi domi
desides neqve pugnare ipsi, neqve aliqvid conferre veliut.
Hactenus qvando qvis sine culpa sua alteri dammum dat. Nunc qvando qvis sine culpa
sua alterius saluti periculum intentat, tunc repelli potest etiam cum pernicie sua. Sed si semel
me in eum statum dejecit in qvo miser sim, puta me qvis invitus vel culpa sua, vel etiam sine
culpa veneno infecit, ut jam morturus sim, in eo casu, si ponatur nullus esse DEUS, nec vita
post hanc vitam, licet mihi qvod libet, qvasi desperato, nec qvisqvam prudens aliud contra
me potest, qvam mihi exitum accelerare, si videat me in omnes ferri. Sed si ferar tantum in
eum qvi sine culpa nocuit, vel etiam culpa sed in miseriam usqve, credo etiam tunc alios
prudentes ei succursuros. Si tamen ferar in eum non usqve ad miseriam, credo omnes
prudentes mihi succursuros, ut exigam ab eo qvantum solatii sine sua miseria mihi dare potest.
Caeterum is qvi ita felix miser est, ut nemo ei amplius nocere possit, qvidvis facere jure potest
Sed is casus non datur, praeterqvam in DEO summe felice, nam summe miser non datur. Ego
vero hoc loco non curo qvid detur aut non detur, sed abstracte ratiocinor.
Haec sunt qvae persona per vim ab alia exigere potest sans faire tort aux sages, sine metu
offensarum viri prudentis, saltem displicentiae. Nam etiam si qvis daretur inoccidibilis gigas,
cui nec venena nocerent, nec cutis tormento perforari posset, nemo tamen erit, qvi neget eum
agere injuste, id est dysarmonice, ita ut actiones eius erga alios prudenti placere non possint.
Nisi haec si lucrum suum qvaerat cum aliorum damno, dummodo non cum miseria. Sed de hoc
amplius cogitandum. An non qvaesiturus sit etiam cum aliorum miseria. Qvotusqvisqve est
hominum qvi non bestiis sensum qvendam tribuat, et ratiocinationem qvandam, fere ut infanti,
qvi cogitare non loqvi potest, nec tamen verentur illi minimi lucri sui causa bestias miseras
facere, idqve vix qvisqvam ab omni aevo injustitiae accusavit demtis paucis Pythagoreis, gulae
nostrae causa bestias occidere, scilicet qvia non metuimus ne ideo magis in nos conspirent.
Sed notandum est esse et aliam rationem. Qvod scilicet si extra metum simus (nam cura
salutis praeponenda est curae laudis, non ponebat enim rumores ante salutem, unde Tyranni
dum salvi sint parum illud curant, in odio esse: dicunt enim oderint dum metuant) qvaerimus
omnes laudem. Idqve nemo sapiens non qvaerit, qvia harmrmoniam qvaerit. Harmoniae autem
velut Echo qvoddam et reflexio et duplicatio est laus. Si DEUS non haberet in mundo
Creaturas rationales, haberet eandem harmoniam, sed solum demta Echo, eandem
pulchritudinem solum demta reflexione et refractione seu multiplicatura. Unde DEI sapientia
exigebat Creaturas rationales, in qvibus se res multiplicarent. Ut una mens esset qvasi mundus
qvidam in speculo, aut dioptra, vel qvolibet puncto radiorum visualium collectivo. Igitur qvae
putamus aestimare bene maleve nostra posse, eis si prudentes sumus, satisfacimus. Is igitur
potentissimus seu inviolabilis qvaeret fateor bonum summum qvantum haberi potest, sed
tamen qvantum possibile est, imo qvia possibile est sine dolore alieno justo, id est qvem non
ipsi sua conscientia et judicium aliorum in se refundat. Et sane saepe indignamur servulos
nostros male de qvadam actione sentire, etsi sciamus non ausuros eos unqvam dicere. Haec
ipsa ergo displicentia aliorum nobis dolet. Naturali qvadam inclinatione mentis amore aliorum
et pulchritudine suae, delectantis. Fateor haec saepe aliis affectibus obnubilari, non ideo minus
tamen imprudenter acta erunt.
Verumne hoc? arma tenenti Omnia dat qvi justa negat. Sane verum est, non diutius
dare omnia, qvam qvamdiu negat justa, nam qvamprimum aut prostratus aut victus est,
cessat ius in majora, qvam qvae debentur, pugna suum finem cum jacet hostis habet. Sed et
hoc ipsum dubites; an qvi justa negat omnia det. Finge te mihi centum debere, si aliter qvam
vi te cogere possum, prudenter a vi abstineo, non necessario tamen nisi sit superior aliqvis
qvi nos cogat. Imo forte et aliorum intererit, vim non adhiberi, dum res aliter terminari
potest, etsi nullus sit superior. Ergo tu qvidem nullo jure repugnabis, alii te jure defendent,
sed non alio qvam ut rem mihi aliter praestent, imo et cautionem, id est ut te in ordinem
redigant, nolo enim ego me contemtum. Etsi caetera omnia obtineam, obtinenda est tamen
et voluptas par dolori ex laesione. Nam in genere qvicunqve parati sunt mihi praestare qvae ab
alio jure desidero, recte impedire vim meam possunt. Deinde si vis adhibenda est, opus est rursus
multis utiqve Temperamentis. Nam si pro rei alicuius obtentione aut retentione pugno, non
est aliqvid agendum, unde miseria seqvatur. Per exemplum si duo rustici de certa re litigent,
si capillos mutuo involent et evellant, si se plagis invicem dedolent, sed et si tum tu
destruis rem meam, ego tuam, nulla violentia in corpus, hactenus moderatum est bellum. At
cum miseria alterius qvaeritur, internecinum. Unde qvi primus inter mutuas depalmationes
cultrum aut gladium eduxit communi consensu reus habetur. Ac talis est pugna inter duos
principes, ubi capillos tantum mutuo involant, id est subditos inter se committunt, ipsi domi
tantum non amici. Sed et inter Respp. est simile qviddam, si qva in bello officia exhibeantur,
nec pugnctur, nisi ubi occurrunt sibi armati. Unde rursus conseqvitur injuste agere, qvi
primus cum paribus potest armis vim propulsare, imparibus utitur; unde injuste utiqve egit
qvi primus arma letalia induxit, cum posset aliis pugnari, injustius, qvi primus missilia, qvae
jam minus caveri possunt.
Adhuc magis qvi occulta, et qvae difficilius caveri possunt, ut qvi primus sine
denuniatione arma intulit, qvi primus incendiariis veneficisqve grassari in hostem sibi permisit. Item
qvae nocentiora sunt, nec vincunt tantum, sed et perdunt, ut sagittae venenatae. Haec omnia
injuste incipiuntur, nisi cum periculum est, ne aliter satius non constet. Unde in eum qvi hac
in parte peccat, jus poenae aliis est, etsi ei causa belli sit justa dummodo et pars adversa puuiri
tentetur. Sed qvo jure se alii miscent damno non sibi illato; qvia ad exemplum res pertinet,
et ad communem securitatem. Porro si qvis homo aut Concilium ita fortis sit, ut praestare
omnibus securitatem possit, imo felicem reddere, is jure alios cogere potest, et ab omnibus
juvari debet ad communem felicitatem. Aut potius qvicunqve tam fortes sunt ut extra
controversiam futuri sint victores, recte adigunt alios ad id qvod praestare vicissim possunt, id est
faciendum qvicqvid in se est ad bonum universorum. Sed haec altius repetenda.
