Series VI Band 1 · No. 10
Nova Methodus discendae docendae que Jurisprudentiae
1667
DEDICATIO. Meditantem me, EMINENTISSIME DOMINE, quem opellae, non invidendae quidem, invidiosae tamen (sic enim nova omnia excipiuntur) Patronum quaererem; Tui non locus magis, quam res ipsa admonuit. Ad TE ire decet quicquid per Germaniam bono publico destinatur: Hic TIBI consiliorum finis, huc omnes machinas per tot annorum spatia direxisti. A quo TE tramite neque novitatis illecebrae deducunt, neque vetustatis sacer horror absterret. Debet TIBI Germania Pacem inter primos; debebit Ecclesia prope inter nullos, si consiliis coelum accesserit. Majus profecto opus est pennas, quam arma pacare: pennas, inquam, illas, quae pro atramento nobis sanguinem fuderunt, sed nihil impossibile est conspirantibus Principum animis; indigent tamen Duce quodam et velut Instigatore. Cuique TE primo in loco Virtus, inprimis vero fortuna, id est, Providentia, collocaverit; perge uti sapientia Tua viribusque in hoc negotium divinitus destinatis. Favet coelum, optimi quique utrinque applaudunt, reliquorum pertinacia bonis pro incitamento est, Viam vero stravere Viri incomparabiles, moderatisque consiliis tumores dissentientium complavarunt. O mihi tam longe maneat pars ultima vitae: donec videre liceat coeuntia Germaniae ulcera, Principumque concordiam inter mutuos amplexus exultantem. Tum vero redibit honor templis, charitas animis, virtus genti, exteris terror, salus omnibus: Venerabitur canos Tuos omnis posteritas, et pulcherrimos bonorum fontes ex Familia Tua, futurorum seculorum Poetae canent. Et his quidem rebus (ut Symbolo meo utar) Fata viam invenient, aderitque vocatus Iova. lnterea vero a minoribus TE non avertunt tantae curae; nec piget ad literarum humilia descendere hunc Imperii Solem. Neque enim ignoras quantum arbori in radice, quantum flumini in fonte, quantum Reipublicae in Educatione situm sit. Nihil de Seminariis dicam, quae Tua cura conservata, propagata, partim et exstructa; nihil de Templis per TE splendentibus; nihil de disciplina Ecclesiastica per TE restaurata. Illud tacere non possum, quod haec propius attinet, quantum in reparatione Universalis Studii Erphordiensis per TE laboretur. Juliae per Germaniam duae sunt Academiae: una Herbipolensis, altera Helmstadiensis, utraque a Fundatore: quis dubitet illam Philippinam dici debere, quae jam altera vice per TE vivit ? Nomen illi familiae Tuae coaevum: ton kallipegon pro Hippocrene erit: nec jam amplius a rivulo suo se Geranam dicet, in quam aliud flumen ex pulchro hoc fonte derivatum est. Has igitur curas versanti TIBI, meditationes hasce meas non intempestivas fore credidi, sed argumento magis quam elaboratione, quae inter itineris incerta, et diversoriorum strepitum, et absentiam librorum prope nulla esse potuit. Ego cum non raro de anfractibus discendi docendique vulgaribus disseruissem, contenderunt a me saepe praeclari quidam juvenes et supra vulgi genium erecti, ut haec publice proponerem. Sed eorum odia timui, qui quod vetustissimum, idem optimum esse putant, credo, quia in vino experiuntur. Nunc vero tanti Principis Nomen et illos placabit, et me teget: quae sola spes animum fecit prodeundi. De caeteris autem disciplinis alii disserant, ego Jurisprudentiae saepe indolui. Non quod desint viri summi, qui meliora et sciant et faciant; sed quia illi suffragiis vulgi obruuntur, nec quae privatos inter parietes in paucis discipulis moliuntur, introducere in publicum possunt. Nec spes superest, nisi velut ex machina appareant egregii Principes et vel malitiam, vel ignaviam vel invidiam denique obnitentium disturbent. Tu vero, bono publico nate Princeps, primam securim impegisti exscindendo publico malo. Det tantum Deus egregiis consiliis spatium, et annorum Tuorum auctaria precibus Germaniae donet. Videbit orbis TE Imperii Archi-Cancellarium, Jure Proponendi Tuo optima quaeque confecisse. Tum vero in tanta in laudum Tuarum materia. Non me carminibus vincet vel Thracius Orpheus, Vel Linus; huic mater quamvis, atque huic Pater adsit: Orphei Calliopeia, Lino formosus Apollo. lnterea Reverendissime Domine has a me primitias sereno vultu cape; voluimus prodesse publico, an possimus in favore Tuo situm est, qui si aspiraverit licebit vel ingenii nostri promontoria superare. TE vero DOMINE servet DEUS patriae, Familiae, subditis, et, si hoc quoque addere fas est, mihi. Dabam Moguntiae Anno M.DC.LXVII. Praefatio ad Lectorem. Nescio an praefationem Tibi debeam, Benevole Lector, cum tantilla Scheda Praefationis instar prope tota habere videatur. Sed tamen mos mori publico gerendus est. Ehodum inquies, cur ergo tu nova libro moliris, cum nolis forma libri ? Quia, inquam, haec ad decus; argumentum scripti ad necessitatem pertinet. Sed sunt hodie nonnulli, qui caligant in tanta luce mundi, maluntque inventa fruge glandibus vesci; horum odia omnibus imminent qui meliora moliuntur. Ac jam olim Laurentium Vallam, quod Dialecticam ac moralem Philosophiam reformasset, contra furorem Sophistarum vix potuit favor regius tutari, quemadmodum in Apologia ad Pontificem Maximum ipse narrat. Petrum Ramum, professorem Regium qui Aristotelem examinare, quam sequi maluerat, omnium tota Gallia Germaniaque Paedagogorum odia exercuerunt, donec in Parisiensibus illis nuptiis Aristotelis Manibus immolaretur. Quis Galilaei, quis Th. Campanellae fata ignorat, quorum alteri exilio minati sunt, alterum lento carcere invidi presserunt. Nicodemus Frischlinus a Collegis suis ad mortem usque passus est persecutionem, et tamen de Grammaticis tantum quaestionibus certabatur. Nec minus Gaspar Scioppius novis suae Grammaticae Philosophicae regulis, ad compendium tamen discendi mire accommodatis, odium omnium per Italiam pueritiae ductorum in se concitavit, Nihil de Renato Cartesio, Philosophiae; nihil de Guilielmo Harveo Medicinae reformatore dicam, quorum nullus invidiam aequalium, nullus odia vulgi effugit, donec emicuit veritas, et in ipsis saepe calumniatorum animis triumphavit. Nos nihil ad tanta nomina, si proprias tantum meditationes, non magnorum Virorum reperta proferremus, quorum nullus est, qui non meliorcm docendi rationem desideret, quam et nonnulli in liberorum suorum ingeniis experti sunt. Reperias enim hoc tempore puellos plurimos, doctissimorum plerumque filios, ad miraculum usque in prima aetate eruditos, non tam ingenii magnitudine, quam arte institutionis. Judicium enim, etsi ante annos non veniat, potest tamen et in pueritia interrogando excitari; hoc enim voluit Platonis reminiscentia, exhibitumque specimen in Menone, ubi puerum Socrates a primis sensuque manifestis, nihil docens, interrogando tantum ad ea deducit quae vel subtilissimo cuique negotium facessant: incommensurabilitatem scilicet diagonii et lateris in quadrato. Haec non desunt qui fateantur, sed singulares quasdam in contrarium rationes habent, scilicet doctos esse jam tum nimis multos; et praematuram institutionem obtrudere juvenes officiis, autoritate experientiaque carentes; surrecturam sciolorum segetem, cavillatorumque rudioris senectutis; secutura praecipitia consilia, et quaecunque sunt mala Juvenum Senatorum: Sed hi consilia nostra aliorsum accipiunt, neque enim id agimus ut cito juvenes ad munera publica veniant, sed ut digni. Quia enim vita brevis, ars longa est, non potest nimis institutio accelerari. Erit hoc manifestius, si de tota studiorum ratione (etsi Jurisconsultum inprimis formandum susceperimus) in limine ad majorem sequentium lucem disseremus. Nam et Hugo Grotius in egregia de Studio Politico ad Benjaminem Auberium Legatum Regium Epistola, et Christophorus Colerus in alia ejusdem argumenti; et Gisbertus Voëtius Meyerusque Bremensis in Bibliothecis Theologicis, ac Michael Havemannus in Amusio; tum etiam Hermannus Vultejus ac Henricus Moreelse in dissertationibus de Studio Juris: a tota studiorum ratione rem repetiere, perque omnes se disciplinas diffudere: quarum in Corpore Juris vestigia reperiri demonstratum a nobis est in Specimine Quaestionum Philosophicarum ex Jure collectarum. Sicubi labimur, Benevole Lector, cogita quam saepe utilia suademus, et compensatione facta errorum obliviscere. Denique sic habe, nos quae facienda discendaque dicemus, minime gentium omnia ipsos fecisse vel didicisse; absit haec a nobis jactantia, quia olim haec a nobis rerum cognitio abfuit; sed nos crede fungi vice cotis acutum reddere quae ferum solet, exsors ipsa secandi, Ita vale, et nostra sive placent, sequere; sive displicent, perfice. METHODI NOVAE DISCENDAE DOCENDAEQUE JURISPRUDENTIAE PARS I. Generalis, caeterisque Facultatibus communis. De ratione Studiorum in universum. §. 1. Studiorum ratio est species quaedam Rationi s Sta t us, id est, modus perveniendi ad statum actionum perfectarum. §. 2. Status autem iste dicitur Habitus, quem definio: Agendi promptitudinem acquisitam permanentem. §. 3. Subjectum Habitus est, quicquid actionis capax est. Nam et inanimata certis actionibus assuefieri posse, constat: Ita Chymici multis circulationibus spiritum vini volatilissimum reddunt, et multis distillationibus ac cohobationibus cum menstruo, ipsa metalla supra alembicum itura communi consensu docent. Laminas etiam multis flexionibus habitum certo modo resiliendi acquirere, docuit in Elementis de corpore Th. Hobbes. §. 4. Bruta docilia esse, dubitare non potest, qui vel Hier. Rorarii libellum, quod bruta ratione utantur melius homine, vel Pliniana Elephantis funambuli miracula, vel Elephantis Canisque Panegyricos in Lipsii Epistolis legit. Quae omnia credibilia fecit Viennense nuperum choreas ducentium equorum specimen. §. 5. Cumque infantes extrinseco rationis usu primis annis a brutis parum differant, informatores eorum a brutorum doctoribus nonnulla non incommode mutuabuntur. Habent enim peculiaria sua artificia magistri equorum, canum, avium; in loquendo, canendo, venando. §. 6. Generale autem instrumentum est, escae, cum parent, copia; cum abnuunt, denegatio. Quis expedivit Psittaco suum chaire, Corvos quis olim concavum salutare, Picasque docuit nostra verba conari? Magister artis, ingenique largitor Venter, negatas artifex sequi voces. Ita Balearica gens narratur non prius cibum pueris praebuisse, quam propositum scopum tetigissent. Et pueris dant crustula blandi Doctores, elementa velint ut discere prima. Ab hoc more restat in nonnullis Scholis convictum habentibus, poena jejunii, das cariren. §. 7. Licebit hoc artificio ad infantes uti, non vero in liberalia ingenia jam ratione utentia, quibus pro pabulo corporis objiciendum pabulum animi, id est honor. Unde ortus est Classium Locationumque in Scholis Trivialibus, et Promotionum in Academiis mos. Et olim qui egregie steterant, a caeterorum puerorum corona cum laude domum deducebantur, quod exemplo Ciceronis constat. §. 8. Tantum de Subjecto habitus. Causa vel modus acquirendi est vel supernaturalis infusio; vel naturalis assuefactio, quae in sentientibus, qua talia sunt, dicitur Doctrina. §. 9. Infusio est vel Divina, vel Diabolica. Divinae exempla habemus in dono linguarum Apostolico, etsi quidam ultra illam Ecstasin durasse non putent, quo sensu non esset habitus, quia non permanens. In Historia Ecclesiastica simile habemus exemplum de S. Ephraem Syro, qui precibus Basilii Magni subitam linguae Graecae cognitionem obtinuit. Nostris temporibus infusionis Diabolicae in mancipia sua, exempla non desunt. Nec hodie omnis infusio divina abesse putanda est, hoc enim fine Divinam studiis nostris benedictionem imploramus. §. 10. Ab Infusione properamus ad Assuefactionem, quae fit per actionis imprimentis quantitatem. Quantitas autem est vel extensiva, vel intensiva: Extensiva consistit in Actionum multitudine; Intensiva in magnitudine, seu ad habitum imprimendum fortitudine. Prius requisitum etiam vulgo notum est, cum dicunt: Habitum comparari crebris actionibus; de posteriori silent. §. 11, Multitudinis seu crebritatis in agendo, efficacia confirmatur vulgari illo: Adde parvum parvo, magnum cumulabis acervum. Et Ovidius canit: Gutta cavat lapidem, consumitur annulus usu, Et teritur pressa vomer aduncus humo. Quo pertinet Aesopi testudo, aquila celerior, et Germanorum proverbium: Wer langsam geht, komt auch nach. Hinc fluxit illud generis humani artificium, rem, si tota oppugnetur, insuperabilem, per partes aggrediendi. Lima marmora scindimus, montes corbibus avehimus, situla lacus exhaurimus. Ita in Arithmeticis ingentes summas per partes computamus, et in Geometricis campos in triangula partimur. §. 12. Nata est ex hoc principio repetendi necessitas, a qua praecipue ultimum habitus requisitum: Permanentia dependet, Usu enim compertum est, alios figuras celeriter accipere et amittere, ut tabulam caeream; alios utrumque tarde, ut aeneam. Quemadmodum alii flammas irarum celeriter accipiunt et amittunt, ut stipula; alii utrumque tarde, ut ferrum ignitum. Hinc Pythagoraei negabant quenquam somnum capere debere, antequam Omnia totius repetiverit acta diei: Repetitionem enim nocet esse nimis dilatam in annum usque, ut vulgo in Scholis fit: Sed decet sub noctem diurna studia, exitu septimanae summam dierum, exitu mensis summam septimanarum, et fine anni summam mensium repetendo, summari, et ex singulis gradidibus notatu dignissima ruminari. Quod nescio an hactenus observatum sit a quoquam. §. 13. Ex eodem fonte insignis Didacticus Wilhelmus Schickardus mirabile Hebraicam linguam docendi derivavit artificium, quod in Horologio suo ipse exponit, scilicet 12 pueros simul instituit, in hos Grammaticam sic partitus est, ut alii regulas nominis, alii pronominis etc., alii partem hanc, alii aliam Syntaxeos tribueret. Lexicon etiam suum breve in eos distribuit, alii N, alii N, alii N, etc. assignando, Ita factum est, ut uno recitante aut respondente, caeteri attendentes portionem ejus tandem ludendo discerent. Et hac ratione hodieque in Scholis deceret non pluribus idem assignari, sed lectionem in singulos distribui, qui simul juncti egregiam tandem harmoniam constituent. §. 14. Et tantum de multitudine Actionum, sequitur earum intensio seu magnitudo. Nam saepe una actio singulari quadam vi imprimendi facta, plus efficit multis repetitionibus, v. g. facti alicujus singularis, joci inexpectati, actionis cum singulari nostra fortuna conjunctae, v. g. quae laudem vel pudorem nobis peperit, facile meminimus. Ex hoc principio infra §. 23., ubi de Mnemonica, ostendemus notas, quo sensibiliores sunt, hoc plus ad memoriam efficere. §. 15. Consultissimum autem est, multitudinem magnitudinemque temperare. Quod fit egregie, si a minimis incipiendo, continue per gradus ad summa crescat actio. Quod et Chymici circa regimen ignis in assuefactione inanimatorum jubent. Milo Crotoniata memoratur tali artificio sibi robur comparasse: Vitulum quolibet die semel ad certum usque locum portabat, ita crescente vituli pondere, crescebat insensibiliter quoque robur Milonis: donec ad extremum grandem taurum in Olympicis ludis, spectante tota Graecia, gestavit. Eadem ratione possit et ars bibendi disci, si mensura quot septimanis per vitra augeatur. Ita conjecit Gallus ille, qui cum in Acidulis Sualbacensibus cerneret Germanos aquae bibendae magis magisque continua auctione assuescere; credidit hunc esse ludum potatorium, eine Sauff=Schule, ubi Germani in aqua discant, quod in vino sint praestituri. Infantes quoque a literis per syllabas ad voces tandem legendas veniunt; et in Arithmeticis quanto magis numeri sinistrorsum recedunt, tanto magis in decupla ratione crescunt. De gradibus repetitionis vide quae §. 12. diximus. Idem in oratione aliqua verbotenus ediscenda commodissimum: Si primo recitetur primum comma, deinde primum et secundum, denique primum secundum et tertium, etc. Quod et in nonnullis muliercularum ludicris usitatum est. Qua ratione mirum, quam facile totum memoriae imprimatur, Ignoscat mihi severus Lector, quod harum nugarum exemplo utar, quando constat nos in nugis quam seriis docendis ingeniosiores esse. §. 16. Et haec de Assuefactione seu causa habitus etiam sensu carentibus communi. Veniendum est ad Doctrinam. Docere enim est habitum efficere in sentiente, qua tale est, seu per sensum, Unde tota haec ars dicitur Didactica, nam et qui sponte discunt, se docent, hinc iis autodidakton nomen. §. 17. Quemadmodum autem Medicina se habet ad animalis corpus, ita Doctrina ad animam: Cumque Medici sit curare, (1.) tuto, (2.) cito, (3.) jucunde; consequens est, idem et in cura animae requiri, nempe ut doceatur (1.) solide, (2.) cito, (3.) jucunde. Ex quibus primum facit ad esse, reliqua ad bene esse; primum ad ipsum habitum, reliqua ad modum commode introducendi. Primum autem duo continet, tum ut vera doceantur, tum etiam ut firmiter implantentur, ne cito elabantur, nam et Medicis recidiva cavenda est. §. 18. Et illud quidem, ut bona doceantur, pertinet ad Objectum Habitus, de quo infra dicemus. Ut vero firmiter implantentur, efficit actionum multitudo, ut cito efficit magnitudo, quae sunt causae habitus inanimatis communes, de quibus §. 10. seqq. satis dictum est. §. 19. Ultimus vero scopus, ut jucunde doceatur, proprie hujus loci est, qui in animalia tantum cadit. In animalibus enim singularis quaedam ratio est ipsa ita assuefaciendi, ut sponte sese ad doctrinam recipiendam capaciora reddant, quod fit voluptatem iis praestando, cum discunt, dolorem cum aures obturant. Idque in brutis fit esca et blanditiis; in homine utilitate (tanquam esca) et honore (tanquam blandimento). De quo jam praeoccupavimus dicere §. 6. 7. §. 20. Jucunde autem discunt, tum si finis jucundus ipsis proponatur, tum si media discendi sint jucunda. De fine §. 19. dictum est. Media discendi jucunda sunt, si ludendo docentur. Quo mirifice faciunt Comoediae et Fabulae. Hoc fine confectae sunt Chartulae Lusoriae Geographicae, Astronomicae, Historicae, Chiromanticae, etc. et tesserae Alphabetum continentes, quarum meminit Hieronymus ad Paulinam. Item Sales, Epigrammata, Picturae, Carmina Memorialia. Quo pertinet Ethica picta egregia, Principi Juventutis Altenburgico, quem fata terris tantum ostenderunt, destinata: Emblemata Alciati, Saavedraeque Politica; et Hatteni Theologica in Schola Cordis, et Ludus ille artificiosissimus, cujus meminit Fr. Christian Rosen-Creutz, in Nuptiis; ubi ad modum Ludi Latrunculorum virtutes in albo, vitiaque in nigro habitu mira in se invicem arte pugnabant. §. 21. Diximus primum de causa habitus inanimis, brutis et hominibus communi, nempe Assuefactione, a §. 10. ad §. 15. utrinque inclusive; deinde de causa habitus brutis et hominibus tantum communi, Doctrina, a §. 16. huc usque. Restat, ut dicamus de causa habitus hominibus propria: Institutione. §. 22. Habitus hominibus proprii sunt vel Memoriae, vel Inventionis, vel Judicii; unde et Di dactica istorum habituum triplex: Mnemonica, Topica, Analytica. Possumus enim propositiones (quippe quae soli homini propriae sunt), memorare, facere, judicare. Topica autem et Analytica una Logicae voce comprehenduntur, ex quo patet Logicam et Mnemonicam Didacticae partes esse. Quibus denique Methodologia non immerito addetur. Mnemonica praestat materiam, Methodologia formam, Logica applicationem materiae ad formam. §. 23. Mnemonicae fundamentum est res aliqua sensibilis, quae dicitur Nota cum re memoranda certa relatione juncta, quae est vel comparatio: Similitudo nempe et dissimilitudo; vel connexio, qualis est totius et partis, partis et compartis, causae et effectus, signi et signati. Unde verba inventa sunt, alioqui fuisset hominibus difficillimum, rerum meminisse. Verba enim non tantum signa sunt cogitationis meae praesentis ad alios, sed et notae cogitationis meae praeteritae ad me ipsum, ut demonstravit Th. Hobbes principio Elementorum de corpore. Ex Notis autem illae maxime Mnemonicae sunt, quae sensibilissimae, ut sic dicam, adde §. 14. Uti verba, quae non audiuntur tantum, sed et cum voluptate, v. g. carmina, termini, ut vulgo vocant, clappantes, quales conjunguntur non sine magna discentium puerorum commoditate in nonnullis vocabulariis: Item Allusiones, quo artificio Schickardus in Horologio Hebraico ad imprimendas discentibus radices, usus est. Et mirum est, quantum tota harmonia linguarum, et vocum congruitas hanc rem juvet. Non tantum autem notae auditus, sed et multo magis notae visus ad memoriam pertinent. Huc pertinent Hieroglyphica veterum Aegyptiorum, et hodiernorum Sinensium, de quibus multa Kircheri Oedipus: Item dispositiones rerum per cellulas, in obvia conclavis parte, et reliquae in certa loca distributiones, de quibus Autores Mnemonici consulantur, inprimis Joh. Henr. Alstedius in Thesauro Mnemonico et Janus Caecilius Frey, in via ad scientias et artes; addanturque Winckelmannianae Historiarum Adumbrationes per picturas, non utique spernendae. §. 24. Topicae seu artis inventivae fundamentum sunt Loci, id est Relationes transcendentes, ut Totum, Causa, Materia, Simile, etc. Et ex rebus tali aliqua relatione nexis fiunt propositiones per artem combinatoriam, ut fuse diximus in nostra de Arte Combinatoria dissertatione. Nec contemnenda sunt, quae in hanc rem contulere Raym, Lullius in Operibus variis, et Joh. Henr. Bisterfeldius in Epitome Artis Meditandi. §. 25. Analytica seu ars judicandi, mihi quidem videtur duabus fere regulis tota absolvi: (1.) Ut nulla vox admittatur, nisi explicata, (2.) ut nulla propositio, nisi probata, Quas arbitror longe absolutiores esse, quam quatuor illas Cartesianas in prima Philosophia, quarum primaria est, quicquid clare distincteque percipio, illud est verum: Quae infinitis modis fallit. §. 26. Methodologia seu ars disponendi versatur circa methodum. Methodus autem est vel naturalis, cujus haec est regula, quicquid sine altero cognosci potest, non vero alterum sine ipso, illud alteri praeponi debet; vel occasionalis, cujus nulla generalis regula tradi potest, sed variat infinitis modis: Qua de re plura disserunt Jacobus Acontius in libello de Methodo, et Epistola Stratagematis Sathanae addita; et Joh. Neldelius, et Abrahamus Calovius, §. 27. Et hactenus de Causis Habitus tam generalissimis: Actionum multitudine et magnitudine, et generali: Jucunditate; quam specialibus: Arte Mnemonica, topica, analytica, methodologia. Sequitur Habitus Objectum seu ipsa Actio, cujus est habitus, §. 