Series VI Band 1 · No. 6
Disputatio juridica posterior de Conditionibus
1665
Q. D. B. V. PARS ALTERA QUA IPSA DISPOSITIO, QUANDO NULLA, Conditionalis, PURA SIT, EXPLICATUR. 1. (143.) Si Conditionatum non est Morale[fn a], DISPOSITIO INVALIDA EST, quia dispositio est Moralis propositio, d. 66. 2. (144.) Si Conditio est impossibilis[fn b], mero jure, quia sic etiam Conditionatum est impossibile, th. 9., ac sic morale non est, per th. 7., E. nulla Dispositio est, per th. 143. 3. (145.) Si ipsa dispositio in se moralis non est, etsi termini sint morales[fn c]. Nam si moralis non est, moraliter effectu caret, E., per d. 84. 4. (146.) Perplexa dispositio[fn d] non est moralis, nam est impossibilis, d. 55. Impossibile autem morale non est. Fictio enim ad impossibile non extenditur. 5. (147.) Etiam Lege perplexa, nam quod lege impossibile est, in moralibus natura impossibili aequiparatur, d. 111. 6. (148.) Si Conditio est odiosa[fn e], DISPOSITIO EST LEGE PERPLEXA. Nam omina veteres captabant. 7. (149.) Si captatoria[fn f]; ne ultima voluntas ulla ratione constringatur. 8. (150.) Si difficillima[fn g]. Praesumitur enim animus dandi non esse. 9. (151.) Poenae causa relictum nullum est, seu Conditio Legati in potestatem haeredis conferri non potest[fn h], jure veteri. 10. (152.) Si Titius voluerit Institutio, invalida est[fn i], seu Institutio in voluntatem Tertii conferri non potest. Haereditas enim totam substantiam defuncti continet, quam ab alieno arbitrio pendere absurdum est. 11. (153.) Si Dispositio demta Conditione invalida est[fn k]. Nam demta Conditione pura esse debet, per th. 330. 12. (154.) Si a Testatore ademta est. Sic enim prior ultima non est. 13. (155.) Si Conditionem destinavit addere Conditionator, nec fecit[fn l], quia neque scripsit quod voluit, neque voluit quod scripsit. Quare neque quod scripsit valet, neque quod voluit[fn m]. 14. (156.) Si Conditionarius nolit habere quod sibi ultima Voluntate relictum[fn n]. In dignus enim beneficio est, quod sprevit. Et Testator iis, qui aliquid ex ejus testamento capere volunt, observandus est ad instar superioris, per th. 34. et 62., v. l. 9. 6. H. J. 15. (157.) Invalida est Poenae stipulatio, si, quod prohibitum est, impossibile est[fn o], v. g. si coelum digito attigeris, 10 dare spondes, per th. 144. 16. (158.) Fidejussio debiti nullius nulla est[fn p], quia nullum est Conditionatum, v. g. si Sempronius non solvet quod tibi debet, ego solvam; nam si nihil debet nihil solvam. 17. (159.) Dispositio inutilis invalida intelligitur[fn q]. Eundem enim effectum habet, d. 85., E., d. 81. 18. (160.) Dispositio infirmata ab initio nulla intelligitur[fn r]. Nam nihil efficit antequam purificetur, th. 9., multo minus cum fit nulla, patet igitur ex postfacto effectum ejus prorsus nullum esse ab initio. 19. (161.) Si Conditio defecit, Dispositio infirmatur[fn s]. Nam si illa est impossibilis, haec invalida est, E. si illa fit impossibilis, haec invalida fit. E., d. 90. 20. (162.) Etiamsi vivo Testatore, per demonstrationem th. 85. 21. (163.) Cum Conditio fit impossibilis, DEFICIT. Nam in momento ultimo possibilitatis solo adhuc praesens esse potest, d. 36., postea deficit, postea autem est impossibilis. 22. (164.) Conditio Continua uno actu contrario. Ita enim interrumpitur. 23. (165.) Si pars Conditionis, quae non relevat, et repeti non potest, extitit. Quia repetenda est, d. 127., v. th. 88. 24. (166.) Cum Conditio indivisibilis in utrumque Conditionarium collata est, alterius dispositio nulla est. Nam diversa alterius dispositio est, th. 108., et alterutri tantum possibilis est Conditio (plures enim ad Conditionem indivisibilem concurrere non possunt, quia nec unus divisim potest, th. 118.). Alteri igitur est impossibilis. E. per th. 163. et 161. alteri dispositio infirmatur. 25. (167.) Infirmata Dispositione Conditionatum venit ad Substitutum[fn t], d. 96. 26. (168.) Re Conjuncti habent solidum[fn n], th. 100. et th. 106. 27. (169.) Connexi nihil, d. 6. 28. (170.) Et quod implendae Conditionis causa datum est, condici potest[fn x]. Causa enim dati secuta non est. 29. (171.) Jus Conditionabile est omne quod Conventione constitui potest. Hoc inductione manifestum erit. 30. (172.) Quod ipso jure transferri potest. Id enim in se nihil continet facti, E. per th. 178. 31. (173.) Quod diem recipit[fn y]. Nam quod diem certum recipit, quidni incertum? incertus autem est Conditio, th. 192 32. (174.) Quod Modum recipit, per th. 42. et 305. 33. (175.) Jus ad rem est Conditionabile[fn z]. Id enim conventione constitui potest, E., per th. 171., et ipso jure transferri sine traditione et actu corporali, E., per th. 172. 34. (176.) Jus quod non potest esse Conditionatum Morale, EST INCONDITIONABILE, per d. 66. 35. (177.) Quicquid non est futurum, th. 7. Id enim non est in potestate. 