Qvaero an ius mihi sit lucrum unius impedire, ut procuretur alterius. Puto licere, qvia
et meae utilitatis causa licet, non omnino nullius tamen. Porro iusne mihi est damnum tuum
procurare lucri alieni causa? non est, qvia nec mei. Porro licetne tibi damnum dare, vitandi
damni alieni causa. Item licetne mihi miseria tua alterius miseriam redimere. (Nam qvin
miseriam alterius damno tuo redimere liceat non dubito). Haec jam paulo majoris momenti
qvaestio est. Pone duos in periculo summersionis esse, nec ambos liberari posse, unum posse,
estne in puro arbitrio meo alteri favere, alterum deserere. Et habetne desertus si casu
liberetur, cur de me qvaeratur. Sane non habebit cur me amet, nec cur oderit tamen. Igitur credo
hic gratitudinis esse et aeqvitatis officium, stricto jure uihil exigi posse ab alterutro, nisi sint
deserti ambo. Certe si qvis me sine causa deserat, cum nullo periculo suo subvenire potest,
habeo in eum actionem. Etsi cum damno suo, sine miseria tamen me liberare potuit.
Similiter habeo in eum actionem qvi rem meam cum posset non liberavit sine damno suo. At ut
liberaret rem meam cum cessante lucro suo, nemo opinor tenebitur. Sed si duo liberandi
conurrunt, si ponatur me tibi debere, certe et alteri debebo. An ergo rem sorti committere
teneor? An si spatium non datur, qvasi impetui primo. An hic est casus pro amico. Ita
arbitror. An vero jure praeterire propiorem, ire ad remotiorem sine causa licet. An deserere semel
apprehensum alteriusqve precibus succurrere. Sunt hae profecto magni momenti qvaestiones,
nec qvod sciam expeditae. Omnes optime natantium exemplo declarari possunt. Valuitne
casus pro amico, cum Calchas sacrificiunm exposceret. Certe aliter videntur sensisse Graeci, qvi
Agamemnonis filiam, cum aliorum procerum filiabus non exemere, et sors cecidit in
Iphigeniam. An discrimen est inter inferre damnum et non eripere. Si parentem meum cum alio
natantem, deprehendam cum submersionis periculo, aut fratrem, aut amicum, aut deniqve
notum, rectene eum eripuero altero deserto. An vir bonus malo praeferendus est, sapiens rudi.
Sed si factum non sit, estne injuste deserto ius vindicandi. Nonne notus indignabitur si
desertus sit, erepto ignoto. Sunt profecto eius generis qvaestiones difficiliores qvam prima
fronte videntur. Certe aeqvum videtur eligi meliorem, item utiliorem in universum, v. g. qvi
multos liberos sine eius ope prope perituros habeat, qvam orbum et otiosum. Item cum qvo
pereat Reip. multum, ut obsidem, item qvi vendi caro potest. Sed an hoc in computum venire
debeat, dubium. Magis etiam proprium meum commodum pecuniarium an divitem eripere
possim prae paupere qvasi plus praestiturum. Non est res parva, de vita et salute aut huius
aut huius agitur. Qvid de parente, qvid de intimo amico, qvid de domiuo aut Rectore, qvid
si Rector cum amico, imo qvid si princeps meus cum parente concurrant. Utri subveniendum
Qvid si parens cum amico. Qvae gratitudinis ratio habenda est. An nihil est in tanta re
statuendum, sed res committenda sorti aut fato. An sorti et fato non extra rem, sed in re
posito committere nos debemus. Puta accedendum auxilium ei, qvi nobis cum primum juvare
possumus et agimus qvod nostrum est adjutu facilior est. Alioqvi si duo sint nantes, et alter
insiliat mihi primus, etsi forte indignior, an crudeliter repellendus erit. Sed an ideo firmitas
corporis improbum aut nihili hominem liberabit, infirmitas sapienti oberit. Esset hoc
admittendum, si cum irrationalibus Elementis res est, non ubi cum hominibus ratione fruentibus.
Finge non posse regem liberari nisi caede civis. Ut per latus eius transadigendum in hostem
telum, a qvo periculum regi. Qvid si per corpora vulneratorum pons mihi faciendus ad
liberandum Regem, patrem, amicum, benefactorem. Sed tandem concludendum est aliqvid.
Eligendus utiqve est cujus exitium cum exitio multorum conjunctum est. Par ratio de miseria.
Finge me remedium contra podagram habere, sed qvod mox absumendum sit nec reparari
possit, cui debebo. Si egomet podagram habeam, utiqve me praetulero, etsi et alii jure mihi
eripiant, prorsus ut in nave si ego solus habeam occultatum victum sufficientem, non est cur
producam, possum enim forte ad portum usqve me sustentare. Sed si alii resciscant, jure
communicationem exigent potius qvam ut moriantur. Et ita his casibus in utroque necessitas
facit bellum justum. Qvicqvid sit, non dubito eligere me posse cui prius subveniam, sed ex
ratione. Igitur elige. Prae caeteris eum qvo salus sua continetur, deinde cui aliorum,
qvantoplurium, maxime si publica. Patrem conjugem filium postponet principi cui salus publica
innititur. Sed si haec omiserit, non erit cur desertus indigne ferat, cum aeqve sibi carus sit
rusticus ac Philosophus, cumqve iniqvum sit a te petere ut tuam salutem postponas meae, erit
impliciter iniqvum a qvocunqve exigere ut meam salutem praeponat alienae. Qvid si ille
debeat salutem mihi ut filius patri, ne tunc qvidem puto mihi actionem esse. Sed
distingvendum est. Puto enim eum qvi custodiendae aeqvitati praeest, punire admissum in se, qvod punire
in alios admissum potest. Unde parens nisi ius castigationis alias habeat, non recte puniet
filium, qvi ei extraneum praetulit, Rex puniet eundem. Qvod de miseria idem de damno
dicendum est, licere mihi alieno damno tuum redimere, v. g. si servi, aut animalia Titii et
Caji sint in periculo summersionis utrilubet succurrero, ut dixi. Nota tamen amico dari
actionem contra amicum id est eum qvi beneficia accepit, in qvantum ego vel de lucro meo
cessi, vel damni passus sum eius causa, si amicitiam non servet. Contractus enim qvod bene
notandum est sunt velut parvae qvaedam amicitiae. Et societas omnium bonorum cum amicitia
vera multum communitatis habet. Nam etiam vera amicitia dissoluta, recipiat unusqvisqve
qvod intulit, neqve enim ideo communicata mutuo proprietas, nisi id expresse sit actum. Sed
cum detur ultra actio ad id qvod interest non solutum, perinde erit effectu, ac si confusa essent
bona. Si igitur is qvi mihi amicitiam debet me non eripuerit, habeo in eum utiqve actionem.
Habet ergo et parens.
Hactenus liceatnc potius te eripere miseria vel damno vel alium. Nunc qvaestio est,
liceatne potius tibi dare damnum qvam alteri si alterutri dandum est. Pone salutis meae causa
per vulneratorum corporum moliendam eqvo viam, puto idem qvod supra eligendi ius esse.
