Series VI Band 1 · No. 5
Disputatio juridica (prior) de Conditionibus
1665
Prooemium. Quam libenter a praefatione abstinerem, in reliquis brevitas mea fidem faciet, constantiu quam multa de suo afferentem decebat, servata. Nunc cogit me aliquid dicere metus judicio rum, quae vel ex affectu vel festinatione inspicientium mihi imminere, sentio. Alii enim ver borum parsimoniam vitio vertent, alii allegationis DD., quibus vulgo paginae turgent; ali curiositatem, ut ipsi vocant, ut ego interpretor, variarum facti specierum copiam: et hi quidem hoc ipso responsum esto, at primi reprehensores illud sibi persuadeant, facilius fuisse dilatatis verbis tractatum, quam compressis disputationem dare. Sed ii, quibus principem sine satellitibus, id est rem sine autoritatibus intueri fastidiosum est, cogitent, quam frequens hoc argumentum sit, quam nulli juris vel compendio Conditiones sileantur. Ita aut omnes citandi erunt, quod infinitum est; aut alii prae aliis, quod invidiosum, aut nullus, nisi cum aliquid, rarissima gloria, veteribus intactum habet, quod expeditum. Neque vero vereor confiteri, quam vulgare argumentum elegerim, plerumque enim quod communissimum, idem utilissimum est, illorum vero gloriae non invideo, qui dum nescio quas inauditas materias jactant, habent in solo titulo raritatem, caetera inania sunt aut pervulgata. Mihi vero potius ad commendandum laborem meum videtur facere, quod Clarissimi viri in eo argumento illustrando studium posuerunt. Extat, ut ab incomparabili viro, quem honoris causa nomino, Johanne Strauchio, didici, tractatus de Conditionibus Philiberti Brusselii Caroli V. et Philippi II. Hispaniarum Regis Consiliarii, editus Lovanii anno 1560. Prodiit Leander Galganettus de Cond. Demonstr., Modo, Causa et Poena, Venetiis fol. 1609. et quidam Paulus Duran de Conditionibus et Modis impossibilibus et prohibitis Contractibus et Testamentis adscriptis, ed. Venet. fol. 1616. Jenae quoque de Conditionibus Dissertationem habuit Oswaldus Hilliger. versantur praeterea in manibus tr. de Conditionibus Lochmanni, de Cond. Sponsalium Dn. Bechstad. et novissime Clarissimorum Virorum, utriusque Lipsiensis Domini D. Ziegleriin Salana et Domini D. MΓΌlleri in Varnensi Academia habitae dissertationes. Tales antecessores superare velle insanum esset, stultum vel aemulari. Licebit tamen opinor diversam viam ineunti, alia parte quoque aditum hujus rupis tentare. Atque ita ad Methodum meam venio, quam a reprehensione vindicare peculiaris operae esset. Hie illud saltem praeterire non possum, tanto ingenio tantaque profunditate in reddendo jure versatos esse Jurisconsultos veteres, ut in certissimas ac pene mathematicas demonstrationes eorum responsa redigendi laboris potius sit in digerendo, quam in supplendo ingenii. Quam rem praeter summum Virum Hermannum Conringium praefatione ad Hopperum de vera Jurisprudentia olim Matthaeus Gribaldus, et Ant. Faber in Papinianaea Jurisprudentia, nuperrime Clarissimus Feldenus in Elementis Jurisprudentiae delinearunt ac tentaverunt. Verum ita excusationis satis abundeque est. Nam qui tantorum Virorum nihil tribuunt rationibus, multo minus verbis meis permovebuntur. CUM DEO. Definitiones. 1. Propositio Conditionalis[fn a] est, quae hoc continet: Si illa Propositio vera est, haec vera est. 2. Illa Conditio[fn b] dicitur[fn c], 3. haec Conditionatum. 4. Terminus est earum alterutra. . Conditionalitas[fn d] est Connexio Termini ad Terminum. 6. Connexio est necessitas unius ad alterum, Connexa[fn e] sunt, quae ad se invicem requiruntur[fn f]. 7. Illatio est necessitas illati ad inferens, seu ut dato inferente detur illatum. 8. Suspensio[fn g] est necessitas suspendentis ad suspensum, seu ut dato suspenso detur suspendens, sine suspendente non detur suspensum. 