Series VI Band 1 · No. 9

Disputatio de Casibus perplexis in Jure

1666

Latin

Q. D. B. V. §. I. De casibus perplexis commentaturi breviter, videamus: tum quis casus perplexus sit, tum posito, quod datus casus sit perplexus, quid de eo statuendum. Illic natura, causa, subjecta, notio et vis termini; hic accidentia, effectus, praedicata, usus denique in ipsis rerum argumentis consistens explicatur. Et quemadmodum in plerisque materiis separata facti et juris tractatio est, Conr. Lagus Meth. Jur. p. 1. c. 1. n. 1. Joh. Althus. Dicaeol. lib. 1. c. 1. n. 4., ita hic illud plus facti, hoc plus juris habere crediderim. II. Porro ipsa Casus perplexi notio ex duobus componitur: Casu et Perplexitate. Casus vocem apud Mechanicos natam vicini Geometrae primi adhibuerunt in rem suam, quibus ptosis est ipsa figura (seu linearum, superficierum, corporum ad se invicem positus), de qua deinde zetema, nimirum quantitas, ratio, analogia, uti apud Jurisconsultos jus de facto demonstratur. Unde problemata eorum polyptota similia sunt controversiis Jurisconsultorum distinctione expediendis, add. Dn. Erhard. Weigel. Analys. Euclid. sect. 2. c. 12. n. 4., et impossibilia casibus perplexis, in quibus pro solutione est advertere et demonstrare impossibilitatem, quod Algebra praestat. Manavit inde vox ad Medicos, et Theologos Moralistas quoque, qui propterea et Casuistarum titulum ascivere, Speidel. Spec. lit. C. n. 27. A quibus omnibus abstrahendo, casus in genere est antecedens propositionis hypotheticae, applicando vero ad Jurisprudentiam, tale antecedens dicitur factum, consequens jus; et casus definietur factum in ordine ad jus. III. Hoc sensu Casus jam tum veteribus Jurisconsultis usurpatur in l. 37. D. de Leg. l. 19. pr. de Jurisd. l. 28. f. de noxal. act. l. 12. §. 4. ad exhib. et bis in l. 122. de V. S., dicitur et Species, l. 16. 17. de Jurisd. l. 5. §. 3. ad L. Aquil. l. 5. §. pen. l. 15. P. V. l. 4. de Ventr. insp. l. 5. §. 7. l. 39. §. 2. de admin. tut. l. 2. de reb. eor. qui sub tut. Et factum, quod praeter loca infinita probat illa formula: ex facto quaesitum est, tot Legibus initialis. IV. A Casu ad PERPLEXITATEM. Perplexum, graece aporon exitum non habens, l. 88. D. ad L. Falc., Latinis eleganter caecum, quasi oculis impervium, Virgil. lib. 5. AEn, Parietibus textum caecis iter, et lib. 6, clausi tenebris et carcere caeco, hinc et Medicis intestinum caecum; Perplexum inquam, dicitur a perplectendo vom durcheinander wickeln, plecto vero frequentativum a plico (ut a jacio jacto) quod ipsum a graeco pleko idem significante fluxit. Perplexitas autem proprie dicitur de plicabilibus, quales sunt res flexiles simul et tenaces, et proprium ejus subjectum: Nodus. Inter Nodos Gordius inprimis celebris est, et extat elegans Apologus Joh. Valentini Andreae Mythol. Christ. Manip. 1. Apol. 48. de Nodo ferreis filis constricto quem construxerit Machiavellus et Principem nominaverit; fuisse eum aculeis plenissimum nec nisi Chirothecis tractabilem. Hunc cum Fr. Vieta, summus in Gallis Mathematicus (cui hodierna Analysis, quam vocant Speciosam, a Cartesio aucta, fundamenta maxime debet), sua'Analyseos arte frustra tentasset; ad extremum versa in iram diligentia, malleo aggressum, dissilientibus varie scintillis parum a summo periculo afuisse. Cujus fabulae partem evolvit V. Cl. Dn. Jac. Thomasius in program. Lipsiensi aliquo de Machiavellismo anno 1662. V. A corporalibus ad incorporalia frequenti Metaphora translata voce, Nodus pro omni intricato sumitur, Cic. VIII. Fam. 11. incideramus in difficilem nodum, perplexum pro omni dubio circulari (uti tales quaestiones vocat Accursius in l. Claudius Felix 16. qui pot. in pign. in quibus res ad nodi similitudinem in se ita redeunt, et gyros faciunt, ut quodlibet quasi filum separatim sumendo exitus appareat, at non nunc, cum sibi invicem implicantur, quas solvere Berlich. part. 1. concl. 49. n. 6. eleganter appellat: quadrare circulum), hinc a dubio late dicto differt ut species a genere. Dubium enim a duobus dictum est, quoties quaerimus simul et nescimus, quid e duobus sit eligendum, sed in perplexo pars invenit utraque causas, easque solidas, in dubio stricte dicto, neutra. Est autem ut dubium ita et perplexum vel mentale tantum, seu quoad nos; vel reale tantum, seu a parte rei, in iis nempe ubi veritas rei a voluntate humana pendet, ut in Legibus positivis, in quibus perplexitas realis facile contingit, quia Legislatores homines utique sunt, et statuunt ea, quae se invicem in casu concurrentiae, qui tamen raro contingit, indirecte impediunt, quae vera et unica causa est realis in Jure perplexitatis de qua etiam nos dicemus. Casum igitur (proprie) PERPLEXUM definio (eum, qui realiter in jure dubius est ob) copulationem contingentem plurium in facto eum effectum juris habentium, qui nunc mutuo concursu impeditur. In Antinomia autem ipsarum immediate legum pugna est, quanquam et perplexitas Antinomia quaedam indirecta dici potest. Caeterum exemplis mox omnia erunt clariora. VI. Vidimus quid casus perplexi sint, circumspiciamus Alexandri gladium quem nimis ex vero dixeris: DECISIONEM, seu quid proposito tali casu sit statuendum. Scilicet: duro nodo durus cuneus! Caeterum alii putant (1) nihil statuendum, §. 7., alii aliquid: ALIQVID ex facto vel jure: EX FACto, quod suadebit vel (2) sors, §. 8., vel judicis arbitrium, JUDICIS ARBITRIUM vel (3) liberum, §. 7., vel (4) regulatum, §. 10., quanquam regulae illae non tam juris sunt, quam commoditatis, humanitatis, aequitatis, etc. EX JURE mero (5) nos §. 11. 12. seqq. rem decidendam arbitramur, cribratis opinionibus extremam quasi graviorem et in fundo residentem eligentes. Nam sententias de industria sic disposuimus, ut gradibus speratae certitudinis crescant. Et si ex jure decidi res potest, sequitur quod decidi etiam ex eo debeat, quia ad subsidiaria remedia non nisi cum necesse est, confugiendum. VII. Nihil igitur statuendum, sed judicem pronunciare debere sibi non liquere, in causa incerti possessorii censent Jac. de Aretio in l. un. n. 11. C. uti poss. Specul. in tit. de petit. et possess. §. 1. n. 32. v. et nota; idem obiter Bald. in l. 3. C. de sent. et interloc. omn. jud. Imola in c. licet causam n. 24. de Prob. Et in casu quo judicis conscientia ab actis et probatis dissidet, neque secundum acta judicandum (quod tamen volebat Johannes Glossator, et Cujac. XII. obs. 1. et est communis) neque secundum conscientiam (ut volebant Covarruv. I. Resol. 1. Fr. Balduin. pr. J. de Off. Jud. Hottoman. Ill. quaest. 20.), sed supersedendum arbitrantur Alciat. in e. 1. n. 91. de Off. Ordin. Donell. 26. eom. 1. Coras. miscell. IV. 20. n. 11. Ita Areopagitae causam Protagorae et Evathli, de qua infra §. 16., in longissimum diem distulere; et iidem in causa mulieris, quae virum et filium interemit, quod ab his optimae indolis juvenem, quem ex priore viro enixa erat, occisum conperisset, a Dolabella Proconsule Asiae ad se rejecta, accusatorem et ream post 100 annos redire jusserunt, Valer. Max. VIII. 1. sect. 3. num, 2. Gell. XII. 7. Simile Orestis facinus, is matrem Clytemnestram adulterio, et patris sui Agamemnonis caede pollutam filius trucidavit, et furiis conscientiae agitatus ad extremum stitit se Areopagitarum Judicio. Ibi agitata re, par calculorum nigrorum alborumque numerus evasit: sed Minerva praeses judicii animadversa re album adjecit de suo. Ita Orestes absolvitur, et furiae quievere. Unde proverbium: Minervae Calculus (cujus rationem hanc in Chil. 3. cent. 4. n. 53. Erasmus non penetravit). Qua fabula signari volunt, in dubio reum absolvendum. Unde ad §. 