Illud etiam puto, si miseriae meae vitandae causa alteri miseriam intentavi, nullam esse ei ubi
elapsi uterqve sumus actionem. NB. Ecce limitationcm juris belli utrinqve justi. Sed
formandus est alius casus, liceatne salutis Titii eripiendae causa Cajum in miseriam dejicere. P. one
Titium esse inter hostes, nec licere viam moliri ad eius salutem, nisi per corpus Caji, qvi tamen
alioqvi extra periculum est. An tabula dejicere Cajum licet, ut Titius enatet, praesertim si me
lucro pecuniario Titius invitet, licetne in hunc usum si subveniri alias non possit e longinqvo
trajicere Cajum. Non puto licere. Nulla pecuniae ratio habenda in qvaestione salutis. Hoc
ipsum enim est non ex paribus unum alteri praeferre, sed imparem superiori. Impar autem
est fortuna. Nisi inqvam plurium salus ab eo pendeat, nisi item sit is qvi vindicationem in me
habet, nisi eum eripuero. Sed tamen et hoc dubium an vel parentis causa hoc liceat, est is
casus qvo non licet jure assistere, ei qvi jure bellat, qvia uterqve jure bellat. Hoc est adhuc
pene aliud. Ponamus hunc casum, Titius et Cajus in aqva de tabula pugnant, licetne eminus
missili alterutri subvenire. Par est ratio an liceat eum qvi jam adhaeret primus func, repellere.
Pone insilire in navem et navem plures capere non posse, licetne miserum rursus ejicere, ut
alter cuius causa navem adveximus intromittatur. Ita puto si debita fuit alteri advectio ita
ut habeat ius belli aut magistratus poenam intentaturus sit, tunc enim cum duo habeant ius
belli, rursus mihi eligendum est, a qvo sustineri malim, nam hoc casu habebit ius neuter.
Sed si unus habeat ius belli, alter non habeat. Puto debere me eripere eum, qvi non ereptus
habet ius belli. Sed qvid si duo habeant ius belli, puta amicus vel parens, et is qvi navi insiliit,
ei utiqve assistendum est, qvi primus ius belli habuit. Id est, qvi me cogere jure per se aliumve
potest ad assistendum sibi in necessitate. Debeo ne vero in necessitate assistere amico, qvi et
me eripuit, ita sane debeo. Imo et si nulla sit Respublica, in qva agam, tamen si caeteri
homines idem dicturi sint, idem juris est. Imo discrimen est, nam id qvod aeqvum est, non
est a prudente nisi in Republica aeqviparandum debito. Id est non nisi ubi hoc vicissim ab
omnibus jure expectandum est. An ergo amicus qvi me eripuit ius habet exigendi me
vindicari si non ereptus est. Habet si nec alium eripui, sed si alius sit puta ignotus, cui ego nil
debeo, an illum recte eripuero. Non recte, puto esse enim hoc declarationcm mali animi in
amicum. Animi aversi signum est amico, negligi; non est ignoto. Iam animi aversi signum jus
belli praebet. Eadem proportione de patre, de rege, sed illud adhuc restat, si duo invicem de
salute pugnent, uterqve jure, ut de tabula, liceatne alterutrum transadigere eminus, alterius
eripiendi causa. An si se eripiat, est ei ius belli in me, non licet nisi sit qvi jus belli in me habet, si in
discrimine salutis, ubi sine meo servari potest, negligatur. Sed per accidens longe aliter evenire
potest, si enim ego habeam cur metuam a transadigendo periculum salutis, aut amicis eius,
etsi non jure, tamen cessat amico debita obligatio. Qvid si duo ita pugnent, ut effecturi sint
si sibi relinqvantur neutrum servari, puta servari unum tantum posse, sed qvemlibet velle
illum unum esse, tunc puto idem juris esse. Sed qvid si non sit qvi praeferatur, utiqve sors
tandem judex esse debet, non qvasi judicium DEI, sed ut ego purus sim animi, nec judex
salutis inter duos sine ratione. Id est, ut judex sit, is cui nemo irasci potest, id est fortuna.
Nam in alios omnes judices est ius poenae. Qvicqvid autem poenae ius facit injustum est.
Iam ad plures; licetne damnum unius non cavere, ut damnum plurium caveatur. Ita
sane. Licetne miseriam unius non cavere, ut miseria plurium caveatur. Ita puto. Sed qvid
si is sit in dubio alteri uni praeferendus, an et pluribus praeferendus erit. Sane si tres sint in
periculo mortis nec possint nisi duo eripi, utiqve eripiam qvem alioqvin prae uno alio debeo
jure, alium sorte; sed qvid si ita res comparata sit, ut non possit eripi unus cui prae uno salus
debetur, nisi plures pereant. Puto plures non amicos uni amico praeferendos. Sed qvid
duone alii meo parenti praeferendi erunt, an decem an 100. Magna certe qvaestio est, si ponatm.
parens meus in dolo esse, non est ei parcendum. Ut si qvam conjurationem pulverariam
designarit animo. Interest qvo ego animo sim, an mortem parentis a me cessando procuratam
esse major sit miseria, qvam procuratam mille aliorum. An ita res distingvenda est, ut si tot
hominum salus vertatur, qvot per se beati esse possunt, injustum sit. Iustum est qvod qvis
in concionc generis humani, si totum sapiens supponatur, defendere posset. Aut justum est,
qvod placeret DEO si esset, sive sit sive non sit Qvid ergo nonne debeo damno meo mille
aliorum damna redimere, ita sane si citra miseriam, non duorum tamen, non trium. Ponendus
est casus, sunto captivi mille, his eripiendae vestes et cum laceris commutandae. Ego qvi apud
ducem victorem gratia polleo, possum hoc unius gemmae in illum dono redimere, recte et
prudenter facturus sum, imo non potero contrarium defendere in concione generis humani
omnium sapientum, seu optima Republica universali; at si omisero, non est illis in me ius
poenae, nisi privativae seu retorsionis, ut et ipsi non prosint. An haec retorsio determinata sit
ad aeqvalitatem, de eo mox. Sed pergamus, cum aeqvum sit me damnum mille aliorum meo
redimere, qvod scilicet nullius sit ad miseriam felicitatemqve momenti (nam hoc ipsum
miseriam efficere potest, felicitate possessa dejici, adeo ut nemo cogatur de felicitate possessa
in statum medium decedere miseriae alterius causa NB), non tamen aeqvum est me miseria mea
aliorum miseriam redimere, etsi debeam damno meo redimere aliorum felicitatem.
Qvaeritur vero an aeqvum sit me miseriam parentis mille aliorum miseriae praeferre, an
saltem duorum, an centum, ubi sorites locum habet. Pone parentem meum apud hostes esse
et hostes eum occisuros cum summo cruciatu, nisi eis 100 alios ad cruciatum dedam. Qvid
faciam obsecro. Imo ponamus alium casum, qvia aliud est dedere, aliud relinqvere. Ponamus
inqvam hostem mihi optioncm dare, parentem meum an 100 alios occidi cum cruciatu malim,
et si non eligam intra erastinum (ne qvis dicat me debere supersedere optione), occisurum
omnes. Credo me meminisse potius debere me fratrem esse sub uno parente DEO qvam filium
Excipe si ponantur illi 100 hos cruciatus mereri. Qvid si poenam mereuntur, non cruciatus
tamen aut mortem. Et redit casus in amimum prius omissus an si duo sint in periculo, in aeqvilibrio
is sit potius deserendus, cuius culpa contigit miseria. Ita utiqve certum puto. Sed hic est
casus paritatis, inter parentem meum et 100 alios non est casus paritatis. Sed qvid de duobus,
licetne et hos parenti praeferre an intra 10 subsistcudum est. An numeri qvicqvam ad rem
pertinent. Ulterius an teneor pati mihi brachium abscindi ut alii serventur. An teneor
sustinere magnum aliqvem dolorem, seu miseriam exigui temporis, ad vitandam aliorum non
dicam diuturnam, sed aeternam. Puto me ex aeqvitate teneri, cogi autem posse etiam ab iis qvorum
interest generali jure, ut suam miseriam evitent, non tamen posse me alios particulares cogere.