9. Convertibiles sunt Termini, qui se mutuo inferunt et suspendunt. 10. Conditio Extrinseca[fn h][fn i] est, cujus Conditionalitas ex re ipsa[fn k] est. Ejus species sunt: Conditio necessaria Conditionato[fn l], quae per rei naturam id suspendit; et Conditio, cui Conditionatum necessarium est[fn m], quae infert. 11. Dispositio est propositio, cujus veritas a voluntate pendet ejus, qui est Arbiter Dispositi, qui si Dispositum aliquo dato verum esse vult, nec aliter declarat suam voluntatem, Dispositio est Conditionalis. 12. Arbiter est Persona, qua efficaciter volente res est, et alias non est. 13. Persona (Res) Conditionalis (Conditionata) est, cujus in conditione mentio est (vel conditionato). 14. Deductum[fn n] in Conditionem (Conditionatum) est, cujus caetera sunt circumstantiae. 15. Circumstantia[fn o] deductum ingreditur, qua demta illud vagum est, et quodnam sit, intelligi non potest, estque vel subjectum vel objectum. 16. Ratione Deducti in Conditionem (Conditionatum) conditio (conditionatum) est vel Affirmativa[fn p], vel Negativa[fn q], haec mere negativa, quae ante existentiam contrariae aliter quam interitu subjecti non existit. 17. Item indefinita[fn r], quae inprimis loco et tempore, aut aliis etiam circumstantiis[fn s] definita non est. 18. Abstracta est, quae vera est, etsi res in mundo omnino nullae essent, v. g. si causa causae est causa causati; si Diagonalis est lateri incommensurabilis. 19. Actualis, quae contra[fn t], uti: si datur Materia prima. 20. Et haec praesens, praeterita vel futura est. 21. Status itemvel Motus. 22. Praetereavel Continuata, in quam deductum saepius existere debet, ut ipsa existat, 23. quae Continua est, cum per datum tempus semper[fn u] existit, 24. Discreta, cum per intervalla(utraque vel perpetua vel temporalis); 25. vel Momentanea, ubi semel sufficit. 26. Simplex est, cum est Categorica propositio. 27. Conditionalis[fn x]. 28. Disjunctiva (Conjunctiva), cum talis propositio est, partes autem (Conjunctae vel) Disjunctae dicuntur. 29. Conjunctiva[fn y] (Disjunctiva[fn z]) cum ordine est, cum una Conjunctarum[fn a] (Disjunctarum) ante vel post alteram existere vel deficere non debet. 30. Conditionecessaria diciturvel Conditionati, d. 10., aut dispositionis, th.49., ratione, vel in se et sic iterum a parte rei, sic omnis conditio ab initio est necessaria vel impossibilis; aut a parte nostri, ita necessaria[fn b] est, quam veram esse certum est, 31. Impossibilis[fn c], quam falsam[fn d], et vel omnino, vel dato tempore, ea est impossibilis im praesentiarum[fn e]. 32. Certum est, quod scimus necessario tale esse, quale apparet. 33. Certa Conditio est, cujus eventus est (idque in Actualibus) certus. 34. Eventus est, cum 35. Existit, id est illo tempore, quo existere dicitur, praesens est, vel 36. Deficit[fn f] seu illo tempore, quo solo esse potest, praesens non est. 37. Pendet [fn g] ante Eventum. 38. Incertissima est, cujus contraria aeque certa est. 39. Ignoranda[fn h], cujus veritas aut falsitas sciri non potest. 40. Temporaria[fn i] est, in qua mentio est temporis aut diei. 41. Dies[fn k] hoc loco est, quando, seu momentum temporis. 42. Tempus est, quamdiu, seu spatii durativi tractus. 43. Tempus certum vel incertum est a diebus, quibus includitur. 44. Dies tanquam terminus temporis, est vel a quo, seu ex quo, vel ad quem, illic dicitur Ex Die, hoc Ad Diem. 45. Dies certus aut incertus, est[fn l] an vel quando, vel an et quando. 46. Conditio Conditioni aut tantum Opposita est, id est incompatibilis; 47. aut etiam Contraria[fn m], ut inter eas tertia non detur. 