12. casus hic potius referendus est, sed similitudine exempli maluimus hic praeoccupare. Simillimus quoque casus, quem Valerius Maxim. refert d. l. n.1.: quaedam matrem fusti interfecerat, dolore liberorum commota ab avia filiae infensa necatorum, parricidiumque ulta parricidio. Qua de re M. Popilius Loenas, Praetor, nihil pronunciavit. L. Fimbria judex electus de sponsione, quam quis cum adversario fecerat, quod esset vir bonus, judicare noluit, ne vel probatum Virum famas poliaret; vel juraret, virum bonum esse, cum ea res innumerabilibus laudibus contineatur, Valer. Max. VII. 2. sect. 1. n. 4. Cum vir integrae existimationis ageret contra hominem improbum ex mutui capite, sed probationibus deficeretur; Gellius, judex lectus, pronunciare noluit, juravitque sibi non liquere Gell. XIV. 2., idque licuisse judicibus ostendit l. 13. §. 4. de recept, qui arb. l. 36. de re jud. Sedhodie fieri debere negat Treutler. 12. 17. et de ordinariis magistratibus, quibus necessitas juris reddendi imposita est, consentit Bachov. ad d. l., quo pertinet eorum sententia, qui statuunt judicem inferiorem referre dubia ad superiorem debere. Qualibus consultationibus constat totus liber ultimus Epistolarum Plinii, add. l. 6. §. 2. D. de off. Procons. et Leg. l. 14. ,erb. consules nos, de off. praesid. Et si hodieque reducatur, minime tantum Juris controversi fore ait solidissimus Nicol. Vigelius Meth. Jur. controv. prooem. seu Rat. Legendi fol. 2. Et faciendum quasi jure devolutionis (uti cum intra trimestre inferior ordinarius non praevidet, devolvitur in praebendis jus eligendi ad proximum superiorem, c. 41. de Elect.), ut non pronunciante inferiore pronunciet superior: Idque in beneficialibus in specie approbat Geminian. in e. eum qui: de eo qui mitt. in possess. col. pen. v. quid si Fr. de Marchis p. 1. qu. 1149 n. 3. Joh, Igneus in l. 3. §. si cum omnes 4. n. 37. et 38. D. de SCt. Silan. Sedhoc remedium bonum quidem, nihil tamen facit ad hanc rem, quia non quaerimus a quo, sed quid in proposito casu vel ab ipso demum Principe sit judicandum. VIII. Sorte rem dirimendam, dicit Gl. in c. non exemplo 26. q. 2. e. licet causam 9. de Prob. ad v. uti possidetis. Felin. ibid. n. 48. Bero jus n. 59. Decius n. 28. per l. 14. D. de Judie. l. ult. pr. C. eom. de Leg. Sed ad l. 14. resp. eam non ad merita causae sed ordinationem processus pertinere: ad l. ult. resp. ibi non casum controversum sorte decidi, sedmodum finiendae optionis praescribi. Nec obstat, quod ita DEO res commissa intelligatur, cujus judicium justissimum est. Nam hoc est quasi tentatio DEI, uti in purgationibus vulgaribus, c. fin. de purg. vulg., neque enim hic extraordinarium auxilium DEUS ea in re promisit Caeterum Bartolus in concursu perplexo creditorum, non quidem modum pronunciandi judici, cautelam tamen partibus hanc tradit: si hypothecarius unus possessionem habens rem vendat, neque rem concurrentes caeteros vindicare posse, quia bona fide et justo titulo emerit tertius, arg. l. 12. §. Papinianus respondit 5. D. qui pot. in pign., neque pecuniam petere, quia venditor suum recepit. Sedhoc Bartoli consilium refutant H. Pistor. l. 3. q. 20. num. 20. Berlich. p.1. concl. 49. n. 24. Certe et rem videntur vindicare posse, actione hypothecaria (quia in d. §. 5. alius casus est, ubi primus possessionem habens, quia indubie primus est, vendit et residuum ultra suum creditum restituit secundo) et condicere avenditore, quod plus accepit(arg. Carpz. p. 1. c. 25. d. 180. quod priores hypothecarii solutum posterioribus jure repetere possint) ultra suam ratam, quia pares sunt. IX. Liberum Judicis arbitrium admittunt, qui introducunt casus pro amico, seu tam dubios, ut liceat in iis alterutri parti gratificari. Quod putat Igneus d. l. n. 40. Joh. Bapt. Asin. in l. ult. D. de religios. et sumt. fun. Tiraquell. tr. de Jur. Primog. q. 17. opin. 2. n. 5. Claud. Marmer. in l. naturaliter §. nihil commune. n. 92. D. dc acquir. poss. Fr. de

Marchis l. c. q. 1148. n. 1. (qui dicit in talib. optimum esse Judicem habere amicum et favorabilem) Matth. de Afflict. de eis. 385. et 422. num. 15. Bachov. ad Tr. p. 1. disp. 1. th. 1. lit. B. Amicitiae causa posse judicem mitigare poenam putat Tiraquell. tr. de poen. temper. eaus. 16. et Joh. Althus. in Dicaeol. lib. 1. c. 99. n. 66. Theophrastus quoque, et Gellius I. 3. in amici causa capitis famae, aut summae fortunarum, licere declinare de via, utque magna aeris lamina parva argenti pretiosior sit, ita magnae necessitatis causa honestatem parumper relinqui posse. Sed casus pro amico refutant Bald. consil. 420. eol. 2. v. sed si pari modo. Navarr. in eap. si quis autem n. 130. de poenitent. dist. 7. Menoch. remed. retin poss. 3. num. 767. seqq. Tessaur. de eis. 89. et 206. (qui casus pro amico appellat pro diabolo) Nic. Vigel. Meth. jur. controv. prooem. n. 20. Treutler. p. 1. disp. 1. th. 1. lit. b. Besold. in Delibat. jurid. ad l. 10. D. de Just. et Jur. Valent. Arithmaeus peric. 1. disp. 1. th. 4. Et certe liberum arbitrium judici non competit, nisi concessum expresse probet, ab habente (ex quibus verbis illud concessum videatur, late explicat Menoeh. arbitr. jud. lib. 1. q. 7. et 8.). Habet autem liberum arbitrium ne Princeps quidem in foro interno, et si fortasse in externo quoad validitatem rei judicatae. X. Regulatum Judicis arbitrium, ubi res ex jure decidi non potest, regulas sequitur charitatis, aequitatis, humanitatis, commoditatis, utilitatis, etc. Nempe Judicem debere pro indigentiore judicare, putat Johanne.s Leib tr. vom Vorgang der Gläubiger edito Noriberg. in form. 12. anno 1647. pag. 69., pro meliore Gellius XIV. 2. l. e., pro sententia humaniore l. 11. §. fin. D. de reb. dub. l. 56. dc R. J., pro favorabiliore e. odia 15. de R. J. in 6., pro libertate l. 24. pr. de manumiss. l. 20. de R. Jur., pro dote l. 85. pr. de R. J., pro matrimonio e. licet ex quadam 47. in fin. de Testib., pro eo potius qui damnum vitat, quam lucrum captat, l. 33. 41. de R. J. Quidam putant posse partes in casu dubio compelli ad Transactionem, ita Zasius ad l. 2. §. ex his n. 12. D. de V. O. Trcutler. l. e., quod recte refutat Baehov. ibid., cum ne validum quidem futurum sit, quod coactum est. Illud M. Salvii Othonis imitentur qui volunt, velle debent, qui per facultates possunt, id est Principes; hic Judex datus, rem controversam ab uno litigantium emit, alteri donavit, factoque hoc privato futuro splendori praelusit. Vid. Fulgos. in Memorabil. lib. 8. c. 2. n. 2. XI. Nos speramus ex mero jure decidi omnes casus posse, Gloss. Landrecht. 1. 33. n. 2. (wenn es ist kein Sache, do thu das Recht zu, als die Ertzney zu der Seuche, id est nullam esse causam, cui jure occurri non possit, uti nullus sit morbus qui omnem prorsus medicinam respuat) et Treutler. d. l. Dissentit Bachovius, quia Legum positivarum interpretatio admodum sit incerta, et ob opinionum communium saepe communes, pelagus incertum saepe sit quae opinio magis sit usu recepta. Sed quia Leges positivae civili ratione nituntur jus naturae et gentium velut in modum exceptionis determinante, ac specialius restringente; hinc jus istud naturae et gentium in proposito aliquo casu tamdiu obtinebit, donec contrarium lege, quasi pacto universali populi (nam etiam quod Princeps leges ferre possit, ex populi in eum consensu descendit) introductum probetur. Quod si jam interpretatio incerta est, adhibendae regulae interpretandi rationis naturalis, et etsi pro utraque parte aequales regulae et praesumtiones militent, judicandum contra eum, qui se in Lege aliqua positiva, quam tamen introductam satis probare non potest, fundat. Ita patet omnia ex mero jure naturae et gentium in effectu semper decidi, quibus nihil incertum esse, ipse Bachovius fatebitur. Hoc igitur supposito talia decidi jure posse ruunt opiniones praecedentes omnes, quia existente primario cessat subsidiarium, l. 1. §. 