28. Cujus ratione Habitus est vel corporis vel animi. Habitus corporis vel sunt circa Actionem relinquentem apotelesma, vel sunt facti transeuntis. Artes opus relinquentes vel naturam promovent, applicando agens et patiens, et deinde cessando, uti Agricultura, Horticultura, Ars pastoritia, antiquissimae artium; Ars item Medica, Chymica, Veterinaria: vel suum solae peragunt, totumque opus exequuntur, ut omnes illae, quae res tamdiu jungunt, separant, vel transformant, donec prodeat certa ipsis optata figura. In conjunctione consistit v. g. Ars Pictoria, in separatione Statuaria, in transformatione omnes, quae rebus primum liquidis, deinde consistentibus certam formam imprimunt, ut Metallifusoria vel Vitrifusoria, Pistoria, Typochysia. Ut nunc non persequar infinitas pro objectorum varietate ex his actibus mixtas, quas fusius explicuit Cl. Erhardus Weigelius in Analysi Euclidea. Interea certum est, omnes in applicatione agentis naturalis; vel conjunctione, vel separatione, vel transformatione rerum, vel his inter se mixtis consistere. §. 29. Artes facti transeuntis, seu opus non relinquentes, dicuntur vulgo Exerci tia, et consistunt vel in promotione alterius, vel simpliciter in motione mei. In promotione consistit Ars navigandi, currum agitandi, equitandi, chartas pictas artificiose miscendi, tesseras ita jactandi, ut quod velis, cadat; Ars jaculandi, parvae pilae vel majoris, ludus conorum, ludus tabulae betulinae, etc. Motio simpliciter est vel totius corporis, vel partis tantum. Totius corporis, ut in Arte saltatoria, saliendi, currendi, funambularia, et si haec quoque addi posse videtur, Ars volandi, cui proportione respondet Ars natandi. Partis certae motio pro partium variatione varia est, ut in oculis Ars flendi cum velis, in lingua Ars distincte eleganterque loquendi vel canendi, Ars item discernendi sapores vinorum aliarumque rerum; in gutture Ars bibendi, et in stomacho (etsi alioqui viscerum internorum non datur ars) nonnullorum promptitudo hausta cum velint re-effundendi. Ita in labiis, ut alter ex eorum formatione velut sermone me intelligat, de quo Helmontius Junior in edita nuper Dissertatione de Alphabeto naturae. Taceo de nonnullorum artibus digitos articulosque aut alia membra singulari aliis inconsueta ratione flectendi; item de Arte praestigiatoria, von der Gauckel=Tasche, quo pertinet et crumenisecarum celeritas. Ex eodem fonte est Ars Musica Organica, quae vel immediate digitis aut pedibus vel plectro aliquo mediante fit. Denique omnium inter se et cum re praesenti membrorum harmonia comparatur Arte Gestuum, de qua praeclare scripsit Scipio Claromontius. Quo pertinet Ars Histrionica, quae etsi olim contempta, hodie tamen etiam apud magnos viros non immerito in pretio habetur§. 30. Et hi sunt Habitus Corporis, etsi inter eos magnum discrimen observari debeat. Quanquam enim mediante corpore, omnes exercentur; nonnulli tamen habitus in ipso corpore, ut ita dicam, ita siti sunt, ut etsi animus omnes regulas pernoverit, artem tamen exercere non possit, nisi accedente corporis assuefactione, v. g. in ludo pilae, in saltando, in Arte Musica tam Vocali quam Organica, etc. Et hi proprie sunt Habitus corporis. Habitus vero alii proprie sunt in animo, et corpus tantum dictanti animo paret, nec ipsum quicquam artis contribuit; ut in artibus plerisque apotelesma relinquentibus, et in Ludo Latrunculorum vel Aggerario, aliisque in ingenio sitis, et in potestate artificis existentibus. §. 31. Habitus animi nunc sequuntur. Omnis autem actio animi est cogitatio, nam et vclle nihil aliud est, quam cogitare rci bonitatem. Omnis porro cogitatio est alicujus Propositionis. Meri enim termini simplices tantum apud bruta reperiuntur, hominis imaginatio nunquam est sine aliqua reflexione. §. 32. Propositio omnis est vel singularis, hinc Historia, v. g. Magnes in Mecha Arabiae sursum trahit loculum ferreum Mahumedis, fingamus cnim exempli gratia, hoc ita esse, vel Universalis contingens ex inductione singularium pendens, hinc Observatio, v. g. Magnes trahit ferrum; vel Universalis necessaria ex ipsis terminis demonstrabilis, hinc Scientia, v. g. Quicquid movetur, ab alio movetur, vel si Magnes trahit ferrum, necesse est corporea effluvia ex Magnete in ferrum ire. §. 32[a.] Historia igitur est mater observationum. De cujus natura, constitutione, partitione egregie Fr. Baconius de Verulamio in tractatu incomparabili de Augmentis Scientiarum, nec minus praeclare in novo suo scientiarum organo. Quia vero in eadem materia dantur historiae, observationes, et theoremata (ex quibus scientia conflatur); v. g. Historia: Fabii Maximi, qui sub Caesare Augusto vixit, uxor fuit garrula, Observatio seu Chria: mulieres sunt garrulae, Theorema seu Gnome: Garrulo nihil arcani committendum; ideo jam propositiones in universum non ratione copulae et signi ut §. 31. sed ratione terminorum partiemur. §. 33. Termini porro aut sunt simplices aut compositi. Simplices sunt qui sunt indeclarabiles per terminos notiores, quia immediate sensui objiciuntur, ipsae nempe Qualitates sensibiles. Quicquid autem habet Qualitates sensibiles seu quicquid est sensibile, illud dicitur Ens. Et haec est perfectissima Entis definitio: quoties enim probare volumus, aliquid esse, probamus ex eo quia nos vel alii senserint, aut ipsummet, sensione immediata; aut saltem aliud, quod sine ipso esse non potest, quae est sensio mediata. Et Qualitates simul sumtae (seu imaginabilitas) constituunt Essentiam, sensibilitas Existentiam, ex cogitatione autem plurium Entium simul, oriuntur Relationes, seu affectiones Entis. Nam ex coimaginabilitate seu coessentia oritur comparatio, huc idem, diversum; simile, dissimile, contrarium; genus, species; universale, singulare. Ex consensibilitate seu coexistentia oritur connexio, huc totum, pars; ordo, unum, plura; necessarium, contingens, connexum, causa, etc. Hinc fluit Metaphysica universa. §. 34. Qualitates porro sensibiles in specie aliae mente tantum percipiuntur; aliae et phantasia, seu mediantibus organis corporeis. Mente percipiuntur duae tantum Qualitates sensibiles: (1.) cogitatio, (2.) causalitas. Cogitatio est Qualitas sensibilis intellectus humani seu nescio cujus rei in nobis quam animadvertimus cogitare, Etsi quid sit hoc ipsum: cogitare, explicare non magis possimus, quam quid sit albedo, aut quid sit extensio. Hanc Qualitatem etiam Deo et Angelis inesse demonstratione colligitur. Circa hanc igitur Qualitatem sensibilem quae dicitur Cogitatio versatur Logica, post Metaphysicam nobilissima scientiarum, ab Aristotele ad Mathematicorum formam demonstrative tradita. §. 35. Altera Qualitas sola mente sensibilis est causalitas, quando ex effectu per demonstrationem colligitur esse aliquam ejus causam, etsi latentem. Et haec Qualitas praecisis aliis Qualitatibus, v. g. motu, figura etc., inest causae Mundi, seu DEO, tum causis mirabilium quorundam factorum in mundo seu Angelis, et denique'Animo nostro tanquam causae motus praccorporis. Etsi modum causandi explicare non possumus. Et haec est doctrina Pneumatica quae agit de Entium incorporeorum actionibus ad extra; quemadmodum Logica agit de eorum actione ad intra seu cogitatione. (Quo pertinet et Philosophia Practica seu doctrina de Jucundo et Utili, et Justo seu eo quod communiter utile est). Hujus loci est demonstratio existentiae DEI et attributorum ejus, Angelorum item; et mentis incorporeae in nobis, seu immortalitatis animae, In quibus rebus propriis meditationibus mirabili ratione ad Mathematicam certitudinem pervenimus, quod nos longe majoris aestimamus ad tranquillitatem mentis, et fiduciam aeternitatis, quam si vel perennem motum vel quadraturam Circuli invenissemus, §. 36. Qualitates organis corporeis sensi biles sunt vel communes pluribus organis, nempe: numerus (qui omnibus sensibus externis percipitur), huc Arithmetica: et Extensio ejusque varii modi (quae visu solum et tactu percipitur), hinc Geometria. Porro quicquid praeter extensionem et numerum aliarnadhuc Qualitatem sensibilem habet, id dicitur Corpus. Quicquid non habet, dicitur Vacuum. Hic jam oritur Physica. Sensus autem simplicissimus est tactus, quo percipitur: motus. Quae explicare est generalis Physicae: quia ut deinde demonstrandum est in caeteris qualitatibus nihil aliud est quam subtilis motus, per quem, assumta extensione, caeterae omnes explicari possunt. Sunt et qualitates tactus speciales: soliditas, fluiditas, tenacitas, glabricies, etc. Quarum ut et lucis colorumque, tum sonorum, odorum, saporum historia diligentissime colligenda est, ut tanto facilius causa per materiam et motum reddi possit. §. 37. Philosophiam abstractam de Qualitatibus sequitur Concreta de Rebus, in quas hae Qualitates coierunt. In qua nihil aliud fit quam quod historice rerum Qualitates recensentur, et nihil denuo demonstratur, sed subsumtio tantum fit ex praedemonstratis in Philosophia abstracta. Hic agitur de Deo, Angelis, Mente nostra; igne, vaporibus, Meteoris, aqua et speciebus liquorum variis; terra, speciebus variis terrae seu mineralibus; plantis; denique animalibus. Hic igitur non qualitatum connexio inter se et cum subjectis, sed subjectorum connexio cum qualitatibus recensetur. Potest haec Philosophiae pars dici: eidographia. Quemadmodum praecedens: poiographia. §. 38. Concludat denique Cosmographia, in qua exponitur Subjectorum connexio inter se quomodo revera in mundo disposita sunt: historia motuum coelestium Sphaerica et Theorica; Astrognosia, Observationesque recentiorum, breviter Historia Mundi universi rerumque inde usque a creatione ejus memorabilium. Quo pertinet Chronologia, Historia universalis et certarum regionum, nationum, statuum, generum vitae, etc. Hac mea Disciplinarum partitione certus sum omnia exhausisse; ipsaque scientiarum Elementa breviter, sed solide adumbrasse. §. 39. Postquam a §. 27. huc usque de Discibilibus diximus: excerpamus jam ex iis discenda, modumque studiorum summatim delineemus. Primum quod infanti discendum, est Lingua. Hic detur opera ut eadem celeritate per usum Latinam, qua patriam imbibat, etsi opus non sit in nominibus simplicium v. g. stirpium, animalium, etc. Latinis, nimis distineri, raro enim occurrunt. Hoc fiet si certa diei parte, v. g. mane sit inter paedagogum et condiscipulos Latine; a meridie inter ancillas et conjugem, vernacule loquentes. Hac arte Albericus Gentilis filium suum infantem tres linguas simul docuit. Ipse cum eo loquebatur Latine, conjux Gallice, domestici Anglice, quae ipsis vernacula erat lingua. Alterum hoc tempore studium sit gestuum, veniat igitur quotidie inter homines moratos cultosque, ita facile spectando proficiet. Tertium sit Historiae tum universalis, tum in specie Sacrae et status mundi praesentis. §. 40. Cum vero sextum annum attigerit, mittatur in ludum publicum, quae res conversationem et tandem amicitias per vitam duraturas praebet; vivat parum apud parentes, ut discat ad propriam prudentiam refugere; assuescat exercitiis, arti musicae, saltatrici, gladiatoriae, jaculatoriae, pictoriae aliisque in vita necessariis vel decoris; inprimis vero elegantiae verborum. Accedat vero et historiarum veterum specialior cognitio et diligentissima Matheseos cura, Arithmeticae scilicet, et Geometriae, et Opticae, et Staticae, et Astronomiae. Addantur ex Physica nomina tantum herbarum, mineralium, arborum, animalium, instrumentorum mechanicorum, quo pertinet Comenii orbis sensualium pictus, sed diligentius pingendus et coloribus convenientibus illustrandus. Addatur exercitium styli, non literis tantum, sed et sermone et quidem extemporaneo, ostendantur ei Loci discurrendi, memorandi, inveniendi per artem combinatoriam. §. 41. A duodecimo ad decimum octavum: liberalius tractetur, praeceptoribus non subsit, sed amicis. Monstrentur ei naturae artisque arcana majora, fundamenta artium mechanicarum, ut ex iis saltem, materiam, instrumenta, regulas principales et pretia sciat; item rationem commerciorum per orbem, ut dignoscat merces, sciat pretia, loca unde veniunt: Jam discat Medicinae rudimenta, Anatomiam, vires simplicium, rationes praeparandi Pharmacopoeorum et Chymicorum. Optandum enim quemlibet hominum esse aliquatenus medicum, imo Jurisconsultum et Theologum; scilicet ut elementa, et Theologiam saltem Jurisprudentiamque Positivam pernoscat. Igitur sciat Statuta suae Reipublicae et Leges regni, statum vero publicum non tantum sui regni, sed et aliquo modo aliorum, ut possit tanto melius peregrinari. Discat Linguas Gallicam et Italicam: utque scripturam ipsam audire possit, Hebraicae Graecaeque tantum, ut intelligere ipsi vetus novumque Testamentum liceat. Declamet publice et in comoedias prodeat. Nam, ut recte H. Grotius, Rhetorica aliarum artium coronis, nonnisi haustis plerisque disciplinis accedit. Sit autem exercitium hoc non in Latina solum, sed et vernacula. Sed primario exerceatur in ea professione, in qua suas aliquando dotes explicaturus est. Habeat quoque et librorum cognitionem, quae mirum quantum et ornamenti et utilitatis praestet. Vivat hoc tempore non in schola, sed Academia vel aula et alioqui loco celebri, in quo in magnorum virorum notitiam familiaritatemque venire liceat, quod est fundamentum hodie promotionis. Neque enim amplius facile quisquam ex Academiis ad Officia vocatur. Olim mos erat scribere ad Universitatem et egregii alicujus juvenis denominationem ab ea petere; hodie aliis artibus emergendum, unde non decet Academias esse in locis minutis et obscuris. §. 42. Tempus omne vero a decimo octavo anno, vel si tardius ingenium sit, vigesimo, usque ad promotionem peregrinationi tribuatur. In qua curet valetudinem, quo pertinet Medici Augustani, cujus nomen non succurrit, elegans tractatus de Medicina peregrinantium: observet notetque commoditates in cibo, potu, aedificiis, vestibus, agricultura, mechanicis, quas apud aliquem populum invenit. Observet et leges et consuetudines singulares. Ambiat notitiam magnorum Virorum quae peregrinis magis quam domesticis patet, inprimis secretariorum et ministrorum Status. Si quas etiam memorabiles historias, si qua singularia naturae et artis audit, diligenter notet. Ita obtinebitur finis peregrinationum, ut a regione ad regionem non solum mercimonia, sed et artes deportentur. Inprimis vero si regio aliqua in certis manufacturis excellit, det operam ut artes eorum expiscetur. Plura non est hujus loci dicere, summi Viri praeoccuparunt. Haec sunt quae de ratione studiorum in universum, ex veteribus nostri dudumque conceptis meditationibus inter diversoria, sine libris in chartam conjicere deproperavimus. Unde nec licuit multarum Allegationum pompa margines stipare. Si non pervulgata, nec inutilia, attulimus, et exscriptorum et novatorum crimen effugiemus. METHODI NOVAE DISCENDAE DOCENDAE QUE JURISPRUDENTIAE PARS II. Specialis, ad solam Jurisprudentiam restricta. §. 1. Jurisprudentia est Scientia, Juris, proposito aliquo casu seu facto. Cujus tradendae methodum cum moliamur, necesse est ut duo agamus: (1.) in Idea delineemus Jurisconsultum perfectum, et quicquid ad ejus consummationem pertinet, quemadmodum Cicero fecit in libris de Oratore; (2.) vias designemus ad perfectionem grassandi, aut sicubi placeret, in secundis tertiisque consistendi. Quemadmodum Plato in libris de Republica, Ideam; in Dialogis vero de Legibus, quod assequi cuique liceret, exposuit. §. 2. Quicquid ad Jurisconsulti perfecti eruditionem pertinet, dividi potest ad instar Theologiae in partem Didacticam seu Positivam ea continentem quae in Libris Authenticis cxpresse extant, et certi juris sunt; Historicam, originem, autores, mutationes, abrogationesque Legum enarrantem; Exegeticam, ipsos Libros Authenticos interpretantem; et denique Apicem caeterarum: Polemicam seu controversiariam, casus in Legibus indecisos ex ratione et similitudine definientem. §. 3. Ex his Didactica et Polemica proprie sunt partes Jurisprudentiae. Historica vero et Exegetica sunt requisita tantum. Haec Theorica, illa Practica. Jurisconsultus enim qua talis satis habet, si sciat quid in proposito casu sit juris, quod potest etiam mere pragmaticus assequi, imo qui ne Latina quidem novit, sed difficulter, imo inutiliter; nam si quis negare audeat, non poterit ex historia Legibusque demonstrare: ideo Empirici magis nomen merebitur, quam ejus qui veram in Jure Philosophiam sit assecutus. §. 4. Merito autem partitionis nostrae exemplum a Theologia ad Jurisprudentiam transtulimus, quia mira est utriusque Facultatis similitudo. Utraque enim duplex principium habet, partim rationem, hinc Theologia Jurisprudentiaque naturalis (quarum illam Raymundus de Sabunde et Theophilus Raynaudus, hanc vero Grotius, Hobbes caeterique excoluere, quorum infra §. 70. mentio fiet), partim Scripturam seu librum quendam Authenticum Leges positivas, illic Divinas, hic Humanas continentem. Male vero nonnulli huic comparationi Medicinam quoque, Philosophiam, ac Mathesin miscuere. Nam Hippocrates, Galenus et Aristoteles erroris saepe convicti sunt; Euclidi non creditur quia dicit, sed quia probat, quod secus est in Legibus Divinis Humanisque, ubi stat pro ratione voluntas. §. 5. Nec mirum est, quod in Jurisprudentia, idem et in Theologia usu venire, quia Theologia species quaedam est Jurisprudentiae universim sumtae, agit enim de Jure et Legibus obtinentibus in Republica aut potius regno DEI super homines; moralis de Jure privato, reliqua de Jure publico: Nam, ut nostrammet de Arte Combinatoria commentationem p. 29. aliquantisper exscribamus, infideles quasi rebelles sunt, Ecclesia velut subditi boni, personae Ecclesiasticae, imo et Magistratus Politicus, velut Ministri et Magistratus subordinati; Excommunicatio velut Bannus, Doctrina de Scriptura Sacra et verbo DEI velut de Legibus et earum interpretatione, de Canone librorum Sacrorum velut de Legum Authentia, de Erroribus fundamentalibus quasi de Delictis Capitalibus, de Judicio extremo, et novissima die, et valitura illic satisfactione Christi, velut de processu Judiciario et termino, et solutione pro alio; de Remissione Peccatorum, velut de Jure aggratiandi, de damnatione aeterna velut de Poena capitali, aut quae morti aequiparatur, perpetui carceris Breviter tota fere Theologia magnam partem ex Jurisprudentia pendet. Quoties testamenti, quoties haereditatis, quoties servitutis, quoties adoptionis apud D. Paulum mentio est? In explicatione Testamenti magna pars controversiae de Coena inter Augustanae Confessionis ac Reformatos Theologos consumitur. Faustus profecto Socinus quia a Jurisprudentia ad Theologiam venit, mirum quantum caeteris omnibus facessiverit negotii. Unde non potuit melius refutari quam ab eo Viro, qui Jurisprudentiam simul ac Theologiam perrepserat, incomparabili illo Hugone Grotio in libro de Satisfactione Christi. Socini vero discipuli quae latibula sub juridica Acceptilationis voce quaerant, recensuit Cl. Zimmermannus peculiari dissertatione. Utrum et quatenus in rebus fidei obtineat praescriptio, nuper nobile par Fratrum Walenburgiorum disseruit; aliorsum iverat Cl. Hulsemannus Augustanae confessionis Theologus peculiari itidem tractatu de praescriptione. Breviter tanta in Theologia Juridicarum controversiarum seges est, ut inter anekdota egregii Dorschaei posthumum opus Jurisprudentiae Theologicae titulo restet. §. 6. Jurisprudentia Didactica, Elementorum nomine non inepte appellabitur ad imitationem Elementorum Euclidis, quem in titulis suorum librorum Th. Hobbes Elementis de Cive et Corpore, ac Joh. a Felde, et Sam. Pufendorf Elementis Jurisprudentiae secuti sunt. Elementa duobus absolvuntur: Explicatione terminorum seu Definitionibus, quibus respondet titulus de verb. sign., et propositionibus seu praeceptis, quo pertinet titulus de reg. jur. §. 7. Definitiones seu explicationes terminorum juridicorum peculiari libello tradendae sunt, nullis admixtis praeceptis seu regulis; hic possit appellari: Partitiones Juris. Methodus ejus non sit Alphabetica, sed accurata et solida. Mirum enim quam in Methodo solida et naturali res rem explicet, et memoria juvetur. Quam in rem commodissimae sunt Tabellae, quarum ope licet uno obtutu primum in generali tabula totam scientiae velut geographicam mappam, deinde vero speciatim singulas quasi provincias lustrare. Hae Veteribus incognitae, a Petro Ramo ejusque discipulis primum celebratae sunt: Magnam quoque in illis diligentiam posuit Theodorus Zwingerus in Ethicis Politicisque, et in Jure Joh. Th. Freigius; hos innumerabilium aliorum caterva secuta est, sed vix assecuta quod optamus, Methodum, inquam, naturalem. Nam, ut recte Petro Ramo Ramistisque objecit incomparabilis Verulamius, effecere illi anxietate dichotomiarum, ut rem coangustarent magis quam comprehenderent, quae interea velut anguilla elabebatur, aut pro grano proprietatum inutiles divisionum paleas relinquebat. §. 8. Cum vero docendae Jurisprudentiae Methodus, comprehendat et Methodum disponendae, videamus quas varii vias iniverint. Juris enim in artem redigendi vetus admodum cura est, quam et Cicero olim Gellio teste agitavit. Deinde in eandem curam incubuere Jurisconsulti veteres, neque enim tantum confusos Quaestionum et Responsionum libros, sed et Digesta, vel ipso nominis indicio ordinata, et Institutiones confecere. Sed quia eorum Scripta et mutilata et discerpta sunt, licet tantum ex Inscriptionibus Legum Justinianearum nonnulla divinare. Tribonianus aliam in Institutis, aliam in Digestis et Codice Methodum tenuit. Illic enim tria Juris objecta constituit, personas, res et actiones, ut Personarum capite explicuit potestatem Patriam, Dominicam, Nuptias, Tutelam, Curam, omnem nempe potestatem in ipsas immediate personas sine rerum interventu. Alterum caput est quoties res interveniunt, et vel principaliter, ut non certa persona proprie teneatur, sed certa res, ubicunque inveniri possit, quod est Jus in re, aut inter vivos, hinc Dominium, Servitus, Ususfructus, Usus, Habitatio; aut ex Successione, hic Haereditas ab intestato vel ex Testamento, Legatum, Fideicommissum, etc. Vel res interveniunt minus principaliter, ita ut teneatur certa persona, non vero certa res, tum dicitur Jus ad rem, Jus ad rem est vel ex contractu vel quasi; vel ex delicto vel quasi. Ad tertium caput Actionum pertinent, et Exceptiones, Replicationes, totusque processus, et denique Judicis Officium. In Digestis vero ac Codice meras solasque Actiones ordine Edidicti perpetui Tribonianus recensuit, cum duobus prope titulis, tantum de personis rebusque quiddam prae libasset. §. 9. Jurisconsulti medii aevi nunquam ipsi de Arte Juris vel per somnium cogitarunt, satis habentes, si Leges Glossis, Judices Consiliis obruerent. Quemadmodum igitur Theologi illorum temporum ad Sententias et Thomam, Philosophi ad Summulas et Aristotelem, ita ipsi ad Juris Corpus sua allinebant. Quin imo videntur pro certo habuisse, Methodo Legum semper esse utendum, quasi eae et in Logicam exercerent imperium. Idque et cultissimo hoc aevo nonnullis insignibus viris placuit. Aegidius Mommerius in Dissertatione de Studio Juris negat alios haberi debere Locos Communes, quam Leges, aliam Methodum, quam Legum, solas illas in numerato habendas, caetera negligenda. Meierus quoque Collegii Argentoratensis Director in Praefatione oblique illis irascitur, qui suam Methodum audent Imperatoriae praeferre. Et Antonius Matthaei in Collegio Fundamentorum Juris, ex professo disputat, novam Juris Methodum inutiliter, imo damnose hoc rerum statu concipi. Fateri sese, Justinianeam optimam non esse; sed quid si, inquit, nec tua sit; fateri, optandum, ut aliud publica autoritate Juris corpus extet: Nunc vero quamdiu ad hoc recurrendum sit, novae Methodi commento laborem in duplum crescere, quia praeter Justinianeam nova quoque Methodus memoriae imprimi debeat. §. 