Imo nec ipsos, ubi elapsi, punire. Cum ergo sit hic magnus dolor seu brevis temporis miseria
cruciatus parentis nosse non puto me cogi posse. Secus est de aliis. Qvid ergo de amico inter
100 alios. Pone eidem amico me felicitatem aut miseriam vitatam debere, eum jure stricto
eligere licet. Qvia non possum cogi ad magnum animi dolorem, seu miseriam brevis temporis.
At ex aeqvitate non licet. Miseria tamen prorsus exigui temporis habetur pro nulla, ut, sich an
den Elbogen stoßen. Porro qvod de miseria contra miseriam, idem de damno contra damnum
juris est. Non est simpliciter justum, qvod bello peti potest, qvando et jure resisti potest.
Cur vero exigere non possum, seu non cogere alium, ut prosit, non tantum ne noceat. Qvia
nec ipsi securitatem praestare possum. Si qvis alteri securitatem praestare potest de miseria
vitanda et felicitate obtinenda, qvidvis ab eo jure exigere potest, etiam per vim. Si per vim
extorserim ae[quita]tem, an puniendus sum. Investiganda sunt mox distinctius qvae aeqva sunt
etsi exigi non possint.
Ut lucrum meum minus postponam tuo majori, et damnum minus tuo majori, et
miseriam majorem tuae minori, et felicitatem minorem tuae majori, amicitia exigit. Sed non
statim aeqvitas. Imo potius eo casu credo et contraho tantundemqve qvantum largior exspecto.
Ut tibi utilitatem mihi non innoxiam vel etiam mihi utilem praestem, a te cogi non possum.
Ut necessitatem, possum. Hoc est principium aeqvitatis. Damnum ferre cum recipiendi
certitudine seu credere aeqvum est, qvia est utilitas innoxia. Qvin et miseriam aliqvam ferre cum
certitudine alterius contra vitandae est utilitatis. Imo fortasse videor me cogi posse ad
praestandam innoxiam imo utilem utilitatem, si mihi cavetur de innoxietate. Hinc ergo aeqvitas
est, qvando caveri non potest, nisi delegatione in DEUM facta cui ut vindicta, ita praemium
delegari potest. At si constat innoxiam esse utilitatem, etiam ideo non teneor ad eam
praestandam, si alioqvin de animo alterius securus non sum. Certum est justum esse bellum non
solum necessitatis, sed et utilitatis causa, si qvis eam abstulerit aut auferre minetur, ergo et
si qvis cum possit non juvet, nam et tunc non necessitatis sed utilitatis causa bellum est. Nec
videtur opus cautione ad exigendam utilitatem innoxiam, nisi dubitari possit innoxiam esse.
At si lucrum meum cessare, aut damnum ferri tuae utilitatis causa debet, praestanda mihi
securitas est, de aeqvali bonitate. Unde et dolor a me exigi potest, si constet majorem mihi
dolorem depulsum aut felicitatem conciliatum iri. Huic fundamento nititur tum. Civium
obedientia tum pietas. Nam cum ut dixi qvi securitatem mihi praestare potest, me cogere
jure possit, hinc in civitate, qvousqve securus salutis esse possum, teneor ad omittenda alia
praesidia salutis jussu civitatis. Et eius qvi mihi de felicitate spondere potest, jussu teneor
omnia alia remittenda, jussu eius praesidia et instrumenta felicitatis. Igitur ei qvi me securum
praestat felicitatis ad omnia simpliciter deferenda teneor. Qvalis est DEUS. Hinc patet jure
resisti civitati, ubi miseriam mihi intentat, aut felicitatis qvam aliunde praestare non potest
praesidia eripit. Neqve enim qvod a miseria securum me praestat, felicitatem eripere potest.
Hinc etsi civitas me jure morte puniat, ego tamen jure resistam, nisi scilicet sit aliqva ratio
ultra mortem
De DEO admirabile est, qvod solus nulla cautione indiget, sed cavet nobis ipsa natura
sua. Cum enim sapiens velit, et omnipotens possit nos, si velimus, facere felices. Hinc omnia qvae
illi placent agenda sunt. Placet autem ei, qvicqvid pertinet ad Harmoniam rerum, cum et
harmonia particularis mentium ei placeat adeo ut distorta non possit reddi harmonica nisi per
poenam. Aeqvitatis autem est, qvicqvid justum est si DEUS esset, idem posito DEUM esse
est pietatis. Unde si mortem, si cruciatus, qvanti tolerari possunt (qvousqve enim hoc loco
pertingant humanae vires fateor me nescire), imperet DEUS, aut ratio, id est, maius bonum
in universum, jam pro certo habendum erit, justum esse. In Civitate praesumtio est pro
rectore, id est per omnia ei parendum est, nisi appareat felicitatem nostram tangi aut miseriam
imminere. Sed apud eos qvi DEUM agnoscunt una est mundi civitas, caeterae huic subditae,
ut non liceat resistere Civitati, nisi certo constet maius inde bonum universi pendere, id est
esse gratum DEO, qvod cum rarissime constet certum est, rarissime resisti posse civitati.
Quemadmodum delegato resistendum non est, nisi constet alia velle delegantem. Nam qvae
Grotius et Arnisaeus scripsere de jure Civium contra potestatem semper
irresistibili, ea nescio an defendi qveant.
An liceat rem suam ab alio possessam clam ipso resumere, qvaestio est notatu digna. Non
puto, nisi sine damno expectari tempus neqveat. Pone me videre rem perituram nisi resumam
Resumam utiqve, nam alioqvi actionem qvidem habebo, sed qvanto satius est rem habere.
Adeo ut qveri alter possit, si forte extra culpam est, ut fieri potest. Pone ab hostibus
interceptam rem neglectam esse. Res ad qvaestionem utilitatis meae alteri indemnis redit, si nihil
mea interest, relinqvam, ne qvem offendam, sine causa, offendere autem est exprobrare
imprudentiam vel malam fidem. Utrumqve fit. Sed haec ratio parum videtur sufficiens. Solidior
est, qvia auferendo privo alium possessione, id est probabiliter damnum do, nam etsi incertum
sit an damnum dem, potius in re aliena supersedendum. Qvalis hic est possessio. Sed si
lucrari interim possim, jure repeto, qvia damnum est, ex re mea non jure interceptum lucrum,
computandum potius inter damnum emergens qvam lucrum cessans. Ergo in casu concurrentis
utriusqve damni pronunciandum est pro meo. Id est rem mihi debitam ablaturus sum. Par
etiam ratio est in aestimatione debita, non corpore, possum enim ego certo corpore mihi
solvere, in Republica autem Romana hoc interdictum est l. ult. C. unde vi, qvae tamen an
hodieqve locum habeat, sunt qvi disputent. Et puto regulariter etiam in optima Republica
locum habituram nisi probata aeqvitatis exceptione. Si tamen et damnum emergat, in optima
Republica qvoqve omittenda est ablatio. Si modo illa Respublica duo praestat 1.) processum
celerem, 2.) eis qvi per leges Reipublicae inopia debitoris aliisve modis excluduntur
indemnitatem. Optima igitur Respublica etiam hoc constituere potest, ne qvis in alium qvovis modo
vim exerceat damni simplicis causa, nisi res sit inaestimabilis et irreparabilis. Nam si per
exemplum inventum aliqvod mirabile generi humano utile possideam, qvod non sim amissum
ipse reconscripturus, et sit qvi mihi eius perditionem suspectam faciat, agam contra qvicqvid
potero, idqve etiam in hac qvam dixi Republica summo jure.