3. de dol. mal. XII. Sed distinctione rem expediemus: in CASU PERPLEXO vel est dispositio, vel concursus, DISPOSITIO PERPLEXA est, quando intelligi potest, quis actor, quis reus; et quaestio est utrum actori jus competat, isque (vel ii, si plures actores sunt) fundat se in aliquo perplexo actu, qui actus, quia voluntarius est;et disponit aliquid circa rem disponentis, vocatur a me dispositio: igitur hoc casu ab uno tantum latere, actoris nempe, seu potius allegantis (nam et reus in exceptione perplexa se fundare potest, et tum pro actore habendus est) existit perplexitas. Unde facile colligitur nostra REGULA I. DISPOSITIO PERPLEXA INVALIDA EST, ET QUI SE SUPER EA FUNDAT, NIL OBTINET. Adde l. 188. de R. J. l. 14. C. de fid. instrum., quo pertinet regula: in dubio reum absolvendum, l. 41. l. 125. D. de R. J. l. 4. C. de Edend. Rutg. Ruland. de Commissar. p. 1. lib. 2. c. 19. n, 13. Quod fit in effectu nihil pronunciando, v. supr. §. 7. Fit antem Dispositio perplexa variis modis inprimis ob adjectionem aliquam, v. g. Conditionem, quae conditionato vel incompatibilis, §. 13., est, vel identica, §. 14., item ob plures personas, sibi invicem obstantes, nam qui in dispositione perplexa se fundat, vel simplex est, d. §. 13. et 14. seqq., vel duplex, hinc dispositio circularis, §. 17. XIII. INCOMPATIBILIS CONDITIO est, cum contrarium contrarii conditio est vel directe, v. g. si haeres non eris, haeres esto, ubi quis sibi substituitur, l. 9. §. fin. D. de V. P. S., qui erat CASUS I., vel indirecte, v. g. II. Testator, qui jam tum dodrantem legatis exhausit, Titio ita 100 legat, si Legi Falcidiae in suo testamento locus non sit, quae conditio cum legato tali propter ipsius testatoris factum incompatibilis, et hic brevissime sensus est obscurae legis 88. D, ad L, Falc. quam quasi in Syllogismos redegit Dn. Rebhan. in Hodeg. Jur. p. 294. XIV. IDENTICA CONDITIO etiam est vel directa, vel indirecta. DIRECTAM exprimit illud Germanorum: III. warte biß du gehest, id est: gehe erst, wenn du schon gehest. INDIRECTAE exempla sunt: IV. Si soeius bonorum meorum manseris, l. 4. de Cond. Inst. V. Si servum haereditarium manumiseris, d. l. 4. §. 1. l. 20. eod., quae omnia te haeredem jure stricto jam esse supponunt, haeres esto. Item VI. Si petiero, dare spondes ? cum ante impletam Conditionem petere non possim, et impleatur ea demum petendo, nisivocem petendi benignius explices, nunquam poterit impleri, l. 48. de V. O. XV. Similis farinae est: VII. Stichus liber, et postea, vel si liber erit, haeres esto. Quae institutio et libertatis datio stricto jure perplexa est, sed favore libertatis illud postea detrahitur, l. 9. §. 14. l. 51. D. de H. J. Perplexitatem fortasse non quivis animadvertet, ergo ostendamus. Voluere nempe Jurisconsulti veteres servum haeredem institutum prius haeredem esse intelligi, et in personam testatoris transire, deinde videri a seipso accipere libertatem, l. 6. §. 4. D. d. t. l, 2. §. 3. de stat. Lib., quia servus est necessarius haeres, nullus autem liber et extraneus necessarius haeres est, si igitur prius liber fieret, esset in ejus potestate, an velit haeres esse, quare ne hoc sit in ejus potestate, expectet prius dum possit haeres esse. Unde cum Jure libertas suspendatur ex haereditate, si contra voluntate Testatoris haereditas suspendatur ex libertate, erit manifesta perplexitas. Huc pertinet l. 21. §. 1. junct. l. 22. D. eod. ubi dicitur: servo libertas pure, haereditas sub Conditione dari potest, ut tamen utrumque ex conditione pendeat. Quomodo igitur et quare inquies utrumque, ex conditione pendet? Resp. quia in libertatibus legatis, dies demum cedit ab adita haereditate, unde, quia pendente institutione haeredis scripti haereditas adiri non potest, hinc mirum non est, libertatem etiam pure datam, suspendendam esse, dum conditio extiterit institutionis, per l. un. §. 6. Cod. de Cad. toll., quod si eadem deficiat, perinde erit ac si libertas sine haereditate data fuisset, h. e. secundum distinctionem, utrum in hac alius sit scriptus haeres, qui haereditatem adeat, vel non, ac priore quidem casu competat, posteriore vero extinguatur, d. l. un. XVI. Ex hoc capite vulgo VIII. perplexam faciunt controversiam Rhetoris a discipulo certam summam stipulantis, tum dandam, cum discipulus primam causam obtinuisset. Discipulus moram in orandis causis facit, Rhetor igitur agit ipse contra eum hoc modo: Hac, inquit, causa, seu vinces, ex pacto mihi tenebere; seu vinceris, ex re judicata: Cui discipulus contra, hac, inquit, causa, seu vincam, nihil tibi ex re judicata debebo; seu vincar, nihil ex pacto. Praeceptorem Protagoram, discipulum Evathlum, Judices Areopagitas faciunt Gellius V.10. Apulej. III.Florid. At in Prolegomenis Rhetoricorum Hermogenis ille Corax, hic Tisias dicitur, Hieronem vero Judicem acclamasse dubium sententiae: Kakoi korakes, kakon oon. Certe Quintilianus tam Coraca et Tisiam Siculos, quam Protagoram et Evathlum, de praeceptis Rhetoricae scripsisse refert, Inst. or. III. 1. Controversiam illam soli, quod sciam, decidere conati sunt Laur. Vall. lib. 3. Dialect. et Joh. Caramuel a Lobkowiz. IX. Metalog. fol. 444., uterque pro praeceptore ex principiis aequitatis magis quam juris. Et Caramuelis sententiam ex professo expendimus in Specimine nostro Quaestionum Philosophicarum ex jure collectarum, q. 12. Nostra est, hunc casum immerito referri inter perplexos. Nam Respublica in qua agitatur haec quaestio, plus tempore petentem vel amissione litis punit, ut olim Romani §. si quis agens 33. J. de Act. Paul. sent. lib. 1. t. 10. de plus petendo, et lib. 2. t. 2. de pignoribus §. compensatio, (vel aliis poenis uti Constitutio Zenonis et Justiniani in l.1. 2.C. de plus petit.), vel denique ex Jure gentium amissione instantiae, uti hodie moris est; illo casu victus est Protagoras, hoc vicit. Nam Protagoras cum petat a Discipulo salarium antequam dies cesserit ac venerit, conditioque fuerit adimpleta (conditio enim salarii est: victoria primae causae), haud dubie plus tempore petiisse videbitur. Igitur cadet causa in hac instantia prima vice, eoque ipso implebitur conditio salarii, quia eo ipso Evathlus primam causam obtinuit. Igitur jam vere competit Protagorae actio contra Evathlum, nulla amplius exceptione infirmabilis, ne rei judicatae quidem, quia Evathlus ob exceptionem non peremtoriam, sed dilatoriam non a lite sed instantia est absolutus. Ita aequitas et jus strictum conjungentur, cum in dubio causa Magistri favorabilior esse debeat. XVII. Videamus nunc quando duo pluresve in perplexa dispositione se fundant, ipsi incerti, quis eorum jus habeat contra tertium; hi se mutuo perimunt, ut ex fratribus Cadmaeis unus eominus ense ferit, jaculo cadit eminus ipse. Quo pertinet IX. CASUS legis 15. et 16. D. de Stat. Hom. Ar scusa si tres pepererit testamento jussa est libera esse. Parit primo unum (vel duos) qui haud dubie servus nascitur, quippe ex serva, conditione nondum impleta; deinde tres (vel duos) ex quibus ultimus erit liber, quippe tribus (uno separatim, duobus cum ultimo) natis conditio impleta est. At quid si non appareat, quis ultimus fuerit? cum non appareat, quis quem vincat, nec per rationem juris liberi omnes esse possint, mutuo sibi impedient libertatem. Favore tamen libertatis l. 16. C. de fid. lib. in casu non absimili determinat omnes liberos fore. XVIII. Pertinent huc quoque DISPOSITIONES CIRCULARES eaeque vel Incompatibiles, vel Identicae. Incompatibilis species est X. l. 9. D. de V. O. a Cajo duo stipulantur: Titius, si Sejo non dederis, mihi dare spondes? Sejus: si Titio non dederis, mihi dare spondes ? Spondeo. Quo casu non dubio stricto jure neutrum petere posse. Sed in d. l. 9. contrarium respondetur, quia benignius explicatur eorum sententia, quasi voluerint tantum se duos reos credendi constituere, in quibus alias ipso jure sic comparatum est, ut si uni detur, expiret erga alterum obligatio. XI. Identicae species est: si Titius haeres erit, Sejus haeres esto,. si Sejus haeres erit, Titius haeres esto, qualis institutio invalida est l. 16. de Cond. Inst. XIX. Post Dispositiones perplexas sequitur CONCURSUS PERPLEXUS, in quo, contra quam in dispositione, non intelligi potest, quis actor, quis reus; nec quaestio est utrum alicui jus competat, sed posito omnibus competere, quis alteri sit praeferendus, in quaestionibus ordinis seu prioritatis. Talis perplexitas est ad minimum inter