36. (178.) Quod est factia, per d. 63. 37. (179.) Possessio. Nam est facti[fn b], E., per th. 178. 38. (180.) Dominium[fn c]. Quia tum acquisitio ejus est facti; tum ipsum aliquid facti admixtum habet. Jus enim, ad quod habendum jus aliud datur, meri juris non est. Daretur enim processus in infinitum. 39. (181.) Nemo sub Conditione servus esse potest. Erit enim ad conditionem liber, per th. 305., id vero esse non potest, th. 296. [fn d] 40. (182.) Servitus sub Conditione et ad Conditionem constitui non potest . Servitus emm consistit in perpetuata constitutione[fn e] quae est facti, th. 178. 41. (183.) Majestas, per th. 180. Est enim dominium in subditorum membra et actus (privatus enim membrorum suorum Dominus non est), quod Imperium; et per consequens bona, quod Dominium eminens dicitur. 42. (184.) Actus Legitimi non recipiunt Conditionem[fn f]. Actus enim Legitimi fiunt semel. Actus autem Cles quasi bis fiunt, tum cum constituuntur, et consummantur. 43. (185.) Assertio non recipit Conditionem[fn g], est enim de praeterito, th. 177. 44. (186.) Res Spiritualis. Ad instar juris publici. 45. (187.) Jus publicum*. Neque enim reipublicae administratio in casum aut privatorum voluntatem conferenda est. 46. (188.) Legitima[fn h]. Nam deficiente Conditione auferetur, quod est absurdum. 47. (189.) Servus necessarius haeres[fn i]. Nam eum haeredem esse, defuncti interest. 46. (190.) Qui praeteriri non potest, non potest vel institui tantum vel exhaeredari sub Conditione, nisi potestativa[fn k]. Nam qui sub Conditione nominat, et sub contraria non nominat, sub contraria praeterire intelligitur. Nam praeterire est in disponendo non nominare. Si quis tamen sub potestativa institutus vel exhaeredatus est, incerta Conditio non fit, neque contraria existit nisi per ipsum; semet igitur exhaeredat. 49. (191.) Si Testamento pure institutus est haeres, vel sub Conditione, Codicillus aliquam vel aliam non recipit[fn l] Codicillis enim haereditas nec dari nec adimi potest. Sed id potest contingere addita vel mutata Conditione. 50. (192.) Si Circumstantia aliqua incertum est an sit, Dispositio est Conditionalis[fn m]. Id enim tacite continet: si illa circumstantia sit. 51. (193.) Talis Dispositionis Conditio est communicata, v. g. cum Titius Consul erit, eo die 10 dare spondes? Nam circumstantia et in Conditionato posita est, est enim initio circumstantia dispositi, et postea transit in Conditionem. E. communicata est, d. 49. 52. (194.) Causa impulsiva habet vim Conditionis de Praeterito[fn n], d. 157. et ratione th. 9. 53. (195.) Qui accipit sub modo, sub Conditione contraria restitutionem promittere intelligitur. Demonstr. th. 42. 54. (196.) Si cui servus datus est ad Conditionem, servus sub Conditione liber est, per th. 195. et th. 43. 55. (197.) Dies incertus quando in U. V. facit Conditionem[fn o]. 56. (198.) Conditio requisiti est Conditio requirentis. Nam esto A, et A esse non possit nisi sit B, tou B autem Conditio sit C. Cum antequam C sit B esse non possit, th. 9., neque antequam sit B possit esse A, A non poterit esse antequam sit C. Ergo C suspendit A, d. 8. Sed cum supponatur A initio pure dispositum, existente C existet B, per th. 1. Et existente B remoto impedimento, pure existet A. Existente igitur C existet A, seu C etiam inferet, d. 7. 57. (199.) Puro eidem additum idem Conditionale facit Conditionale. Nam purum est ut integrum, Conditionale ut fractio, per th. 256. Fractio autem addita integro, facit fractionem. Nam duae tertiae additae ad integrum, id est tres tertias, faciunt 5 tertias. 58. (200.) Item subtractum[fn p]. Nam 1 minus duabus tertiis est una tertia. 59. (201.) Si Dispositionis disjunctivae unum disjunctum est Conditionale, tota est Conditionalis; puta: (Stichum) A aut gemmam B habeto, et gemmam B, si navis ex Asia venerit, C. Una enim incerta dispositio est, th. 95., et alter antequam existat C neutrum petere potest, quia utrumque petere debet, th. 36. et 35. Alterum autem petere non potest valide ante existentem Conditionem, th. 249. 60. (202.) Si jus natura transmissibile non transmittitur, Dispositio est Conditionalis[fn q]. Nam cum in transmissibili non solum expressus sed et ejus successores Conditionarii sint, th. 40., datum iis intelligitur sub Conditione: si illo vivo fiet transmissibile. 61. (203.) Conditionatum transfertur cum Conditione[fn r]. Nam si pure transfertur, alteri prorsus aliud datum videtur, v. th. 255. 62. (204.) Si cui pure datur sub Conditione alteri datum, et est irrevocabile, sub contraria Conditione illi datum intelligitur[fn s], quia ad contrariam Conditionem usque interim habere non potest, per th. 296. et 309. 