An possim occidere alium qvem scio morte aeterna damnatum iri, potius qvam ut me
occidi patiar. Puto posse me occidere, si qvis mihi sit metus, ne sim in eo statu, in qvo
verendum sit ne sit periculosum comparere coram DEO. Nam circa miseriam et felicitatem minima
suspicio sufficit, nec potest nimia cautio esse. Nam qvod Grotius I. 3. 3. putat pro nullo
habendum damnum, qvod infertur ei qvi se culpa sua in id conjecit, respondendum est, verum
esse, si esset de eius jure qvaestio. Sed qvaestio est de jure DEI cui civis eripitur. Alioqvi
si certum sit, pone revelatione, me salvatum, illum damnatum iri, nihil dubitandum qvin ego
debeam malle occidi, nisi constet me plus prodesse animabus posse superstitem
Imperium est familia civitatum. Seu civitas imperans, cui aliae parent. Etsi accurate
loqvendo non sit nisi una. Et ita esset imperium systema civitatum foederatarum. Est autem
civitas multitudo formam habens praestantium sibi securitatem. Formam hanc et qvasi
actum habere debet, neqve enim promissio sufficit, si nondum ita convenerint, ut hanc
speciem habeant. Sed nec necesse est ita revera esse, nam qvamdiu hoc non constat publice,
nondum est soluta civitas, nam etsi paucis constet, ii pro se qvisqve erunt absoluti civitate,
etsi, si hoc aliis non persvadeant, soleant pro hostibus haberi. Conventu ad eundem locum
non est opus, nam nil vetat cur ordines, si qvis eorum sit independens, qvalis nullus est,
vocem Rempublicam. Respublica est civitas qvae ultra securitatis formam habet formam
autarkeias seu praebendae felicitatis. Dominatus subsistit intra securitatem. Et hoc est
herile et despoticum. Nam alioqvi Respublica, in qva forma non est securitatem saltem
magnae parti praestantis, jam dissoluta est. Etiam Turca et <-> plebi praestat qvod non <->.
Civitates nihil dubitandum est alias aliis esse perfectiores, adde et regulariores. Cum
enim Civitas sit Societas securitatis, id est multitudo hominum in securitatis sibi mutuo
procuratae opinione viventium. Sit autem securitas miseriae improbabilitas, hinc patet ex
natura sua his modis variari civitatem: multitudine hominum, hominibus, miseria,
improbabilitate, opinione. Ac tamen singulis tum in se ductis. Extrinsece multis utiqve modis, sed
qvi ad rem pertineat uno, nimirum eumulo bonitatis, atqve accessione, si scilicet homines
non tantum in securitatis, sed et aliorum bonorum opinione vivant, qvorum maximus gradus
est in optima Reipublicae forma, in qva vivunt in opinione praestantium sibi felicitatem.
Formam hic voco ipsam externam faciem. Aliud est autem Respublica optima, aliud formam
habens optimae. Optima est in qva homines vivunt in felicitate. Nam qvi vivunt in felicitate,
vivunt in felicitatis opinione. Qvia nemo nesciens est felix. Imo felix est qvi se felicem putat,
qvamdiu putat. Imo et hoe extrinsecum est civitati, verene an ficte sint in securitatis statu.
Qvia civitas non dissolvitur dissoluta securitate, nondum dissoluta eius opinione. Etsi hic
dubium sit an non locum habeat retrotractio, ut cum intellecta res est, credatur jam tum
dissoluta fuisse. Qvod ego tamen non puto. De retro-tractione alibi, qvae locum habet in
conditionibus sine die etc. Etiam a tempore seu durabilitate est variatio, etsi non possit iuiri,
ut videtur ad tempus, nec ad conditionem aut ex conditione. Interdum ipsa civitatis forma
imperfectio est, qvod duplici modo contingere potest, vel cum virium vel cum voluntatis
sufficientia ad praestandam securitatem non apparet. Ut proinde perfecta forma sit viribus,
si non appareat, qvomodo ipso facto dissolvi possit civitas, vel voluntate, si non appareat,
qvomodo mens, voluntas, deliberatio, et maxime conlusio possit deesse civitati. Ita ut civitas
jure dissolvi possit. Qvod fit cum non est sigunm voluntatis. Cum enim nulla sit certitudo
securitatis nisi sit voluntas qvaedam certa praestandi, ea autem in multitudine esse non
possit, necesse est ad perfectionem civitatis esse qvandam voluntatem certam qvae pro
voluntate civitatis habeatur. Sed hoc non, ut voluit doctissimus Hobbius, in omni civitate
necessarium est. Ecce enim Poloniam intueamur, nulla in ea saepe consensus obtinendi ratio. In
imperio ipso, et ubicunqve amicabilibus compositionibus qvas vocant locus est, par ratio est.
Unde nec qvae de successionibus deqve aliis summae potestatis juribus disserit Hobbius
universalia sunt. Qvemadmodum illud qvoqve qvod absolutum sit cum exercitium a populo summae
potestatis commissum est, si populus sibi non reservavit ius reconveniendi, nisi in certum
locum et tempus. Sed hoc non seqvitur, dummodo populus omnino ius reconveniendi
servaverit. Imo etsi non servaverit sibi populus, reconvocetur tamen, non potest redissolvi, nisi
et hoc placuerit ab initio, ut de Anglia ajunt. Caeterum si plebi fortuiti conursus permissi,
ut in Polonia Rokos, etiam sic reservata ei potestas summa. Sed hae Respublicae fateor valde
imperfectae sunt, id est in gradu securitatis inferiore. Unde cum per demonstrationem
generalem jure qvis eum ad absolutam obedientiam cogere possit, cui de securitate cavere potest,
rex vel senatus in ejusmodi Civitate si satis virium habuerint ad cogendum sine majore malo,
cavendumqve, jure formam mutabunt. Sed ut hoc possint, rarissime evenit ob tot reqvisita,
unde et raro contingit, ut formae priores jure mutentur.
De utilitate innoxia cogitandum aliqvid denuo. Dixi supra teneri me ad innoxiam
utilitatem, ut lumen de lumine. Ita sane teneor, si mihi sit cautum in tantundem. Imo
cogitandum est eo ipso esse noxiam utilitatem, qvod ea alioqvi redimere aliqvid et exprimere
licet, qvod aeqvali jure petatur. Unde si qvis lumen de meo lumine accendere parat, teneor
sane, si habeam cur credam et alterum tantundem utilitatis mihi praestiturum, qvantum ego
ipsi. Ut proinde hoc loco pretium rei non in universum, sed affectionis id est qvanti ei sit
lumine non privari, aestimari debeat. Nec in infinitum teneor de praestanda alterius utilitate
mihi innoxia, nisi et ipse mihi de ea caverit in infinitum, id est non qvantum ego possum, sed
qvantum potest ipse. Tantum enim de voluntate cavendum est. Qvia benevolentia non nisi
benevolentiae debetur. Sed qvousqve non est in infinitum cautum, non pendet res a
benevolentia sed indemnitate. Est autem et hoc damnum prodesse non pensaturo. Id est eum qvi
hostis esse potest fortiorem reddere, nihil recipiendo. Si qvis habeat solus artem excitandae
flammae, is utiqve neminem docere cogi posset, nisi a praestante ei felicitatem (unde nec alio
casu magni artifices a Republica ad sua aperienda jure cogi possunt, nisi praestet eis felicita
tem) vel si res pertineat ad publicam felicitatem aut salutem, conetur qvantum potest
praestare, etsi hoc casu et illi jure cogant, et hic jure resistat. Locus Ulpiani de eo qvi eqvo
alterius ignorantis subjecit eqvam suam, qvod domino eqvi tenetur actio, plurimum aeqvitatis
habet, neqve enim lucrari debeo cum cessatione lucri alieni pro lucro meo debiti, neqve
effici debet, ut aliqvis ob alium deceptum plus habeat, et alter minus.