tria, si nempe A praecedat to B, B praecedat to C, et nihilominus, quod totam rem perplexam et circularem efficit in eadem serie, ex alio principio, C praecedat to A. Sunt autem in omni concursu perplexo consideranda 4. (1.) Casus, id est enumeratio concurrentium, v. g. A. B. C. (2.) Fundamenta Locationis, seu positiones, quae ad minimum sunt, tres, sic: Positio 1. A praecedit B. Positio 2. B praecedit C. Positio 3. C praecedit A. (3.) Schema perplexitatis est vel immobile, vel mobile. Immobile enumerando tres Vias: Schema Mobile in frontispicio dissertatiunculae locavimus, in quo uno omnes viae repraesentantur, quia triangulum circulo inscriptum mobile est, et modo hoc, modo illud loco primo, medio, ultimo applicari, et quid emergat observari potest. Fundo autem immobili inscripta sunt loca, quia Locus immobilis esse debet; triangulo mobili in cuspide, personae; quia de iis variae sententiae et ordines et viae sunt. Semper tamen A immediatum manet to B, B to C, C to A. Inter locum autem I. et II., item II. et III. semper obtinet to PER, inter locum III. et I. to CONTRA, quia cum caetera pulchre procedunt, semper quod in ultimo loco ponitur expostulat, et dicit hoc fieri contra aliquam positionum, et vult ipsi primo praeponi. XX. Perplexitas autem horum casuum populariter facillime ostendi potest, quod ibi rerum concurrentium nullum poni possit loco I., nullum loco III,, seu ultimo, quia quolibet assumto aliquod datur prius et posterius. Id quod inter res finitas evenire non potest nisi in situ in se redeunte, seu circulari. Sed est contra naturam ordinis, in quo necessario prius et posterius datur. In Circulo autem principium et finis est thesei tantum non natura, cum tamen in jure nihil ex mero arbitrio praeponi vel postponi debeat. Aliud est, quando res ipsa certum principium inchoandi vel finiendi suppeditat. Ibi enim ista perplexitas cessat. Quale est v. g. si persona A, sciens personam B se posteriorem, esse priorem persona C, nihilominus cum persona C paciscatur, quod ea posterior esse velit, eo ipse fiet posterior persona B, ex ipso enim pacto personae A, priori juri derogante, habemus incipiendi fundamentum. Unde Creditor hypothecarius in pignus tertii creditoris consentiens, etiam secundo posterior fit, et transit in tertii locum, ut habet Dn. Carpzovius piae memoriae, fax illustris Saxonici juris paucis ab hinc mensibus Lipsiae cum summo omnium dolore extincta, ad p. 1. Const. Elect. 28. d. 131., cujus ego Viri autoritate tanto libentius utor, quanto et praxi propior est, et plus habet iu foro Saxonico Electorali autoritatis. Similiter si Princeps A rejecerit post C, rejecisse etiam intelligetur post B, per C. authoritate Martini 7. de concess. praeb. in 6. Nam voluntas subditi in voluntate Principis continetur, Th. Hobbes Elementis de Cive e. 5. n. 6. 7. Et similiter datur in hoc principium numerandi, perinde ac si ipse subditus sit pactus esset. Aliud est si Princeps alia verborum parte nihilominus B postposuerit to A, tunc enim manebit perplexitas. Praeterea comparando positiones, si una pugnantium altera fortior est, v. g. una ex jure speciali, altera ex communi descendit, una alteram vincit, et victa non adesse intelligitur, cessatque perplexitas. XXI. Ut autem in proximis casibus resolutio, ita in aliis ORIGO PERPLEXITATIS est a celeberrima regula: si vineo vincentem te, multo magis vinco te ipsum, per l. de accessionibus 14. §. et si mihi pignori. 3. D. de divers. et temp. praescript., seu, ut ego enunciare malo: Prior priore est prior posteriore. Quae ex intima Philosophia fluxit, et longe altius abstrahi potest, nam et causa causae est causa causati, et genus generis est genus speciei, et requisitum requisiti est requisitum requirentis, et conditio conditionis est conditio conditionati, et simile simili est simile simulacro, et subjectum subjecti est subjectum praedicati, et pars partis est pars totius. Quae omnes regulae etiam inverti possunt, sic v. g.: Totum totius est totum partis, praedicatum praedicati est praedicatum subjecti. Quales regulas omnes cum Everhardo in Locis Legalibus appellare possis: argumentum a primo ad ultimum. Putet igitur aliquis generaliter sic dici posse: Si est A ad B, ut B ad C, similiter erit A ad C. Quod verum est tum in actibus, tum in relationibus. In actibus indeterminatis, et generalibus nec cum speciali qualitate, quam forte efficiunt, sumtis, v. g. in genere physice loquendo verum est: impellens impellentis, esse impellens impulsi, per longam consequentiam, nec semper sensibilem, tamen modi cessant, nam v. g. etsi ego lapidem fortiter impulero, non tamen semper lapis rem, evanescente ob spatium impetu. Tales actus speciales sunt: amare, Societatem contrahere, manumittere, locare, mandare. Unde amicus amici meus amicus non statim est, Gl. in d. l. 14. lit. p. ad '. debet. Socius socii meus socius non est, l. 19. 20. pro soc. l. 47. §. 1. de R. J., neque libertus liberti mei meus libertus est, l. 105. de V. S. Si ego tibi mandavero, tu alii, non videtur meo jussu factum per l. 6. D. quod vi aut clam. Neque coloni mei aut inquilini colonus inquilinusve, meus colonus aut inquilinus est, quod et velle videtur tametsi subobscure, l. 20. D. de ,i et vi armata, nisi dicas d. l. fin. sc. 20.ff. unde vi hoc velle, quod propter dejectionem etiam secundi inquilini vel secundi coloni domino detur interdictum unde vi, maxime juncta l. 30. §. fin. ff. de acquir. poss. Et haec de actibus. Relationes similiter sunt vel indeterminatae, vel determinatae seu quantitatem continentes. In his non procedit catena haec, seu Sorites, v. g. duplum dupli non est duplum simpli, sed quadruplum. Quo pertinet in relatione situs quantitas distantiae, seu gradus, v. g. proximus proximo non est proximus primo, et pater patris non est pater filii, sed avus; et avus avi non est avus nepotis, sed abavus. Quia termini: Proximus, pater, avus, indistantiam vel distantiae quantitatem continent. Si vero loco patris, avi, filii sumamus terminum indeterminatum parentis et liberorum (quia et avus est parens, et nepotes sunt liberi) procedit: parens parentis est parens liberorum: Similiter si loco proximi et primi dicamus prior et posterior, emerget verissimum hoc: Posterior posteriore est posterior priore, vel contra: Prior priore est prior posteriore, scilicet in eadem serie. Sic accepta regula est illimitabilis, et contrarium implicat contradictionem. XXII. Doctorum vero ingenium miratus sum, qui axioma hoc, quod sic enunciant: Si vinco vincentem te etc., quoties favet adorant; quoties adversum est, elevant; nec minus cum dotem caeteris praeferri debere argumentantur, hac regula abutuntur. Nam incipiunt in ratiocinando ubi volunt, ab eo nempe, quem praelatum mallent, quasi nihil intersit, sed hoc ipsum in his gyris multum refert. Uti in puerorum dinumerationibus circularibus, quibus experiuntur, per ambages, quis denique supersit; et in ludo regio, im Königsspiel, multum interest, quae manus primum substernatur. Et in talibus eventus etiam calculo praenosci potest, Schwenter. Delic. Mathem. p. 1. prop. 47. Quo pertinet elegans Josephi in specu demersi historia, nam cum socii convenissent, ut sorte ducti semper duo se mutuo confoderent, ipse rem sic ordinavit, ut ad extremum cum imbecilli Judaeo superesset, cui facile quietem persuasit, ut ipse refert Bell. Jud. VI. 71. 