63. (205.) Si mihi aut alteri sum stipulatus, Conditio mihi adjecta alteri intelligitur[fn t]. Ita enim stipulari videor: Mihi dare spondes; aut si non mihi, illi dare spondes? solum mihi possum petere, illi tantum solvi potest, conf. ration. th. 337., pendente autem Conditione sub qua mihi stipulatus sum ne mihi quidem petere possum, th. 249. Stipulatio igitur mihi facta est requisitum, illi requirens. Et Conditio requisiti est Conditio requirentis, th. 198. 64. (206.) Si in eodem Testamento primo pure deinde sub Conditione Legatum est, Conditionale est Legatum[fn u]. Quia quasi duae adjectae sunt Conditiones una nulla, altera aliqua, et posterior valet, th. 119. 65. (207.) Actus Eventualis Effectus est Conditionatus, d. 144. 66. (208). Actus cum est necessarius potest fieri eventualis. Puta: litis contestationem libenter differrem, quia autem injuncta est, contestor quidem sed eventualiter. 67. (209.) Actus inconditionabilis Eventualis esse non potest. In effectu enim perinde esset ac si esset Conditionalis. 68. (210.) Si quis institutus est, si aliquid faciat; quod, antequam est haeres, faciat inutiliter; puta servum haereditarium manumittat, actus implendus est sed eventu valebit[fn x], puta exerceat actus solennes manumissionis. Servus autem erit liber, cum ille haeres, th. 208. . 69. (211.) Actus circa aliquid quod in pendenti est sunt eventuales[fn y]. Nam actus pue celebratus est, quia jus celebrandi in incerto est, tamdiu erit eventualis ejus effectus. 70. (212.) Si de dominio controvertitur, jus est in pendenti[fn z]. Neque enim alter ad conditionem alter sub Conditione habet, sed sententia declarabitur quis initio habuerit, d. 143. ^# 71. (213.) Clausula Codicillari Testamentum fit Codicillus eventualis[fn a], d. 144. 72. (214.) Substitutio est NATURA Conditionalis[fn b], d. 96. et d. 94. 73. (215.) Fidejussio jure novo[fn c]. Nam id continet: si alter non solvet, ego solvam. . 74. (216.) Stipulatio Poenalis[fn d]. Puta: Si hoc facies (vel non facies), dare spondes? 75. (217.) In diem addictio imperfecta[fn c]. Si statuta die pretium solves, ea res tibi emta esto. 76. (218.) Pactum successorium[fn f], puta: Si alter morietur. 77. (219.) Pactum certatorium eine Wette[fn g]. Si illud verum vel falsum est, tantum dare spondes? 78. (220.) Si Actus celebrantibus utilis nunc non subsistit, imposterum vero existere speratur, Eventualis esse praesumitur. Nam malle videntur celebrantes eventualem quam nullum esse. 79. (221.) Si Conditio omnibus in genere adscripta est, nulli magis in specie quam alteri, in omnibus subintelligitur[fn h]. Nam cum nulli in specie assignata sit, in omnes ducitur, per th. 103. et 105. 80. (222.) Si quid modo pure modo Cliter scribitur sine intervallo, Conditionale esse intelligitur. Nam quasi duae sunt una aliqua altera nulla, per rationem th. 206. At cum duae Conditiones sine intervallo scribuntur, conjunguntur, th. 121. Si conjunguntur nulla et aliqua Conditio, seu purum et Conditionale, faciunt Conditionale, th. 199., v. l. 89. C. D. 81. (223.) Si quaedam scriptura conjunguntur, et specialis causa subest; propter conjunctionem conditio ex uno in aliud non repetitur[fn i]. Neque enim conditionis communicandae causa simul scripta sunt. 82. (224.) Posita in Principali Conditio, subintelligitur in accessorio, th. 198. et ratione th. 16. 83. (225.) Conditio adjecta libertati intelligitur in legato et institutione erga eundem facta[fn k]. Neque enim intelligitur velle ut in aliam personam nempe Dominum servi perveniat. 84. (226.) Conditio adjecta institutioni in legato eidem facto subintelligitur[fn l]. Nam ut haeredi praelegatum intelligitur. 85. (227.) Ex actu nullo nil repetitur[fn m]. Nam cum omnibus suis annexis, atque ita etiam Conditione nullus est. 86. (228.) Ex actu prorsus diverso in diversum non praesumitur subintellectio[fn n]. 87. (229.) Si subintellecta vitiaret. 88. (230.) Si inepte subintelligeretur[fn o]. 89. (231.) Si causa cessat hic ob quam posita est illic. 90. (232.) Conditio facilius repetitur quam retrahitur. Conditio enim ordinarie praeponitur Conditionato et vim suam in sequentia exerit. 91. (233.) Ex praefatione repetitur in tractatum[fn p]. Idem enim actus est. 92. (234.) Ex re diversa ad diversam in eadem oratione positam, si intercedit particula connexiva[fn q], v. g. hoc amplius. Alioqui connexivae vis nulla esset, nihil autem frustra positum praesumitur. 93. (235.) Si Conditio inter duas dispositiones ponitur et pertinet ad priorem, in posteriore non repetitur[fn r]. Nam in illud latus ordinarie vim suam exerit, in quo ponitur Conditionatum. 94. (236.) Ex institutione in substitutionem non est repetitio[fn s]. 95. (237.) Sub tacita Conditione: si pretium solves, in contractibus nominatis[fn z] commutatoriis, seu quibus res datur pro pretio, res promissa intelligitur. 96. (238.) SUB TACITA Conditione: si nuptiae sequentur, dos constituitur[fn t]. 97. (239.) Si haeres erit a quo relictum est, legatum relinqui tur[fn u]. 