10. Sed nos contra Methodi Justinianeae vitia, novae utilitatem explicabimus. Primum in ipsa Methodo Justinianea labor crescit in duplum, dum alia est Institutionum, alia Digestorum Codicisque Methodus. Institutionum Methodus per personas, res et actiones primum superflua est, actiones enim tam ex jure personarum, quam rerum descendunt, et ipsae personae, v. g. servi et filii familias habentur pro rebus, datur enim non minus servi quam equi vindicatio. Et in filios familias etiam est dominium, sed certis a Republica modis restrictum. Et ut breviter dicam, est haec Methodus non ex Juris sed Facti visceribus sumpta. Personae enim et Res sunt Facti, Potestas et Obligatio, etc. Juris termini. Et si semel Methodum Facti eligere voluit, cur non continuavit, cur non subdivisit personas et res ex Physicis et Ethicis, v. g. Personas in surdos, mutos, coecos, hermaphroditos, perfectos, viros, foeminas, impuberes, minores, adultos, divites, pauperes, nobiles, magistratus, rusticos, peregrinos, haereticos, schismaticos, etc., Res: in dividuas, individuas, pretiosas, viles, mobiles, immobiles, se moventes, thesauros, nummos, res fungibiles, quadrupedes, equos, feras, etc. Cur, inquam, non ita Titulos Juris distribuit, et in singulis quid Juris esset, explicuit? Agnovit scilicet hac ratione secuturas infinitas repetitiones, nec posse rem ad universalia redigi. Perinde ac si Geodaeta non formae sed materiae ratione doctrinam suam partiretur, et ageret de dimensione agrorum, pascuorum, camporum arenosorum, argillosorum, saxosorum. Quis non hunc novum Euclidem rideret? Ita igitur Jurisprudentiae divisio a concreto sumpta, omnis confusionis principium est, et ad eos potius pertinet, qui vel tractatus vel indices scribunt, hi possunt ex variis Titulis colligere Jura foeminarum, mutorum, surdorum, etc. Illud quoque negari non potest, Methodum legum hodierno aevo plane non esse accommodatam: Nullibi Jura Ecclesiastica, nullibi feudalia, nullibi materia concursus creditorum commode inseritur. In Digestis certe et Codice perpetua ordinis causa est veteris Juris ratio, quae tantum ad hodiernam, quantum sus ad Minervam. §. 11. Methodus vero nova incredibilia commoda afferet, si accurata erit; ita enim primum mirabile orietur compendium discendorum, dum generalibus regulis infinitae speciales simul discentur, et praemissis generibus gradatim descendetur ad species, dicenturque ea tantum, quae nuda generalium subsumptione non constant. Nam ut recte animadvertit Feldenus in Praefatione Elementorum quid opus est specialiter inculcare, Minorem indigere Curatore, alio loco furiosum, alio absentem: Cum generalis regula sit, ex ipsis Politicae principiis manifesta: Qui negotiis suis ipse praeesse non possit, eum indigere Curatore. Deinde Memoria ipsa illa naturalissima rerum ex se fluentium connexione summopere juvabitur, si nempe ex terminis in generis definitione positis, seu ex ipsa generis differentia sumantur differentiae specierum sibi contradistinctae. Denique cum accurata methodus non esse possit sine accuratis terminorum definitionibus (definitio enim generis velut clavis est differentiarum species constituentium), imbibetur eadem opera solida Juris cognitio, et via patebit per rationes universales casus in Jure indecisos determinandi. Ut ita tam memoriam, quam judicium appareat a Methodi perfectione pendere. §. 12. Antonii Matthaei emplastra, causae desperatae non medebuntur. Fatetur Tribonianeos Methodi lapsus, ergo fatebitur, optandam meliorem, breviter: Novum Juris Corpus. Quid igitur Methodos aversatur, si nihil aliud saltem Novi Corporis skiagraphias? Quod de duplicato labore argutatur, nihil est, nam Methodum naturalem discere, non est labor; imo dum rerum accuratae definitiones percipiuntur, eadem opera Methodus perfecta aliud agendo hauritur. Erit vero illa velut Index Corporis Justinianei, decebitque ad marginem loca Legum correspondentia allegari. §. 13. Methodum Juris varii varie iniere; omnes non persequar, non Corasium, aut Matth. Stephani, Dissert. de Arte Juris, non Hug. Donelli in Com. Methodum, non Chopium de Vera Philosophia Juris, non Hopperi Seduardum, non Martini Del-Rio Principia, non illum Sulsbaci, cura Junioris Helmontii, nuper Latine Germaniceque recusum Octavii Pisani egregium Lycurgum, non quae Feldenus, aut Pufendorfferus, aut Rich. Zucchaeus laudabiliter tentavere, non Grotii ordinem, Cl. Thomasii judicio si non optimum, certe nec pessimum; facilius enim carpere quam emendare. Saltem de Joh. Althusio et Herm: Vultejo admonebimus, quorum ille in Dicaeologia, hic in Jurisprudentia Romana, Jus in Artem redigere non verbis solum, sed facto tentavit. Verum uterque, quod in Methodo Tribonianea desiderabam, Factum Juri miscuit. Nam Althusii prima haec statim divisio est, Jurisprudentiam esse duplicem, aliam de Facto, aliam de Jure, Quasi vero Jurisprudentiae sit, de Facto agere, aut quasi detur Jurisprudentiae species, quae de Jure non agat. Vultejus vero inter alia in eo displicet, quod obligationem referat ad Jus personarum, tanquam contradistinctum Juri rerum, cum tamen, ut infra ostendemus, in ipso Jure rerum intercedat personae possidentis obligatio ex Facto ejus tanquam quasi contractu, possessione nempe, orta, qua tenetur ad restituendum. Caetera particularius non persequemur. §. 14. Sed quia de aliis judicium nobis sumsimus, eandem in nos potestatem publicatione nostrarum meditationum faciemus. Demus igitur operam, ut solidam methodum ex ipsis rerum definitionibus eruamus. Jurisprudentia est scientia actionum quatenus justae vel injustae dicuntur. Justum autem atque injustum est, quicquid publice utile vel damnosum est. Publice, id est, primum Mundo, seu Rectori ejus Deo, deinde Generi Humano, denique Reipublicae: Hac subordinatione, ut in casu pugnantiae, voluntas, seu utilitas Dei, si ita loqui licet, praeferatur utilitati Generis Humani, et haec utilitati Reipublicae, et haec propriae. Hinc Jurisprudentia Divina, Humana, Civilis. De propria autem utilitate dicere, non Jurisprudentiae, sed Politicae est. §. 14 [a.] Moralitas autem, seu Justitia, vel Injustitia actionis oritur, ex qualitate personae agent is in ordine ad actionem, ex actionibus praecedentibus orta, quae dicitur: Qualitas moralis. Ut autem Qualitas realis in ordine ad actionem duplex est: Potentia agendi, et necessitas agendi; ita potentia moralis dicitur Jus, necessitas moralis dicitur Obligatio. §. 15. Subjectum qualitatis moiralis est Persona et Res. Persona est substantia rationalis, eaque vel naturalis vel civilis. Naturalis DEUS, Angelus, homo. Sed DEUS est subjectum Juris summi in omnia, nullius vero Obligationis. Persona Civilis est Collegium, quod quia habet unam voluntatem certo signo dignoscibilem v. g. ex pluralitate votorum, sorte etc., ideo obligare et obligari potest. Res quoque subjectum juris est et obligationis, v. g. si officio aliquid legetur, jus erit apud omnes successores; si quis in officio existens, qua talis est, alicui damnum det, ipsum officium tenebitur, transibitque in successores obligatio. Ita si equo aliquid legetur, v. g. phalerae, dubitandum non est, ad dominum equi, alienato equo, rem transire, idem de servo juris est, qui ipse non pro persona habendus, sed re. In omni vero jure reali res est subjectum obligationis. Poro ad subjectum pertinet tota Successionum materia. Quia Successio est motus Juris vel obligationis de subjecto in subjectum. Tractandum et hic de iis quae pluribus communia sunt. §. 16. Objectum Juris et Obligationis est corpus subjecti, res, persona tertii. Jus in corpus meum tanquam subjecti dicitur Libertas, Jus in rem dicitur Facultas, et habet species: Dominium directum in rei materiam, utile seu Jus utendi fruendi in formam, Jus servitutis in partes formae seu qualitates, Jus retinendi, usucapiendi Conditionem, et alia Jura realia. Jus in personam dicitur Potestas, et multis modis variat, interdum vitae et necis, interdum castigationis, interdum increpationis, etc. Obligatio est, ne alterius Libertas, Facultas, Potestasque impediatur. Quae impeditio dicitur Injuria. Et obligatio ne potestas alterius in me impediatur est positiva, qua teneor aliquid facere vel pati, et dicitur kat'exochen obligatio, caeterae obligationes, ne alterius libertatem impediam, vel arripiam rem, sunt magis privativae. Objectum porro Juris mei est quicquid mea interest, idque vel ipsummet; vel aequipollens seu aestimatio. Quo pertinent pretia rerum. §. 17. Causa Qualitatis Moralis est Natura et Actio. Natura est causa Libertatis et Facultatis et correspondentis in alio obligationis de non impediendo. Actio est causa potestatis in persona agente, ad aliquid faciendum, vel in seipsa, aut rebus suis patiendum estque vel possessio vel injuria vel conventio. Possessio tribuit Jus Reale primum in corpus meum quia hoc ante omnia possideo, hinc Libertas, deinde in res alias, quae sunt nullius, hinc Facultas. Unde mihi jus oritur rem meam ubi invenio vindicandi: Et alteri obligatio, hoc non impediendi. Injuria in statu mere naturali dat laeso jus libertatis, facultatis potestatisque omnimodae, seu Jus belli in laedentem societatis ruptorem. Sed in rebuspublicis, imo et aequitate duce ita restricta est haec licentia, ut aestimatione debeat esse contentus, reservata Reipublicae poena si damnum consulto datum est. Injuria igitur fons est delictorum et quasi delictorum. Conventio vero promissiones acceptationesque omnes in se continet, quo pertinet doctrina de Verborum Interpretatione, Conditionibus, etc. Quasi contractus vero ad Jus reale pertinent. Multa vero, quae ex his naturae fontibus non videntur descendere, sed ex Lege, illa omnia eo ipso ex eorum uno, nempe ex conventione descendunt, quia populus in Legislatorem compromisit. §. 18. Quare et omnes obligationes publicorum Judiciorum, sive ad poenam corporalem sive pecuniariam tendant, pertinent ad pactorum fontem; promisit enim quilibet subditus Reipublicae se decreta ejus vel universalia, ut Leges; vel singularia, ut sententias; rata habiturum. Decrevit autem Lex ut qui hoc faciat, illud persolvat. Ex ipso igitur Pacto promissae fidelitatis tenetur. Ita patet ad hunc locum reduci die Policey=Ordnungen, Ordinationes nempe Politicas, quibus vita, conversatio, sumtus vestium, conviviorum, omnes denique subditorum actiones formantur: Nec minus Criminalia, quae circa majora, pacem nempe publicam, securitatem civium honoremque DEI et magistratus occupantur. Ex eodem Pactorum fonte est Jus publicum, et ipse denique processus tam civilis quam Criminalis. Cujus finis est executio, quae est realisatio qualitatum moralium, seu ut qui habet potestatem vel necessitatem moralem, habeat et naturalem. §. 19. Ita igitur universi Juris summa capita deduximus. Nam modi acquirendi Juris sunt: (1.) Natura, Libertatis nempe et Facultatis in res nullius agendi, §. 17. (2.) Successio, §. 15., quae non producit novum jus, sed vetus transfert: Succedunt autem ab intestato mero Jure soli descendentes, in stirpes, sed ita in ea tantum bona, quae parentis erant, cum nascerentur, quia anima eorum per traducem ex anima parentis orta est, caeterorum successio ab intestato pertinet ad fontem pactorum, quia ex lege descendit. Testamenta vero mero Jure nullius essent momenti, nisi anima esset immortalis. Sed quia mortui revera adhuc vivunt, ideo manent domini rerum, quos vero haeredes reliquerunt, concipiendi sunt ut procuratores in rem suam. (3.) Tertius acquirendi Juris modus est Possessio rei nullius, animo imposterum quoque possidendi. Ex quo Jus imposterum quoque possidendidi tractandique oritur, quod est reale. (4.) Conventio, velut traditio incorporalis, per signa rei aequipollentia, seu verba, quo pertinet, quicquid ex Jure Civili seu Lege descendit, ut Criminalia et Processus. Potest tamen conventio reduci non solum ad possessionem, sed et ad injuriam, quia fallere est damnum animo dare. (5.) Injuria, velut ruptio societatis humanae in statu mere naturali omne Jus mutuo tollens, imo alteri in alterum resque ejus Jus absolutum tribuens, quod tamen in Republica legibus est restrictum. §. 20. Causae autem Juris in uno sunt modi amittendi Juris in alio, seu acquirendae obligationis. Modi autem amittendae obligationis, sunt causae recuperandi Juris, seu Liberationis. Qualis est (1.) mors sine haeredibus, (2.) solutio, quo reducitur compensatio, et (3.) conventio, quo iterum reducitur Lex. Ita igitur arbitror, summa Juris capita ex meri Juris evidentissimis principiis a me satis digesta esse. Neque enim alia Juris obligationisque causa aut contrarium seu destructivum reperiri potest, quod in his non contineatur. Specialius rem deducere peculiari operae debetur. Haec autem, quae de Methodo disponendi Juris diximus, merito hoc loco praemittenda erant, quia non solum Jurisprudentia Didactica, sed et Polemica accurata hac Methodo disponi debet. §. 21. Nec omittenda hoc loco, quae de Jurisprudentiae Polemicae inclusione in Pomoeria Didacticae magni viri consuluere. Si extantiores controversiae publica autoritate decidantur, formeturque novum Juris corpus accurate dispositum. Quam in rem Illustrissimi Baconi, tum in Sermonibus fidelibus, tum in Augmentis Scientiarum praeclarae meditationes extitere. Mihi breviter videtur tria in novo Corpore requirenda. Ut scilicet conscriptum sit plene, breviter, ordinate. Ita aberit repetitio, obscuritas, contradictio. §. 22. Tempus est, ut ad nostra Juris Elementa redeamus, haec supra §. 7. divisa sunt in Definitiones et Praecepta. Definitiones includi possunt libro, qui ob formam appellari potest: Partitiones Juris (quo nomine et Cl. vir, Dn. Joh. Otto Thabor suum aliquem laborem insignivit), in eo declarentur termini usitatiores, eorumque Definitiones et Divisiones explicentur Methodo, quam dixi. Omittantur vero curiositates Philologicae, Synonymiae, Aequivocationes vero, sed insignes, et quae confusionis principium esse possint, non quaelibet obviae colligantur, significatioque famosior eligatur. Interea Cl. Rebhanii Hodegeta Juris poterit non inutiliter legi, qui in vocabulorum explicatione inprimis operam posuit. Causae vero, contraria, effectus, objecta, subjecta, non pertinent ad definitiones seu terminorum explicationes, sed ad regulas seu praecepta. §. 23. Praeceptorum Jurisprudentiae videamus Materiam et Formam. Materiae ratione: Inserantur ea tantum, quae in Legibus expresse extant, et certi minimeque controversi Juris sunt; item ea tantum, quae adhuc in usu versantur, minimeque abrogata sunt, ab hodierno enim Jure Tironi incipiendum esse, infra ostendemus. Omittantur item ea omnia, quae ex ipso Jure Naturae et sanae rationis principiis ita constant, ut vel rusticus perceptis terminis (quos propterea praemisimus in Definitionibus) agniturus sit. Nam tota fere Conventionum Doctrina ex Jure Naturae fluit; sed haereditates, processus et criminalia positivis scatent. Omittantur denique, quae non tam sunt Quaestiones Juridicae, quam vel Historicae, v. g. cur Justinianus dicatur Alemannicus, Francicus; vel Philologicae, v. g. an testamentum recte derivatum sit a testatione mentis; vel Philosophicae, v. g. rectene Justinianus definierit iter, actum, viam; an mutuum sit alienatio. Ponantur ea tantum, quae decidunt, quid proposito aliquo facto sit juris. Omissis igitur his omnibus, nempe (1.) incertis, (2.) abrogatis, (3.) manifestis, (4.) alienis, mira erit hujus Elementorum Libelli brevitas facilitasque. §. 24. Forma Praeceptorum consistit tum in dispositione titulorum, tum subtitulorum. Titulorum dispositio primum ea sit, quae Definitionum, unde non erit incommodum, si praecepta Definitionibus aliis saltem typis interserantur. Deinde observetur inprimis, ut, quantum fieri potest, abstrahantur universalia. Sunt enim praecepta primum generalissima, quae dicuntur Brocardica, et haec a variis materiis etiam toto genere diversis abstrahunt, v. g. Omnis modus amittendi juris est voluntarius, seu nemini jus suum invito auferri potest. Haec regula tam est universalis, ut nullam penitus patiatur exceptionem. Cur igitur, inquies, vulgo excipiunt: Nisi poenae loco a superiore? Sed ideo illi hoc excipiunt, quia moralium principia non penetrarunt. Nam quod a superiore aufertur, volenti aufertur. Quia in superioris actiones ratas habendas jam olim consensum est. Sed datur tamen superior, inquies, in quem consensum non est, v. g. Deus jure creationis. Is igitur Aegyptiis penitus invitis, jus suum abstulit. Sed sciendum, in comparatione ad Deum nullum dari jus, ideo nec juris ablationem. Mors proprie non est amissio juris, quia ipsa persona amittitur. Nec solutio (invito enim solvi potest) non magis, quam ususfructus perit consolidatione. Nuditas juris perit, non jus; jus potius perficitur. Possem aliis infinitis exemplis ostendere, quoties Brocardica ejusmodi multis exceptionum spinis sine necessitate muniantur. Interdum vero formantur Brocardica quaedam, plurimas exceptiones necessario habentia, sed talia ego inepta judico. Quoties enim regula in uno vitiatur, perdit officium suum. Officium enim regulae tranquillare animum, ut certus sit in omnibus speciebus subjecti praedicatum obtinere. Quod si regulae habent exceptiones, frustraneae sunt, quia fidi illis non potest. Quod igitur vulgo jactatum est: Nullam regulam esse sine exceptione, mihi perinde esse videtur ac illud: Nunc ego mentior; vel illud Scepticorum: Nihil scitur, ne hoc quidem, quod nihil scitur. Qualia nos collegimus in Specim. Quaest. Philos. ex Jure, quaest. 12. Nam haec regula seipsam simul probat et improbat. Quia enim nulla regula sine exceptione, et hoc ipsum axioma est regula, ideo ipsum quoque non erit sine exceptione. Ergo aliqua regula sine exceptione. Quia igitur nulla regula sine exceptione est; ideo falsum, nullam regulam sine exceptione esse. Sed hoc obiter, interea pro certo habendum, ignaviae, ignorantiaeque in dicterio isto latibulum esse. Nam et in Grammaticis (unde ortum habet) olim Sanctius, postea Scioppius regulas tales exhibuere, quarum non datur exceptio: Sed quicquid vulgo pro Exceptionibus habitum est, aut Ellipsis est, aut Pleonasmus alicujus vocabuli. Idem vitium et in Philosophicis vulgo regulis regnat, unde et in Juridicas manavit. Nam, ut Cl. vir Joh. Adamus Scherzerus in Manualis philosophici praefatione monuit, dicta quaedam inter regulas reposita sunt, quae plures habent limitationes quam exempla, v. g. Qualis causa, talis effectus. Quod ubi multis distinctionum saepibus defendere conati sunt, tandem tamen huc recurrunt, scilicet: in causis univocis. Quid autem est causa univoca? Ea nempe ubi qualis causa, talis effectus est. Regula igitur sic concipienda erit: Ubi qualis causa, talis effectus; ibi qualis causa, talis effectus. Spectatum admissi risum teneatis amici! Quare Regularum Philosophicarum accuratam explicationem non inutiliter molitur Cl. Thomasius, et, uti spero, propediem publico donabit. Nos quoque, si Deus vires dederit, Reformationem Brocardicorum quam primum concipiemus, redigentes ad perfectam Universalitatem omnia, et quae hoc non patientur tanquam inepta rejicientes. Interea illas limitationes non est opus regulae allinere, quae ex aliis regulis in eodem libro traditis aut tradendis, per combinationem sumuntur, v. g. Qui promisit, praestet; nisi praestiterit, nisi liberatio ei legata sit, nisi compensare possit, etc. Quid haec addere opus est? Per se ex regulis postea tradendis constant, et coacervantur hac ratione tantum inutiles repetitiones et grandes libri. His malis hactenus occursum non est, ideo nescio, quem inprimis Regularum Juridicarum autorem commendem, laudantur tamen Barbosa et Diaz, ut eos praeteream, qui Regulas Juris grandibus in folio Lexicis complecti voluerunt. §. 25. Et haec de praeceptis generalissimis seu Brocardicis. Sequuntur intermedia ad certas materias restricta, nondum tamen specialissima, v. g. Cuicunque debetur reverentia, ille non est in jus vocandus, v. g. Parens, Patronus, Magistratus coercendi jus habens, etc. Idque demonstratur ex natura Vocationis in jus. Quae fit per vim, obtorto enim collo nolentes trahebantur. Cuicunque autem debetur reverentia ille non est violandus. Quod est principium ex mero jure naturae vel rusticis constans. Danda igitur opera est, ut ubicunque fieri potest, regulae generales concipiantur, ad compendium discendi. Imo tentetur an concipi possit regula aliqua habens gradum necessitatis, qui dicitur: katholou proton ab Aristotele, seu reciproca, ut subjectum aequale sit praedicato, nec possit subjectum generalius ad hoc praedicatum reperiri. Quo pertinent ea, quae in arte nostra combinatoria meditati sumus, v. g. Omnis et solus qui res alienas in potestate habet tenetur ad inventarium aut juratam specificationem. Et contra qui tenetur ad talem certam specificationem ille res alienas in potestate habet. Nam et haeres, haereditatem, quae solvendo non est, resignaturus ad ejusmodi specificationem tenetur, quia ex postfacto apparet aliena possedisse. Similiter in materia Torturae hanc mihi generalem regulam concipio: Omnis et solus qui condemnaretur rebus sic stantibus si causa esset civilis, ille in causa criminali est torquendus. Quia in causa criminali nemo condemnatur, nisi confessus. Ad confessionem igitur cogendus est, qui criminis convictus est. Unde ille etiam torqueri debet, qui exceptionem suam probare non potest, sondern er muß sie auff der Tortur erhalten. Quia qui in civilibus exceptionem probare non potest, condemnatur. Haec una regula est instar multarum, quae de indiciis ad torturam sufficientibus vulgo extant. Ita in plerisque materiis res ad talem propositionem reciprocam reduci posset. Qua de re multa admonuit Cl. Feldenus tum in notis ad Hugonem Grotium, tum in Elementis Jurisprudentiae. Et haec de Praeceptis intermediis. Specialissima vero ut plurimum Juris positivi sunt, et in Solennitatibus consistunt, suntque generalibus demtis admodum pauca. Saepe enim una regula, aut altera, totus aliquis titulus absolvetur. Specimen hujus rei DEo juvante daturus sum aliquando in Menochii et Mascardi libris de Praesumtionibus et Probationibus, qui quanticunque sunt, poterunt tamen in paucas vix plures quam 100 naturalissimas regulas ita contrahi, ut liceat inde caetera omnia manifesta consequentia derivare. Laborem illum nostrum: Compendium Menochii et Mascardi dc Probationibus ct Praesumtionibus, inscribemus. §. 