72. et Egesipp. III. 18. Apud eundem Schwenterum, insignem quondam Academiae huius (Noricae) Mathematicum, p. 1. pr. 46. d. l. refertur simile quid de R. Aben Esra. Recte igitur in illos, qui in his perplexis pro lubitu incipiunt, torqueri potest illud Diogenis, nisi fallor; nam cum Sophista objiceret: ego sum homo, quod ego sum tu non es, tu igitur non es homo; Bene habet, inquit, si a me inceperis. XXIII. Quoties igitur ipsis ab alia parte hoc objicitur (v. g. cum ipsi argumentantur: Dos posterior praecedit hypothecam tacitam anteriorem, ista expressam intermediam, E. et dos hanc; et objicitur: imo vero incipite ab hhyotheca expressa, hoc modo: Hypotheca expressa intermedia praecedit dotem posteriorem, dos tacitam anteriorem, E. et illa hanc; vel sic: Hypotheca anterior tacita praecedit intermediam expressam, haec dotem posteriorem, E. et illa hanc), statim regerent: istam regulam si vineo ctc. in posterioribus duabus viis fallere. Cur igitur non similiter (in via prima) cum doti favetis, fallit? Propterea, inquient, quia in dubio pro dote pronunciandum, l. 85. pr. de R. J. Sed favores tales tum demum adhiberi debent, cum decisio aliter haberi non potest, quod contingit aliquando in dubiis facti, et de iis intelligenda d. l. 85., non in dubiis juris, qui semper tandem accurate decidi possunt, supra §. 11. Quare accurate sic dicendum: in talibus casibus regula: si ,inco vincentem te etc. non fallit; quia nullus alterum vincit in effectu, mutua victoria proprie non victoria, sed paritas appellatur. Cum igitur vincant singula et vincantur a singulis per latus singulorum, omnia erunt paria. Conceditur igitur regula, consequentia, seu Major: Si vinco ,incentem te, vineo te ipsum; negatur applicatio, et antecedens, seu Minor: QUOD 'incam vincentem te, quia ab ipso iterum vincor per latus tuum, qui alias me vincis. Vulgo sic limitant: Cum vinco vincentem te, te ipsum vinco; dummodo idem sit modus vincendi (v. g. Ulysses Ajacem vicit, Ajax aliquando Hectorem, Ergone et Ulysses Hectorem? quod falsum est; quia Ajax Hectorem tunc fortitudine, Ulysses Ajacem eloquio). Gloss. ad d. l. 14. D. de div. et temp. praeseript. Gl. Petrus et Cynus ad Auth. Licet. C. de nat. lib. lit. m. Joh. Andreae Bononiensis in addit. ad Gloss. e. 7. de concess. praeb. in 6. Oldrad. consil. 189. fol. 62. Bart. ad d. l. 14. ad d. l. 16. qui pot. in pign. et ad d. l. 2. D. ad Sct. Tertull. A bb. et Felin. in e. pastoralis in pr. de Off. Ordinar. Lambert. de Ramponibus in d. l. 16. Salicetus in Auth. quo jure, C. qui pot. in pign. Roman. consil. 436. et consil. 28. lib. 4. Covarruv. var. Resol. I. 7. n. 3. E,erhard. Loe. Legal. a primo ad ultim. Donellus ad l. assiduis, C. qui pot. in pign. n. 9. in med. v. Sed hoc dictum tunc locum habet. Joh. Robertus lib. 3. Animadvers. c. 14. fin. v. quod illi regulae tunc locus sit. Andr. Rauchbar. p. 1. q. 4. n. 33. Josias Nolden de Stat. Nobil. c. 10. n. 107. Dissentiunt recte, licet obiter tantum, Berlich. p. 1. concl. 49. n. 27. Dn. Carpzov. p. m. p. 1. const. 28. def. 175. n. 7. Et certe limitatio ista incongrua est, tametsi communis. Ambiguitas est in voce vincendi, Vincere enim est non tam praecedere ordine, quam excellere dignitate, licet dignitas quandoque sit fundamentum ordinis. Loquamur magis proprie, et enunciemus regulam ut supra: prior priore est prior posteriore, sic cadet statim de Ajace et Ulysse cavillatio. Et unica limitatio adjici debet: in eadem serie, v. g. non sequitur, Titius Cajo in illo collegio est prior, et Caius Sejo, E. et in hoc collegio Titius Sejo est prior. In eodem collegio tamen si haec duo certa sunt (1) Titius Sejo est prior (2) Sejus Cajo, quamcunque ob causam id fiat, eo ipso, si omnes tres simul in una linea stent, necessario etiam Titius Cajo erit prior et contrarium dicere, est nugari. Nostra igitur de mutua victoria, et hinc orta paritate commodior, ni fallor, responsio est, qua non regulam destruimus, sed subsumtionem oppugnamus. XXIV. Cum igitur in Concursu de jure concurrentium non dubitetur, sed de ordine jurium, per §. 17., et in casu ejusmodi perplexo sint pares, per §. 23., res ad quam concurrunt, fiet communis, si fieri potest; sin minus, uterque excidet, quia causa non est cur unus prae altero sit admittendus. Quare, ut haec distincte tractemus, duae emergent Conclusiones. Conclusio I. quae est in toto hoc negotio REGULA II. IN CONCURSU PERPLEXO AD REM INDIVISIBILEM, ET INCOMMUNICABILEM CONCURRENTES OMNES CAREBUNT, Quicquid autem incommunicabile est, seu non recipit partes pro indiviso et intellectu constantes, id multo magis erit indivisibile seu non recipiet partes reales: contra omne divisibile multo magis communicabile est. Incommunicabilis est PRAEBENDA seu beneficium, id est plures unum simul habere non possunt pro indiviso, c. majoribus 8. c. tuae fraternitatis 20. c. dilecto 25. de Praebend. (possunt tamen fructus unius, si satis opulenti, consensu impetrato scindi, et sic quilibet accipiet novum titulum seu beneficium, non videbitur divisum vetus, c. vacante 26. eod.), quare per reg. 2. carebit uterque ex perplexo fundamento litigantium, Geminian. in c. eum qui col. penult. de eo qui mitt. in poss. in 6. Fr. de Marchis p. 1. q. 1149. n. 3. Menoch. remed. retin. poss. 3. n. 857., confer e. penult. de Praebend. in 6. ubi dicitur: et quoniam quis eorum jus habeat dubitatur, nos neutrum habere decernimus. Idem juris in LIBERTATE per l. 15. et 16. D. de Stat. Hom., v. sup. §. r7., adde l. 43. de Haered. Instit. l. 31. de manumiss. test. l. 19. 27. de reb. dub., quia nemo pro parte liber esse potest argumento decisionis Justinianeae in t. t. C. de eom. serv. et §. ult. J. de Donat. quae haec est: si ex duobus communem servum habentibusunus manumittat, alterretineat, olim quidem et stricto jure manumittentis portio Dominica retinenti accrescebat, sed hoc Justiniano durum visum, constituit igitur, ut si servus pro parte manumissus retinenti pretium portionis suae dominicae offerret, totus liber esset. Quod ipsum jam dudum in simillimo casu decisum est a Juliano in l. 30. D. de liberali caus. Ubi elegans ad rem praesentem quaestio fere ut in l. 16. qui pot. in pign. a nullo, quod sciam, adhibita in hoc negotio. Nimirum duo petunt hominem, pro parte dimidia quisque, alter vincit, alter vincitur. Et sequetur servum pro parte liberum esse, atopon. Quid igitur? Sabinus, Cassius, et stricto jure ipse Julianus putant, victoris totum esse, quia pro qua parte liber est, nullius est, et sic alteri accrescit. Idem tamen Julianus ex bono et aequo sic censet: cogendos judices ut in utraque causa idem pronuncient, sin consensus non contingat, favore libertatis liberum fore, sedvictori dimidium aestimationis suae praestiturum, confer l. 9. §. 2. D. eod. XXV. Sic et in TUTELA. Testator voluit Titium Tutorem esse, duo sunt Titii, nec apparet, quem voluerit: cum tutela sit indivisibilis, apparet enim testatorem Unum tantum Titium velle, neuter tutor erit, per l. 30. D. de Test. Tutel. Quid de POSSESSIONE? si ad eam plures perplexo jure concurrant? cum possessio sit indivisibilis, seu plures in solidum, eodem possessionis genere possidere non possint, l. 3. §. 5. de acquir. possess., sequestrandam putavit possessionem Butrigarius ad l. un. C. uti possid. seu neutri interim tribuendam. Sed si accuratius considero, falsum illud Proculianorum Principium de indivisibilitate possessionis esse arbitror, verioremque Sabini sententiam in l. 15. §. 4. de Precar. et l. 3. D. uti possid. etiam de una eademque naturali possessione. Nam cum qui in parte rei stat, reliqua animo obiens, totum possidere possit, Paulus in ead. l. 3. §. 1. de acq. poss., quid prohibebit plures simul in ejusdem fundi diversis partibus. Ambos animo possidendi totum stare, assentientem habeo Joh. Fabrum, de castro aliquo in §. retinendae, n. 27. v. si vero et de interdict. Neque de mobilibus aliud dicemus: falsum enim, contra naturam esse, ut quod ego teneam, tu tenere videaris, tametsi Paulus d. l. 3. §. 