49. Conditio, quae Conditionato eadem est ratione alicujus termini communis, dicetur Communicata, ejus species est: 50. Demonstrativa[fn n], cum idem Terminus est, isque vel subjectum, vel objectum (seu res vel persona) utrobique, ac ipse quidem incertus, Conditio vero demonstratio est, v. g. si quis filiam Titii ducet, ei 100 do lego. 51. Res vel Persona incerta est, quae est individuum vagum. 52. Demonstratio est proprium loco subjecti positum. 53. Conditio Identica[fn o], quae prorsus eadem est cum Conditionato. 54. Circularis[fn p] Dispositio, cujus termini sunt sibi mutuo Conditio et Conditionatum. 55. Si Conditio Conditionato opposita est, dicitur Propositio Perplexa[fn q], cujus Conditio et Conditionatum non possunt simul existere vel non existere. 56. Conditionalitas vel est Veritatis, et diem habet, id est, nihil aliud dicit quam juxta d. 1.: Si Conditio vera est, verum est Conditionatum; vel est Existentiae, cum tempus existentiae Conditionati adjectum est, definitum existentia Conditionis, seu hoc dicit: Si Conditio existit, tum etiam existet Conditionatum, ea dicitur diem habere[fn r]. 57. Propositio continet diem, cum Conditionalitas, seu veritas ejus diem habet. 58. Dies inest ipsi. 59. Adest Conditioni, cum diem ipsa continet. 60. Inest Conditioni, cum dies ejus adest Conditionato. 61. Id est: ejus existentiam differt. 62. Propositio est Conditionalis (Pura) figura[fn s], id est sola dispositione verborum, vel expresse et figura[fn t] et sensu, vel tacite[fn n] solo sensu. 63. Conditionatum Morale est, in quod deductum est jus aliquod, subjectum autem deducti persona. 64. Conditio Moralis est a Conditionato, 65. Logica[fn x], quae non est moralis, quam nos inposterum a nostra tractatione removemus, et cum hactenus etiam Logicis Conditionibus communia dixerimus, nunc ad morales pertractandas accingimur. 66. Propositio Conditionalis Moralis, cujus nempe Conditio et Conditionatum sunt Moralia, dicetur a nobis inposterum Dispositio in specie. 67. Disponens Persona est Conditionator, cujus ultimo actu voluntatis declarativo valida est dispositio. 68. Conditionarius est subjectum deducti in Conditionatum, seu persona, cui jus, quod Conditionatoris fuit, Dispositione tribuitur. 69. Uterque Persona Principalis in hoc argumento, alius ab his Tertius dicitur. 70. Debiturus est, qui esset obligatus, si nunc existeret Conditio[fn y]. 71. Jus ipsum praecise sumtum dicitur Jus Conditionatum. 72. Cum Conditione, Jus Conditionale. 73. Purificari est ex jure vel dispositione Conditionali puram fieri. 74. Dispositio recipit Conditionem. cui inseri ea potest (75. Inseri est partem verborum fieri) 76. Cui adjici Conditio potest, Jus Conditionabile est. 77. Adjici est eorundem cum alterius verbis verborum partem fieri. 78. Adesse quid dicitur juri sensu et vi seu effectu. 79. Inesse Dispositioni. 80. Pro non adjecto[fn z] est, quod adjectum est, sed quia juris effectu caret, non adjectum intelligitur. 81. Intelligitur quod non ita est, sed juris effectu perinde est, ac si ita esset. 82. Juris effectum habet, quod, quantum ad jus attinet, pro nihilo non habetur. 83. Jus, quod juris effectum non habet, Nullum[fn a] est, 84. Actus Invalidus[fn b]. 85. Quod Juris effectum habet, sed non et exercitii, inutile[fn c]. 86. Jure impossibile[fn d] est, quod juris effectum existentia sua habere non potest. 87. Vitiatur[fn e], quicquid combinatione et appositione ad alterum perdit Juris effectum. 88. Utrum horum in culpa est, vitiat. 89. Perimitur[fn f] jus, quod fit nullum. 90. Infirmatur[fn g] Actus, qui iuvalidus. 91. Eliditur[fn h], quod inutile fit. 92. Convalescit[fn i], quod nullum vel invalidum csse desinit. 93. Evanescit, quod initio subsistens postea est pro non adjecto. 94. Actus natura conditionalis[fn k] est, qui esse non potest sine aliqua vel hac Conditione. 95. Ea dicitur Actui Necessaria. 