26. A titulis eorumque dispositione veniamus ad Subtitulos. Subtituli autem hi sunt: Forma seu definitio, Subjectum, Causa, Effectus, Contrarium seu destructivum. Non ignoro, varie a variis haec assignari, sed si accuratius dispexeris, omnia ad haec reducuntur. In his digerendis inprimis diligens est Wesembecius, et illi quoque qui Classes Actionum scripsere: Oldendorpius et Haersolte. Sed de Subtitulis fusius dicere ad Doctrinam Topicam pertinet. Hi igitur subtituli in quolibet Titulo seu materia sunt observandi. §. 27. Et haec de Jurisprudentia Didactica, seu Elementis Juris, quae non JCtis solum, sed et Theologis Medicisque tenenda sunt. Nam Theologiam, Jurisprudentiam, Medicinamque Didacticam decet Theologos, JCtos, Medicos, singulos cunctas scire; etsi interea necesse non sit unum in controversias et subtiliora alterius se intromittere, quae ad partem cujusque Polemicam pertinent. Et scio magnos Viros in senectute poenitentiam egisse spretae in juventa Jurisprudentiae, quae quantum Theologo prodesse possit, demonstravimus supra §. 5, §. 28. Tantum de Jurisprudentia Didactica, nunc ad Historicam pes promovendus. Jurisprudentia Historica est vel interna vel externa: Illa ipsam Jurisprudentiae substantiam ingreditur, haec adminiculum tantum est, et requisitum. Historia Juris interna est quae variarum Rerumpublicarum jura recenset: qualia extabant olim opera Aristotelis et Theophrasti, sed quibus ad nostram usque aetatem vita non superfuit. Habemus Leges Mosaicas in sacra scriptura, quarum cum Romanis comparationem paulo post Justinianum Graeculus aliquis instituit, hodie vero diligentiorem ea in re operam Zepperus navavit. Legum Aegyptiarum, Persicarum, Scythicarum extant reliquiae apud Herodotum, in fragmentis Ctesiae et Diodoro Siculo. Graecorum Instituta diligentissime persecutus est Pausanias, et nostri aevi velut alter Pausanias: Meursius. Jura Romanorum satis cognosci ex variis eorum monumentis possunt, de quo mox. Gentium primo barbararum postea excultarum jura, scilicet Longobardorum, Gothorum, Francorum, Leges Salicae, aliaque id genus vetustatis monumenta collegit unoque volumine edidit Lindebrogius. Nihil dicam de Bullariis Pontificum, nihil de Gallico Codice, Landrecht et Weichbild Saxonum, statutis Polonorum, Corpore Juris Prutenico, Consuetudinibus Italorum magnam partem collectis a Cardinali Thusco, nihil de Juribus Saxonum Hungaricorum, Consuetudinibus Marchicis, aliisque id genus gentium moribus prope infinitis. Ex his aliisque omnibus undecunque collectis, Deo dante, conficiemus aliquando Theatrum Legale, et in omnibus materiis omnium gentium, locorum, temporum placita parallelos disponemus. Historia Juris Romani in specie etsi a Forstero in Historia Juris, et Jac. Gothofredo in Manuali adumbrata sit; desidero tamen specialiorem recensionem quid a quolibet Tribuno per Plebisscita, aut a quolibet Consule per Senatusconsulta, Praetore per Edicta, et Imperatore per Constitutiones ordine innovatum sit, donec in hanc formam Jus Romanum crevit. Hoc igitur nos, Libello: de Autoribus Juris Romani aliquando exequemur, qui libenter ab aliis neglecta aggredimur. §. 29. Historia Externa ad Jurisprudentiam necessaria, est Historia Romana ad intelligendum Jus Civile, Ecclesiastica ad intelligendum Jus Canonicum; Media ad intelligendum Jus Feudale: Nostrorum temporum ad intelligendum Jus Publicum. §. 30. Historia Romana est quadruplex: Reipublicae Liberae, Historia Augusta, Historia Imperatorum Graecorum ante Justinianum, et denique post Justinianum. Historia Reipublicae liberae per compendium tradita est tum a Lucio Annaeo Floro in compendio rerum Romanarum, per Freinshemium exornato; tum in alio Floro Livii Epitomatore, de quo Martialis: Pellibus exiguis arctatur Livius ingens, Quem mea vix totum bibliotheca capit; denique in Justino Epitomatore Trogi, quem Matth. Berneggerus accurate perpolivit. Fusius vero res Romanas ante Augustum descripsere Titus Livius Patavinus, Dionysius Halicarnasseus, Plutarchus in Parallelis. Dio vero transitum Romae a Democratia ad Monarchiam memoriae consecravit, Nec inutiliter recentiores addentur: Joh. Zamoscius, Carolus Sigonius, Fr. Robortellus, Manutius, Turnebus, Lipsius, Joseph. Scaliger, Th. Demsterus a Muresk, Octavius Ferrarius, Fortunius Licetus, Janus Gruterus, inprimis ejus Fax Critica (velut Tractatus Tractatuum Philologicorum) et Inscriptioncs, quarum supplementis Cl. Vir Th. Reinesius immortuus est. Nihil de Salmasii Pallio et Militia Romana, Budaei Asse, Gronovii Sestertio, Bartholini Penula, Barthii Adversariis, variis denique variorum in rem Romanam curis dicam. Addi poterunt ii, qui in notis ad autores sua collectanea per occasionem effuderunt. Ex hac historia haurientur Leges XII. Tabularum, Jura Praetoria, Origo JCtorum, et quaecunque Ciceronis aevo vel antea apud Romanos obtinuerunt. Illo tempore Jurisprudentia Romana nihil a naturali recesserat, quia nondum ad libidinem dominantium Leges inflectebantur. §. 31. Historia Augusta est ab Augusto usque ad Constantinum Magnum. Unde et ita inscribuntur variorum Historicorum libri a Frid. Sylburgio editi, et in Belgio aliquoties aliter formati. Hanc nobis reliquere Dio Cassius, Suetonius, Tacitus, Vellejus, Herodianus Graecus Scriptor, Aelius Lampridius, aliique minutiores. Nec parum ad illustrandam illam conferunt Panegyrici variorum, qui nunc ut plurimum Plinii junioris Epistolis adjunguntur. Addendi, qui sub Imperatoribus floruere: Philo, Josephus, Martialis, Statius, et Scriptores Ecclesiastici: Tertullianus, Cyprianus, Eusebius. Sub Imperatoribus autem Jura Romana multum a prisca simplicitate recesserunt. Primus Augustus Fideicommissa introduxit et Codicillos, sub Hadriano Edictum Perpetuum concinnatum est, quid Marcus, Verus, Commodus, Severus et Antoninus, Diocletianus denique et Maximianus contulerint, partim Codex, partim Jurisconsultorum reliquiae docent. §. 32. Historia Graeca ante Justinianum a Constantino Magno usque, hauriri potest ex Scriptoribus Historiae Ecclesiasticae, et Profanis: Ammiano Marcellino, Zonara, Orosio, Jornande; Procopio, tum in Historia dudum vulgata, tum inprimis in Historia Arcana, ubi Justiniani vitia detexit, quae a Nic. Alemanno primum edita, a Cl. Eichelio Helmestadii revisa est. Th. Rivius Anglus scripsit Apologiam Justiniani contra Procopium, et Paganinus Gaudentius tractatum elegantem de moribus seculi Justinianei. Legantur huc Sidonius Apollinaris, Ausonius, Claudianus, Epistolae Symmachi. Addatur Notitia Imperii Orientalis et Occidentalis per Guidonem Pancirolum cum notis edita, ad intelligendum librum 1. 10. 11. 12. Codicis. Nec inutiliter legetur Fr. Hottomanni Anti-Tribonianus. §. 33. Historia sequioris Graeciae sumenda inprimis ex Cedreno, Status aulae ex Curopalatae libro de Officiis. Addantur et duo Autores Graeci, quorum unus scripsit Historiam Mauritii, alter Historiam captae Constantinopoleos, quos edidit cum notis Jesuita Pontanus. Nominum non recordor, quia sine libris sum. Denique Originem et Gesta Turcarum persecutus est Laonicus Chalcocondylas Graecus. Saracenorum Historia ab Elmacino scripta est. Expeditiones in Palaestinam, seu bellum sacrum grandi libro exponuntur, titulus est: Gesta Dei per Francos. Jura vero sequioris Graeciae ex Basilicis constant, et Epitome Harmenopuli, aliisque reliquiis diligenter recensitis a Jac. Gothofredo in Manuali, quem non exscribo. Jus hoc Graecum admodum illustravit Jac. Cujacius. Nostris temporibus multum in eo posuit operae Carolus Hannibal Fabrotus. Josephi Mariae Suaresii Notitia Basilicorum, recentissimae Galliae Basilicorum editioni addita est. Multa adhuc latent non in Oriente tantum, sed et in bibliothecis Europae. Quemadmodum spes facta est, Budensem nuper Viennam translatam, nonnulla hujus generis attulisse. Quae paulatim omnia dies producet. §. 34. Post Historiam Romanam ad intelligendum Jus Civile, sequitur Ecclesiastica, ad intelligendum Jus Canonicum. Quae est vel totalis vel partialis. Totalis est vel compendiosa vel fusa. Fusa est in Centuriatoribus Magdeburgensibus, Annalibus Baronii, Annalibus Bzovii Baronium continuantibus. Addantur Torniellus et Salianus. Compendiosa est Pappi, Joh. Henr. Hottingeri indigna nuper morte defuncti, Gothana nupera, Joh. a Laet Historia Universalis, cujus dimidiam semper partem rebus Ecclesiasticis magno studio impendit, Spondani Epitome Baroniana, Osiandri Epitome Centuriatorum Magdeburgensium. §. 35. Historia Ecclesiastica partialis est Rituum, Martyrum, Patrum, Dogmatum, Conciliorum, Haeresium, Regiminis, Pontificum, Ordinum Ecclesiasticorum. De Ritibus habemus Joh. Baptistam Casalium. Adde inprimis quae in Commentario ad dictum Tertulliani: Fiunt, non nascuntur Christiani, part. 1. ordine Alphabetico collegit Cl. Zimmermannus, Huc legenda: Casauboni Animadversiones ad Baronium, Richardi Montacutii et Baronio et Casaubono adversantis scripta, Salmasii Apparatus, varii tractatus Joh. Dallaei. De Martyribus sunt variorum Martyrologia, ut Bedae, Usuardi, Molani, Baronii, huc pertinet tractatus de Suppliciis veterum Christianorum Nic. Gallonii. Item Vitae Sanctorum per Laurentium Surium grandibus Tomis comprehensae. In Patribus qui scripta nobis reliquerunt, variorum diligentia se exercuit: Olim Hieronymus scripsit de Scriptoribus Ecclesiasticis, hodie Bellarminus ex Romano-Catholicis; Joh. Gerhardus Lutheranus reliquit Patrologiam, And. Rivetus Reformatus Criticum Sacrum. Eodem argumento occupatur censura Coci; et Raynoldi de Apocryphis, et contra Hartum liber. Quo pertinent Scripta Patrum Orthodoxographa simul edita, et cujus haec praeludium fuere, ipsa Bibliotheca Patrum recusa aliquoties, et nunc demum Parisiis vasto labore edita. §. 36. Historia Dogmatum Ecclesiasticorum, seu quid quolibet tempore et loco quisque in quolibet articulo senserit, diligenter collecta est a Dionysio Petavio ex Romano Catholicorum sententia in grandi illo de Dogmatibus opere totam Theologiam complexo; a Joh. Gerhardo in laboriosissima Confessione Catholica pro Lutheranis, quam filius Joh. Ernestus Gerhardus in compendium contraxit, quo pertinet et Catalogus testium veritatis Matth. Flacio directore collectus. Pro Reformatis vero in colligenda Patrum Harmonia laboravit Joh. Forbesius in nobili opere Instructionis Historico-Theologicae. Dogmata autem utplurimum in Conciliis stabilita sunt: hujus igitur loci est Historia Conciliorum, quam contraxere Fr. Longus Coriolanu sin Summa Conciliorum, et Barth. Caranza in Summa Conciliorum et Pontificum. Ipsi vero Tomi Conciliorum Coloniae primum editi sunt. Postea aliquoties in Gallia, et postremum sumtuosissimo illo opere, Regia pecunia accurato. Aliam, ut audio editionem minus splendidam sumtuosamque Galli compressioribus literis moliuntur, ne plane destituatur utilissimo opere, cui arctiores paulo res sunt. Dogmatum in his Conciliis rejectorum seu Haeresium Catalogum scripsit olim Augustinus ad Quodvulteum, cui notas addit Lamb. Danaeus Reformatus; scripsit et de Haeresibus Alphonsus a Castro Romano-Catholicus, et Conrad. Schlüsselburgius Lutheranus in Catalogo Haereticorum. §. 37. Historiam Regiminis Ecclesiastici seu Hierarchiae fuse pertexuit M. A ntonius de Dominis in Republica Ecclesiastica. Adde Scripta de Potestate Papae Roberti Bellarmini, et contra Bellarminum Guilielmi Barclaji et ipsius Regis Magnae Britanniae Jacobi, cui se opposuit Matthaeus Tortus personatus Scriptor pro Bellarmino, quem excepit edita pro Rege Tortura Torti. Addantur varii Scriptores de Hierarchia Ecclesiastica Romano Catholici, item qui scripsere de Libertate et Privilegiis Ecclesiae Gallicanae, quorum posset texi catalogus ingens. Item qui pro Ludovico Bavaro Imperatore contra potestatem Pontificum scripsere: Marsilius Patavinus, Guilielmus Occam, aliique, quorum reliquias in unum volumen collegit Melchior Goldastus. Historia Pontificum extat Platinae, Onuphrii Panvinii, Stellae, Dieterichii, etc. Huc pertinet Historia Cardinalium, et prodiit sane nuper de Cardinalibus Commentarius, extat et Tractatus Freinshemii, in quo ventilatur quaestio praecedentiae inter Sac. Rom. Imperii Electores, et Cardinales. Episcopatuum, Monasteriorum, Templorum, aliorumque quae posterioribus Ecclesiae temporibus invaluerunt, Historia collecta est a Rud. Hospiniano Reformato in libris de Origine Templorum et Monasteriorum. Cui jungi potest Himmelius de Canonicatibus. Et Historia Academiarum Joh. Middendorpii, Lansii, Limnaei. Quo pertinet Historia Theologiae Scholasticae, quam in Prolegom. ad Petr. Lombardum perstrinxit Lambertus Danaeus. Possem hic longum catalogum eorum texere, qui variorum Ordinum in specie Annales scripsere, v. g. Minoritarum, Dominicanorum, Cisterciensium, Carmelitarum, Augustinianorum, Carthusianorum, Minimorum, Societatis Jesu, etc. si necessaria esset Jurisconsulto specialis horum cognitio. Societatis tamen Jesu Historia inprimis digna legi, ea maxime, quae Romae in folio prodiit et toties continuatur, quoties aliquis Generalis decessit. Item Bibliotheca Societatis Jesu, quam edidit Phil. Alegambius. Ita igitur Historiam Ecclesiasticam absolvimus Jurisconsulto Politicove hodierno accurate cognoscendam, ne plebis more imperito zelo rapiatur, sed ut cognitis omnium opinionum principiis possit sine affectu defaecata mente judicare, multum enim negotiis civilibus religionis tractatio immiscetur. Plerumque autem in singulis Historiae Ecclesiasticae capitibus ex omnibus Religionibus in Imperio approbatis, Autores adduximus, ne quis ab adversae partis homine sibi imponi vereatur. §. 38. Historiam Ecclesiasticam ad intelligendum Jus Canonicum sequitur Historia rerum Germanicarum, seu Medii Aevi ad intelligendum Jus Feudale. Huc pertinent plurimi illi minuti Scriptores, quales Otto Frisingensis, Abbas Urspergensis, Adamus Bremensis, Albertus Stadensis, Gobelinus Persona, Luitprandus, Guntherus in Ligurino, Sigebertus Gemblacensis, Saxo Grammaticus, aliique passim a Simone Schardio, aliisque in Tomis rerum Germanicarum editi. Nil dicam de iis, quos in Anglia eruit Seldenus, quos in Polonia recensuit Starovolscius in Hecatontade Scriptorum Polonicorum. Nec inutiliter accedent Chronica: Lehmanni Spirense, Kyriandri Trevirense, Nic. Serarii Moguntinum. Item Annales Danici Joh. Isaaci Pontani, et omnino res Septentrionales Olai Magni, res Islandicae descriptae per Jonam Arngrin, res Anglicae per Cambdenum, Scoticae per Buchananum, Hybernicae in edita non ita pridem Lyra Hybernica, Gallicae per Paulum Aemilium, Joh. Tilium, Serranum in Inventario; Hispanicae per Marianam, Lusitanicae per Osorium, Bohemicae per Dubravium, Polonicae per Cromerum, Misnicae per Fabricium Chemnicensem, Frisicae per Ubbonem Emmium, Westphalicae nuper per Joh. Justum Winckelmannum, Belgicae per Ant. Thysium, Silesicae per Curaeum, Carinthiacae per Megiserum, Austriacae per Cuspinianum et Gerhardum a Rhoo, Helveticae per Stumpfium, Slavicae per Helmoldum, Venetae per Bembum, Siculae per Fazellum, Suevicae per Crusium, Bavaricae per Aventinum, Ungaricae per Ortelium, et Nadastii Florum Ungaricum. Omnes congerere nihil opus. Addantur quod res Germanicas attinet Scripta Freheri, Goldasti, Meybomii, Lindebrogii, Conringii, et Besoldi. Addantur qui de Originibus Feudorum scripsere, inprimis Cujacius et Hottomannus. Hottomanni item Franco-Gallia, multique alii gloriae nunquam intermoriturae viri: Item Lexica Germanica, de quibus in Jurisprudentia Exegetica infra. §. 39. Historiam Medii Aevi ad intelligendum Jus Feudale sequitur Historia Hodierna adintelligendum Jus Publicum. Hodiernam autem appello, quaeproximum et praesens seculum: XVItum et XVIImum, complectitur. Superioris seculi res plerumque religioni involutae sunt. Eas descripsere Sleidanus, et aemuli Sleidani: Gennepius et Laurentius Surius. Huc pertinet Cochlaei apud Romano-Catholicos, et Mathesii apud Augustanae Confessionis socios: Historia Lutheri; Epistolae Erasmi, item Philippi Melanchthonis non sine fructu legendae, fuit enim vir ille pacis amantissimus; Chytraei Historia Augustanae Confessionis, Hospiniani Concordia discors, et contra Hutteri Concordia concors; Historia Concilii Tridentini Petri Suavis Polani, id est Pauli Sarpii Veneti, de qua judicium suum exposuit Autor dissertationis de Tribus Historicis Concilii Tridentini. Instar omnium est Jacobus Augustus Thuanus, Vir veterum laudibus nihil cessurus, Livius nostri aevi, in stupendo Historiarum Volumine. In rebus Belgicis excellit Emanuel a Meteren, et nulli Veterum virtute secundus, Tacitus nostri seculi: Hugo Grotius in Annalibus Belgicis. Bellum Cyprium a Foederatis cum Turca gestum descripsit Petrus Bizarrus. Nostro Seculo legendus est Grammondus, et de bello Germanico Caraffa in Germania Sacra restaurata, et brevis, sed elegantissimus Autor Compendii rerum Germanicarum Anonymus, qui a primis Bohemicis initiis ad Lipsiam usque a Torstensohnio captam pervenit, nec praetereundus Bogeslaus a Chemnitz, si verum hoc ejus nomen est, qui fuse res Germanicas explicuit. Grammondi quaedam de proximis temporibus adhuc premuntur ut audio, edenda cum periculum afuerit. Commendatur et Historia horum temporum Victorii Syri. Nihil dicam de Theatro, nihil de Diario Europaeo vastis operibus semperque crescentibus. Vigilandum vero inprimis est in colligendis, scriptis publicis varia occasione prodeuntibus: Manifestis, Pasquillis, aliisque, ex quibus singularis rerum cognitio hauriri potest. Talia collegit Hortlederus in libro von Ursachen deß Kriegs in Teutsch= land, Lundorpius in Actis publicis nuper recusis, ejusque continuator Meyerus. Inprimis quoties controversiae Juris Publici Scriptis editis ventilatae sunt, danda Jurisconsulto opera est ut potiatur, quales: Causa Tutelae Palatinae, Donawerdensis, Brunsuicensis, Erphordiensis, Wildfangiatus, Juris Coronandi inter Moguntinum et Coloniensem, aliaeque publice celebratae, consulantur quae nuper Cl. Vir Joh. Th. Sprengerus de Praetensionibus Illustribus et alias Juri Publico illustrando, composuit. Etsi autem et Dominicus Arumaeus et Joh. Limnaeus de Jure Publico grandibus Libris disseruerint, tam multa tamen aliena immiscuere ille ex Jure Privato, hic ex Historia et Philologia, ut ego non dubitem, quin omnia quae revera Juris Publici sunt, ex iis in brevem Libellum contrahi possint; unde molior Compendium Juris Publici ex Arumaeo et Limnaeo, nihil superflui admissurum, nihil necessarii omissurum. Interea Lampadius legatur, in quem Notas Egregii Viri Hermanni Conringii dudum expectamus, Prae Hippolythi a Lapide de Ratione Status famoso prope in Domum Austriacam libello legatur commentarius de Ratione Status Cl. Viri Joh. Wolffgangi Textoris, et Stephani de Monzambano nuperimus, ambo lectu digni. §. 40. Hoc loco operae pretium esset conscribi Historiam Irenicam a primis Schismatis initiis ad nostra usque tempora. Tentarunt enim conciliationem Erasmus Roterodamus, Philippus Melanchthon, Martinus Bucerus, Julius Pflug Episcopus Numburgensis, caeterique quorum consilio, bono sane si successum habuisset, Interim confectum est. Inde Concordiam moliti sunt rationesque ejus ineundae partim ediderunt Georg. Cassander, Georgius Wicelius, Andreas Fricius Modrevius, Cardinalis Lotharingius in Colloquio Possiaceno cum Theodoro Beza recensente Thuano; deinde Jacobus Acontius, in Libro de stratagematis Satanae, Marcus Antonius de Dominis, Pareus in Irenico, ipse Thuanus in praefatione Historiarum, Grotius; Calixtus in Helmestadiensi, Dreierus in Regiomontana Academia; autor, sed minime ferendus, Irenici Irenicorum cum Comenio velitatus; Joh. Duraeus Scotus, Joh. Matthaei Episcopus Suecus in Ramo Olivae Septentrionalis, denique proxime Collocutores Rintelenses et Pacificatores Marchici. Hi ut iterum dicam propterea Jurisconsulto cognoscendi sunt necessario, ut discat distinguere controversias, desinatque in alios ob qualemcunque opinionis vel caeremoniarum dissensum fulminare, §. 41. A Jurisprudentia Historica pergo ad Exegeticam. Nam etsi Exegetica quodammodo Historica sit, enarrat enim quis de facto sensus fuerit Legislatoris, tamen quia latissime fusa est, merito separatim tractatur. Duplex autem est, alia ex Textu, alia ad Textum. Illa ex variis textibus simul, non ordine textuum, sed alio aliquo colligitur, haec kata poda ad ipsos textus accommodatur, librisque immediate alligata est. Illa pertinet ad Philologiam Juris, ad imitationem Philologiae Sacrae Salomonis Glassii; haec ad Commentarios Juris. §. 42. Philologia Juris consistit in applicatione Disciplinarum ad Jurisprudentiam, et dividitur in Grammaticam, Didacticam, Rhetoricam (quo pertinet et Poetica), Historiam, Ethicopoliticam, Logico-Metaphysicam, Physicam denique Legalem. De quibus pluribus in nostro Specimine Quaestionum Philosophicarum ex jure collcctarum. Add. Cl. Viri Christiani Woldenbergii Jurisconsulti Rostochiensis Manipulos Juris. Si cogitata nobis exequi licuerit, cujus rei tunc specimen dedimus, totam aliquando tentabimus elaborare ac titulo: Philologiae ac Philosophiae Legalis in medium producere. Quam in rem multa non vulgaria a nobis sunt observata. §. 43. Grammatica Legalis ante omnia requirit Concordantias Juridicas. Ea enim in parte hactenus Theologi JCtos vicerunt. Nolim tamen rem ad eam nimietatem, qua Theologi ipsi nunc laborant, excrescere. Possent et Theologicae et Juridicae Concordantiae esse portatiles, si observarentur tantum loca insigniora, et in iis usus vocis singularior, quid enim opus omnia penitus similia colligere ? Observetur autem vocis 1. significatio, 2. derivatio, [[ ]]. apposita, quando substantiva conjunguntur, v. g. voces: vis et potestas, saepe conjungi observatum est, ut in definitione Tutelae vulgo annotant, 4. epitheta, quando adjectiva conjunguntur, 5. opposit a, 6. constructio vel declinatio, v. g. vis in genitivo apud JCtos usurpatur: hujus vis. Sunt igitur hae Juris Concordantiae nihil aliud, quam Index Verborum. §. 