5. pro comperto habet. Ecce enim si urceum utrinque ansatum eodem tempore ego et Titius oppositis locis apprehendamus, quidni ambo teneamus ant possideamus, cum dici non possit uter magis ant minus possideat. Ergo arg. l. 5. verb. nec enim potest reperiri D. de fidcjuss. et longe ineptius dicatur: Neutrum possidere. Quare et in solidum uterque possidebit, cum altero subtrahente manum, alter nihilominus sustentaturus sit. Taceo si servus communis, imo et amicus possessionem ingrediatur, animo eam pluribus acquirendi; Omnes quibus possidet, in solidum possidere. Dicendum igitur casu perplexo neutrum vinci, id est utrumque in possessione manere, per l. 3. pr. D. uti possidetis. Sed haec ex naturalis seu meri juris principiis disputavi, de caetero Paulo Jurisconsulto controversiam autoritatis (quam ipsi Justinianus dedit, responsaque ejus in Pandectas relata vim legis civilis habere voluit) minime facturus. XXVI. Cum porro dixerimus Praebendas indivisibiles esse, concursus ad eas perplexi exempla videamus. Et est CASUS XII. in c. authoritate Martini 7. de concess. praeb. in 6. In Ecclesia Parmensi Martinus Papa concessit gratiam expectativam Titio A, deinde Bonifacius Cajo B, denique idem Bonifacius Sejo C, cum clausula ut praeferatur omnibus gratiam habentibus a suis antecessoribus, non vero a se. Orta vacantia quaeritur quis prior sit: FUNDAMENTA LOCATIONIS sunt: (1) Titius praefertur Cajo prioritate temporis, (2) Cajus Sejo tum ob cessationem clausulae prioritatem temporis irritantis, (3) Sejus Titio per clausulam expressam, Circulus et PERPLEXITAS manifesta est. SCHEMA non adhibebimus singulatim, contenti semel tum in frontispicio, tum in §. 17. posuisse. Unde quo facilius exempla possint ad Schema applicari, et addidimus hic, et addemus alibi literas A, B, C. DECISIO Pontificis est in d. c. 7. ut I[fn m][fn o] loco ponatur Cajus, secundus, secundo Sejus tertius, IIIt[fn i][fn o] Titius primus. Approbamus nos decisionem, v. supr. 20. §. fin., sed non rationem, quia Pontifex argumentatur ex l. 2. §.17. D. ad Sct. Tertull., sed, ut ibi diximus, est contra rationem juris, talia autem non sunt trahenda ad consequentias, l. 14. l. 39. D. de Legibus. Porro Compostellanus in d. c. 7. alium CASUM XIII. affert: Primus A accipit gratiam generalem, secundus B specialem, tertius C specialem cum clausula, quod omnibus praeferri debeat generalem gratiam habentibus. Fundamenta Locationis sunt ut in praecedenti casu. Ipse Compostellanus primo loco ponit primum, secundo secundum, tertio tertium. Sed recte Gloss. in d. c. 7. lit. e. ad v. primam secundus tuetur contrarium. Eadem enim quae in priori ratio et decisio est. Igitur ponetur secundus loco primo, tertius secundo, primus tertio. Patet igitur in his casibus, perplexitatem cessare. XXVII. Jam ad rem divisibilem et communicabilem: Qnare sequitur Conclusio 2. et in hoc negotio REGULA III. principalis, IN CONCURSU PERPLEXO AD REM DIVISIBILEM AUT COMMUNICAILEM LITIGANTES OBNES ADMITTENTUR PRO RATA. Uti enim, si de facto incertum est, quis prior altero hypothecam v. g. aut arestum nactus sit, concurrunt Creditores pro rata, quod specialiter definitum in Electoratu Saxoniae a Divo Augusto p. 1. c. 28. §. nach jetzo berührtem, v. und da zwo Verpfändungen, et ibi Dn. Carpzov. p. m. def.146. et Ordinatio Processus Divi Johannis Georgii primi t. 44. §. do auch ihrer Zween. Quidni igitur, cum de jure incertitudo est? et quid dubitamus? in casu perplexo litigantes pares sunt, per §. 23. fin. supr., pares autem concurrunt pro rata: daturque aequilibrium justitiae, cum libra paria utrinque pondera sustinet. Idem et aequitati (id est aequalitati Geometricae) congruum. Nam, ut ingeniose definit Vultejus in Jurisp. Rom. pr., aequitas duorum pluriumve proportio est, id est, ut participent de jure pro rata meritorum causae: Quo pertinet, quod in dubio tenendum, quod minimum habet iniquitatis, l. 200. de R. J., Medium nempe, l. 3. D. si pars haer. pet. l. final. 3. §. et si quis 1. C. com. de Legat, add Cujae. X. observ. 4. Quo pertinent qui statuunt dividendam rem Dynus et A lbericus in l. Titiae textores 36. D. de Leg. 1. quorum hic.dicit ita Bononiae observatum. Adde quos fuse citant Tiraquell. tr. de jure primogen. q. 17. opin. 4. et Menoch. Remed. retin poss. 3. n. 755. Et argumentantur ab accrescendi, aut potius non decrescendi jure in quo ab initio quisque habet solidum, concursu fiunt partes, l. 89. D. de L. 3. l. 142. D. de V S. XXVIII. Talis concursus ad rem divisibilem est concursus ad possessionem, v. supr. §. 25., item ad sessionem, §. hic. Haereditatem §. 27. 30. Bona debitoris §. 31. seqq. SESSIONEM putes fortasse indivisibilem, sed contra est. Sint enim duo in eodem Collegio inter se litigantes uter locum tertium tenere debeat, uter quartum; et neuter sit in possessione, cum pendente lite excludi a conventibus non possint, multo minus si negat decidi controversia: consequens est hos duos litigantes esse in eodem loco indefinito, et quasi disjunctivo, ut aut hic aut ille sit in tertio vel quarto loco. Nec obstat regula: non esse possibile, ut ubi ego sedeo tu sedere videaris, l. 3. §. 5. de acq. poss., quam huc applicat Dominicus Arumaeus tr. de Comitiis e. 7. n. 112. Quoniam hoc casu non unus sedet in loco alterius, sed potius in incerto relinquitur, uter in loco tertio sedeat, uter in quarto. Interim ita collocandi sunt, ut non appareat, uter prior sit, uter posterior. Quam in rem recenset complura remedia Dn. Jac. Andr. Crusius novissime, tr. de Jure Sessionis l. 1. c. 7. V. g. (1) remedium alternationis n. 1. sqq. quod inter lineas diversas Saxonicas, item inter Hassiacas placuit, ut alternis Senior lineae praecederet, primus autem actus alternationis determinatur sorte. (2) Remedium sedis extraordinariae, ita in Concilio Tridentino Legato Hispanico Gallis controversiam moventi datus locus extra ordinem e regione Franci, ad latus Secretarii Apostolici, Petr. Sua,is Polanus (id est transpositione literarum: Paulus Sarpius Venetus) Hist. Coneil. Trident. lib. 8. p. 847. Etsi indignabatur Francus, et haud contentus non vinci, etiam vincere volebat. (3) Sessionis promiscuae, Crus. d. l. n. 16., id solitum in actibus Extraordinariis in Comitiis Crus. (ex Arumaeo) lib. 1. c. 1. n. 21. Et nonnunquam in Conviviis, quod, si Novellis fides, nuper Legatus quidam observavit Viennae. (4) Sortis, quod probat Venturus de Valentia, improbat Crus. I. 5. 27. (5) Mensae orbicularis, elegans remedium, quod suadet etiam Crusius I. 7. 11., sed non addidit quam multa praerequirat. Scilicet mensam in medio triclinii positam, ne dignior videatur, qui a tergo tutus se parieti applicare potest; quatuor januas sibi oppositas, alioqui is dignior habetur, qui januam prospicere potest, ad vitandas insidias; in omnibus lateribus fenestras, alioqui qui luci nulli oppositus est inferior videbitur. Imo servatis his omnibus cautelis digniorem putat Schwenterus Delic. Mathem. p. 7. prop. 28. qui orientem prospicit; sic plane rueret remedium mensae orbicularis, sed ab oriente dignitas longius petita est. (6) Absentiae ejusque mutuae (alioqui qui solus abest, possessione cessisse videbitur) de quo remedio Arumaeus de Comit. c. 7. n. 115. XXIX. Concursus Perplexi ad HAEREDITATES ab intestato exempla haec observamus: XIV. ex l. 5. §. 2. D. ad Set. Tertull. CASUS est: Avus emancipat nepotem, nepos superstite matre (A), avo (B), et patre (C) moritur, quid juris? FUNDAMENTA LOCATIONIS: (1) mater excludit avum, l. 2. §. 15. D. eod., (2) avus patrem, per l. 1. §. 2. D. si quis a parente manumiss., (3) et tamen pater matrem, per d. l. 2. §. 15. D. ad Sct. Tertull. Quid igitur? DECIDIT Paulus Jurisconsultus in d. l. 5. §. 2. avum praeferendum. Causam ipse viderit. Mero certe juri consonantius, concurrere avum, patrem, matrem. Occurrit CASUS non absimilis XV. in l. 2. §. 15. D. eod. Defunctus reliquit superstitem, patrem naturalem (A), sed minimam capitis deminutionem passum arrogatione fortasse aut emancipatione, et ita non amplius agnatum, sed cognatum; deinde matrem (B); et denique agnatum fratre remotiorem, v. g. patruum (C). FUNDAMENTA LOCATIONIS sunt: (1) Pater naturalis etiam non agnatus praefertur matri, per l. 2. §. 15. D. ad Sct. Tert., (2) mater ex Scto excludit agnatum, qui non est frater vel soror consanguinea, a fratre excluditur, cum sorore concurrit, §. 4. J. de Sct. Tertull., (3) et tamen agnatus talis excludit Patrem non agnatum, quia agnati vocantur ex LXII. Tabb. ut legitimi, cognati demum his deficientibus ex edicto Praetoris, per §. 