98. (240.) Si filius intra pubertatem decesserit, constituuntur omnia in tabulis pupillaribus. ^# 99. (241.) Jus Conditionale a parte rei initio statim aut nullum, aut purum est[fn x]. Nam etsi futura sit Conditio, etiam futurorum certa est veritas aut falsitas 100. (242.) Jus Conditionale ex Contractu initio statim est quaesitum. Nam inter contrahentes ipsos actum est. 101. (243.) Ex U. V. revocabile. Neque enim ab altero acceptatum est; si revocari non posset, non esset voluntas ultima. 102. (244.) Morte Testatoris institutushabet jus quaesitum, postea enim alterius facto auferri non potest, d. 150. 103. (245.) Legatarius adita haereditate ab eo, a quo relictum est[fn y]. Nam si non adeat, Legatum infirmatur, th. 239. 104. (246.) Jus quaesitum mero jure transmissibile est. Nam obligatio cum poenitere non licet transmittitur ad haeredes, pariter igitur jus, cum soli habenti poenitere licet, id est cum est quaesitum, th. 248; retrotrahibile autem praesumitur, per th. 353., nihil enim mero jure praesumitur, nisi quod ex re fluit. 105. (247.) Si jus Conditionale quaesitum est, Conditionator est obligatus[fn z]. Nam si existentia Conditionis ex non obligato fieret obligatus, posset obligatio produci casu aut facto alterius. 106. (248.) Jus Conditionale quaesitum est in bonis[fn a], in commercio[fn b] donari potest[fn c], cedi[fn d], satisdationem per pignora aut fidejussores recipit[fn e], potest acceptum ferri[fn f], etc. Jus enim quaesitum substantiae Conditionarii appropriatum est, ut alterius facto auferri non possit, d. 150. 107. (249.) Actionem tamen non producit[fn g]. 108. (250.) Potest quis ex eo mitti in possessionem[fn h]. 109. (251.) Et Institutus Conditione pendente habere bonorum possessionem secundum tabulas potest. 110. (252.) Jus Conditionale revocabile continetur nomine omnium fortunarum, et conferendum est in ejusmodi Societatem. Nam spes saltem quaesita est, quam evenire est a fortuna. . (253.) JUS Conditionale EX CONTRACTU id etiam civili jure obtinet, quod omne quaesitum mero jure. Nam jus ex U. V. a vi juris quaesiti exceptum est, exceptio autem firmat regulam in casibus non exceptis. 112. (254.) Conferendum est[fn i]. Quia, si emancipatus adhuc in potestate fuisset moriente patre, id statim acquisivisset Patri, per th. 242., tale autem omne conferendum est. . (255.) Jus ex U. V. pure datum suspensa in Conditionem petendi potestate, est Conditionale transmissibile et retrotrahibile. Jus enim purum transmittitur, non potest igitur actio nou transmitti, sine actione enim inutiliter transmitteretur jus. Et actio tantum dilata est, non etiam jus, per hyp., quare retrotrahitur jus, th. 350., v. l. 5. C. qu. d. l. c. 114. (256.) Parem inter se rationem habent[fn k]: Jus nullum Jus Conditionale Jus purum Conditio impossibilis incerta necessaria cyphra fractio integrum. Nam Conditio impossibilis jus nullum, th. 144., necessaria purum, th. 332., incerta Conditionale efficit, th. 11. Jus Conditionale autem est medium inter purum et nullum; hoc majus, illo minus: uti fractio [fn l] inter nullum et integrum . 115. (257.) JUS Conditionale est illiquidum[fn m], quia per th. 11. Conditio incerta est. 116. (258.) Potest tamen aestimari[fn n], certitudo enim potest aestimari spe tanquam communi mensura. 117. (257.) Tanti est quanti venire potest, tanti scilicet habendum est. 118. (260.) Tutius est, ut prorsus pro puro, vel prorsus pro nullo habeatur[fn p], adhibitis cautionibus[fn q], sic enim in omnem eventum nullius damnum est. 117. (261.) Conditionalis ad Conditionale datur compensatio[fn r]. Nam communis eorum mensura est. 120. (262.) Tanto majoris est Conditio data, quanto minoris contraria. Nam si altera certo vera est, seu necessaria; altera certo falsa est, seu impossibilis, th. 21. Quo certius igitur alteram veram esse, hoc certius alteram falsam, et hoc certius illius jus esse purum, hujus nullum. 121. (263.) Conditio disjunctiva tanti est, quanti sunt Conditiones disjunctae computatae (id est additae ad 0). 122. (264.) Conjunctiva, quanti sunt conjunctae (detractae a puro). Conditio enim disjunctiva major est simplici, per th. 276. Conjunctiva minor, per th. 275., minor autem est detrahendo a puro, major addendo ad nullum. 123. (265.) Quo pluris est Conditionatum, hoc jus Conditionale est majus. Puta si A erit, 100 habeto; si B, 200. Supposito A et B esse aeque incerta, pluris est Conditio B quam A. [fn n] 124. (266.) Jus Conditionale revocabile ad Quaesitum, 125. (267.) item non transmissibile ad id quod tale est; est ut Conditionale ad purum. Ipsae enim iterum Dispositiones ex conditionibus suspensae sunt, revocabilis ex hac: si non revocetur, d. 151., intransmissibilis ex hac: si Conditionarius expressus non praemoriatur, per th. 202. 