96. Substituere est dare secundo, si primus non acquiret. 97. Fidejussio est promissio solvendi debitum principalis, si ille non solvet. 98. Votum est promissio Deo facta sub Conditione. 99. Persona necessaria est, qua non existente Conditio existere non potest. 100. In quem collata est Conditio aut ex quo suspensa est, 101. id est, qui potest impedire, l. 9. qui pot. in pign., vel 102. in cujus factum collata est, id est, cujus facto existit, vel 103. potestatem, id est, qui potest, seu cujus voluntate efficaci existit: 104. In ejus vero potestate est, qui et efficere, d. 103., et impedire, d. 101., potest[fn l]. 105. Impletur, quae in aliquem collata est et existit. 106. Factum, si Conditio in id collata est, est vel naturale seu facti[fn m], vel morale, seu juris. (107. Conditio autem Juris est, quae Conditionatum Morale esse potest, per d. 63.) 108. Est item[fn n] vel Dandi[fn o], qvum directe aliquid honorati bonis accedit cxistentia Conditionis, vel Faciendi. 109. Offerre est Exhibere[fn p] sub specie dandi. 110. Mixta[fn q] hoc loco Conditio est, quae simul dandi et faciendi est. 111. Conditio jure impossibilis[fn r] est, quae et si existat, jure non existere fingitur, et sic nunquam ita existere potest, ut extitisse censeatur; vid. d. 86. 112. Prohibita[fn s] est, quae Lege, id est expresso jure, est impossibilis. 113. Illicita[fn t], quae eo ipso jure, quod ratio dictitat. 114. In fraudem Legum adjecta[fn u], quae eum effectum habet, quem habet aliquod ob eum ipsum effectum prohibitum, et proinde jure eadem cum illo ipso intelligitur esse, per d. 81., ac si procederet, Lex finem suum non assequeretur. 114a. Turpis[fn x] est, quae laedit implentis existimationem. 115. Contra bonos mores[fn y] est, quae cum nihil in se habeat illicitum, censetur tamen moribus civitatis aut ex usu reipublicae inhonesta. 116. Captatoria, quae eo fine adjecta praesumitur, ut quis alicui aliquid ultima Voluntate relinquat. 117. Conditio in potestatem collocata[fn z] vel intrinseca[fn a](et aut voluntatem dicit, estque haec ipsa: si voluero[fn b], vel si voluerit, aut si Titius voluerit; 117a. aut intellectum: si putaverit, si arbitratus[fn c] fuerit; 118. Arbitrium vel Conditionato adjectum est, et est deductumin Conditionem, uti d. 117., vel est adjectum Conditioni velut quaedam modificans circumstantia, v. g. si Titii arbitratu nupserit; 119. Boni Viri arbitrium est, quod quivis vir bonus re perspecta aequum esse judicaret), vel extrinseca: si fecerit. 120. Casualis[fn d] Conditio est, quae in solius DEI potestatem collata est. 121. Exposita, quae in hominis potestatem collata est. 122. Qui si est ipsemet Conditionarius, potestativa dicitur. 123. Difficilis est, quae cum labore impletur. 124. Operosa, quae sine magna mutatione praesentis status existere non potest. 125. Dividua[fn c] est, quae habet partes homogeneas, seu quam si plures impleant, videntur singuli sed pro parte implevisse; v. g. si 10 nummos dederint Titius et Sempronius Cajo; et Titius et Sempronius singuli nummos dabunt, sed quinque; uterque etiam 10 dabit, sed dimidios nummos. Sed si monumentum fecerint, vel domum, singuli non dicentur fecisse eam, quia domus pars domus non est. 126. Pro parte impleri est parte Conditionis existente partem Conditionati existere. 127. Relevat[fn f] pars Conditionis, quae si separatim existit, superveniente residuo postea repetenda non est. 128. Indivisibilem voco, quae partes vel nullas habet, vel ita comparatas ipsa sui natura, ut si in partibus quidem praeliminaribus desistatur, nihil actum iis sit, et partes eae non relevent, verum si ad ipsas essentiales perventum sit, frustra desistatur, et actus seipso deinde perficiatur, v. g. si hominem occisurus inter eundum animum mutet, nihil actum est; at cum semel lethale vulnus inflixit, frustra poenitebit. 