4. J. de legit. agn. succ. Quid igitur? Ulpianus in d. §. 17. decidit matrem solum successuram (aut, si soror consanguinea defuncti adsit, cum ea concursuram, §. 18.) Causam ipse viderit. Mero certe juri consonantius concurrere matrem, patrem, agnatum. Argumento hujus §. 17. sed minus recte, utitur Bonifacius in d. c. 7. de concess. praeb. in 6., v. supr. §. 26. XXX. Praecedentes duo casns in Legibus extant, addamus duos elegantes ex interpretibus, conf. Evcrhard. in loc. a prim. ad ult. n. 1. CASUS XVI. Statuto cautum est: agnatos usque tertium gradum inclusive excludere matrem: Moritur igitur aliquis, relicta Amita A, Fratre uterino B, Matre C. FUNDAMENTA LOCATIONIS: (1) Amita excludit matrem, per d. statutum, (2) mater fratrem uterinum, per jus commune, (3) frater uterinus amitam, itidem per jus commune. A lb ericus de Rosate DECIDIT pro Amita in 2. part. Statut. q. III. Et recte, nam quia inter positionem 1. et 3. pugna est, praevalebit haud dubie prima, quia jus speciale derogat communi. Et ab ista voluntate condentis statutum derogatoria habemus principium ab amita incipiendi. Nec obstat statuta strictissime interpretanda, aliud enim interpretatio, aliud necessaria consequentia, qualem praebet regula: si vinco vincentcm te etc., adde §. 20. fin. Similis CASUS XVII. Statutum est: filiam excludi ab agnatis ad gradum tertium inclusive, et agnatos ultra secundum gradum a fratre uterino. Moritur aliquis relicto Fratre uterino A, Amita B, Filia C. FUNDAMENTA LOCATIONIS: (1) Frater uterinus excludit amitam, per d. statut. express., (2) amita filiam, per d. statut. express., (3) filia consanguinea fratrem uterinum, per jus commune. Socin. ,ol. 1. consil. [­[ ]­]. fin. DECIDIT pro Fratre, et recte, per rationem decidendi casus praecedentis. XXXI. Nunc denique ad perplexitatem in CONCURSU CREDITORUM deveniemus. Cujus exempla habent Andr. Rauchbar. p. 1. quaest. 4., apud quem est casus noster 10. 20. [­[ ]­]. 24., Matth. Berlich. p. 1. concl. 49. per totum, apud quem sunt nostri casus concursus creditorum omnes praeter 18. et 22. Ex quo hausit quae de talibus casibus habet Johann Leib supr. cit. §. 10. tr. vom Vorgang der Gläubiger a pag. 62. usque ad 68. quemadmodum alias totus tractatus ex Berlichio extractus est. Porro Dn. Carpzov. p. m. in definitionibus p. 1. e. 28. d. 175. 176. 177. habet casum nostrum 17. 20. 23. et casum 16. repetit in Responsis lib. IV. Resp. 17. Sunt hi, quos dixi omnes juris Saxonici interpretes, et casus nostri 18. 19. 20. 21. sunt juris communis et Saxonici, reliqui Saxonici tantum. Casus tamen 24. et 25. habebant locum ex jure Saxonico D. Augusti, sed cessat eorum perplexitas ex jure Saxonico D. Johannis Georgii primi, postquam constitutiones in Ordinatione Processus hac in parte non parum sunt immutatae. Caeterum, ut hoc quoque addam, in jure Saxonico Joh. Georgius I, Gloriosissimae Record. Princeps armis et toga inclytus, viam monstravit apertissimam, casus istos sine disputatione solvendi. Ita enim loquitur Ord. Proc. t. 43. §. final. wenn man aber fol. 590. Corp. Saxon. p.1. wenn man aber keine Nachricht haben kan, welche dingliche Gerechtigkeit unter den Gläubigen älter sey; soll in solchen Zweifel erstlich das Eheweib ihres eingebrachten Ehegelds, folgends die Mündlein (sc. si habent jus reale cum privilegio, v, g, jus crediti ad emtionem, refectionem) und zum dritten der Fiscus seiner Schuld bezahlet werden, die folgenden aber etc. werden einander gleich gerechnet. Ut igitur in dubio facti, ita in dubio juris mens eadem Serenissimi Legislatoris videtur extitisse, quae etiam in Praxi observatur. XXXII. Jam ad ipsa Exempla, CASUS XVIII. expresse extat in l. Claudius Felix. 16. qui pot. in pign. Claudius Felix eundem fundum tribus oppignoravit: Primo Eutychianae A, Secundo Turboni B, Tertio Titio C; creditor primus contra tertium de suo jure docens, vincitur, et sententia transit in rem judicatam. Accedit mox et secundus, is docet se Eutychiana quidem posteriorem, sed Titio priorem esse. Sperat igitur Eutychiana hujus adventu se jus suum contra Titium indirecte recuperaturum, Titius sperat se per latus Eutychianae etiam hanc superaturum. Quid igitur juris? FUNDAMENTA LOCATIONIS: (r) Primus praecedit secundum prioritate temporis, (2) Secundus tertium ex eodem fundamento, (3) et nihilominus Tertius primum, ob rem judicatam. Nam res judicata pro veritate habetur, l. 207. de R. J. et ut eleganter ait Bachovius ad Tr. I. 1. 1.: verum non nisi unum. Verum, inquit, vel judiciale vel reale est. DECIDENDUM igitur mero jure primo loco ponendum Secundum, secundo Tertium, tertio Primum. Quia pugnant Posit. 1. et 3., sed cum verum judiciale vincat verum reale, in praejudicium ejus, qui sententiam sua culpa passus est rem judicatam fieri, vincet pos. 3. et positio 1. habebitur pro nulla. Decisionem Jurisconsulti Pauli, ut mollissime dicam, non intelligo. Negat restituendam Eutychianam (quanquam id humanissimum), negat Tertium etiam Secundo praeponendum, et hactenus recte. Sed cum negat etiam Secundum Eutychianae praeponi debere, acumen ejus requiro. Nam quid denique decidit, aut quomodo negatis prioribus aliter possibile est? Nam Secundum vult praeponi Tertio, et Tertium Primo in eadem serie: quo posito Secundum etiam Primo praeponi tam est verum, quam ter tria esse novem. Et si aliter dixeris, Secundus post Tertium dejicietur (dejicitur enim post Primum a Paulo, et Primus post Tertium a sententia) et Paulus in hoc ipsum incidit, quod vitat, ut res inter alios judicata alii noceat. Satius autem rem inter alios judicatam alteri prodesse quam nocere, et cum alterutrum necessarium est; qui in culpa est, eum bis plecti quam innocentem semel. Nisi pro Paulo sic respondeamus. Creditores in specie, l. 16. ff. qui pot. in pignor., possunt dupliciter considerari, primo in simultaneo concursu, secundo in hypothecaria seorsim instituenda; si posteriori sensu loquitur Paulus, recte sentit, rem judicatam pro tertio, non profuturam secundo contra primam, quid enim, si prima esset in possessione forte de consensu Tertii post rem judicatam, nunquid non optime dicetur integro jure contra Secundum uti posse, necquicquam obstante re judicata. XXXIII. Sequuntur casus, qui a Doctoribus moventur, et vel communes juri communi et Saxonico simul, vel Saxonico proprii; in Communibus omnibus concurrunt dos et hypotheca, quibus si addas aliam tacitam oritur casus 17., privilegiatam 20., fiscum 21. Igitur in CASU XIX. concurrunt Hypotheca Tacita anterior, A, Expressa intermedia, B, Dos posterior, C. FUNDAMENTA LOCATIONIS: (1) HYPOTHECA TACITA ANTERIOR PRAECEDIT EXPRESSAM INTERMEDIAM per l. 2. et 8. qui pot. in pign. c. qui prior 54. de R. J. in 6. id est prioritate. (2) EXPRESSA INTERMEDIA PRAEFERTUR DOTI POSTERIORI, ita Gl. Bart. et DD. communiter ad l. assiduis 12. C. quipot. in pign. et Socinus Jun., Ripa, et DD. communiter ad l. 1. D. sol. matrim. Haec sententia est communis et tenetur in praxi Ant. Fab. in C. Sabaud. lib. 4. tit. 8. def. un., eamque sequitur Camera, Gail. 2. obs. 25. n. 10. Bern. Graevaen. lib. 2. concl. praet. 25. n. 1. (etsi contrarium testatur Mynsinger locis citandis). Jus Saxonicum p. 1. Const. Aug. 28. pr. ,. die nicht ältere ausdrückliche. Ord. Process. Joh. Georgii t. 43. pr, v. aber gleichwol nicht denjenigen, adde Lipsienses, Witebergenses, Jenenses, quos late citat Moller. ad Const. Aug. d. l. n. 33., Marchia, v. Schepliz. ad consuet. March. p. 3. t. 2. §. 22. q. 1. n. 3., Hispania, Did. Covarruv. Var. resol. I. 7. n. 1. concl. 3., Gallia, Chassanaeus Catal. Glor. Mund. p. 2. consid. 99. col. 6., Italia, Matth. de Afflict. decis. Neapol. 