126. (268.) Jus retrotrahibile jure protrahendo tanto majus est, quanto est jus purum, in diem dilato[fn t]. Nam si existat Conditio, illud censetur ab initio purum, th. 350., hoc in diem dilatum, th. 351. 127. (267.) Jus Conditionale retrotrahibile, quaesitum, transmissibile simul, perfectissimum est[fn u], per th. 266. 267. 268. 128. (270.) Quanto Conditio Potestativa est onerosior Conditionario, tanto minus est Jus Conditionale; tanto majori enim ut ita dicam pretio ei Conditionatum constabit. 127. (271.) Conditio Casualis tanti est quanti spes impletionis. Incertitudo enim spe aestimatur, et timore, seu opinione futuri boni et mali. 130. (272.) Quo magis damnosa (utilis) est, ei qui impedire (provehere) potest, et quo magis impedire potest (provehere), is cui damnosa (utilis), hoc minoris (majoris) Conditio est. Praesumitur enim facturus quod et potest, et vult. 131. (273.) Si Conditio incertissima est, tantum distat a puro, quantum a nullo, id est puri dimidia est. Aequalis enim est spes, id est distantia anullo; et timor, idest distantia a puro. . (275.) Quo Conditio est operosior, hoc est minoris. Probabilius enim est minus quam majus extiturum esse. 134. (276.) Quo major est latitudo Conditionis, seu quo pluribus modis contingere potest, hoc major spes est. A quolibet enim modo separatim spes est. 135. (277.) Conditio affirmativa pluris est quam negativa, pluribus enim modis negativae contraria existere potest, v. g. si Titius non riserit, toto enim tempore omnibus pene momentis contingere potest ut rideat. Ergo contraria est pluris, th. 276. et th. 262., sed illa ipsa negativae contraria est affirmativa. 136. (278.) Conditio in debiturum collata est minoris, per th. 272. et th. 35. 137. (277.) Majoris in casum collata. Neque enim Dei, qui casualis arbiter est, ulla ratione interest, d. 120. 138. (280.) Maximi in Conditionarium, per th. 273. et th. 35. 137. (281.) Pendente Dispositione Conditionarius habet jus Conditionale[fn x]. Nam cum habeat jus habendi (nempe existente Conditione), jam jus habere videtur, th. 77. Id autem est Conditionale, d. 72. 140. (282.) Conditio mutata statu posteriore censetur. Nam si cum prorsus mutata est (id est extitit vel defecit) eo nomine censetur, quanto magis cum paululum. 141. (283.) Res Conditionalis transit cum sua conditione[fn y]. Nam qui succedit, in idem succedit, idem autem non est jus Conditionale et purum, th. 256. 142. (284.) Si Conditionator intereat, transmittitur obligatio[fn z], Jus quaesitum tantum ex contractibus, per th. 253. et th. 246. . (285.) Jus Conditionale ex U. V. non transmittitur[fn a]. 144. (286.) Legatum dilatum in diem incertam quando non transmittitur[fn b]. Nam dies certus differt actionem, dies incertus quando differt jus (non igitur transmittitur quia nondum quaesitum est, th. 246.), dies incertus an, seu Conditio per th. 172., suspendit utrumque, th. 7. . (287.) Si dies certus per modum Conditionis adjectus est. Nam ne frustra id factum intelligatur majorem effectum solito habebit, id est non solum actionem sed et jus differt, per demonstr. th. 286 . (288.) Jus Conditionale quod non transmittitur alienari non potest. Deterior enim fieret Conditionatoris Conditio, quid enim si verus Conditionarius prius moriatur, et postea existeret Conditio, Debiturus Conditionario substituto obligaretur, quod non contingeret, si nulla intercessisset alienatio. Nemo autem plus juris quam habet, in alium transferre potest. 147. (287.) Conditionarius[fn c] rem traditam[fn d] pendente Conditione non usucapit. Quia enim scit jus suum Conditionale tantum esse, si usucapere se posse speraret, in bona fide non esset. 148. (270.) Pendente Conditione invito solvi non potest[fn c]. Nam nondum debetur, et potest anticipata solutio damnosa esse. 147. (271.) Si Conditionatum est apud Conditionarium, ctor petere potest[fn f]. Nam interim est Conditionatoris, th. 305. 150. (272.) Conditionator solutum condicere potest pendente Conditione[fn g]. Nam cum debiturus sit, d. 70., nondum debet. Indebitum autem solutum condici potest. 151. (273.) Si Statu liber partem tertio honorato solvit, Dominus potest suos nummos vindicare[fn h]. Pendet enim conditio adhuc, quare repetere potest; et actione in rem, quia servus Dominium non transfert. 152. (275.) Modo contraria est Conditio Resolutiva, d. 155. 153. (276.) Jus irrevocabile ad Conditionem, seu sub modo dari non potest[fn i]. Nam quod datur ad Conditionem, existente Conditione revocatur. 154. (277.) Modus tamen ei adjectus transit in obligationem (ne omnino sit frustraneus), si est potestativus[fn k]. 155. (278.) Quod inconditionabile est, ad Conditionem dari non potest[fn l], per th. 174. conversione per contrapositionem. 