44. Has sequitur Lexicon Juridicum, quod refert ea quoque ad vocem, quae in Libris Legum reperta ad eam pertinent, etsi non nominetur, v. g. quoties vocabuli Synonymia vel Periphrasis, non ipsum vocabulum ponitur, hoc non potest in Concordantias, sed in Lexicon sub illud vocabulum referri. Huc pertinent et homonymiae ex variis Legum locis colligendae. Lexicon etiam non, ad solos Juris Libros restrictum est, sed per omne interpretum genus volitat, usumque vocabulorum ex iis observat. Quia hodie communis Doctorum modernorum opinio magis saepe in decidendis controversiis quam vetus Romanorum Lex valet. Lexicon autem Juridicum non tam opus est novum confici, quam augeri vetera, qualia sunt: Oldendorpii, Schardii, Calvini, Speidelii; Latina. Ex quibus sequens ut plurimum praecedentem exscripsit, auctoque parum ejus labore, minime laudanda ambitione suum nomen indit: Deinde Wehneri in Obscrvationibus, Besoldi in Thesauro Practico, Speidelii in Notabilibus; Germanica. Speidelius vero caeterorum supplementis auctus, titulo speculi, in folio prodiit, Besoldum quoque Cl. Dietherrus revidendum augendumque Noribergae nunc sub manibus habet. Cumque voces in his Lexicis occurrentes ut plurimum sint aut Germanicae, aut Barbarae ex Germanicis in Latinas detortae, hinc legendi qui de Germanicis vocibus commentati sunt, quales Joh. Goropius Becanus in variis operibus, Joh. Isaacus Pontanus in Originibus, Schottelius in der Teutschen Sprachkunst, multique alii Schottelio citati. Voces Latino-Barbaras collegit Gerhardus Joh. Vossius in Opere de Vitiis Sermonis; Graeco-Barbaras Meursius in Glossario. §. 45. Sunt et alia Grammatica ex Jure observanda, v. g, Orthographia Legalis Olingeri prodiit, et pretium operae est considerare rationem scribendi in Pandectis Florentinis mire diligentem, et accuratam, et retinentem antiquitatis. Nec praetereundae notae Veterum, quarum hinc inde fragmenta supersunt: Memini videre me peculiare veteris cujusdam autoris de Notis opusculum. Addatur et Justi Lipsii elegans de Notis Epistola, ac super eam Com. Meisneri in Misnia Rectoris. Nec negligendae singulares quaedam in Jure loquendi rationes examinatae a Laur. Valla, defensae a Budaeo. Priscianismos quin etiam Juris observare sibi visus est Antonius Matthaei in Collegio fundamentorum Juris. Nec abludunt ab hoc loco Derivationes quaedam Juridicae ridiculae, v. g. Varronis dc fundo, qui mitti possit funda Accursii de Irenarchis, quod iram arceant; nescio cujus de Ecclesia Laterana, quae dicatur quasi Latens Rana, quam ibi Nero evomuerit, etc. §. 46. Nec contemnenda ad Rhetoricam colligi ex JCtis veteribus possent. Quemadmodum enim de Tropis Scripturae scripsit Barth. Westhemerus, ita de Tropis Legum neminem adhuc scripsisse miror nisi, quod Cl. Woldenbergius quasdam Juris Metaphoras, Adagia, Versusque Glossae collegit. Formulas etiam ex Jure operae pretium esset colligi, v. g. inchoandi, finiendi, increpandi, refutandi, laudandi. Ita posset Jurisconsultus in scribendo, Stylo Legum uti, quemadmodum Theologi sacro, quod esset ei ornamentum insigne. Huc pertinerent Adagia Juris, vid. Dn. Brandes id admonentem in tract. de vera Jurisprudentia: Specimen dedit Dn. Woldenbergius, quemadmodum Adagia sacra scripsit Martinus Del Rio, et Zehnerus, Adagia Patrum Aloysius Novarinus. De Charactere etiam seu forma Orationis in Legibus multa non contemnenda dici possent, quae alia est in Digestis et Constitutionibus Imperatorum veterum; et alia prolixior longe et loquacior in Constitutionibus Imperatorum Graecorum. Unde insignes viri saepe latentem sub veterum Jurisconsultorum nomine Tribonianum, praeminentibus velut Arcadici pecoris auribus styli indicio deprehenderunt. Ad Poeticas h. l. observationes pertinent versus Casuales, seu qui autoribus praeter opinionem excidere. Tales nonnullos ex Jure Bachmannus et Helvicus observavere in Poëtica Giessensi. Gothofredus quoque nonnunquam in Notis, Barthius in Adversariis, et Vossius in Institutionibus Oratoriis. §. 47. Didactica Juridica est haec ipsa quam nunc scribimus, in qua Methodus disponendi, docendi, discendi Juris explicatur, quo pertinent variorum reperta Mnemonica, vel per versus, v. g. Memoriale Juridicum Bucksylberi; vel per figuras picturasque, quidam virginem commenti sunt vario ornatu, per cujus lacinias et mundum muliebrem Tituli Juris concordantes justo ordine diffundebantur. Fuit et qui asini figura omnes Juris materias repraesentare conatus est; posses hanc vere Pontem Asinorum dicere. Sed tutissimum Mnemonicae genus est: Methodus solida et accurata. Pertinent ad Didacticam et Gradus Legum, qua in re prodiit non ita pridem Opusculum Heidelbergae, mira diligentia concinnatum, cujus Autor perlectis expensisque Legibus, omnes totius Corporis in 5 gradus distribuit necessitatis et utilitatis. Qui labor mire poterit juvare eum, qui Juris Corpus perlecturus est, habet enim in illo libello daktylodeikten utiliorum et maxime necessariorum. Operae pretium esset, si in nova aliqua editione Corporis Juridici pro singulis gradibus certa legibus signa adderentur, ita haberet Lector uno obtutu quid quando sibi legendum vel transsiliendum esset. Add. Catalogum Legum difficiliorum, et ut ipse vocat, Candidatoriarum in Manipulis Cl. Woldenbergii. §. 48. Historia Legalis dudum praelibata est §. 28. ubi occasione Historiae externae, quae magis requisitum quam pars Jurisprudentiae est, internam quoque praeoccupavimus: Hoc tamen loco addenda, quae ad Exegeticam immediate pertinent, Cohaerentia Legum in Digestis apud suos Autores, quam ope ton epigraphon magno studio in Indice suo concinnavit Jac. Labittus, cujus opera effectum est, ut Paulum, Ulpianum, Cajum, Modestinum non laceratos, sed continuos habere nobis videamur. Quatuor ejus usus per exempla demonstravit Labittus, potissimus est, quod cognita hac ratione synapheia textus, lex legem explicet, et enantiophaneiai tollantur. Pertinet et ad Historiam Legum Catalogus Abrogatorum Bugnionii. Et hamartemata mnemonika multis insignibus viris non vitata, qualia in tit. dc orig. jur. nonnulla admisit Pomponius, aut potius quod volebat Hottomannus, sub ejus nomine Tribonianus. §. 49. Ethica et Politica Legalis sequitur, qua de re Olingerus in Ethica Legali, Vincentius Turturetus in Parallelis Ethico-Juridicis, Adamus Keller in Offic. Jurid. Polit., Bodensteinius in Jurisprudentia Politica. Multa etiam ad Ethicam Politicamque pertinentia in suo Commissario requisivit et explicuit Rutgerus Ruland. Jacobus Gothofredus quoque in suo Manuali per totum Juris Corpus Axiomata quaedam magnam partem Ethico-Politica collegit, quibus ordo tantum certus systematicus, facili negotio addendus, deest. Add. Sententias Ethico-Politicas in Cl. Woldenbergii Manipulis. Physica vero Juris fuse explicata est in Pauli Zacchiae Quaestionibus Medico-Legalibus, et Joh. Bapt. Codronchii Methodo testificandi in Quaestionibus Medico oblatis. Geometriae Juridicae specimen dedimus in ratione reddenda l. ult. D. fin. regund. specim. Quaest. Philos. ex jur. quaest. 3. Arithmeticae juridicae copiosa in Legibus est messis, addatur Budaeus de Asse, et Joh. Bapt. Costa tr. de Quota et Rata. Et nos in Arte Combinatoria problem. 3. n. 16. §. 50. Sed Logica inprimis et Metaphysica Juris omittenda non est, seu Regulae quaedam Philosophicae in Jure obtinentes, quas Regulis Juris vulgo male immiscent. In Regulis talibus studium posuere Autores plurimi Logicarum Juridicarum: Fr. Hottomannus in Institutionibus Dialecticis, Joh. Th. Freigius in Logica Jurisconsultorum, Mart. Schickardus in Logica Juridica, Nic. Vigelius, Matth. Stephani et Daniel Otto in Dialecticis Juris, Nic. Everhardus in Locis Argumentorum Legalibus, et Gcorgius Adamus Brunorus in Synopsi Topicorum Everhardi; Joh. a Felde Manuscriptis notis ad Topica Aristotelis, ubi cunctas fere in illis regulas longe supra millenarium numerum excrescentes, selcctis exemplis juridicis illustrat. Dignum opus cui ab autoris manu, ultima lima accedat, et typis publicis digna vestis. Hi igitur ex professo Regulis Philosophicis ex Jure abstrahendis operam dedere. Idem obiter ac passim fecere barbari illius aevi Jurisconsulti in suis ad Leges Commentariis, quorum non minima pars erat regularum generalium ex Lege eliciendarum cura, adeo ut ad extremum nimia ac pene superstitiosa esset. Quid barbarius, quam ex L. Barbarius, D. de Offic. Praet. exsculpere regulam: Quod error communis faciat jus ? Non tamen ob hos naevos veterum nobis regularum et Brocardicorum studium plane abjiciendum est, quod Jac. Cujacius et Claudius Cantiuncula nimio vehementius suaserunt. Ad hanc Logicam Juris pertinent Jurisconsultorum rationes definiendi, dividendi, casus formandi per artem combinatoriam; quae Jac. Gothofredo in Manuali, artis casuandi nomine veniunt: Pauli Busii Subtilitates Juris: Item Legum paroramata Logica et petitiones principii, quarum aliquas peculiari dissertatione, Collcgio fundamentorum inserta collegit Ant. Matthaei. Observavimus et Syllogismos eorum nonnullos in forma peccantes. Huc pertinet et Methodus in qualibet materia tractanda seu titulo observata, quae in Digestis satis bona est, in Codice nulla, ibi enim Tribonianus non rerum sed temporum secutus est ordinem. §. 51. Ad hanc Logicam Juridicam pertinet et Conciliatio Antinomiarum. Hic vexatissima Quaestio: denturne in Jure Antinomiae ? De quo ego non magis dubito quam de veritate Horatianae sententiae: Atque opere in magno fas est obrepere somnum. Praesertim cum plures operis socios non iisdem semper credibile sit consiliis usos. Imo quicunque vestigia Juris Veteris in Digestis superesse tradunt, eo ipso admittunt Antinomias. Volebat enim Justinianus, et profitebatur Tribonianus vetera omnia sublata. Quid dicam de contrariis inter se Jurisconsultorum sectis ? Et sunt leges quaedam, ubi in terminis unus alium dissentientem allegat, cujus deinde dissensus alioin Digestis loco expresse reperitur. Idem Clmi JCtorum docent ab aliis longo agmine introducti: Solius sacrae scripturae est sibi ubique constare. Ars Solvendi Antinomias consistit in eo, ut tueamur aliud subjectum vel praedicatum esse in hac aliud in illa Lege vel propositione, vel utrumque esse idem. Quibus autem modis probari Aristoteles diversitatem et identitatem posse ostendit, tot modis solvi possunt Antinomiae. Quod nos in peculiari Commentario de Arte Solvendi Antinomias plenius ostendemus, Antinomias porro Juris nobilissimas jam olim plerasque Glossatores Veteres ante aut circa Accursium collegere, non ita multae a posterioribus JCtis inventae et superadditae sunt, sed contra conciliatio solida ut plurimum recentius reperta est. Accursius conciliationibus abundat, sed incertissimis, quod ipse perpetuo illo suo: Vel dic, fatetur. Sed magni illi Jurisprudentiae restauratores Duarenus, Cujacius, Hottomannus Gordios hosce nodos plerosque secuerunt. Ex quorum scriptis Conciliationes in unum collegere Hub. Giphanius, Pacius Centur. enantiophaneion, Nicol. a Salis in Sicilimentis Juris, Nic. de Passeribus in suo illo libro, ubi se jactat Antinomias omnes solvisse; et reliqua ignobilior turba. Nos desideramus brevem Antinomiarum recensionem vix 4 plagulis constantem ubi addatur una solum primaria solidaque solutio, allegeturque ejus primus Inventor, aut si insolubilis Antinomia est, id quoque ex magni alicujus viri autoritate breviter admoneatur. Tale breviusculum opus, sed discentibus utilissimum, cum otium erit, Antinomici minoris titulo moliemur; major enim est qui fuse varias autorum solutiones rationesque earum ac difficultates enarrat. §. 52. Philologiam ac Philosophiam Legum absolvimus tanquam Interpretationis praeliminaria. Sequitur Interpretatio Legum ipsa, quae est vel Simultanea unius legis cum alia, vel Solitaria cujuslibet pro se. Simultanea est quando vel Series Legum ostenditur vel Summa, vel Paratitla conficiuntur. Series Legum haberi non potest nisi, habita Serie titulorum: Series titulorum a multis adumbrata est in suis Oeconomiis Juris, ut a Wesenbecio et Giphanio, Tabellis usus est Wilh. Schmuckius in nervosa Synopsi Juris Civilis et Canonici, cum caeteri plerique posterius neglexerint. Ex recentioribus laudantur tum tabulae Cl. Viri Joh. Ottonis Thaboris, tum series Titulorum Juris Civilis inserta egregio Manuali Jac. Gothofredi, ubi ille plurimos nodos ex historia et Edicti perpetui ordine dissolvit. Series Legum cujuslibet tituli in Digestis et Decreto ad certam aliquam ex re sumtam rationem, atque ita ad tabulas reduci potest, quod non patiuntur Codex et Decretales, in quibus temporum ordine Rescripta locantur. Sed nec illic quisquam huc processit, ut ipsas leges in tabulas redigeret, qua in re Theologorum diligentia victi sumus, qui tabellas et Analyses suas ad ipsos usque Versiculos produxere. §. 53. Seriem Summa sequitur, quae est vel Universalis vel Particularis. Univer salis omnium juris librorum, nempe Pandectarum, Codicis, Novellarum, Juris Feudalis, Pontificii, Recessuum Imperii simul. Hanc voco Institutiones Juris Universi: Quae in eo differunt ab Elementis Juris §, 22. seqq. descriptis, quod hic etiam abrogata et vetus jus breviter recensetur, quod et in suis Institutionibus fecit Justinianus; illic tantum usu recepta hodierno. Methodus interim eadem esto quae Elementorum. Quod perpetuo observandum censuimus, ne Methodorum varietate discentes turbentur. Juris Universi Institutiones qui hactenus composuerit, non recordor. §. 54. Summa Particularis est vel Librorum seu Operum vel Titulorum. Summa Librorum est varia pro Librorum Juris Varietate. Compendium Institutionum Justinianearum elegans praemittitur in Corpore Juris Gothofredi. Sed cum ordinem titulorum legumque servet, Legum potius in Institutionibus, quam ipsarum Institutionum Summa dici debet, Digesta et Codicem separatis Aphorismis egregie contraxit Arnoldus Corvinus V. Cl. Jus Novissimum seu Novellarum in unum collectum est per Gudelinum. Institutiones Juris Canonici confectae primum a Lancelloto privato studio, a cujus morte, accedente approbatione publica, insertae sunt Corpori Canonico. Extant et Institutiones Juris Canonici M. Ant. Cucchi et Aphorismi J. Canonici ejusdem Arnoldi Corvini. Institutiones Juris Feudalis dedit om nium optime Herm. Vultejus, quas ipsas iterum sub finem in brevissimam Synopsin contraxit. Desiderantur adhuc Institutiones Juris Caesarei, seu Compendium Recessuum Imperii Ordinationisque Camcralis etc. Desiderantur item Institutiones Juris Saxonici methodice ex Corpore Juris Saxonico collectae. In quibus conficiendis tamdiu cessatum esse semper miratus. "Sed quia dum alius alium exspectat, intermittunt omnes; nos propediem si Deus adjuverit tum Caesarei, tum Saxonici Juris Institutiones moliemur nisi interim aptior aliquis praevenerit." Interea pro Jure Caesareo legi possunt, inprimis quod Processum attinet, Pandectae Camerales Rodingeri. Pro Saxonico vero Georgii Schulzii Synopsis Institutionum Justinianearum quibus loca Parallela ex Jure Saxonico adjecit. §. 55. Summa Titulorum quae in Glossato Corpore reperitur et manca et superflua et inordinata est. Quemadmodum et Gothofredea superflua et inordinata, dum Legum in titulo ordinem persequitur; manca, dum ponit tantum terminos simplices, non totam propositionem. optimae in hunc finem sunt Julii Pacii a Beriga Analyses, nuper in Belgio auctiores recusae. Nos specimen tituli contracti dabimus tum ex Digestis et Codice, tum ex Novellis. Talis titulorum summa omnium maxime necessaria est in Codice et Novellis, in quibus Constitutiones a sequioribus Imperatoribus confectae: nam garrulitate, longis prooemiis, et nescio quibus Rhetoricationibus Lectorem non detinent modo, sed et confundunt. §. 56. Ex Digestis placuit tit. 3. lib. 3. de Procuratoribus et Defensoribus diffusus per Leges 78 brevissimo sermonis genere scriptus. Nos tamen Universalia abstrahendo sic contraximus, ut omnes tituli Leges ex nostris regulis liceat derivare. Procurator est, qui alterius consentientis negotia administrare consensit. Inprimis autem h. l. sermo erit de Judiciali. Dare eum potest, cui suis rebus praeesse jure licet, l. 8. 33. 35. §. 1. l. 43. §. 1. Dari, qui non prohibetur, l. 43. pr. §. 1. Prohibetur in litibus miles (nisi agat nomine sui numeri vel in rem suam, l. 8. §. 3.), foemina (nisi pro parentibus in casu necessitatis), l. 41., duplex pro uno, l. 31. §. 1. 2. l. 33., unus pro pluribus in ea causa adversis, l. 43. §. 6. Constituitur Mandato Domini, l. 27. 47., cum consensu Procuratoris, l. 1. §. 2. l. 3. 5. 6. 7: 8. §. 1., vel litis contestatione, post quam sera est exceptio procuratoria, l. 8. §. 3. l. 40. §. 3. l. 57. §. 1. In causis . civilibus omnibus nisi exceptis, exceptae sunt: Actio popularis quando privatim agentis non interest, l. 42. 45. §. 1. l. 74., et plerumque famosa, l. 39. §. 7. Oritur hinc (1.) Obligatio Procuratoris erga Dominum, Mandati, l. 42., ad administrandum, l. 15., et quae consecutus est ex hac causa, restituendum, l. 46. §. 4. Erga Adversarium ad suscipiendum judicium, si consentiente ipso Dominus cavit judicatum solvi, l. 8. §. 3. l. 17., nisi utrobique necessitate, d. l. 8. §. 3. l. 9. 19. 21., vel majore utilitate sua, l. 10. 20., vel inimicitia cum Domino, l. 14. 21., vel dignitate, l. 8. §. 3., vel praesentia Domini liberetur, l. 10. 11., nisi et his casibus periculum sit in mora, l. 12., tenetur et adversario judicati; si in rem suam egit, si se obtulit sciens cautum non esse, l. 61. Oritur hinc (2.) Obligatio Adversarii, ut cum Procuratore velut Domino, judicio congrediatur, vide tamen l. 29. 43. §. 5., si, cum pro Actore est, de rato caveat, l. 39. §. 1., nisi sit ex liberis, parentibus, fratribus, affinibus, libertis, l. 35. pr. l. 40. §. 4., aut Dominus rata se habiturum gesta ejus testetur, l. 65., aut si pro reo, judicatum solvi, l. 39. §. 4. Porro mandatum ad finem continet media necessaria, l. 56. 62., non tamen generale transactionem l. 60. Oritur hinc quoque obligatio Adversarii vel fidejussorum erga Dominum, ut utilem in eos actionem habeat, l. 27. §. 2. l. 28., nisi procurator sit in rem suam, l. 56. Oritur hinc (3.) Obligatio Principalis erga Procuratorem, mandati, l. 42. 46. §. 5. 6., nisi Procurator (qui non est in rem suam ex necessitate, l. 33. §. 5. l. 34. adde l. 79.) defendere recusavit, l. 33. §. 4. l. 35. pr. §. 2. inprimis l. 43. §. 4. Defendere potest quivis, l. 34. §. 2., convenibilis facile, l. 54., cum tuto effectu, l. 51., absentem, d. l. 34. §. 2. l. 64., si de rato caveat, l. 39. §. 7. l. 40. §. 2. l. 76., et satisdet judicatum solvi, l. 28. 46. §. 2. l. 53. 76., posterius si fecit etiam cogitur defendere, l. 43. §. 6., nisi talis intercedat causa, quae alias a Procuratore liberat, l. 43. §. 6. l. 44., defendere autem est eandem vicem cum reo subire, l. 35. §. 3. l. 51. §. 1. Finitur Procuratio excusationibus Procuratoris, de quibus supra. A Domino vero libere ante litem contestatam, l. 16., tum aliis modis, tum si alium postea, vel simul in solidum praevenientem, dedit, l. 31. §. 1. l. 32. Lite contestata non nisi Decreto Praetoris ob eas causas quibus alias se procurator excusat, item ob suspicionem, l. 17. sqq. usque ad l. 27., plane autem removere Procuratorem non potest, si in rem suam est, vel retentionis jure utitur, l. 25. §. 57. Ex Codice delegimus titulum 50. l. 6. de Caducis Tollendis et rerum difficultate et multiloquentia Justiniani oneratum. Hujus nucleum (reliqua enim verborum sunt cortices) sic extraximus: Si relicta a defuncto, §. 14., deficiant, id est, fiant impossibilia, morte nempe honorati, vel defectu conditionis (nam quae ab initio seu tempore testamenti conditi talia sunt, pro non scriptis habentur), fit hoc vel vivo testatore, quae olim in causa caduci esse, vel mortuo, antequam dies relicti cedat, quae proprie caduca dicebantur, jure veteri dies cedebat non nisi apertis tabulis. Haec ex §. 2. Ast Justinianus constituit, ut morte testatoris; nisi quod in diem incertam relicta cedunt existente demum die, §. 7. Haereditas eorum qui sui non sunt, §. 5., et libertates, §. 6., aditione, quam Justinianus et ante apertas tabulas admisit, §. 1. Caeterum jure veteri Lege Papia Poppaea sub Augusto caduca redigebantur in fiscum exhausto bellis aerario, pr. §. 1. Sed Justinianus quae pro non scriptis, in causa caduci et caduca dicebantur, omnia jussit ad substitutum vel conjunctum venire, §. 3. 4. 5., ad substitutum et verbis conjunctum, et cohaeredem cum onere, §. 11., personae non affixo, sed vicarii patiente, §. 9., ad cohaeredem vero et necessario si cohaeres esse velit, et pro portione (non, ut alias virili, §. 11.) sed haereditatis, §. 10. Ad re conjunctum sine onere, §. 11., sed praefertur ei verbis conjunctus, §. 10. His deficientibus manent apud eum a quo relicta sunt, §. 8., et hoc quoque deficiente demum cedunt Fisco, §. 13. §. 58. Ex Novellis contraximus tertiam de Monachis. Monachus esse quivis potest, si triennium in Monasterio fuerit sine vestitu ut Laicus, ut appareat an ipsi Monasterium et contra placeat. Sed servum ob scelera in Monasterium fugitivum Dominus retrahere hoc tempore potest, c. 2. Biennio elapso Monachus esse incipit, et bona quae quis tum habuit, fiunt Monasterii, c. 6., ita tamen ut quarta ad liberos perveniat, c. 5. Monasterium aedificatum sic consecrabitur: Episcopus tollat manus ad coelum, locumque oratione et signo Crucis consecret, c. 1. Monachi coenobiorum unum habeant coenaculum et dormitorium, c. 3. Abbas ex Monachorum grege ab Episcopo eligatur, c. 9. Monachus esse desinit qui voluntarie redit in seculum (sed poenae loco inter officiales Judicis provinciae statuetur), c. 6. Item qui uxorem ducit, quod ei licet, qui cantoris et lectoris gradum non excessit, sed poenae loco ab officiis et militia excludetur, c. 8. Transitus autem de Monasterio in Monasterium plane prohibetur c. 17 §. 59. Paratitla sunt systema Legum ad candem materiam pertinentium ex variis titulis contractarum: Talia Paratitla non habent Summae rationem, sed ipsis interdum Legum libris magnitudine non cedunt, Suntque aut Universalia aut Particularia. Universalia sunt quae ex toto corpore Juris sunt, qualia pauca esse arbitror. Omnium tamen maxime quadrant huc Hug. Donelli Commentarii Juris Civilis; et Nic. Vigelii Methodus Juris Civilis, utilissimus liber et ordinatissimus. Particularia Paratitla sunt Wesembecii, Cujacii, super Digesta et Codicem separatim, et diligentissimum Mejeri Collegium Argentoratense, super Digesta tantum. Quod tamen non minimam partem Vigelii vitula exaratum est. In Codicem habemus Peresium. Wesembecio Bachovius Hahniusque supplementa adduxerunt. Nolo enumerare innumerorum prope, similes curas; quia eos tantum nominare certum est, quibus utendum suaserim. §. 60. Sequitur Interpretatio Solitaria ipsius Textus, cujuslibet pro se. Seu Commentarii. Tales ad Instituta sunt innumerabiles vel freto Danico sternendo suffecturi. Commendantur Hottomannus, Balduinus, Bachovius, Vinnius, Ludwellus. Sed si verum amamus, recte Cujacius, Institutiones vix interprete indigere, nisi breviusculo marginali et mere textuali annotatore, quemadmodum parvula editione tum Crispini et Pacii tum etiam Arnoldi Vinnii factum est. §. 