306., imo totus mundus, Dn. Carpz. p. m. p. 1. c. 28. d. 65. n. 11. Sed Theoriae juris et menti Justiniani in l. assiduis 12. C. qui pot. in pign. convenientius fortasse dotem indistincte etiam anteriori expressae praeferri. Ita Martinus Gloss. Bologn. ad d. l. 12. n. 174. Jason. in repet. l. quae dotis D. sol. matrim. et ad l. 1. C. rem alien. gerent. col. 2. lect. 2. Ant, Fab. lib. 13. conj. c. 11. Joh. Mich. Beuther. tr. de jur. praelat, p. 1. c. 35. Ant. Guibertus tr. de Dot. c. 7. n. 5. Fachin. controv. III. 99. X. 35. Joh. Bapt. Schwarzenthaler de pignor' c. 28. Joach. Mynsing. ad §. fuerat 29. J. de Act. et cent. 4. obs. 13. Tametsi quidam mediam sententiam tenere volentes dotem omnibus praeferant si ipsa habeat expressam. tacitis, si tacitam. Angel. de Perus. in auth. de aequal. dot. §. his consequens. Aretin. in l. 1. col. 5. D. sol. matrim. Paris. ibid. n. 2. Negusant. 4. membr. 2. partis, n. 100. Sed ut dixi sententia prima tenetur in praxi. (3) Et tamen DOS PRAEFERTUR HYPOTHECAE TACITAE ANTERIORI, per d. l. 12. C. qui pot. et proxime citatos. Hic casus perplexus DECIDITUR pro Dote a Salie. in auth. quo jure C, qui pot. in pign. Everhard. Loc. a prim. ad ult. n. 3. Rauchbar. l. c. n. 12. Dan. Moller. l. c. n. 34. Dn. Carpz. l. e. d. 175. et lib. 4. Resp. 17. Berlich. hos casus arbitrio judicis relinquit, d. l. n. 30. Illi de Jure Saxonico recte, per §. 31. fin., sed de communi concurrent pro rata, per §. 20. fin. et §. 27. Quia quantum pro Pos. 3. Justiniani Lex, tantum pro 1. et 2. usus nostrorum temporum valet. XXXIV. In CASU XX. concurrunt Anterior expressa, A, Dos intermedia, B, Hypotheca posterior ex credito, quod salvam pignoris causam fecit, v. g. in refectionem, emtionem, C. FUNDAMENTA LOCATIONIS: (1) Anterior expressa praefertur doti, per §. 33. pos. 2., (2) dos hypothecae in refectionem per expressam d. l. 12., (3) hypotheca in refectionem anteriori expressae, l.1. D. in quib. c. pign., vel hyp. tac. contr. l. 4. qui pot. in pign. Novell. 97. c. 3. Hanc perplexitatem olim movit primus Martinus Glossator in gl. d. l. 12. v. licet anteriores sint (qui ob eam causam etiam dotem praefert anteriori expressae). Habet et Covarr. d. lib. Var. Resol. 7. n. 3. Pro dote decidunt Salic. et Everhard. l. c. Carpzov d. 176. Dissent. Rauchb. d. l. n. 16. Ego idem quod in superiori casu sentio. XXXV. In CASU XXI. concurrunt: Hypotheca tacita anterior, A, Fiscus intermedius, B, Dos posterior, C. FUNDAMENTA LOCATIONIS: (1) In bonis jam quaesitis hypotheca tacita anterior praefertur fisco intermedio, l. un. C. rem alien. gerent. v. eum suo onere, quem textum, quod sciam, ad hoc non citant. Dn. Richter. de privil. Cred. disp. 7. sect. 2. ampl. 2. (2) Fiscus intermedius praefertur doti posteriori, per l. quamvis 2. C. de privil. Fisci. Diss. Donell. ad d. l. 12. (qui putat d. l. 2. esse abrogatam, per l. 12. C. qui pot. in pign.). (3) Dos posterior praefertur tacitae anteriori, per d. l. 12. Donellus evitat, ut dixi, perplexitatem. Dotem etiam sic praeponunt Joh. Robert. Animadv. lib. 3. c. 4. Rauchb. d. l. n. 24. Dissent. Berlich. d. l. n. 10. Mihi videtur quod supra. XXXVI. Sequuntur Casus juri Saxonico proprii. Et Casus XXII. hic est: in Ord. Proc. Sax. ut dixi §. 31. fin. constitutum est, si non apparet, quis tempore prior sit: Fiscus, pupillus, dos, locandos sic: Dos, pupillus, fiscus. Esto igitur CASUS: Fiscus A anterior est dote B; Dos, et Pupillus C, incertum anteriores an posteriores tempore; similis incertitudo est inter pupillum et fiscum. FUNDAMENTA LOCATIONIS: (1) Fiscus praecedit dotem tempore. (2) Dos pupillum constitutione. (3) Pupillus fiscum constitutione. Dicendum: Fiscum primo loco poni, Dotem secundo, Pupillum tertio. Quia habemus principium incipiendi a Fisco. Dos vero et pupillus videntur eodem tempore extitisse. XXXVII. In CASU XXIII. concurrunt ad rem immobilem Hypotheca Notarialis (id est coram Notario et Testibus) anterior A, Arestum intermedium B, Expressa judicialis posterior C. FUNDAMENTA LOCATIONIS: (1) Hypotheca Notarialis anterior praefertur Aresto intermedio. Dn, Carpz. p. 2. e. 23. d. 14. (2) Arestum Judiciali posteriori. Ord. Proc. t. 43. pr. v. allen andern et tit. 44. §. alle diese Gläubiger. (3) Et tamen Judicialis posterior praefertur Notariali anteriori in immobilibus. Constit. Elect. Augusti p. 2. e. 33. §. es sollen aber. In hac perplexitate nihil DECIDUNT Dan. Moller. ad d. const. 23. n. 29. Berlich. p. 1. concl. 49. n. 12. 13. 14. At Dn.Carpz. p. 1. e. 28. d. 177. ponit sic: Arestum, Judicialis, Notarialis. Ita ut cedat Positio 1. quia non expresso jure Saxonico speciali ut caeterae, sed communi regula subsistit. XXXVIII. Subnectam duos casus, quorum perplexitas orta ex Constitutionibus D. Augusti, sublata per Ord. Proc. D. Johannis Georgii I. In CASU XXIV. concurrunt: Arestum anterius A, Hypotheca expressa intermedia B, Depositum consumtum necessarium posterius C. FUNDAMENTA LOCATIONIS: (1) Arestum anterius praefertur expressae intermediae hypothecae, v. supr. §. 37. pos. 2. (2) Haec deposito consumto necessario posteriori prioritate temporis. (3) Et tamen tale Depositum Arestantibus anterioribus per p. 1. Const. 28. Rauchbar. l. c. n. 10. affert praejudicium, ubi hic ordo: Hypotheca, Depositum, Arestum. Hodie per Ord. Proc. Positio 3. sublata est, et Arestantes Hypothecariis expressis accensentur. Depositum vero tale habet solum jus tacitae Hypothecae. Igitur sic locabuntur: Arestum, Hypotheca, Depositum. Adde Dn. Carpz. d. l. d. 151. XXXIX. In CASU XXV. et ultimo concurrunt: Arestum anterius A, Expressa intermedia B, Dos posterior C. FUND. LOC.: (1) A praefertur to B, per §. 38. fin. et 37. pos. 2. (2) B praefertur to C, per §. 34. pos. 2. (3) Et tamen C, dos posterior praefertur to A, id est Aresto anteriori, ita omnino per d. const. 28. p. 1. quae tribuit Arestis tacitam hypothecam, sed hoc ut dixi in Ord. Proe. t. 48. mutatum est et Arestum hypothecam expressam tribuit. Adde Dn. Carpz. d. l. def. 66. Unde cessat perplexitas. XL. Hos casus perplexos stricte dictos hactenus observavimus. Plures reperiri non dubito, praesertim ex variis Locorum Statutis et consuetudinibus. Hos addat aliorum diligentia: nobis satis erit, quantum in hac brevitate licuit, regulas decidendi tradidisse: sicubi erratum est, cogitet, qui legit, nos neque theoriae veteres, et in praxi novos esse, et quod omnium excusationum caput est, de perplexitate disseruisse. COROLLARIA. [­[ ]­]. Lis de lana caprina est in l. 70. §. 9. D. de L. 3. [­[ ]­]. Quaestiones ineptas Domitianas dici, ortum ex l. 27. qui test. fac. poss. [­[ ]­]. Scribentium vitium primarium est posita in una cognitione discerpere in infinitas, Cujac. XI. obs. 38, id est, quae semel regula generali tradi possunt in singulis speciebus seorsim inculcare, saltem ut libri fiant grandiores. Unde Menochii de Praesumtionibus, et Mascardi de probationibus grandia opera singula in 6 plagulas sic contrahi possent, ut liceat ex his caetera omnia, quae vera insunt, manifeste derivare. [­[4]­]. Theoriam et Praxin in Jure differre fatentur omnes, differentiam docet nemo. Breviter Practica et Realis est Quaestio: quid hodie in proposito aliquo casu statuendum. Caeterae sunt Theoreticae et Doctrinales, v. g. explicationes Legum, Antinomiae, variae Lectiones, citationes seu allegata, et omnia textualia. Tum historia et origo juris, jus abrogatum, nominalia, definitiones, divisiones. Quibus omnibus carere in praxi potest, qui novit quid in proposito aliquo casu statuendum. Sed hoc raro, aut fere nunquam novit, qui theoriae adjumentis prorsus caret: est et hoc discrimen: in realibus statur autoritati Legum, in doctrinalib. non semper. Unde Bachov. ad Tr. II. 29. 1. a. a sententia, inquit, in ista quidem quaestione (utrum actiones sint juris Gentium) nec autoritate quidem Jurisconsulti, quin nec ipsius Justiniani; quoniam Imperator Leges condere potest, sed veritatem rerum et rationem tollere non potest; me passurus sum dimoveri. 5. Tormentorum et Tormentillorum usus in Christianos est contra Jus Canonicum; arg. c. un. de Sagittar. 6. Mos in Academiis Neophytas vexandi tam vetus est, ut in se Justinianum armaverit Constit. omnem de juris docendi ratione §. 9. v. et maxime eos, qui rudes ad recitationem Legum perveniunt. TANTUM.