156. (297.) Modus qui positus Conditionis loco vitiaret, 157. (300.) aut vitiaretur[fn m], pro non adjecto est. Dispositio enim Modalis hoc continet: tibi hanc rem do, et statim alter respondere intelligitur: si illud fiet, ego tibi reddam. Sive igitur vitiet modus, nihil aliud vitiat, quam repromissionem. Sive vitietur, pura erit repromissio, sed cum absurdum sit eo momento redditionem promittere, quo accipias, idque praesumi non possit, et vero repromissio ex mera praesumtione sit, nulla repromissio esse intelligitur. . (301.) Collatus item in Accipientem, seu potestativus, sed talis ut ad eum Accipiens se obligare non possit; v. g. do tibi usque dum filium tuum exhaeredes. Modus enim instar pacti adjecti est. 157. (302.) Talis est jure veteri: qui libertatem civis Romani infringit[fn n]. 160. (303.) Et captatorius. . (304.) Modus quoque pro non adjecto est, quem fieri vel non fieri solius accipientis interest. v. g. Titio bibliothecam meam lego, ut literis diligentius operam navet. Praesumitur enim consilium[fn p] esse. 162. (305.) Conditionator rem Ctam pendente Conditione habet ad Conditionem[fn q]. 163. (306.) Quare et si eam Conditionarius possideat, ab eo non nisi ad Conditionem accipit[fn r]. 164. (307.) Haeres qui habet ad conditionem rem sub Conditione legatam interim non potest alienare. Nam etiam pendente Conditione post aditam haereditatem Legatarius, quasi Dominus est rei Legatae, neque enim nuda existentia Conditionis ei acquiri Dominium potest. Omnes quippe qui concurrunt ad haereditatem ex testamento sunt velut una persona, quia et haereditas jacens persona esse intelligitur. Haeres autem est persona principalis, concurrens ex universali jure, legatarius est velut ejus membrum. Unde fictione juris adire in haerede et dominium ejus quod sibi assignatum est nancisci potest. Pendente autem Conditione etsi dominium quasi commune sit penes haeredem tamen res est, existente autem Conditione jus habet Legatarius quasi ad divisionem provocandi et rem suam vindicandi. Quia autem pendente Conditione res simul haeredis et legatarii est, et in re communi potior est Conditio prohibentis, haeres alienare non potest, quod erat propositum ostendere. 165. (308.) Actus habentis circa rem quae habetur ad Conditionem sunt validi ad Conditionem[fn t]. Actus enim ultra jus agendi valere non potest. . (307.) Si quid pure datum sub Conditione adimitur (aut transfertur), ad illam Conditionem, seu sub modo contrario datum intelligitur[fn u], propterea enim ei pure potius quam sub contraria Conditione datum est. 167. (310.) Si unum diversis sub diversis Conditionibus datum est, quarum una unius existere non potest nisi rem jam habeat, ille ad Conditionem habere intelligitur. Nam cum Conditio antea sit impossibilis, nihilominus pura esset dispositio, th. 343., convenit igitur menti Testatoris, ut pura sit, sed sub modo. 170. (311.) Contractus implementum ab una parte, est ad Conditionem si alterum sequatur[fn x]. Nam si non sequatur, aut adimplendum, aut restituendum agi potest, E., per th. 326. 171. (312.) Contractus cum pacto rescissorio, uti retrovenditionis, in diem addictionis perfectae, Legis Commissoriae, Servi exportandi, etc., est ad Conditionem, pactum enim rescissorium est ut aliquo existente contractus rescindatur, aut res restituatur. 172. (313.) Feudum est sub modo fidelitatis[fn y], alioqui enim cadit in feloniam. 173. (314.) Conditio mere negativa praesumitur esse modus[fn z]. Nam si sit Conditio suspensiva, morte demum implebitur Conditionarii. Testator autem non praesumitur voluisse, ut Conditionarius non fruatur beneficio suo. 174. (315.) Continuata item indefinita[fn a]. Alioqui enim posset fieri, ut nunquam impleretur. 175. (316.) Objectum juramenti transit in modum ex Conditione jurisjurandi. Puta ei lego si juraverit se mihi monumentum exstructurum. Si caveat se exstructurum, statim admittitur ad legatum, perinde ac si ita datum esset: ei lego ut mihi monumentum exstruat. 176. (317.) Si praesumitur Conditionem extitisse, Conditionarius rem relictam capere potest ad Conditionem donec probetur contrarium. Ea enim est natura praesumtionis. . (318.) Qui ad Conditionem (seu sub modo) accipit, ei cavendum[fn b] est, existente Conditione (modo deficiente), rem in integrum restitutum iri. Quo tutior sit qui dat. . (317.) JUS AD Conditionem est minus plenum. Quia tantum ex eo detrahitur, quantum est jus Conditionale ejus qui habet sub Conditione. 177. (320.) Tanto majus est, quanto Conditio resolutiva est minoris. Nam sub Conditione, habet alter, alterius autem jus detrahendum est, per th. 317. 180. (321.) Transmittitur. Nam purum est, th. 327., E., per th. 371. 181. (322.) Qui in modo alteri aliquid ex Testamento capienti adjecto est Honoratus, ei competit actio ex Testamento[fn d]. Ad eum enim se habet, uti Legatarius ad haeredem. . (323.) Existente Conditione resolutiva, seu modo deficiente datur ei qui dederat contra accipientem condictio ob causam dati causa non secuta, vel actio in factum[fn c]. 