61. Super Digesta Codicemque habemus grandes Commentarios veterum, Bartoli, Baldi, Jasonis, Decii, etc. In quorum stercore multa latent aurea sagaci ingenio eruenda. Restaurata eruditione prodiere annotata Budaei, Zasii, Duareni ad plerasque Leges. Cujacius alia via collegit in unum unius alicujus Jurisconsulti Responsa, et super eum commentatus est, ut super Paulum, Papinianum, Modestinum, etc. Posteriores raro sunt textuales, sed vel Paratitlis vel Controversiis exercentur. Nisi quod nuperrime Dn. Brunnemannus V. Cl. egregio diligentiae exemplo omnes Codicis Leges ordine est persecutus, idemque in Digesta promittit. Caeterum effecit diligentia Dionysii Gothofredi Viri immensorum in Romanam Jurisprudentiam meritorum (quod de eo elogium est Casparis Barthii), ut Commentariis novis Textualibus vix indigeamus. Ille enim pleraque tum Glossatorum commentatorumque veterum, tum eruditissimorum superioris aevi hominum observata mirabili diligentia congessit. Unde non tam decebat novos Commentarios cudi, quam supplementa mitti Gothofredo ex JCtis inprimis hujus seculi, quod et in Batava editione Corporis Gothofredi factum titulus promittit. Sed nec illud laudo, quod aliorum observationes novis Gothofredi inseruntur editionibus, ita enim aut priores fiunt inutiles, aut posterior habenti priorem, non emitur. Decebat potius ad imitationem Florum Sparsorum Hugonis Grotii separatim velut supplementa Gothofredi ordine Textuum imprimi quae in eo non extent. Antequam hinc abeam, observandum est, cum in caeteris Theologi nos vicerint, Dion. Gothofredum effecisse, ut aliquando saltem superiores simus. Neque enim tales perpetuas marginales ad Scripturam notas tam plenas simul et breves, unquam habuerunt. Incepit aliquid in Nov. Test. Walaeus, sed multum a fine abest. Sed contra habent illi Biblia numerata, ex quibus inprimis Msta Dorscheana in multorum hodie manibus versantur. Nos vero Leges numeratas, id est in quibus singulis annotentur autores qui eam legem vel titulum, vel librum explicuerunt, nondum habemus, nisi quod Magnus Vir, Dn. Marci Cancellarius Martisburgensis, et Senior Scabinatus Lipsiensis Codicem numeratum possidet. §. 62. Interpretatio autem alicujus Textus est vel realis vel textualis. Realis est quae elicit certas propositiones ex Lege, easque absolute tractat, probando et objiciendo, objectionesque solvendo, si ita videtur. Illic Legem offensive, hic defensive propugnant. Probatio fit per autoritates et rationes. Autoritates sunt Leges aliae seu Loca Parallela, item opiniones doctorum, tanquam autoritates universales, particulares sunt historiae seu res judicatae in variis dicasteriis, quo pertinent et consilia. Objectio fit iisdem modis, Leges autem obstantes in specie constituunt Antinomiam. Rationes utrobique pro et contra variae sunt. §. 63. Interpretatio Textualis est kata poda, ad Legis verba, et vel totalis ad totam Legem, vel partialis ad singula verba. Totalis agit de connexione Legis cum aliis Legibus, Summa et Partitione Legis, de Autore et Historia Legis, et occasione qua lata est. Quo pertinet Inscriptio et Subscriptio, quarum illa Autorem, haec Locum et Tempus complectitur. Ad Historiam pertinet et enarrare quid ea Lege profectum sit, quamdiu duraverit, quid alioqui circa eam notabile acciderit, quomodo aliquis veterator ea callide sit abusus; quo pertinent alia memorabilia, v. g. ubi in Legibus recensentur tria Juris praecepta: Honeste vivere, neminem laedere, suum cuique tribuere; annotari potest acutum illud dictum Barclaji in Euphormione; moliri se ille ait Catalogum Legum abrogatarum, in quibus has tres primo loco positurus sit. Item ubi in Legibus dicitur, licere servo in corpus suum saevire; ex quo nonnulli probare volunt Autochiriam Jure Romano esse licitam; ibi annotari potest: insignem aliquem Virum Noribergae non multis abhinc annis Theologo moerorem suum melancholicum solanti objecisse textum hunc et licentiam autocheirias probare voluisse; cumque Theologus nihil ad textum responderet, sed aliud Jure Divino et naturali dictari diceret, confirmatus ille in sententia mortem sibi paulo post conscivit. §. 64. Et haec de Interpretatione Totali: Partialis consistit in Textu constituendo, et constitutum explicando; Constitutio Textus absolvitur: Variis Lectionibus, et Arte Critica in specie sic dicta, de qua insignis extat commentatio Gasparis Scioppii, in qua regulae traditae sunt constituendi Textus. Constituti explicatio est vel per aliam Linguam necessario seu Versionem; vel per quamlibet. Versio Legum nostrarum Graeca ad interpretationem multum facit. Graeci enim Paraphrastae et Scholiastae vetustiora nostris exemplaria habuere, historiasque Legum accuratius pernovere. Unde versio Institutionum Theophili valde commendatur. Basilica vero sunt Graeca quaedam reliqui Juris versio. Ut de Novellis nihil dicam; quarum textus originalis est Graecus. Ex quibus collectae sunt Authenticae per Irnerium, ut vulgo putant: sed contrarium ostendit Magnus Jurisconsultus, Dn. Joh. Strauchius in Diss. Irnerius non errans, quam Wissenbachii Erroribus Irnerii opposuit. Germanicam Juris versionem dudum moliti sunt egregii Viri, et promovit valde institutum ERNESTUS Princeps Saxo-Gothanus, pietate ac prudentia inclytus. Difficilis labor, inprimis in Digestis ob inimitabilem prope styli, in tanta simplicitate brevitatem. Sed quoties velocissimos historicorum eosdemque acutissimos sententiis: Salustium ac Tacitum non incommode Germanos factos cogito; apparet rem vastam magis quam arduam esse. Praesertim cum terminos Juridicos Latinos plerosque satis bene Germanicis expresserint Speculum Vetus Saxonicum et Suevicum, Recessus Imperii, et hodiernus Curiarum Stylus. Et scio in celeberrimis quibusdam Dicasteriis studio caveri, ne qua Sententiis vox Latina inseratur. §. 65. Interpretatio per linguam quamlibet sive eandem, sive diversam, vel sensum explicat et dicitur Paraphrasis, vel artes dicendi ad verba applicat, et dicitur Analysis. Paraphrasis ita se habet ad Orationem, uti Definitio ad Vocem. Neque enim ad Paraphrasin sufficit ut fiat per verba synonyma, nisi fiat per clariora. Huc pertinet inter alia casus formatio, ob quam Accursius merito commendatur. Caeterum praecepta verum sensum eruendi, hic enim potissimus est Exegeticae Jurisprudentiae finis, diffusa sunt admodum. De quibus diligentissime Justus Brauen in commonefactione Logica per Gerh. Boddenium, et Bernard. Gosmannum, Rostochiae edita, ubi sub specie tradendae Logicae nihil aliud quam Ars Hermeneutica, specialissime, sed breviter nimis ac sine exemplorum luce, diducitur. De eadem re accurate admodum Autor anonymus Arminianus, ut videtur, in Philosophia Scriprurae interprete nuper in Belgio edita. Nec spernenda quae Steph. de Phedericis in lib. de ratione interprctandi Leges, et Alciatus in libris dc verb. sign. tradidere. Consulentur quoque non inutiliter Rhetores, ubi de genere judiciali peri rhetou kai dianoias, peri antinomias, aliisque locis affinibus, docent. §. 66. Mihi breviter Hermeneuticae totius fons sic aperiri posse videtur. Paraphrasis, ut diximus, est ita ad orationem, uti definitio ad vocem. Ad faciendam igitur Paraphrasin seu ad interpretandum ponantur primum omnium vocum definitiones; cumque una vox possit esse homonyma, seu habere definitiones varias, tentetur cum quibus combinari possit, seu quot fieri possint combinationes definitionum in unam Paraphrasin utiles, seu quarum singulae possibiles sunt; inutiles rejiciantur. Ut vero ex hactenus retentis verae eligantur, fiat porro combinatio cum verbis antecedentibus et consequentibus, Locis Parallelis, Historia, loco, tem pore, ratione, quia in dubio autor, nisi alia id probent, praesumitur non errasse; et si autor est sacer, certum est eam interpretationem rejiciendam quae cum ratione et historia, seu cum veritate pugnat. Fiat item, et quamprimum quidem applicatio ad mentem autoris, affectus, ingenium, voluntatem, v. g. prudens non praesumitur ineptum aliquod et frustraneum, neque exitum habens in testamento constituisse. Unde semper actus interpretandus ut valeat potius, quam infirmetur. Item interdum mens est autoris obscure loqui, explicate interdum. Obscure v. g. dedita opera loquebantur Oracula, veteres Pythagorici, autores aenigmatum, Philosophi Chymici. Quoties hi explicandi sunt, fugiendus sensus obvius. Attendatur item ad accentum loquentis, manum scribentis. Quod si vero his complicationibus fiat, ut nulla denique paraphrasium tolerari possit; ibi necesse est transponi literas, et quaecunque sunt Artis Steganographicae vel Cryptographicae praecepta: Observari, an corruptus sit textus vel distinctio, an non voces trajiciendae, an non aliquae omissae vel superfluae, adhibendique alii Tropi seu immutationes probabiles et possibiles non jam Dictionis, sed Orationis. Quod si jam nulla Paraphrasis seu sensus est tolerabilis, Oratio dicitur obscura. Si vero multae simul, ambigua; plerumque tamen una aliqua ex combinationum cum circumstantiis capite est probabilior. Ex quo patet breviter, fontem Hermeneuticum esse duplicem: (1.) combinationem variarum cujusque dictionis, phraseos, commatis, periodi; inter se et cum circumstantiis, ut appareat quae possibilis, et si plures possibiles, quae probabilior; (2.) si vero nulla tolerabilis significatio illa combinatione emergat, levem ac probabilem immutationem seu Tropum, Orationis interpretandae. §. 67. Analysis est Applicatio Regularum alicujus ex artibus dicendi ad Orationem praesentem. Estque Grammatica, Rhetorica, Logica. Grammatica voces in se, earum Orthographiam, Prosodiam, Etymologiam, Syntaxin, Distinctiones ad Syntaxin pertinentes ejusque velut signa (uti accentus signa sunt Prosodiae) persequitur. Voces autem in se cum considerat, enarrat earum significationem, derivationem, apposita, epitheta, opposita, synonyma, periphrases. Vid. sup. §. 43. 44. 45. Analysis Rhetorica est Troporum Dictionis, Orationis; Schematum, omniumque de quibus supra §. 46. motorum item affectuum. Analysis Logica est occurrentium Definitionum, Divisionum, Propositionum, Syllogismorum, Ordinis; et singulorum non solum ratione inventionis seu locorum ex quibus sumta sunt, sed et ratione judicii seu maximarum ad quas exigenda sunt consideratio. Non mirandum est hic quaedam recucurrisse supra in Philologia Juris monita, quia illic ex variis textibus colliguntur, hic ad unum textum annotantur. Quemadmodum in Antinomico colliguntur omnes Antinomiae, in singulis tamen textibus fusius et separatim solvendae, ut ex illo in textum saltem digitus intendi possit. Et ita in universum in Philologia Juris et Philosophia aequum est loca legum saltem allegari et colligi, non vero singula fuse tractari, quod ipsi textui reservandum. §. 68. Ita omnes Interpretationis fontes breviter, sed dilucide ut spero, et profunde (claritate enim et altitudine fontes commendantur, magnitudo ex iis vel lacus vel amnes efficit) aperuimus, iisque, ut spero, facem praeluximus, qui Philosophia levius tincti ad textum aliquem explicandum, ut Academiarum mos est, accedunt. Nam vulgare carmen: Praemitto, scindo, summo, casumque figuro, Perlego, do causas, connoto et objicio, quo in Textibus explicandis vulgo utuntur, in nostram Methodum resolvitur. Praemitto pertinet ad Interpretationem textualem totalem §. 63. Scindo ad Analysin Logicam §. 67. Summo est species Interpretationis Simultaneae §. 53. sqq. Casum figuro ad Paraphrasin §. 65. 66. Perlego ad Analysin Grammaticam, Rhetoricam §. 67. Do Causas et Objicio ad principalem textus propositionem, connoto ad secundarias ex textu propositiones, utrobique Interpretatione reali §. 62. Nunc admoneamus coronidis loco quando quibus ex his fontibus utendum sit. Et arbitror Analysin Logicam, Grammaticam, Rhetoricam tum demum cum aliquod singulare et observatu dignum occurrit adhibendam; nam specialior omnium Analysis ad informationem puerorum pertinet, qui vulgaria etiam Grammaticae, Logicae, Rhetoricae Praecepta adhuc imbibere debent. Et optandum ut illi qui Jurisprudentiae praeparantur, etiam Grammaticam, Logicam, Rhetoricam ex libris Juris discerent; Theologi ex Bibliis Castellionis, Libris Ecclesiae cujuslibet Symbolicis; Medici ex Galeno, Celso, et recentioribus quoque, quia et illorum stylus spernendus non est. De Interpretatione Reali distinguendum, vel enim Commentarius scribitur super textum tantum, v. g. Beust. ad l. admonendi de jurejur., Del-Rio ad l. transigere, Jac. Gothofredi ad L. Rhodiam de Jactu, Richteri ad Auth. Habita C. ne filius pro Patre; quo casu permissum est ob inopiam alioqui dicendorum, effundere se in materiam, quae in textu continetur, eamque absolute et realiter tractare: Talem Interpretationem quondam dicebant Solenni apparatu factam. Vel commentarius scribitur super totum librum, quo casu propter multitudinem alioqui dicendorum tantum permissum est propositiones ex textu elicere, et controversias quae occasione textus moventur, annotare. Sed ratione propositionum permissa est tantum probatio per locorum Parallelorum adductionem, et defensio per locorum obstantium solutionem. Ratione vero tam propositionum, quam controversiarum licitum est Interpreti tantum remittere lectorem ad autores qui quaestionem absolute et realiter tractarint. Exceptis controversiis de sensu Legis, quae proprie ad munus Interpretis spectant et ab eo accurate sunt pertractandae. Antinomiae solutio fiat ad eam Legem quae inter pugnantes maxime obscura est, et sedes difficultatis. In altera fiat tantum ad illam remissio. §. 69. Ita tandem Jurisprudentiae Exegeticae pelagus emensi sumus; sed videmur nobis ad fretum Gaditanum pervenisse, ubi ex mediterraneo mari in Oceanum transitus panditur. Jurisprudentia enim Polemica ita in infinitum diffusa est, ut exhauriri non possit, novi enim quotidie casus emergunt. Interea danda Jurisconsulto opera est, ut cognitas saltem regiones lustret, id est, casus jam ventilatos colligat et decidat; ita cum ad nova littora tempestate deferetur, id est, in novos casus incidet; ope magnetis, id est, Juris naturalis facile se explicabit. §. 70. Dicemus autem tum de Principiis decidendi, tum de Collectione Decisionum. Principia decidendi sunt Ratio ex Jure Naturae; et Similitudo, ex Jure Civili certo. Nam si accurate rem consideremus, omne Jus Civile magis facti est quam Juris: Quia probandum est non ex natura rerum, sed ex historia seu facto. Probandum enim est, legem esse promulgatam, consuetudinem introductam; deinde probandum etiam est, qui legem tulit, ejus rei potestatem facto et pacto sibi acquisivisse. Unde patet, legem ex conventione populi valere. Cumque certi Juris sit, in iis ubi pactum non intercessit, obtinere Jus merum; patet in iis casibus, de quibus lex se non declaravit, secundum Jus Naturae esse judicandum. Quemadmodum in casu cessantium Statutorum judicatur secundum Jus commune. Si observarent hoc Decisionarii, facilius se extricarent; verum illi ad similes potius materias Jure Civili decisas respiciunt, et ex illis ad has argumentantur, quae res illis magnam perplexitatem parit; sunt enim plures uni similes, et unus ad hanc, alius ad aliam similitudinem confugit. Ideo tutius arbitror, referre se ad merum immutabileque Jus Naturae. Et perinde mihi videtur, ac si quis quae in Statutis passim de equorum evictione placuerunt, velit et ad asinos trahere. Ad mulos tamen trahi an possint, dubium est. Et puto non posse: Mulus enim magis est asinus quam equus, quia partus sequitur ventrem, mater autem est asina. Confugiendum tamen nonnunquam ad alias Leges Civiles similes, vel ex verbis, vel mente Legislatoris. Ex verbis, quando Legislator vel semel in universum, vel in certa materia declaravit se hoc velle. Semel in universum, v. g. in Jure Saxonico longa consuetudine Dicasteriorum receptum est (qui mos valet pro lege) casus dubios decidendos potius ad similitudinem aliarum Legum Saxonicarum, quam Juris communis. In certa materia, v. g. Jure Civili cautum est, ut quae de viris dicuntur, eadem de foeminis intelligantur, nisi singularis lex vel ratio impediat. Ex mente Legislatoris, quoties eadem ratio subest, v. g. Jus Saxonicum vetus dicit: Der Pfaff nehme Gerade. Quaeritur jam an Canonici sumant Geradam, qui proprie non possunt dici Pfaffen, quia eos Sacramentum Ordinis accipere necesse non est. Et respondendum est: Sumere illos quoque per rationem legis, Quia Gerada in compensationem iis data est, qui non sunt capaces supellectilis Castrensis, deß Heergeräthes, quales sunt foeminae et Ecclesiasticae personae. Canonicis enim interdictum bellum esse, inde patet, quia effuso sanguine humano contrahitur irregularitas, qua tollitur praebenda. Cum igitur duo sint principia decidendi: Jus Naturae et Lex similis; et a materia una ad aliam valere argumentum, quoties siluit Legislator, non aliunde constet, quam ex similitudine rationis, ratio autem Legis pendeat ex Politicae illa parte, quae dicitur Nomothetica; apparet Jurisconsulti in dicasterio sedentis duos oculos esse Scientiam Juris Naturalis, et Scientiam Nomothetic am. Quemadmodum casus jam tum decisi per historiam retro actorum, et exegesin Legum cognoscuntur; de quibus supra. §. 71. Juris Naturalis non minutissima quaeque, sed principia tantum persequemur. Eaque primum ex sententia aliorum, deinde et nostra. Alii qui circa Jus Naturae philosophati sunt, videntur esse hi potissimum: Plato, Aristoteles, Epicurus, Cicero. Et temporibus recentioribus: Hugo Grotius, Sf orzia Pallavicinus, Th. Hobbes, Joh. a Felde, Rob. Scharrok. Plato passim Juris fundamentum statuit, to koine sympheron, publicam utilitatem. In libris de Republica Thrasymachus disputat Justum esse: Potentiori utile. Aristoteles et cum eo Stoici statuere Juris Naturae esse fundamentum: Naturae convenienter vivere; et quicquid naturae rerum, id est, statui earum optimo et perfectissimo conveniat, id justum esse. Epicurus statuit Juris Naturae esse, quicquid mihi revera utile est, quicquid nempe producit voluptatem animi et tranquillitatem mentis. Cicero in libro de Officiis et alibi eo inprimis utitur fundamento: Neminem sibi soli natum, partim patriam, partim parentes, partim amicos sibi vindicare. §. 72. Recentiores ita tradunt: Hugo Grotius, Juris Naturae esse, quicquid convenit cum natura Societatis ratione utentium, seu quicquid cum Societate compatibile est; sumit igitur quod ab Hobbio negatur, hominem esse natura socialem. Sforzia Pallavicinus in libro eleganti de Bono, post multas disceptationes ita statuit: Justum esse, quicquid naturae placet. Naturae autem nomine intelligit: Principium motus et quietis in mundo, quod necesse est sapiens esse, quia motus tam pulcher ordinatusque est. Th. Hobbes in subtilissimis de Cive Elementis sic procedit: Statum hominum esse vel extra superiorem, vel sub superiore seu in civitate. Illic esse Jus merum omnium in omnia seu Jus belli, sed cum status belli sit exitiosus, teneri quemlibet sana ratione duce, ut se disponat ad pacem, seu statum in una civitate, quantum in se est, constituta autem civitate simpliciter Juris esse quicquid civitati placuit, neque aliud ibi naturae jus obtinere. Joh. a Felde in Elementis Jurisprudentiae principia Aristotelis reduxit et expolivit. Rob. Scharrok in lib. de Officiis secundum Jus Naturae ita arbitratur: Summum Bonum, cum Epicuro esse voluptatem animi. Peccata autem ideo fugienda, quia sunt contra voluptatem animi, esse enim velut verbera incorporalia. Unde kriterion Injustitiae esse, si quid animo quodammodo repugnante fiat. Putat igitur Deum sic creasse animum nostrum, ut naturalis quaedam inter ipsum et ea quae peccata dicuntur, sit antipatheia. §. 73. Hos facile inter se conciliabimus, explicata nostra sententia. Scilicet Juris Naturae tres sunt gradus: Jus strictum, aequitas, pietas. Quorum sequens antecedente perfectior, eumque confirmat, et in casu pugnantiae ei derogat. Jus strictum seu merum ex terminorum definitione descendit, et est si recte expendas, nihil aliud quam Jus belli et pacis. Nam inter personam et personam tamdiu est Jus pacis, quamdiu alter non incepit bellum, seu laesit. Inter personam autem et rem, quia res non est intelligens, perpetuum est Jus belli. Et licet leoni hominem discerpere, et monti hominem ruina opprimere: Contra homini frenare leonem, perfringere montem. Victoria autem personae super rem reique captivitas dicitur possessio. Possessio igitur dat personae Jus in rem, Jure belli, dummodo res sit nullius. Nam si res est alicujus, non magis illam laedere aut auferre licet, quam alterius servos occidere, aut alterius perfugas recipere. Si igitur alterum alter vel in persona, vel rebus suis laesit, dat ei Jus quodhabet in rem seu Jusbelli. Est autem et inter laesionis species deceptio perniciosa, qua damnum datur menti, ex quo descendit servandorum promissorum necessitas. Ex quo patet Juris Naturae meri unicum praeceptum esse: Neminem laedere, ne detur ei Jus belli. Huc pertinet Justitia Commutativa, et Jus, quod Grotius vocat Facultatem. §. 74. Aequitas seu aequalitas, id est, duorum pluriumve ratio vel proportio consistit in harmonia seu congruentia. Et coincidit cum Principiis Aristotelis, Grotii et Feldeni: Haec requirit, ut in eum qui me laesit, non bellum internecinum instituam, sed ad restitutionem; arbitros admitti, quod tibi nolis, alteri non faciendum; item ut puniatur non tam imprudentia, quam dolus et malitia; item ut infirmentur contractus subtiles, et circumventis subveniatur. De caetero Jus strictum observari ipsa aequitas jubet. Huc pertinent Hobbii dispositiones ad pacem. Sed aequitas dat solum Jus laxe dictum, seu Grotii stylo aptitudinem uni; alteri vero obligationem plenam, v. g. Aequum est, ut qui dolosis subtilitatibus se a meo debito liberavit, mihi nihilominus teneatur, sed mihi non datur in eum actio persequendi; actio enim vel exceptio, vel quaecunque postulatio ex Jure mero descendit (nisi aliquid Lex addat), ille tamen est obligatus ut mihi det, Hinc illud praeceptum: Suum cuique tribuere. Sed Lex aut Superior dat aequitati exitum, et ex ea nonnunquam actionem vel exceptionem tribuit. §. 75. Tertium Juris principium est voluntas Superioris. Et huc quae Trasymachus apud Platonem supra dicebat: Justum esse potentiori utile. Superior autem est vel natura, Deus: Ejusque voluntas iterum est vel naturalis, hinc Pietas, vel Lex, hinc Jus divinum positivum; vel superior est pacto, ut homo, hinc Jus Civile. Pietas igitur tertius est gradus Juris Naturae, tribuitque caeteris perfectionem et effectum. Nam Deus, quia omniscius et sapiens est, Jus merum et aequitatem confirmat; quia omnipotens, exequitur. Hinc coincidit utilitas generis humani, imo decor et harmonia mundi, cum voluntate divina. Ex hoc principio jam ne bestiis quidem et creaturis abuti licet. Huc reducuntur meditationes Sforziae Pallavicini. Ex hoc fundamento, ne se ipso quidem abuti licet, quia nos ipsimet sumus Dei, cui omnipotentia tribuit Jus in omnia. Hinc illud praeceptum: Honeste vivere. Cumque Jus strictum et aequitas careat vinculo Physico; Deus accedens efficit, ut quicquid publice, id est, generi humano et mundo utile est, idem fiat etiam utile singulis; atque ita omne honestum sit utile, et omne turpe damnosum. Quia Deum justis praemia, injustis poenas destinasse ex ejus sapientia constat: Et quae destinavit perfecturum omnipotentiae ratio evincit. "Existentia igitur Entis alicujus sapientissimi et potentissimi, seu Dei, est Juris Naturae fundamentum ultimum, quae a nobis Mathematica certitudine demonstrata, cum prodibit in publicum, disjectura est penitus nebulas ab Atheis veritati offusas." §. 