129. Mixta[fn g] Casualis[fn h] est, quae an exposita futura sit in casu est. 130. Mixta Potestativa[fn i], quae an casualis futura sit ex hominis potestate suspensum est. 131. Exemta est, quae ex exposita casualis, vel expossibili impossibilis impraesentiarum facta est[fn k]. 132. Copia ejus facta, quae contra. 133. Conditio Voluntatis est, quae requirit obedientiam. 134. Obedientia est voluntas efficax, seu summus conatus faciendi quod jussum est, quia jussum est, seu Parendi[fn l]. 135. Jussum[fn m] est conditiovoluntatis[fn n], quae obedientia contenta est. 136. Summus Conatus in jure nostro sic effertur[fn o], si per aliquem non stet quo minus fiat. Stat autem non solum per eum, qui impedit, sed et qui non facit, quantum se posse intelligit[fn p]. 136a. Persona Activa(objectiva) est, quae active (passive) concurrit. 137. Honoratus[fn q] (Gravatus) est Tertius, cujus vi dispositionis interest Conditionem (non) existere. 138. Ambulatoria[fn r] est (Personae cohaeret[fn s]), quae existere (non) potest mutatis personis Conditionalibus. 139. Vana, quam nullius interest extra Dispositionem existere vel non, uti: si riseris. 140. Onerosa, quam extra Dispositionem Conditionarius mallet non existere. 141. Compellatus est, quem alloquitur Conditionator in Conditione, seu ad quem deductum in conditionem in secunda persona accommodatum est. 142. Transmitti est transire ad haeredes. 143. In pendenti[fn t] est jus, quod non alterius pure est ad Conditionem, alterius sub Conditione, sed interim utriusque sub Conditione alterius Conditioni contraria, eventu tamen alterutrius. 144. Actus Eventualis[fn u] est, ubi ipsum factum quidem existit pure et plene, sed effectus juris, ut nempe pro tali habeatur, suspensus est Conditione. 144a. Conditionator Primus est, cujus actu voluntatis declarativo incipit Dispositio, 144b. Secundus, cujus tali actu perficitur, id est tribuit jus quaesitum. 145. Statu liber[fn x] est servus[fn y] testamento[fn z] immediate manumissus[fn a] sub conditione[fn b]. 146. Relictum est, quod ultima voluntate datur. 147. Conditio remissa[fn c] est, quae natura et jure possibilis habetur pro non adjecta. 148. Derisoria[fn d] est, qua Conditionario illuditur. 149. Impeditur Conditionatum, cum deficit Conditio. 150. Jus Quaesitum est, quod facto alterius auferri non potest[fn e]. 151. Revocabile, quod convalescit, si ab autore non revocetur. 152. Purum Jus est, quod caret Conditione. 152a. Non plenum, quod aliquo extrinsecus existente perimitur. 153. Id si ab eo, qui tale jus dedit, cautum est, dicitur Conditio Resolutiva[fn f] et jus ipsum 154. ad conditionem[fn g] datum. 155. Modus[fn h] est contrarium Conditionis resolutivae, v. g. do tibi donec fias Consul, hic si Consul eris Conditio resolutiva est, ne Consul fias Modus. 156. Causa finalis dandi, hoc loco est Modus collatus in potestatem accipientis. 157. Causa impulsiva[fn i] est, quam si nesciremus, quod agimus, non ageremus. 158. Conditio suspensiva est, de qua nobis inprimis sermo, ante cujus existentiam Conditionatum non subsistit. 159. Retrotrahitur[fn l] Conditionatum, quod purum (nullum) esse intelligitur statim cum verum fuit, antequam actu extitit. 160. Protrahitur, quod intelligitur tum demum purum, cum extitit. Theoremata cum Demonstrationibus. 1. Conditio infert Conditionatum. Nam ea posita id ponitur, d. 1., id autem est inferre, d. 7. 2. Conditionatum suspendit Conditionem. Nam ea posita id ponitur, th. 1. Ergo remoto hoc removetur illa, conversione per contrapositionem, id est suspenditur, d. 8. 3. Conditio Conditionis est Conditio Conditionati. Si posito Aponitur B, et posito B ponitur C; etiam posito A ponetur C, per fig. 1. Syllog. 