183. (324.) M axime tamen ex eo contractu cui modus instar pacti est adjectus. . (325.) Tenetur autem ad implendum vel restituendum. 185. (326.) Et vel rem vel id quod interest Conditionarii. 186. (327.) Modus retrotrahitur[fn f]. Quia Conditio deficit si modus existit, sunt enim contraria, d. 155. Conditio autem cum defecit, ab initio defecisse intelligitur, th. 160. 187. (328.) Si quid sub modo datum est, pure datum est[fn g]. Purum enim est quod sub conditione desinit. 188. (327.) Si Conditio pro non adjecta est, d. 80., PURA EST DISPOSITIO[fn h]. . (330.) Si praeter intentionem adjecta est[fn i]. Scripsit enim quod voluit, etsi non voluit quod scripsit. Hoc igitur solum pro non adjecto est, nempe Conditio, E., per th. 327. 170. (331.) Si in se extra dispositionem necessaria est Conditio[fn k]. Omne enim quod necessario et ipsa vi adest frustra adjicitur seu est pro non adjecto. 171. (332.) Si per se Conditionato necessaria est[fn l], ob eandem causam. 172. (333.) In dubio dispositio pura potius quam Conditionalis praesumitur in U. V.[fn m] Plenius enim interpretamur Ultimas Voluntates. 173. (334.) Si Conditio est impossibilis, in U. V. dispositio est pura[fn n]. 174. (335.) Item in sponsalibus. Ita enim receptum est. . 175. (335 a.) Si Dispositio perplexa est, seu Conditio lege vetita est, non quidem absolute sed ne per modum conditionis ingrediatur[fn p], in U. V. DISPOSITIO PURA EST. Nam quia lege vetitae sunt, eo magis legi arbitrarium est eas remittere. . . (336.) Si Conditionum disjunctarum[fn q] una pro non adjecta est. Nam aequipollet existenti, th. 327. et th. 347. Satis est autem disjunctarum unam existere, per th. 75. . (337.) Si hoc non dabis illud dare spondes; si illud non dabis, hoc dare spondes? pura est stipulatio, seu Dispositio pura disjunctiva pura est[fn r]. Nam si A non erit B esto, solum B debetur Cliter. A esto, si A non erit B esto, A debetur pure B Cliter, conf. th. 205. Si A non erit B esto, si B non erit A esto, neutrum supponendo debetur, utrumque Cliter singulatim, sed simul pure disjunctive. Plura autem disjuncta sunt unum incertum, th. 75. Denique: A esto, si non erit B esto; et B esto, si non erit A esto, debetur utrumque conjunctim. 178. (338.) Conditio subtrahitur de Conditionali, seu adimitur. Nam si fractionem (unam dimidiam) a fractione (tribus dimidiis) detrahas, remanet integrum, th. 256. 177. (337.) Si Conditio Conditioni contrariae additur[fn t], uti una tertia et duae tertiae faciunt integrum unum, per th. 256. et th. 262. 200. (340.) Si quis solus institutus est partim pure partim sub Conditione, ex asse pure institutus est[fn n]. Nam sive existat Conditio, totum ipsius est eventu; sive deficiat, initio. Habet igiturpartem alteram sub duabus Conditionibus contrariis: sive sit sive non sit, E. pure, per th. 337. 201. (341.) Qui in eodem Testamento alio loco pure institutus est, alio sub Conditione, pure institutus intelligitur[fn x]. Nam idem est ac si duae essent adjectae Conditiones, una aliqua altera nulla, plures autem Conditiones in institionibus intervallo adjectae sunt disjunctivae, th. 118. In disjnuctivis autem Conditionibus electio est Conditionarii, hoc loco Haeredis, per th. 36. Is autem potius nullam Conditionem velle intelligitur. 202. (342.) Pluribus separatim stipulantibus: si illi non dederis mihi dare spondes? praeoccupantis pura est stipulatio[fn y]. Nam si omnium Conditionalis esset stipulatio, nullus agere posset ante mortem promissoris, d. 16. E. mortuo eo committetur omnium stipulatio. Et ita haeres promissoribus omnibus tenebitur. Sed ne hoc fiat, dicendum potius initio puram stipulationem esse, sed ejus qui primus judicio experitur, caeterorum jus cum ille semel judicium accepit exspirare. 203. (343.) Si servo libertas sub Conditione non-potestativa haereditas pure data est, inverso modo libertas pure haereditas sub Conditione data intelligitur, jure novo[fn z]. 204. (344.) Si Conditio pro non amplius adjecta est, DISPOSITIO PURIFICATUR. Quia si initio pro non adjecta est, initio est pura, th. 327. 205. (345.) Si Conditio certificatur, seu certo vera est, tum enim verum est Conditionatum, th. 1. 206. (346.) Si Conditio extitit, Conditionatum, seu Jus et verum et praesens est[fn a]. Nam sive retrotrahatur Conditionatum, jus non amplius suspenditur, sed est certum, per th. 1., sive non retrotrahatur, jus non amplius differtur. Nam tum etiam dies incerta adjecta est, ea autem non amplius differt, quia cessit. 207. (347.) Si Conditio post Testamentum vivo Testatore extitit, dispositio purificatur. Quia post mortem extitisse intelligitur, th. 85. 208. (348.) Copula sponsalia Conditionalia purificat[fn b]. Sponsalibus enim id praestat, quod matrimonium. 