76. [75.] Alter Jurisconsulti in casibus decidendis oculus est Nomothesia, cujus principium utilitas Reipublicae, quae ita est ad Rempublicam, uti pietas ad mundum et Rempublicam universalem. De Nomothesia praeclare disseruere Hopperus in Seduardo, Conringius tum in praefatione Hopperi, tum in Civili Prudentia et Propolitico. Consistit autem salus populi, suprema Reipublicae Lex, in bono ipsorum civium tanquam materiae, et conservatione Regiminis tanquam formae, Nam et Lipsius duo ait inspicienda; naturam populi et naturam Regni, quod commendat Boeclerus in diss. de Politica Lipsiana. Bonum Regiminis consistit in Jure publico, et tali caeterarum quoque Legum formatione, ut mutatio praecaveatur. Bonum civium consistit in eudaimonia et autarkeia, seu bonis animi et fortunae. Quanquam egestas homines non solum ridiculos, ut ait Poeta, sed et improbos facit. Ad eudaimonian, seu virtutem pertinent omnes Ordinationes Politicae, inprimis quibus educatio et conversatio, tanquam principia malorum et bonorum morum formantur; item praemia virtutibus, poenae vitiis. Ad autarkeian pertinent Leges de Commerciis, Manufacturis, Sumtuariae, etc. Ad utramque simul pertinent Leges, quae Jus privatum et Judicia formant, nam si cuilibet Jus suum tribuitur, evitantur peccata retinentium, et paupertas amittentium. Danda autem opera non solum, ut cuilibet Jus suum tribuatur, sed et cito. Quo pertinent Ordinationes Processus. In his omnibus praeclarae sunt meditationes Octavii Pisani in Lycurgo, qui docuit, quomodo formata conversatione et educatione in ipsa radice possint evelli scelera; et quomodo si omnia coram Magistratu autoritate publica gerantur consignenturque libris publicis, ut Venetiis in Banco, possint evitari Processus. Sed huc perfectionis non veniemus, det tamen Jurisconsultus operam, ut ad eam quantum potest, accedat. §. 78. Hactenus diximus de principiis decidendi dicamus nunc de Collectione De cisionum seu Controversiarum. Ubi facilior res dictu est, quam in Exegetica, sed difficilior factu. Nam non tam multa puncta sunt nec tam multi conficiendi libri sed quo pauciores, tanto grandiores. Collectio Controversiarum est vel brevis, vel diffusa. Collectio brevis, videamus quomodo fieri debeat, et quomodo facta sit. Fieri debet libro, qui vocari potest Breviarium Controversiarum, quale est in Theologicis Manuale Becani, aut Breviarium Hülsemanni. Breviarii Juridici videamus Materiam et formam. Materia consistit in quaestionibus (1.) dubiis, ita excluditur pars Didactica, ea nempe quae Legibus expresse decisa sunt; (2.) juridicis, ita excluduntur philologicae, philosophicae; (3.) hodiernis, ita excluduntur abrogatae; (4.) rariores quoque Pandectis infra explicandis reservantur. Ponendae enim hic sunt illustriores, dissensionibus nobilitatae. §. 79. Forma consistit in ordine et modo tractandi. Ordo sit idem qui Elementorum §. 7. seqq. usque ad §. 26. et Institutionum §. 53. Modus tractandi consistit in rationibus dubitandi et decidendi. Utrobique allegentur tantum loca Elementorum et Legum, quae vel obstare, vel pro nobis esse videantur. Elementa enim ita comparata esse debent more Mathematico, ut ex iis omnes quaestiones possint decidi. Et quemadmodum Isaacus Barrovius in sua Euclidis editione Cantabrigiensi, certis signis Brachygraphicis utitur: Ita h. l. si argumentum ex textu Elementorum vel Legum sit a simili, contrario, causa, effectu, genere, toto, parte, alioque loco Topico, pro quolibet sit certum signum; ita qui textum evolvet, et signum intuebitur, vim argumenti facile perspiciet, eoque ipso ingenium exercebit, nec quicquam brevitas ei officiet. Sed haec aliquando exemplo magis et factis, confecto tali Breviario, quam nunc verbis ostendemus. V. g. pro loco a contrario esto signum )(. a simili (). a causa O-. ab effectu O. a genere ,. a specie :. a toto ;. a parte ,. Et quoties duae Leges vel duo loca Elementorum conjuncta demum vim concludendi ostendunt, ibi potest adhiberi signum ^#. v. g. l. 20. D. V. O. ^#. l. 10. D. de Leg. Ex autoribus vero citentur ii tantum qui quaestionem praeclare tractarunt, et argumenta pro et contra plurima firmissimaque collegerunt. Item qui plurimos alios citant. §. 80, Diximus quomodo Collectio Controversiarum brevis fieri debeat, videamus, quomodo facta sit. Et sane habemus multorum Libros Exercitationum, Controversiarum, Decisionum, Resolutionum, Quaestionum, Disputationum, sed qui scopo nostro accommodati sint penitus, si verum amamus, nullum. Nam si quaestiones philologicas v. g. de origine et usu vocabulorum, historicas v. g. de titulis Imperatoris Justiniani, de Legum Autoribus, tempore, etc. philosophicas de Definitionum, Divisionum, methodi rectitudine, physicas et ad factum pertinentes, v. g. de partu octimestri, de notis virginitatis, de purgationibus vulgaribus; item vetustate abolitas, quid Justiniani, Theodosii, Constantini aevo in usu fuerit, demas, saepe dimidius liber et ultra, simul auferetur. Quid autem opus tantopere his rebus occupari, quae substantiam Juris non ingrediuntur, aut quid opus, tantopere abolita Jura curare, nisi veremur fortasse, ne aliquando revoluto anno Platonico, sub Arcadio, Honorio et Justiniano, Judices, Assessores, Antecessores et Advocati fiamus. Quos igitur potissimum commendem non invenio; eligant, ut cuique placet, Forsterum, Sutholt, Ludwellum, Treutlerum, curis Sachovii et Hunnii nobilitatum, Resolutiones ipsius Hunnii, Hackelmanni Quaestiones illustres ad allegandos inprimis Autores accommodatas; nihil de Arumaeo, Fomanno, Locamero, caeterisque dicam, continua exscriptione eandem serram reciprocantibus. Ut taceam esse Autores plerosque mixtos, ut Praecepta, Exegesin, Historiam Controversiasque conjungant, in quibus Cl. Struvii Syntagma commendatur. Inprimis vero Cl. Viri Joh. Strauchii Proto-Syndici h. t. Brunsvicensis Dissertationes placent, quibus ille deserta Methodo Justinianea, naturalem secutus est, et Elementa a Controversiis Typorum forma separavit. Hunc ego cum Ludwello ac Treutlero maxime suaserim. Nec contemnendus est Schnobelius velut Treutleri Epitomator. §. 81. Collectionem Controversiarum brevem excipit diffusa et plena. Eaque iterum tum qualis facta est, tum qualis fieri debet. Qualis facta sit, nimis manifestum est. Huc enim pertinent grandes libri Decisionum ex variis Dicasteriis, Rotis, Parliamentis, v. g. Rotae Romanae, Genuensis, Senatus Pedemontani, Tholosani, Sandaei Frisicae, Guilielmi Grotii Belgicae, Molinaei Consuetudines Parisienses, Royz Decisiones Lithuanicae, Fabri Sabaudicae, Gailii, Mynsingeri, Gylmanni Camerales, Schepliz Consuetudincs Marchicae, Decisiones Facultatis Juridicae Lipsiensis in Sigismundi Finckelthusii Observationibus, et Scabinatus Lipsiensis in Magni Carpzovii Variis. Jenensium responsa collegit Richterus; huc aliarum Facultatum Academicarum Consilia, Tubingensium, Ingolstadiensium, Marpurgensium, Altorphinorum. Et Consilia privatorum: Pauli a Castro, M. Antonii Nattae, Coleri, Klockii, Wesembecii Junioris, Mundii, et quis omnes fando comprehendat ? Sed verum est judicium Hug. Grotii, praef. lib. de Jur. Bell. ac Pac., Autores Consiliorum magis ad gratiam consulentium, quam aequi bonique naturam responsa sua accommodasse. Praetereo jam multos alios per omne jus diffusos, ut Opera Prosperi Farinac ii, Menochii Arbitrarias Judicum Quaestiones, et variorum: Communes Opiniones, ut Villalobii, Vivii, eorumque ex quibus suum Jus controversum contraxit Nic. Vigelius, unus omnium maxime adhibendus; nec spernendus Petr. Greg. Tholosanus in Syntagm. Jur. Univ. §. 82. In his Autoribus laudabile est, quod novos emergentes casus perpetuae memoriae consignant, Orbemque Juridicum continua auctione locupletant, quod non faciunt Autores Exercitationum et Commentariorum, semper vetera ruminantes, quapropter et Practico atque in rerum usu versanti hi parcius legendi, illi diligentissime pervolutandi sunt. Sed desidero ratione Materiae, quod immiscent etiam casus pervulgatos atque aliis dudum decisos, item casus per se manifestos, et ex generalium, quae certi juris sunt, subsumtione mera determinabiles. Deceret potius ad alios Autores tantum supplementa addi, ne inutilibus repetitionibus orbis oneretur; aut si quid ab iis dissentias, vel novam aliquam rationem objectionemque habeas, id quoque admoneri; non omnia denuo exscribi, sumtusque Typographis et Lectoribus sine necessitate conflari. Ratione Formae, ordinem illis optarem, qui vel nullus esse solet, vel non naturalis, Nec nimis fuse una quaestio tractanda est, ut faciunt Autores Consiliorum, qui ut tanto grandiorem et pretiosiorem, si Diis placet, laborem suum reddant, in omnibus Propositionibus obiter occurrentibus tamdiu distinentur quam in Quaestione principali. Unde fit, ut in vulgatissimis certissimisque axiomatibus, textibus et autoritate Doctorum stipandis desudent, Propositionem vero principalem et maxime controversam saepe sine ulla probatione relinquant, aut jejunis frigidisque tantum ratiunculis Topicis, non accuratis demonstrationibus muniant. Quod jam olim admonuere Conradus Summenhart in lib, de Contract. et Thomingius Facultatis Juridicae Lipsiensis quondam Decanus Ordinarius, in sua Oratione de Studio Juris. Utinam imitarentur illos, quos toties citant et crepant Jurisconsultos veteres, qui paucissimis saepe lineis magnam argumentorum vim presserunt. Ego non dubito Responso aliquo Ulpiani vel Scaevolae vix paginam occupante, nostros illos bonos Decisionarios supra 10 plagulas impleturos. Ab hoc tamen vulgi grege sejunxit se Anton. Faber in Codice Sabaudico, egregieque nostris hominibus praeluxit facem, quomodo solide simul breviterque disputari possit. Laudabilis quoque et ad veterum Jurisconsultorum dicendi rationem compositus mos est, quo Facultates Scabinatusque Saxonici, Lipsiae inprimis, in suis Consiliis Germanicis (vocant Informat=Urtheil) rationes utrinque summa brevitate et nervositate ventilant, §. 83. Huc pertinent et Tractatus variorum de variis materiis. Iisque vel Juris, v. g. de Fideicommissis M. Ant. Peregrinus, de Mutuo Salmasius, de Pignoribus Negusantius, de Pactis Alexander ab Exea, de Matrimonio Th. Sanchez; vel de Terminis Facti sed ad Jus applicatis, ut de Surdis, Mutis Michalorius, de Foeminis Carpzovius, de Molendinis Hering, etc. Interdum non certum aliquem titulum, sed aliquid a variis materiis tam Juris quam Facti abstractum tractant. Uti Corsetus de Geminatione, Joh. Bapt. Costa de Retrotractione, ut innumeras id genus Disputationes taceam, quales collectae sunt in Tomos Disputationum Basileensium. Tractatus veteres omnes fere collecti sunt in Tractatum Tractatuum, vastum opus aliquoties editum. Additus est plenus admodum et diligens Index totum unus volumen absolvens. Sed desidero nimias repetitiones, dum non nucleus Autorum insertus est, sed integri. Cum tamen saepissime inclusi sint plures Autores de eadem materia, quorum unus pleraque cum altero eadem habet. Recordor me in Tractatu Tractatuum aliquando legisse duos de Ludis Tractatus, unum Paridis de Puteo, alterius nomen non succurit, Horum unus alterum ad verbum exscripserat. Ita fit, ut in certis materiis nimis dives sit opus in aliis vero pauperrimum. Quare imposuit Drexelio, qui ei persuasit, ut ipse narrat in Aurifodina, hoc opus in Jure, aliorum librorum omnium instar esse. Operae pretium esset, si reformarentur hi Tractatus Tractatuum, omitterentur aliena, contraherentur varii Autores de iisdem materiis in unum; et adderetur nucleus ex plurimis Tractatibus, de variis materiis inteqim, hoc inprimis seculo, editis. Id olim potuisset facile fieri, eadem opera qua Index cum Summariis contextus est, nunc quoque Index ad eam rem multum adjumenti praestare potest. Sunt et speciales Tractatus Tractatuum, v. g. Tractatus de Pactis uno volumine editi sunt, item de Testamentis, etc. Tractatui Tractatuum Juridicorum apud Theologos quodammodo respondent Biblia Critica Anglicana, in quibus variorum selecti Tractatus Theologici, ad loca Scripturae sunt collecti. Est et aliud opus Juridicum, Tractatui Tractatuum non absimile, quod vocatur: Repetentes. Angli, ut audio, moliuntur in Philosophia Curiosa simile aliquid, quod inscribent Bibliothecam Philosophicam, in quam variorum Scripta Philosophica, Physica, Mechanica, Mathematica, Curiosa, selectis Contemplationibus et Experimentis plena compingent. Sed ut ad Tractatus Juridicos redeam, confectis illis Pandectis Juris, de quibus mox, poterimus Tractatibus facile carere. Praesertim cum in iis saepissime vix dimidia pars ad ipsam materiam pertineat. Legat mihi aliquis ex. gr. Th. Sagittarii de Comitibus Palatinis Tractatum, mirabor, si decimam partem de proposita materia agere dicet. §. 84. Diximus de Collectione Controversiarum diffusa, qualis facta est, dicamus, qualis fieri debeat. Ubi iterum videamus tum de Praeparatoriis, nempe Repertoriis; tum de Syntagmate ipso, quod dicemus Pandectas Juris. Repertoria ab aliis varia confecta sunt, quid nobis videatur subjiciemus. Aliorum conatus quod attinet, extat Brederodii Repertorium Juris Civilis, tanquam Index Legum Justinianearum, quem utilissimum sane ad usum quotidianum, miror non recudi. Ex Doctorum placitis collectum est Repertorium Bertachini, et Conclusiones Cardinalis Thusci. Huc pertinent Lexica ut Speidelii Thesaurus, Reigeri Loci Communes, Brunori a Sole cum Additionibus Jac. Schultes. Huc pertinet Bibliotheca Juris, exstruenda magis de novo, quam ab ullo pro dignitate fundata. Nam quod olim Nevisanus et Freymonius tentarunt, exiguum admodum et mancum est. Bolduani et Draudii Sibliothecae Juridicae (illius separata, hujus in Sibliothecam Classicam inserta) sunt ex Catalogis librorum confectae, ubi multi recensentur libri, neque editi, neque unquam edendi, ova nunquam posita, ungelegte Eyer, ut ille dicebat. Deinde cum libros ipsi non aspicerent, sed tantum titulos in Catalogis, effectum est, ut saepe quid in libro tractaretur, non assequerentur, sunt enim Tituli Librorum haud raro nimis magnifici, multumque a materia abludentes. Erant praeterea uterque Jurisprudentiae imperiti, unde etsi liber revera extaret, et titulus libro corresponderet, ignorabant tamen, sub quem titulum in sua Bibliotheca referrent. Unde tutissime se facturos crediderunt, si referrent sub titulum ab Autore praescriptum, sed revera ineptissime egerunt, quia Tituli Autorum libris praefixi, utplurimum sunt Oratorii magis et pomposi, quam Technici et accurati. "Optandum igitur esset, ut Bibliotheca Draudii Classica non continuaretur solum (pervenit enim ad annum 1625.) sed et reformaretur." Continuationem ejus molitus est Meisnerus, Torgaviae Rector, sed reformationem addidisse non puto: Mortuus opus interruptum reliquit. Bibliothecam Practicam promisit Jac. Gothofredus, in sui Manualis partem practicam adhuc edendam inserturus, sed nihil aliud, quam promisit. Miror vero nullum Jurisconsultorum praestitisse quod in Scriptoribus Medicis Joh. Antonidas van der Linden, et in Bibliotheca Theologica Gisbertus Voëtius. Promisit tale aliquid Paulus Susius in Praefatione Commentarii sui ad Pandectas, sed nec ille fidem suam liberavit. Interea aliquid huc faciunt vitae Jurisconsultorum Germanorum Melchioris Adami. Et haec de Bibliothecis Juris. Quibus affines sunt Sedes Materiarum. Solebant enim Jurisconsulti sequioris aevi ad certas leges materiam aliquam plene et solenni apparatu tractare; indicem igitur talium habere, operae pretium est, ut quaerendi labor absit. Talis Index sed nimis brevis insertus est Institutionibus Julii Crispini, plenior ordine Alphabetico in Cl. Woldenbergii Manipulis. Deceret similem Indicem apud Philosophos condi, ut haec obiter dicam, ut constet ad quae Loca Aristotelis, Magistri, et Thomae quae Quaestiones a Commentatoribus ex professo tractentur. Respondent proportione Loca Classica Theologorum. Haec possent in allegando singulari aliquo charactere vel nota ad differentiam, tam apud Theologos quam Jurisconsultos designari. §. 85. De Repertoriis vidimus aliorum conatus, dicamus quid nobis videatur de Locis communibus Juris instituendis. De quorum videamus Causa Efficiente, Modo causandi, Materia, Forma, Fine seu Usu vel Effectu; disseruit alioqui de Locis Communibus praeclare Bartholomaeus Keckermannus, sed maxime in ordine ad Politicam. Causa Efficiens esse debet Societas aliqua ex multis correspondentibus conflata, neque enim unius hominis opus est, quemadmodum igitur in Italia conspirant Academiae, seu Collegia Eruditorum, de quibus vide Sachsium in praefatione Ampelographiae, et Besoldum in diss. de Universitatibus, Corporibus, Academiis: In Gallia celebre est Collegium illud nobile aliquantisper silens, nunc redivivum, de l'esprit. In Anglia Collegium Londinense Medicorum, et nobilis illa Societas Britannica cui primarii quique totius regni eruditissimique: Viri intersunt, ex qua nuperrime prodiit R. Hooke Micrographia seu de rebus non nudo, sed armato per Microscopium visu spectabilibus: In Germania Collegium Medicorum Naturae Curiosorum; nomine, Curioso illi Gallico, cujus meditationes in Germanicum nuper versae, consonans. Ita decebat et JCtos per Germaniam praesertim qui in Academiis otio fruuntur ad rem tam praeclaram, qualis est Index Juris Universalis, seu Loci Communes Juris, conspirare. Neque enim facile creditu est, quantum conjunctae vires possint. Hinc Romano-Catholicis praeclara edendi magna commoditas est, in libro enim qui unius hominis nomine prodit, saepe laborant tota Monasteria. Ita David Doringius Bibliothecam Juris Universalem laudabili magis voluntate quam facto molitus, variorum manibus usus est, sed ultra literam A non pervenit in suo Alphabeto. §. 86. Modus Causandi in eo consistit, qua ratione labor inter eos distribuendus sit. Quidam statuere materias aliis alias assignandas, unum debere omnia colligere quae ad Tutelam et Curam, alium, quae ad Haereditates ab intestato, alium quae ad Substitutiones pertinent etc. Nam ita et olim moris fuisse in Italia ut quidam Doctor in certa aliqua materia excelleret, in aliis esset plane infans, quemadmodum de quodam narrant qui omnes pernoverit Substitutionum difficultates, in caeteris haeserit. Et decere hodie quoque ut in Academiis Professores non ratione Librorum Juris, sed ratione materiarum distribuerentur, alius haberet materiam Successionum, alius Juris inter vivos; alius Criminalia, Feudalia, Ecclesiastica quasi Semi-Publica; alius Processum, alius denique Institutiones seu Synopsin omnium. Ego quod ad rationem distribuendi Professiones, non reprehendo, nam et Medici sic distribuere. Sed in L. Com. colligendis obstare judico, quod ita singulis Collectoribus pervolutandi sint omnes libri. Decet igitur potius non materias, sed libros in eos distribui. Hac ratione, ut aliis assignentur autores Veteres Bartolus, Jason, Alexander; aliis recentiores. Aliis Theorici, aliis Practici; aliis Germani, aliis Itali; aliis Consilia, aliis Dicasteriorum Decisiones; aliis Tractatus, aliis Commentarii. Adde quae suasit Janus Caecilius Frey in via ad Scientias et Artes. §. 87. Materia, seu Objectum sunt autores et quae ex iis excerpuntur, Autores adhibeantur ante omnia ii qui alios solent citare, et allegationibus paginas complere, ex iis allegationes transcribantur, vel saltem ad eos fiat remissio. Deinde fiat gradus ad eos qui Libros Miscellaneos scribunt, v. g. Observationes Cujacii, Salmasii ad Jus Romanum et Atticum, Hottomanni Quaest. Illustr., Emendationcs Anton. Augustini, etc. Quod enim in his boni reconditum est, non facile apud eos quaeritur. Deinde promoveatur pes ad scriptores Tractatistas. Et ex iis annotetur sub titulum quidem materiae, de qua agunt, nihil aliud quam nomen autoris qui de hac materia scripserit; de caetero nihil excerpatur ad illam materiam pertinens; sed ea potius quae aliena interseruntur. Similiter ex Commentatoribus nihil aliud excerpatur quam sicubi aliquid ad textum annotant, quod ad eum non pertinet. De caetero annotetur ad Leges numeratas (de quibus sup. §. 61.) quis de eo textu in specie scripserit. Nam si ad totum Librum scripserit, ad totius quoque libri frontispicium hoc annotetur. §. 88. Forma excerpendi est, ut perlegatur primum Autoris Index (vel Summaria) qui si diligens est, excerpatur ipse et perlegi liber cursorie tantum deinde potest. Annotentur Autoris non libri et capita, hoc enim nimium, sed paginae, dummodo praenotes qua editione sis usus. Et potest deinde et alius facile obiter supputare in sua editione. In Titulis autem maxima diligentia est adhibenda, ut accurate assignentur, sed bene fieri poterit ex Elementis ubi in Partitionibus Termini Juris enarrantur. Addatur Bernardus Lavintheta Monachus Ordinis Minorum in Com. ad Artem Magnam Lullii, ubi terminos juridicos non inepte recenset: Ut tamen titulos assignari denuo necesse non sit, commodissimum est Dictionarium charta pura distingui et cuilibet voci in latere annotanda adscribi. Porro quoties autor de materia tota agit, annotetur locus ad Vocem simpliciter, v. g. de Dominio. Sin de certo aliquo subtitulo, ad illum annotetur, v. g. de modis acquirendi Dominii seu Causis, vel denique de certa in aliquo subtitulo quaestione, v. g. sitne Donatio modus acquirendi Dominii. Et cum formantur tales Quaestiones, ut plurimum duobus locis fieri debet annotatio, v. g. ista proxima annotari debet ad Dominii causam, et ad Donationis effectum. Ideo ex uno loco ad alium fiat remissio, ne idem bis annotari debeat. Quaestioni addatur signum A. vel N. vel D. ut sciamus, autor affirmet, neget, an dubitet. Item signum unde sciamus, tractetne fuse, accurate, etc. quod et admonet Drexelius, in Aurifodina. §. 89. Usus, Finis et Effectus Locorum Communium hic esto: Ubi quilibet pensum absolverit, fiat deinde collectio in unum, sed ita, ut jam fiant tot libri, quot Personae in conficiendis ipsis Pandectis adhibebuntur et quot distributiones. Cum enim Pandectarum confectio fieri debeat secundum materiarum distributionem, sit v. g. uni assignata materia Institutionum, alii Legatorum, alii Codicillorum, ita in unum librum conscribantur collectanea de Legatis, in alium de Codicillis, etc. et cuilibet suum detur, ut evolutis autoribus ex iis nucleum conficiat in Pandectas referendum. §. 