4. Conditio nihil ponit[fn m]. Nam propositio Conditionalis[fn n] abstracta est, nihil aliud dicens, quam terminorum Connexionem, per d. 1., abstracta autem propositio vera esse potest, etsi termini non existant, per d. 18. 5. Propositio Conditionalis moralis est dispositio[fn o], per. d. 11. junct. d. 63. 6. Conditionatum MORALE est Affirmativum. Nam subjectum est persona, praedicatum jus, d. 63., quod de ea prius negabatur, nunc affirmatur, d. 65. 7. In potestate Conditionatoris[fn p], nam deductum in Conditionatum est jus, d. 63., quod est in potestate habentis Conditionatoris, d. 68. 8. Potest in potestatem Conditionarii transferri[fn q], d. 68. 9. Conditio Moralis suspendit Conditionatum[fn r]. Nam Conditionatum est in potestate Conditionatoris, th. 7., verum igitur non est nisi eo volente, d. 12. Is autem vult verum esse si vera Conditio sit, d. 1. et th. 1. Ergo si Conditio vera non sit, verum non est, seu Conditio suspendit, d. 8. 10. Conditionatum Morale infert Conditionem. Nam si A non est, B non est, th. 9., E. si B est, A est; convers. per contraposit. 11. Conditio Moralis est incerta[fn s]. Nam si certum est veram esse, dispositio pura est, th. 332. et d. 30., si falsam, nulla, th. 144. et d. 31. 12. Potest tamen certificari moraliter[fn t], seu probari[fn u], alioqui etsi existeret Conditio, frustra peteretur Conditionatum[fn v], et esset Dispositio inutilis, d. 85. 13. Conditio Moralis ET Conditionatum differunt[fn x]. Esse enim Conditionatum non potest nisi sit Conditio, per th. 9., id est nisi ipsum sit, si supponamus ipsum sui ipsius Conditionem esse, ipsum autem ante quam sit esse non potest. 14. Sunt simul tempore; alterum enim alterum ponit et suspendit, th. 12. 9. 10. 15. Natura vero ut prius et posterius, seu ut Causa et Effectus. Prius enim Conditio existere incipit, etsi simul perficiantur. 16. Conditio est accessorium, Conditionatum principale. Nam si Conditionatum pro non scripto est, per th. 143., dispositio nulla est; si Conditio, dispositio pura est, th. 330. 17. Dispositio Multiplicata est simplex inter extremos terminos. Nam multiplicata est v. g. si A est, B est, si B est, C est, d. 29., Ergo, th. 3. 18. Conditio Conditionalis est juris, d. 107., 19. et Conditio dandi, per d. 108., quod enim in bonis nostris est, ad id jus habemus. 20. Conditionis Disjunctivae contraria est Conjunctiva[fn y]. Nam si aut A aut B verum est, unum horum solum verum est, th. 95. Disjunctivae igitur contraria non est quae unum negat, d. 46., sed quae utrumque singulatim, d. 47., talis autem est Conjunctiva, d. 28. 21. Necessariae Impossibilis[fn z]. Nam non posse non esse, et non posse esse sunt contraria. 22. Conditio Continuata est conjunctiva cum ordine. Nam pars parte tempore prior. 23. Conditio Status est negativa[fn a]. Quies enim motus privatio est. 24. Conditio Negativa[fn b] est universalis[fn c]: si Titius Consul non fiet. Si enim hoc vellet: si Titius aliquando Consul non fiet, esset necessaria (omnibus enim momentis Consul fieri et esse non potest), contra th. 11. 25. Quicquid in dispositione pura locum habet, habet in Conditionali, per th. 256., in majore enim minus continetur. 26. Qui Testamenti aut pacti factionem activam, vel passivam (non) habet, Conditionator vel Conditionarius esse (non) potest. 27. Honorari[fn d] potest is, et in tantum, cui et in quantum Legari potest, ne fiat fraus Legibus, d. 114. 28. In Conditione dandi, quia alicui dandum est, ille est per d. 137. Honoratus[fn e]. 