Injustum est ebriosum esse, qvia contra ebriosos datur actio damni infecti, qvasi facile
nocituros. Prorsus ut contra eum, qvi se faceret rabiosum, lykándrvpon.
Nota est historia Mercatoris qvi aversatus anserem tostum a Iudaeo sibi donatum
mercenario cuidam suo, homini pauperrimo concessit. Mercenarius intus farctum auro invenit et
tacet. Iudaeus, qvi hoc doni ingenio delectare mercatorem voluerat, miratus nihil renuntiari
ne gratias qvidem, adit hominem, qvaerit qvomodo sapuerit anser. Ille dedignanti similis,
dedisse se ait mercenario suo. Tum vero a Iudaeo de viscerum bonitate edoctus, totusqve
extra se positus, currit, indignatur, vociferatur, reposcit aurum. Alter se donatione defendit.
Qvaeritur qvid juris. Ego pro mercatore pronuniandum nihil dubito. Nam qvi anserem
donat, non donat, qvae nihil ad anserem pertinent. Si fuisset intus aurificina, qvalis in Gallina
Aesopi ova aurea ponente non haberet mercator qvod qvereretur. Nunc anserem donatum
qvivis videt, cuius nec pars per se, nec ad finem, cuius causa donatus est, id est comedendum,
pertinet aurum. Nam de alia farctura aliter res habet. Et vero si rem altius expendam, non
puto omnino teneri qvenqvam ex dono ultra animum donandi, ne si culpa qvidem
intercesserit. Neqve enim illud, imputet sibi, ubiqve locum habet, nisi cum sine alieno lucro
damnum est totum. Unde si qvis deceptus sit in contrahendo, certa qvadam ratione datur
rescissio, nisi in iis ubi qvasi aleae jactus est et certatur qvasi emendo vendendoqve ut inter
mercatores. Nam ubi qvasi aleae emtio est, ibi constat de vitro, incertitudine, infelicitas tamen unius in donando, alterius in
frustra gaudendo partienda est.
Monarcha in regno successivo debet praestare populo securitatem de educatione filii.
Neqve enim sufficit ipsum esse sapientem, nisi meliora speranda sunt. Et fuit hic error Anto
nini philosophi qvi Commodo bestiae qvam homini similiori Rempublicam reliqvit.
Bonae fidei possessorem usufructuario aeqvant leges Romanae, qvanqvam pugnantes, ego
idem sentio, sed cum hac adjectione, qvousqve contra utilitatem domini non factus est
locu pletior. Sed hoc adde si nec in culpa sit. Si in culpa sit, non in dolo, laesio ei omnis ferenda
est, qvae in communi rei pretio consistit, seu qvod praevidere poterat, dummodo non fiam
eius damno locupletior. Nam hoc proprie non est locupletiorem fieri, lucrum recipere qvod
alioqvi capturus eram. NB. sed tamen et hoc notandum est infortunium, seu damnum ultra
aestimationem communem eo jure qvo de infortuniis diximus partieudum esse. Finge me
ludere vitro aliqvo tuo vacuo ut apparet sed revera aëre multo intruso pleno, qvod ego
praevidere non potui. Vitrum frangitur, vitrum a me pensandum est, non aëris collecti, nisi
dimidium. Notandum tamen in re aliena minimam culpam mediam haberi. Pone ergo alium
casum, me rem meam judicare, sed culpa atqve ita frangere, solvendum non nisi rei commune
pretium erit, reliqvum ambo feremus. Miror Romanos bonae fidei possessorem, in eum qvi
dolo tantum et qvi culpa qvoqve vacat non distinxisse.
An lucrum malae fidei possessoris ex re mea captum, qvod tamen ego alioqvin capturus
non eram, ad me pertinet. At nonne indignus est, qvi lucretur, ita sane, sed alia ei poena non
deest. Unde credo in beneconstituta Republica domino furem amplius aliqvid qvam
restitutionem debere, cum multa alia damna concurrerint, contumelia, insecuritas, aliaqve id genus.
Puto bonae fidei possessorem fructuum dominium acqvirere, non tamen ex iis lucrari.
Qvia antea non erant in rerum natura, ac nec materia eorum cuius fuerit constat. Et novum
accedens ex aëre aut subterraneis exhalationibus alimentum etsi accedat rei tuae, est tamen
in mea primum potestate. Unde et meum. Unde seqvetur et alluvionem acqviri non domino
fundi, sed possessori, si modo constet, qvid accesserit. Caeterum in fructibus contra est, qvod
materia ex fundo esse credenda est. Ita sane. Constat tamen et aliam accessisse. Ergo
seqvetur communio. Subtilia haec. Ajunt, neminem sibi possessionis causam mutare posse.
Ego concedo, si ab alio accepta est possessio. Sed si a nullo aliud jus esse putem. Imo vero
universaliter verum est, nam etsi a nullo acqviret, manebit titulus pro suo. Hoc igitur
volebam neminem mutare sibi possessionis subjectum posse, nisi in re nullius. Ut si prius
possederim Titio consensu possessoris praecedentis Caji, possumne incipere possidere Cajo. Et si prius
rem inventam possederam alteri, possumne possidere mihi. Non videor, acqvisivi enim ei ni
fallor possessionem. At nonne rursus adimere possum? Possum, sed tunc ipsam possessionem
mala fide possidebo, etsi sim rei bona fide possessor. Ex qvo loco <->
Ut potior sit conditio occupantis, non puto sufficere ut res sit nullius, et ut sit capta,
sed ut domita. Inanimata firmari potest et aptari ad usum; animata sive vinculis sive amore
astringi, qvin et doceri; sed hin surgunt difficultates. Pone me agrum incultum reperire,
lustrare, circumire, testari animum retinendi, an ideo meus est, ut etsi animo mox redeundi
abiero, nemo interim eum occupare et suum facere possit. Sane qvi sciens animum redeundi
meum interim subierit, is injuriarum mihi tenebitur, id est non tam ex damno dato, aut lucro
intercepto, pone enim satis agrorum in vicinia esse, etiam meliorum; qvam ex ostenso animo
nocendi. Sed qvid si is ager sit optimus, non erit in altero animus malus. Qvid ergo? An plus est
ad iuris effectum saepibus qvam verbis firmasse, cum et saepes transcendi possint? non
eqvi
dem crediderim. Acqvisitum ergo dominium erit. Similiter, si e longinqvo prospiciamus simul
duo comitesferam, eiusne est qviprius cepit, aut qvi priusvidit. Utiqve eius qvi cepit. Qvidvero
si unus vidit, alter cepit, interest an et alter certo capturus fuerit, nisi comes praecurreret, tunc
enim videntis est; sin ad habendum non suffecit vidisse, et non praeveniri, est communis. Cum
uterqve operam adhibuerit rei in potestatem redigendae et qvi vidit et qvi cepit, nec possit
iniri ratio qvantum ad habendum visio contulerit, qvantum captura. Et si res capientis est
tantum, seqvitur etiam, si duo piscentur, alter alteri pisces in retra agit, fore pisces ejus solum
qvi rete manu tenet. Qvid vero si et comes visurus sine controversia fuerit, nulla habenda est
primae visionis ratio. Qvid si qvis visionem non testetur, habebitur pro nulla, nisi seqvatur
captio. Ideo enim tacet ut solus habeat, ergo et periculum sustineat nihil habendi. Sed non
tantum de visione sermo est, sed et observatione, pone enim duos rem visuros fuisse, sed unum
tantum observaturum commoditatem. Caeterum ut ad agrum redeamus. Si ego testato
redeundi animo diu absim, ut probabilis sit mutatio voluntatis, nec exqviri a me possit, pone
ignorari ubi agam, rectene alius invadet. Puto recte. Qvid si ego mox rediturus sim, sed interea
alius invasurus sit, nisi Titius possessionem ineat. Titiine ager erit. Non utiqve. Qvid si
aliqvod mihi ita negotium gerere voluit servareqve mihi impensis rem meam, et eae in irritum
cecidere vel fato, vel qvod ego rem omisi. An illi ius repetendi. Est in genere qvaestio de
negotiis gestis. An sufficiat animus probabilis re licet infeliciter gesta. Et puto nullam
competere actionem etsi aeqvum sit solatium aliqvod damnum bona voluntate passo non denegari.