90. Syntagma ipsum Juris Universi, seu Pandectae fiant, ut dixi, ex Locis Communibus, eodem ordine, quo Elementa, Institutiones, Breviarium. Ponantur propositiones quantum fieri potest universales, et controversiae casusque tantum ii, qui sunt dubii. Addantur rationes demonstrativae ex Elementis, et sicubi difficilis objectio est illa solvatur, leves omittantur. Si casus in Legibus decisus est, non allegetur alius autor, nisi ille rationem aliquam egregiam decisionis afferat, aut objecta diluat. De caetero in qualibet quaestione vel casu annotetur unus tantum autor, qui primus eum attulit ac determinavit. addantur illi tantum qui novas quasdam rationes de suo attulerunt, aut solverunt. Et Allegata quidem addantur margini. Nec erit incommodum si in uno libro Elementa Breviarium Pandectae imprimantur sed diversis Typis. Talem Pandectarum librum certus sum supra duo Volumina in folio non impleturum, quia in nulla disciplina et Facultate plus librorum, minus rerum est quam in Jurisprudentia, et cumulantur repetitiones in infinitum. Perfectis jam Pandectis fastigium impositum erit Jurisprudentiae. Jamque silere cogentur loquacissimi illi exscriptores et consarcinatores Tractatistae, quia Index horum Pandectarum instar omnium tractatuum erit. Ii tantum audebunt aliquid in Jure scribere, qui novum aliquem dubium casum observarunt. Nam Theorica ad Jurisprudentiam Exegeticam et Historicam pertinentia proprie ad Jus non spectant, ideo nec Pandectis inserenda. Quicunque autem aliquid in Jure confectis Pandectis scribet, non repetet quae in Pandectis continentur, sed supplementa tantum novasque observationes emittet. Haec quae de conficiendis Locis Communibus et Pandectis diximus, ridebunt illi qui ignorant quid diligentia et ordo possint. Ego vero certus sum 30 homines opus hoc, quantumcunque est, triennio absolvere posse. Sed quod recte in alio argumento suasit Janus Caecilius Frey, incipiatur ab autoribus vetustissimis ordine temporum, ut haberi semper ac consecrari memoriae primus Inventor possit. Nisi vero quamprimum suscipitur negotium, vereor e succrescente quotidie nova segete, ita oneretur denique suffoceturque inutili librorum mole Jurisprudentia; ut facilior nunc labor, omnem tandem humanam diligentiam vincat. §. 91. Delineavimus Ideam Jurisprudentiae perfectae, ab olvimusque, quod difficillimum erat, magnitudinem rei vel votis assequi. Sequitur ut viam grassandi ad ejus Adyta designemus. Illic diximus quae Doctori, hic quae discipulo necessaria sint, dicemus. Illic explicata sunt quae ad perfectissimum Jurisconsultum, in Dicasterio aliquo operae pretium facturum requiruntur; hic enarrabimus quae ad ponendum Tirocinium et prima boni advocati rudimenta pertinent. Quemadmodum et in parte Generali Didactica primo in Idea de ipsis Subjectis, Causis, Objectis seu speciebus Habitus usque ad §. 40. in reliquis 4 Paragraphis tanto brevius de ipsa discendi ratione usque ad finem sumus meditati: ita hoc loco imperfectius, Methodum nempe discendi docendique, prout cujusque intentio est, vel ad summa contendendi vel in secundis tertiisque consistendi, restat sub finem explicemus. Toties autem aliquis sibi ipsi Praeceptor esse potest, quoties non admonebimus Praeceptore indigere, adhibito tamen manuductore et illa jucundius faciliusque discet. Caeterum tria erunt Curricula hujus viae unum Elementare, alterum Exegeticum, tertium Polemicum. §. 92. Notandum hic, cum certum tempus assignabimus, (1.) non exacte sed circiter definiri; (2.) hoc esse pro mediocribus ingeniis, neque enim tardos subsistere, neque celeres praevenire veto; (3.) non debere aliquem esse assiduum et accubuum. Satis erit et plus satis, si quotidie horae juri impendantur ad summum sex. Cujus duae horae cum Praeceptore, si quis est, duae ruminationi, reliquae duae lectioni volitanti maxime historicae impendantur. Lectio autem Historica, de qua imposterum non amplius dicemus, instituatur hoc modo: Historia Universalis studiose cognoscenda est; deinde Historia nostrorum Temporum, et haec tempore Curiculi Elementaris, inprimis Historia Religionis hodierna, §. 34. 40., et dogmatum, §. 36., Imperii, status Rerumpublicarum per orbem hoc tempore, §. 39. Quando vero gradus fiet ad Compendium Librorum Authenticorum, seu tempore Curiculi Exegetici, legatur diligentius Historia Romana, §. 30. 31. 32. 33. Denique cum ad Breviarium Controversiarum, seu Curriculum Polemicum perventum erit, legatur Historia Juris interna seu Leges Variarum Rerumpublicarum, §. 28., Historia Ecclesiastica Regiminis, §. 37., Historia rerum Germanicarum et medii aevi, §. 39. Ita singula singulis accurate correspondebunt. §. 93. Nunc age ad ipsa Curricula Studii Juris progrediamur. Curriculum Elementare continet Historiam Juris rudem, Terminos usitatiores, et Praecepta Elementaria. Diximusque supra §. 68. optandum, ut pueri qui Jurisprudentiae destinantur prima Latinitatis rudimenta discant ex libris Juridicis, v. g. Institutionibus Justinianeis, tit. de Origine Juris, Verborum significatione et Regulis Juris. Sed cum hoc vulgo non fiat, de ordinariis saltem dicamus. Diximus enim Parte Generali §. 42. ab Anno 12mo usque ad 18vum primario exercendos in ea professione, ad quam destinantur. Ut autem reliqua studia ibi enumerata ne omittantur, studio Juris ut §. 92. dixi non dabuntur horae quotidie plures quam quatuor. Unde non omnia haec tria Curriculi Elementaris membra conjungenda sed ita separanda sunt, ut Historia Juris rudis ante omnia cognoscatur, ab urbe Roma condita ad nostra tempora usque deducta, exemplo tituli de Origine Juris. Poterit haec in tres plagulas contrahi, et ita accurate pernosci duabus septimanis. Interea in defectum alterius legatur Jac. Gothofredi et Guil. Forsteri Historia. Sed deest illis historia Juris recentis. Sic cognoscet nomina, tempora, Autores et differentias librorum Authenticorum. Libros autem Authenticos voco, ut semel in universum moneam, non tantum Leges veteres, sed et recentes, ut Recessus Imperii, Corpus Saxonicum et cujusque Reipublicae statuta vel Reformationes. §. 94. Historiam sequuntur Termini Usitatiores, et incredibile est quantum in qualibet disciplina valeat terminorum cognitio, quos Mathematici non immerito praemittunt. Hi quomodo dispositi esse debeant, per Partitiones; diximus §. 7. et 22. In defectum vero Libelli sic, ut optamus confecti, adhibeatur Compendium Jurisprudentiae Vulteji, in Belgio forma [[ ]]. editum, sed desunt hic quoque termini Juris Germanici medii et recentioris. Hic Praeceptore opus est, qui ad meliorem definitionis intellectionem Casum aliquem eumque maxime notabilem ridiculumve ex historiis veris data occasione confingat, v. g. ad exemplum Testamenti inter liberos, introducat regem Philippum inter filium Demetrium et Persea controversias testamento componentem, et similiter de caeteris. Nam notae quo sensibiliores sunt et notabiliores hoc plus valent ad memoriam per §. 14. et 23. Part. General. Nec incommode Termini inter discentes a Praeceptore sic distribuentur, ut unus hujus, alius alterius termini historias memoriter recitare possit, §. 13. Part. General., et quia interrogando excitatur judicium (v. praefat. ubi de Exemplo Socratis, unde Jonstonus in Idea Hygieines Collegia Interrogatoria commendat), jubeantur ipsi casus applicare ad terminos et contra. Detur et opera, ut pro pluribus terminis fiat unus casus, ut tanto plus connexio memoriam juvet. His poterunt impendi menses 21/2. §. 95. Post Terminos sequantur Praecepta Elementaria, ea, cum omittenda sint quae ex Terminis ipsis manifesta sunt, et cuilibet rustico patent, si terminos intelligeret; remanebunt pauca fere in solennitatibus tantum consistentia. Omittendum praeterea est Jus vetus et abrogatum (ut diximus supra §. 23.), Cujus rei ratio reddenda est hoc loco. Erunt enim fortasse nonnulli qui vulgari modo a Justinianeis Institutionibus incipiendum, deinde ad Digesta Codicemque progrediendum putabunt, Quorum mihi nunquam placuit ratio. Sic enim (1.) orientur inutiles repetitiones. (2.) Singuli hi Libri Juris veteris proprium ordinem habent, hinc confusio discentium. (3.) Saepe ille ordo est ineptissimus. (4.) Illi libri continent multa ab usu remota, nemo autem alicui Latinam Linguam traditurus incipit a fragmentis obsoletis Ennii et Pacuvii, tametsi tempore priora Cicerone fuerint, et eorum qui cum judicio usum a non usu separare possint, stylum juvent. Imo volunt praeclari quidam docendi magistri in Latinitate instillanda a recentioribus incipiendum, quorum et Phrases et res nostro aevo commodiores. Frustra respondent Leges veteres originem hodiernarum esse, quae ex illis fluxerint; nam et obsoleta Latinitatis Ciceronianae origo est. In discendo autem non semper natura rerum, sed commoditas spectanda est. Originem judicio confirmato deinde facile discent. (5.) Illi libri ob multa vetustatis vestigia statumque Reipublicae a nostro abhorrentem sunt difficiliores, hinc (6.) confusio fit Jurisprudentiae Exegeticae et Didacticae, et (7.) tiro praeter rerum difficultatem etiam verborum obscuritate oneratur, (8.) imo inseruntur juventuti falsae opiniones de Republica hodierna et Regimine Romani Imperii, ut eundem cum veteri esse arbitrentur statum, nempe Monarchicum, in quem errorem lectio juris veteris, et hodierni ignoratio plurimos JCtos duxit, quod non male conqueritur pessimus alioquin autor: Hippolytus a Lapide. Quem vero librum potissimum commendem interim, qui in defectu conficiendorum Elementorum Juris legatur, quique Jus hodiernum, methodice breviterque tractaverit, non invenio: magno nescio an pudore meo, an Jurisprudentiae dedecore. Porro ut Praecepta Elementaria hodierna tanto melius retineantur; detur opera a Praeceptore inter explicandum, ut cuilibet placito juris, etiam arbitrario, rationem assignet, aut congruentiam quandam interdum ridiculam excogitet, v. g. Testes in testamento requiri septem, quia 7 sint Syllabae horum verborum: testes in testamento. Talibus utuntur Judaei in docenda lingua Hebraica. Porro tam in definitionibus, quam praeceptis allegentur ad marginem loca Legum Classica, eaque inter docendum evolvantur, ut paulatim assuescant stylo Legum et acquirant memoriam in illis Localem, promtitudinem evolvendi, et confusam cognitionem. Cognitis igitur Terminis, impendentur Praeceptis Elementaribus 3 Menses. Et ita Curriculum Elementare anno dimidio absolvetur. §. 96. Curriculum Exegeticum sequitur. Sed ne nunc quidem ad ipsorum Juris librorum ordinatam totalemque perlectionem tiro ducendus est, antequam combiberit Breviarium Controversiarum, seu Curriculum Polemicum absolverit. Quia alioqui nullo usu leget, non intelligens, quo quid collimet. Sed si controversias pernoverit, non solum scopum videbit, sed et inter legendum, proprio marte nova ab aliis non deprehensa ipse, ad hujus vel illius controversiae decisionem spectantia observabit. Ut tamen quoad summa rerum capita perinde sit, ac si Libros Legum Authenticos legisset, proponantur (1.) Series Titulorum, (2.) Institutiones Juris Universi seu Compendium Librorum Authenticorum, (3.) Antinomiae. Series Titulorum per tabulas optime discetur imaginando sibi fortiter Methodum Triboniani, et quantum fieri potest, titulos unius libri sub unum genus commune redigendo. Adde supra §. 52. Nos certe Libros Codicis 12 versibus sic complexi sumus, unoque sic cujuslibet titulos comprehendimus, ut qui hos teneat facile e vestigio judicare possit ad quem librum pertineat quilibet titulus, cum tamen in Codice tam multi sint unius libri tituli. Series Titulorum Jac. Gothofredi maxime placet: et poterit mense absolvi, dum accedat postea evolvendi exercitatio. §. 97. Institutiones Juris Universi seu Compendium Librorum Authenticorum quomodo conficiendum sit, diximus §. 53. Hoc jam Juriscultori pervolvendum est, ut non solum quid Juris sit, sed et quid Juris fuerit, discat, quorum illud ex Elementis, hoc ex Institutionibus hauriet. Institutionibus enim his, seu Compendio inserenda erunt et abrogata, quemadmodum in suis Institutionibus Justinianus ipse eorum non obliviscitur. Alleganda sunt ad marginem et evolvenda loca Legum, non solum Classica, ut in Elementis §. 95. fin., sed omnino omnia ad rem pertinentia, ita tamen, ut Classica singulari signo vel charactere dignosci a caeteris possint. Pro Institutionibus Juris interni in defectum adhiberi poterit Jurisprudentia Romana Vulteji, non brevis illa in Belgio forma 12. edita, de qua §. 94., sed grandior in forma 8. edita Marpurgi, quae munus hoc non incommode implet. Quia vero plurima Elementis praeoccupata sunt, poterunt tribus mensibus absolvi Institutiones; evolutio enim non in Collegio fiet, sed domi. Praeceptor aliqua tantum loca extra ordinem huic vel illi evolvenda proponat in ipso Collegio, diligentiae excitandae causa. Antinomiae quomodo in brevem libellum colligendae, quem diximus Antinomicum minorem, explicatum §. 51. Sed sic tractandus. Primo evolvantur Juris loca, et tentet Juris Studiosus, an possit proprio marte penetrare, tum in quo Leges obstent, tum quomodo conciliandae. Deinde consulat alios qui Antinomiam solverunt, non quod eorum solutionem memoriae mandare necesse sit, sed ut artem solvendi ipsis exemplis discat, assuescatque Leges etiam ab aliis non conciliatas ad harmoniam redigere. Sed eas, quas magni viri insolubiles judicant, diligenter memoriae mandet. Igitur poterit Antinomicus mense uno non difficulter absolvi. Sed talis qualem requiro, scriptus non est, poteritque quatuor plagulis comprehendi, Quare totum Exegeticum Curriculum itidem semestri finietur. Interim durante Curriculo Exegetico, poterit Juris cultor Collegiis Disputatoriis paulatim assuescere, Curias etiam et Judicia frequentare, et Acta Publica evolvere, quae res incredibiliter ad praxin et realia praeparat. §. 98. Curriculum Polemicum sequitur, quod alterum Studii Juridici annum sibi deposcit. Nunc igitur ad Breviarium Controversiarum accedat Studiosus Juris, non quasi jam judex, sed hactenus ut cognitor tantum. Breviarium quomodo conficiendum et ab alienis segregandum sit, diximus §. 78. (sed cum tale nondum confectum sit, cogemur interim ingratiis nostris Treutlero uti). Quomodo autem adhibendum sit, nunc dicemus, remque plane singularem in publicum proferemus: Mixturam nempe Collegii Disputatorii et Practici in isto super Breviarium Collegio experiundam. Scilicet sint discipuli ad minimum 12, horae diei impendendae duae. Quaestiones quolibet bihorio tractentur 12. 6 discipuli sint respondentes, 6 opponentes, seu 6 actores et 6 rei. Quilibet 2 quaestiones minimum defendat vel oppugnet. Modus tractandi non sit diffusus syllogisticus, sed Germanicus practicus, ut in judicio. Inde discent von Mund auß in die Feder verfahren, seu oretenus proponere, et ex tempore respondere et replicare. Actor formet casum in seinem Satz, in sua propositione, et afferat argumenta pro, Reus respondeat et afferat argumenta contra, brevissime sine inutilium verborum coacervatione, haec reciprocatio bis fiat. Praeses vero tanquam Judex concipiat sententiam, eique rationes decidendi inserat. Ita aderit hoc compendium, quod multa argumenta simul congerentur in unum, non proponentur syllogistice, nec invitationibus tempus teretur, aut assumtionibus, aut gratiarum actionibus. Et quia in foro, aut deliberationibus, orationibusque publicis argumenta non proponuntur syllogistice, discet ita Juris cultor vim argumenti percipere, et latentem errorem detegere, etsi non sit syllogisticum. Neque enim Logicae, neque Latinae linguae discendae causa tale Collegium Disputatorio-Practicum habetur. Erit et haec utilitas, quod in Responsionibus et Replicationibus extemporaneis, quolibet suum sermonem sine alterius interpellatione, ut in publicis magnorum virorum orationibus moris est, deducente, meminisse necesse est multorum alterius argumentorum vel responsionum, quod nisi assuetus non potest, assuescet autem optime juvenis tali Collegio Disputatorio-Practico. Vulgaris enim in Academiis disputandi mos in communi vita non est usitatus, tum quia Latinus, tum quia interuptionibus creber. Sed in publicis consessibus, deliberationibus, concertationibus Senatorum, Legatorum et Advocatorum non licet alterius sermonem interrumpere. Quare et juvenes in Academiis paulatim ad usum communis vitae sunt praeparandi. Porro Actor casum formatum Reo ac Judici communicet die proximo antecedente. Brevitate autem summa opus est, ut qualibet hora possint absolvi 6 Quaestiones. Sed hic abhiberi potest egregium artificium, nempe plures Quaestiones cognatae ejusdem materiae possunt commode in unum casum compingi, quemadmodum et in Judiciis multae Controversiae simul concurrunt. Ita res facillime exitum sortietur, poteritque anno absolvi Breviarium, etsi 3600 Quaestiones contineat. Ad argumenta autem pro et contra habenda, Disputantes loca Legum et Doctorum in Breviario citata evolvent, ita poterit unus alterius rationes praevidere. §. 99. Atque ita totum Studium Juridicum biennii spatio finietur, et plus fortasse efficietur, quam quinquennio illo vulgari, quod autor Menippi Anonymus, sed, ut conjicio, Joh. Valentinus Andreae in Magia Christiana ad tam exiguum temporis spatium, si inutiles occupationes subtrahantur, reduxit, ut me Lustri hujus pudeat misereatque. Decurso hoc biennio, desinet Studiosus Juris Discipulus esse, jamque ipse sibi Controversiarum judicium arrogabit, et tandem custode remoto, in aprici gramine campi per Jurisprudentiae vasta spatia volitabit, leget Libros Legum Authenticos pedetentim, Titulos Legesque maxime necessarias prima vice, caeteras pro gradibus in libro illo supra §. 47. laudato assignatis, subinde addet; eliciet inde quae ad variarum Controversiarum Decisionem faciunt, et novas regulas, nova universalia, ab aliis neglecta fabricabit; adhibebit Commentarios, penetrabit in rationes Legum, et sibi paulatim ipse Legislatoris prudentiam saltem, nisi et personam sumet. Deinde in vastum Controversiarum Pelagus progressus, observabit Dicasteriorum Consuetudines, traditasque eis a majoribus sententias, pugnas dissensusque invicem et pro ratione populorum, pro Rerumpublicarum diversitate variantia jura notabit, discetque ex immotis juris naturae principiis et utilitate publica continuo nexu firmas demonstrationes deducere, et inanes pragmaticorum argutias, et allegatiunculas, et contortos ex Doctorum autoritate impertinente, et applicatione Brocardicorum inepta nodos, scientiae invictae gladio secare. Hunc ego verum Juris Philosophum, hunc Justitiae Sacerdotem, hunc Juris Gentium et quod ex eo pendet, Publici atque Divini consultum dixero, cui possit committi Respublica, quem neque ineptae status ratiunculae ad novandum impellant, neque a promovenda publica salute inanis juridicarum quarundam spinarum metus deterreat; concident sponte sua Macchiavellistarum convicia (ipsi se Politicos, et si Diis placet, etiam Statistas vocant), qui Jurisconsultos rerum imperitos, cautelarum scientes, ineptos Legulejos vocant; desinentque Principes gulonum quorundam Aulicorum Consilia, aut verius jugum pati, quando egregius vir autoritate et eloquentia munitus, Consiliis suis non aequitatem magis quam utilitatem (inseparabiles recte aestimanti socias) circumponet. §. 100. Hoc omine finiremus, nisi praestaret dispersa quaedam in superioribus in unum contrahi, primum Computationem temporis; deinde Catalogum desideratorum ad imitationem Fr. Baconis in Augmentis Scientiarum. Computatio temporis haec est: Anni, Menses, Septimanae. . . . . . . . . . A. M. S. Pro Historia Juris rudi. . . . . . . . . . . .0,0,2 Terminis Juris. . . . . . . . . . . . .0,2,2 Praeceptis Elementarib. . . . . . . . . . .0,3,0
Summa Curriculi Elem. . . . . . . 0,6,0
Pro Serie Titulorum. . . . . . . 0,1,0 Institutionibus Univers. . . . . . . . 0,4,0 Antinomico minore. . . . . . . 0,1,0 Summa Curriculi Elementaris et Exegetici simul. . . . 1,0,0 Pro Curriculo Polemico seu Breviario Controversiarum. 1,0,0 Summa Studii Juris. . . . 2,0,0 Reliquum tempus lectioni liberae, peregrinationibus, praxi, et negotiis vitae tribuendum.
CATALOGUS DESIDERATORUM HIC ESTO: Ad perficiendam Jurisprudentiam fiant (1.) Partitiones Juris. . . . . . . . . . . . §. 7. (2.) Sciagraphia Juris in artcm rcdigendi. . . . . . . . §. 20. (3.) Novum Juris Corpus. . . . . . . . . . . §. 21. (4.) Elementa Juris. . . : . . . . . . . . § 23 (5.) Reformatio Brocardicorum. . . . . . . . . . §. 24. (6.) Compendium Menochii et Mascardi de Probationibus et Praesumtionibus. §. 25. (7.) Theatrum Legale. . . . . . . . . . . . §. 28. (8.) Historia Mutationum Juris. . . . . . . . . . §. 28. (9.) Historia Irenica. . . . . . . . . . . . §. 40. (10.) Philologia Juris. . . . . . : . . . . . §. 41. (11.) Philosophia Juris. . . . . . . . . . . . §. 42. (12.) Concordantiae Juridicae. . . . . . . . . . . §. 43. (13.) Tropi, Formulae, Adagia Juris. . . . . . . . . . §. 45. 46. (14.) Arithmetica Juris. . . . . . . . . . . . §. 49. (15.) Antinomicus Minor. . . . . . . . . . . , §. 51. (16.) Institutiones Juris Universi. . . . . . . . . . §. 53. (17.) Institutiones Juris Caesarei. . . . . . . . . . §. 54. (18.) Institutiones Juris Saxonici. . . . . . . . . . §. 54. (19.) Summa Titulorum. . . . . . . . . . . . §. 55. (20.) Leges Numeratae. . . . . . . . . . . . §. 61. (21.) Versio Legum Germanica. . . . . . . . . . . §. 64. (22.) Ars Hermeneutica. . . . . . . . . . . . §. 65. (23.) Juris Naturalis Elementa demonstrative tradita. . . . . . §. 71. sqq. (24.) Scientia Nomothetica. . . . . . . . . . . §. 76. [75.] (25.) Breviarium Controversiarum Juridicarum. . . . . . . . §. 78. (26.) Tractatus Tractatuum reformatus. . . . . : . . . §. 83. (27.) Bibliotheca Juris. . . . . . . . . . . . §. 84. (28.) Loca Classica seu Sedes Materiarum. . . . . . . . §. 84. (29.) Vitae Jurisconsultorum. . . . . . . . . . . §. 84. (30.) Repertorium Juris. . . . . . . . . . . . §. 85. (31.) Pandectae Juris novi. . . . . . . . . . . §. 90. Plura nunc non succurrunt, et aliquid mihi servandum est; revelavi tamen plura quam destinaram, nullus prope Paragraphus sine nova vel inventione, vel contemplatione abiit. Non gloriam, sed utilitatem quaesivi publicam, alioqui nomen praescripsissem. Si quid me effecisse videro, tentabo minuere propositum proxime Catalogum Desideratorum: Sin minus, ego me invidiae nota absolvi; contemtoribus satis supplicii ignorantia erit. Veniet fortasse aliud tempus dignius nostro, quo debellatis odiis, veritas triumphabit. Hoc mecum opta Lector, et vale! FINIS.