207. (347.) Votum omne in effectu purum est. Nam cum votum fecimus, credimus Conditionatum seu promissum DEO gratum esse. Quicquid autem scimus Deo gratum esse, ad id obligati sumus pure. 210. (350.) Si dies Conditionati venit ante diem Conditionis, postea retrotrahitur dies Conditionis[fn c], et tum statim extitisse intelligitur, cum dies Conditionati extitit. Differtur enim Conditionatum a die suo qui jam extitit. 211. (351.) Si Conditionatum non habet diem, suspenditur tantum a Conditione, id est non antea verum est quam Conditio sit vera, non etiam differtur; sed simul ac Conditio extitit certificata est, ab initio intelligitur certificatum, id est retrotrahitur. 212. (352.) Si habet diem, et suspenditur a Conditione, per th. 7., ut provero nonhabeatur donec Conditio verificata sit, et a die differtur, ut etsi certo extiturum nondum tamen existat. Quare etsi certa sit Conditio aut existat ante diem Conditionati, jus quidem erit certo, nondum tamen est, id est per d. 160. protrahitur. Nam juxta th. 286. Dies certus differt actionem, Dies incertus differt jus, Conditio suspendit utrumque. Sed Dies Conditionati vel idem est cum die Conditionis, v. g. tum, cum Titius Consulatuminibit, 10 habeto, vel alius, isque vel prius existere potest quam dies, v. g. si Titius erit consul, postridie 10 habeto, de quo v. th. 350., vel necessario postea, v. g. proximo anno postquam Titius erit Consul, 10 habeto. Tum etsi Titius sit consul, dies tamen expectandus est. 213. (353.) Si Conditio certa est postquam extitit, eo retrotrahitur. Neque enim amplius differtur. . (354.) Mero Jure dies Conditionato adjecta non praesumitur. Nihil autem mero Jure praesumitur quod non ex verbis sequatur. In verbis autem istis et similibus: Si Titius erit consul tibi centum do lego, Si, nihil aliud continet quam si illud verum est, Titium Consulem fore (quod certe etiam ignorantibus nobis ab initio verum est), hoc, nempe legatum meum verum seu validum esto. . (355.) Dies Conditioni adjecta Conditionato adjecta praesumitur, jure Civili[fn d]. 216. (356.) Conditionatum Continuatum discretum habet diem Conditionis. Nam si Conditionatum est temporarium, computatur in dubio a die existentis Conditionis. 217. (357.) Jus quod in pendenti est non habet diem, sed retrotrahitur. Ne antea ad nullum pertinuisse videatur. . (358.) Conditionatum non habet diem Conditionis praeteritae. Ipsum enim est futurum, per th. 177. 217. (357.) Actus Eventualis protrahitur, seu tum demum extitisse videtur, cum extitit Conditio, vel habet diem Conditionis[fn c]. Ea enim mente nunc fit, ut per omnia habeatur tanquam postea celebratus. 220. (360.) Conditionatum Legati habet diem Conditionis[fn f]. 221. (361.) Tutela Conditionalis[fn g]. 222. (362.) Sed institutio[fn h] retrotrahitur. Ne haereditas interim nullius fuisse videatur. 223. (363.) Conventio[fn i] et Libertas[fn k]. Nam regulariter semper retrotrahi Conditionatum debet. Et exceptio firmat regulam in casibus non exceptis. 224. (364.) Conditio quae in potestatem debituri collata est, diem habet[fn l]. Nam qui facere potest quominus debeat, jam videtur liber esse th. 77. Nullum igitur contra eum jus quaesitum esse intelligitur, per d. 150. 225. (365.) Existit Conditio negativam in ultimo momento possibilitatis contrarii. Unam enim contrariarum veram esse necesse est, d. 47. 226. (366.) Si Conditio negativae contraria facta est impossibilis impraesentiarum, nec restituitur; statim illa defecisse, et haec ad tempus quo exemta est retrotrahi intelligitur. Eventus enim ostendit tum cum facta est impossibilis impraesentiarum, fuisse omnino impossibilem. 227. (367.) Conditio negativa existit vel personae Conditionalis interitu[fn n]. Nam Conditio sit: si Titius Alexandriam non ierit. Aut: si Stichus non sit manumissus. Cum primum Titius vel Stichus mortuus est, extitit Conditio. 228. (368.) Aut interitu ejus rei in quam collocata est; v. g. si gemmam non alienaverit, et gemma pereat. 229. (369.) Si plus impletum est quam in Conditionem deductum est, Conditio extitit. Nam in eo quod plus est, inest et quod est minus; l. 120. pr. R. J. 230. (370.) EXISTENTE Conditione is qui Ultima Voluntate Honoratus est, mortis causa capit[fn p]. Occasione enim Testamenti capit. 231. (371.) Potior debitor est, cujus dispositio prius purificata intelligitur[fn q]. Debetur enim Conditionatum non prius quam cum purificata dispositio est. Prior autem debitor potior est. 232. (372.) Purificata Dispositione relictum transmittitur[fn r]. Nihil enim est quod amplius possit expectari. 233. (373.) Et Legatarius est Dominus rei legatae ipso jure, conf. th. 307. 234. (374.) Statu Liber ipso jure fit liber[fn t]. Neque enim ipse sibi tradi potest. 235. (375.) Et debitor sciens est in mora[fn u], etsi non interpelletur. Satis enim diuturna dilatio ei concessa est. FINIS.