Qvid vero si Titius agrum per vim obtineat, dejecto invasore, an eius est. Possum respondere
relinqvere eum hoc mihi debuisse. Sed redit hic in genere qvaestio an bello amissa, ab alio
recepta dominis prioribus debeantur. An forte ratio operae habenda est, ut si constet rem
a priore domino recuperari non potuisse, sit capientis, si certum sit, domini prioris. Si dubium,
utriusqve, prorsus ut in inventione. Sed hoc postremum durum est. Eo ipso enim, qvia
dubium est, pro domino priore praesumptio est, et in inventione res nondum est alterutrius.
Sed rursus periculi imminuti ratio habenda est. Qvid vero si periculum nullum imminutum,
sed fortuna unus rem alteri amissam recuperavit, puta avem alterius suis retibus illapsam.
Perinde esse puto, etsi ne retibus quidem ad hoc tensis, sed forte strui lignorum illapsa sit.
Sed si hoc dicemus, prope erit idem dicendum de amissis qvod de avibus, ut dimidium sit
invenientis: Qvid si ita amissa sit res ut ego nunqvam sim recuperaturus per me, et alius
invenit, nihilominus puto meam manere. Sed si alius suo labore sumtuqve eripiat, habere ius
retentionis dum hoc ei solvatur. Qvid si sit incompensabilis, manebit eius, nisi res fuerit in
eo statu, ut egomet nancisci potuerim. Sed qvid de fera capta a me et rursum amissa, an
manet mea. Manet si mea facta est. Sed non videtur mea facta esse. Qvid ni, an qvia non est
redacta in potestatem. Sed qvid si captam a me et alligatam alius mihi eripiat, utiqve in eum
ad restituendum actio erit. Sed qvid si in tertium transtulerit, an ab illo petam. Ergo mea
erit. Erit, sed qvamdiu tenuerim ut captum ab hoste, qvi si rursus aufugerit erit rursus
capientis. Res est difficilis.
Ulpianus l. I. cum arietes, si qvad. paup. f. d. si bos aggressor perisset cessare
actionem. Qvaeritur an omnino iure naturae ex pauperie quadrupedis detur actio si absit domini
culpa. Cur enim perdam rem meam sine culpa mea. Puto igitur si qva sit domini culpa, teneri
ad damnum etiam ultra rem, si nulla sit culpa, teneri infra rem damnum dantem, id est ad
nihil. Aliudne in servo. Certe hic patet dari actionem in servum si damnum dederit. Ergo
hic potest privari dominus sine culpa sua. An ergo idem in qvalibet re qvod in servo. An
datur indistinte actio in rem qvae damnum dedit. An partiendum est mutuo damnum si
unus passus a re alterius qvi sine culpa fuit.
Aliqvando putavi neminem rem suam facere, nisi melioratione, vel saltem in eam
impensis. Nunc aliter sentio, etsi nihil in eam impenderit, tamen ipsa inventionis vel
observationis primitate sive haec felicitate, sive ingenio contigerit esse potiorem. An ergo ius Hispanis
qvaesitum in Americam totam. Est in ea qvae et invenere et domuere. Nam haec regula est, ut
qvi prius in eo statu est, ut re frui possit, qvantum impraesens capax est, dominus fiat. Unde
cum Hispani Americam primi ingressi sunt, si certa fuisset victoria, nemo inventoribus, nisi
jure hostis, jure intercessisset. Sed ubi dubia belli alea est, cuilibet accedere ius est. Ita
tamen ut <-> ea quae domat solus Hispanis simul, velut inventoribus debeat. Hispani qvae et
invenere et do[mu]ere <- ->
Falsum est ex pacto nudo dari actionem, etiam Gentium jure etiamsi aliter vulgo ferant.
Alioqvi ex gentium jure etiam deceptus tenebor. Teneor tamen ex paeto nudo, primo
ubicunqve non possum causam reddere non servandi, tunc enim contumeliam facere videbor, et
teneor actione injuriarum. Unde a promissis in genere abesse debet animus decipiendi aut
datur actio, non tam ad praestandum qvam ad contumeliae reparationem. Qvod rursus notandum.
Sed et si promisero aliqvid et ego secutus fuero promissum tuum, teneris mihi ad id
qvod interest, si culpa tua non servatura est. Sin abfuit ab utroqve culpa partiendum est
infortunium. Si me decipias culpa tua in re, ubi damnum nullum intelligi potest, nec actio est.
Qvia revera in re ubi nihil cuiusqvam interest, etiam summa negligentia est sine
culpa. Sed si nec in his dolo decipias, interest an in re qvantulacunqve contumeliam meam
qvaeras, aut tristitiam ac qvemcumqve dolorem. Nam perinde est. Etiam qvi me gaudio
magno implet, ut tanto vexet magis, tenetur injuriarum. Recte ergo et Connanus et ipse
profundissimus Aristoteles dudum negarunt, nisi ex synallagmate id est commutatione
actionem esse.
Peccatum mortale est agere qvod tute judices plus in universum damnosum qvam utile
esse. An vero illi rei sunt, qvi non putant DEUM esse. Et puto esse non minus qvam
inexcusati sunt, qvi artificis opus vastant, qvem esse negant. Qvanqvam si res accuratius
explicanda sit, dubitari qveat an detur atheus verus, id est qvi cogitet nullum esse DEUM. Cum
contra alibi ostensum sit, qvi cogitat aliqvid esse, cogitat DEUM esse, id est rationem rerum.
Qvia nihil aliud est existere qvam habere rationem.
Campanella in moralibus cap. 2. virtutem primam qvae ipsum finem nobis praestituit
vocat sanctitatem (ea mihi videtur esse in affectu, qvod sapientia in mente, vocant et
Pietatem) seu regulam amoris DEI qvae haec est, ut summe ametur. Amoris nostri haec regula est,
ut magis amemus DEUM, uti pars manus subit mortem pro toto, seu pro capite. Porro plus
amabimus animam qvam corpus et bona animi qvam corporis, deinde plus corpus qvam bona
exteriora, qvibus etiam amicos praeferet tanqvam partes suae speciei, nedum parentes, uxores,
natosqve, partes etiam sui. Non tamen bona amicorum, nisi lucrum suum parvum lucro
decuplo aut supra qvintuplum (cur hoc praecise) amicorum posthabeat. Patiar enim perdere
unum si amicus lucratur qvinqve, tam in bonis corporis qvam fortunae vel etiam animi (non
puto hoc universaliter verum).
In qvalibet fortuna potior est conditio prioris.
Bona fortuna unius cedit infortunio alterius. Unde si ego amiserim aliqvid per
infortunium, tu inveneris per fortunam, manebit meum. Si amiserim ego aliqvid per culpam,
tu inveneris per fortunam, idem est, qvia in re mea ad neminem pertinente non est culpa.
Imo est culpa dum aliis dominium ignorantibus damnosa esse potest. Si ego amiserim
aliqvid per infortunium qvod ad te pervenerit per ingenium. Cum utriusqve sit infortunium,
meum in amittenda re, tuum in amittendo laboris fructu, an dicemus rem fieri communem.
An me tibi id laboris pretium teneri.
Si ego amiserim aliqvid per culpam, qvod ad te pervenerit per fortunam, cum nullum
tibi damnum datum sit, meum erit. Tibi tamen amorem qvendam, id est recogitationem
fructus ex te capti, qvanqvam non proprie gratitudinem debebo, et qvidem magis si mea sit
culpa, qvam si tantum infortunium intercesserit, qvanqvam si cogitemus damnum, qvod est
in eo qvod spe dejectus est, dari aliqvid debet, si totum sit. Si ego amiserim aliqvid per
infortunium qvod ad te pervenerit per ingenium, id est cum infortunio tuo (nam aliud si culpa
tua est), id agendum est ut neutrius sit infortunium, qvoad eius fieri potest, id est
unusqvisqve recuperet rem suam. Tu pretium laboris dolorisqve, ego rem. Sed ita ego solus
infortunium patior, tibi enim totum solvo, tu nullum. Ergo dimidium tibi tui damni solvere
debeo. Sed si ego amiserim aliqvid per culpam qvod ad te pervenerit per infortunium, totum
infortunium tibi praestare debeo. Si utriusqve est culpa, communicabitur damnum pro rata
graduum culpae. (An non ergo solum feret major?) Si ego amiserim aliqvid per dolum, ut
sic loqvar, seu voluntatem, pone, ut vexem invenientes, teneor eis ad id qvod interest
infortunii, non qvidem hic in re ipsa, sed alioqvi.
Sed hoc qvaeritur an retro eundum, ita ut damnum non censeatur, qvod fortunae nostrae,
sed qvod prudentiae aufertur. Ita sane aeqvum est, praesertim qvoties alterius infortunium
intercedit, sed est res altiore consideratione digna. Pone canem a me inventum pugnare cum
cane a te emto, ambos caeteroqvin pretio aeqvales, et perire ambos, an mutuo qviescendum
est, uti si ambo essent emti, an tanto minoris censetur canis meus, qvanto minoris mihi
constitit. Qvid ergo de haereditatibus fiet, seu iis qvae nobis dono eorum qvi tamen labore et
ingenio qvaesiere, qvaesita sunt. Credo id aliud esse, qvia illi volunt nos habere, et illis injuria fit.
posse scire velle
Fortuna Prudentia Probitas
casus . .
infortunium culpa malitia
In infortunio tuo puniendo videtur aestimanda necessitas mea; in culpa tua, aestimatio
rei, in dolo tuo, utilitas mea. Unde non licet tibi infortunato nocere, nisi cum necessitatis
interest. Sed si neutri necessitas tangatur infortunio, aestimandum est in proportione
utriusqve ad necessitatem, ut proinde in paupere magis qvam divite infortunium aestimetur.
Eius aestimationis et Nathan Davidem admonet sub parabola, qvi unicam panperis ovem
occidit. Hinc et patet cum in dolo dato utilitas aestimetur, necessitatem aestimari multo magis.
Iustitia est prudentia in aliorum bonis malisqve a nobis contemplatione bonorum
malorumqve nostrorum a prudentibus potentibusqve aliis. Seu justitia est prudentia in
adhibenda erga alios potentia nostra, contemplatione prudentiae in adhibenda erga nos
potentia sua alienae. Iustitia est prudentia placendi sapienti et potenti. Iustitia est prudentia
juvandi et nocendi praemii poenaeqve causa.
Ars est exercitium instrumentorum operandi. Virtus et vitium est exercitium
voluntatis. Illa exercitium potentiae, haec exercitium voluntatis. Scientia exercitium intellectus.
Scientia est notitia certa.
Notitia est cognitio perseverans seu cognitio memoria retenta.
Opinio est notitia probabilis.
Sapientia est Scientia boni.
Iudiciositas est virtus judicandi seu penetrandi, resolvendiqve in partes rem propositam.
Sagacitas est virtus inveniendi id est res inter se conferendi, earum similitudines
dissimilitudinesqve observandi, combinandi, componendi. Ita ut judicium nitatur relationibus
connexionis, inventio relationibus similitudinis.
Prudentia est judiciositas circa id qvod bonum malumve est.
Virtus est promtitudo bene agendi.
Vitium est promtitudo male agendi, vel potius inclinatio ad bonum, hoc ad malum.
Virtus moralis est virtus volendi.
Iustitia est virtus volendi qvod justum est, vel pro virtutis voce, qvia bene volendi esse
ex justi adjecto apparet, erit justitia promtitudo volendi qvod justum est.
Iustitiam a prudentia definire debeas. An non valde ambiguum est, si ponatur nullus
esse DEUS. Iustum erit, qvicqvid impune sperari potest, si a prudentia definienda justitia
est. Sin non est a prudentia definienda justitia, a qvo ergo, an a bono publico, tunc seqvetur
justum non esse se qvam mille alios salvum malle, ac proinde debebit et aliqvis etiam aeternae
damnationi se offerre, ut aliorum salutem procuret, qvod tamen nemo jure fieri dixerit. An
ergo justum est qvicqvid aut necessarium aut nemini damnosum est. Ita ut meum indemne
bonum sit justum et tuum a me necessarium malum itidem justum. Iustum est, qvicqvid non
est injustum. Injustum est, qvicqvid puniri publice utile est. An potius justum est bonum
publicum in singulos qvadam proportione geometrica repartitum. Seu justum est ut faciant
singuli qvod factumvellent ab universis. Seu ut qvisqve alii praestet, qvod vellet ab alio factum
sibi, et tantum qvisqve velit ab alio, qvantum eidem praestare paratus est. Iustum est id agere
ne alteri necessitas mihi nocendi existat. Ergo damno meo eius necessitati subvenire debeo.
Alioqvi cogetur ipse velle sibi subvenire. Item indemnitate mea ei prodesse debeo, ne animum
malevolum nudem. Sed cur infortunia inter nos partienda sunt, demta miseria et felicitate?
Iustitia est constans conatus ad felicitatem communem salva sua.
Obligatio est qvicqvid praestandum est alienae felicitati ut inde redundet ad nostram.
Iustum est.
Aeqvitas est aeqvalitas rationis bonorum cum ratione meritorum. Meritum est hoc loco
bonum publicum privato connexum. Ut adeo aeqvitas sit aeqvalitas bonorum inter plures,
salva eorum productione in universum qvanta maxima haberi potest. Hinc patet non posse
rem satis solide ad proportiones revocari, non magis qvam virtutem ad mediocritatem. Cum
unica sit mensura finis et affectuum ut rationi non reluctantur hominum, ut ubi ipsis felicitas
salva est, curent alios qvam maxime esse felices.