29. Quicquid circa (Conditionatum) Conditionem (Conditionario) Conditionatori utile (damnosum), verum est in (Ultimis Voluntatibus) Contractibus (U. V.), id in (Contractibus) U. V. (Contractibus) [non] verum est. Nam quod Conditionatori damnosum est, Conditionario est utile, th. 37. Jus Conditionale majus est in contractibus, th. 253. et th. 268., Conditio minus gravis est in U. V., th. 46., quorum utrumque Conditionario commodum, Conditionatori damnosum est. Jam quod est ubi minus esse videbatur, v. g. si Jus Conditionale sit minus in contractibus, multo magis erit ubi magis esse videbatur, seu multo magis in tali casu erit parvum in U. V. 30. In Institutione Haeredis Testator est Conditionator primo et secundo gradu. Nam statim initio ipse loquitur, et dispositio valida est, sed revocabiliter. At cum moritur, tribuit jus quaesitum, th. 244. Ergo, per d. 144a. et 144b., illic est primo gradu, hic secundo. 31. In Legato ipse in primo gradu est, in secundo haeres. Ille demonstr. praeced., hic th. 245. et d. 144b. 32. In Contractibus Reus Promittendi est Conditionator primo et secundo gradu, th. 248. Nam nisi Stipulanti respondeat, aut Contrahenti consentiat, nullus est Actus, Ergo, per d. 67. (Reus Stipulandi Conditionarius est). 33. Testator et Reus Stipulandi et Magistratus sententiam ferens proponunt. Hi enim in ipso actu incipiunt loqui. 34. Haeres in Legato, Reus Promittendi et Subditus[fn f] sunt debituri, d. 70. Haeres enim si vult succedere in eis, quae testamento disposita sunt, est velut subditus Testatoris, subditi autem jus et persona in magistratu est, haeres igiturhypothetica necessitate, subditus absoluta, reus promittendi voluntarie obligantur. 35. Conditio Conditionatoris, Conditionatum Conditionarii causa adjectum est. Nam si Conditio non adest, Conditionator debet pure, th. 330. Si Conditionatum, Conditionario nihil debitur, th. 143. 36. Electio in Disjunctivis ejus est, cujus causa sunt adjecta. Alter enim nisi unum eorum incertum postulare non potest, th. 95., certitudo igitur et determinatio quia a postulante non est, erit a praestante. 37. Quod debituro damnosum est in dispositione, Conditionario utile est, et contra, th. 38. et d. 68. 38. Debiturus est Conditionator. Nam cum sit obligatus (saltem existente Conditione inposterum) . et sine consensu suo nemo possit obligari, consensum declaratum esse necesse est, E., d. 67. et 68., et in secundo gradu, quia jus quaesitum est Conditionario, d. 144b., cum poenitere debiturus non possit. 39. Potestativa[fn g] est finis (medium) Conditionatori primi gradus (Conditionario), Conditionatum Conditionario (Conditionatori primo), quia neque Conditionatum verum est sine Conditione, th. 9., neque Conditionarius Conditionem impleturus est sine Conditionati spe. 40. Si jus Conditionale transmitti potest, (Conditionator) Conditionarius est expressus; aut ejus haeredes, seu uno verbo expressi familia, per d. 142. 41. Item Substitutus in eandem causam, per th. 282. 42. Conditionator seu dans (Conditionarius vel accipiens) ad Conditionem est Conditionarius (Conditionator) sub Conditione. Puta: ego (Conditionator) do tibi (Conditionario) Stichum, donec eum vendas (ad conditionem), jam tu (Conditionator) videris promittere mihi (Conditionario) Stichum iterum meum fore (sub Conditione), si eum vendas, d. 67. 68. th. 38. 43. Statu liberi Conditionarius initio est nemo, in effectu ipse. Nam si quis initio esset Conditionarius, aut ipsemet servus esset, sed quicquid acquirit, Domino acquirit, deberet igitur liber esse, antequam fieret liber, ut sibi libertatem acquirere posset, quod est impossibile; aut alius, sed sic illius fieret, non igitur liber. Fit igitur manumissione nullius, in effectu primi occupantis: unusquisque autem sui ipsius possessionem vacuam primus occupat. 44. Res Conditionata est ipsum corpus expressum[fn h], aut ejus, quod culpa Conditionatoris, existente Conditione deest aestimatio [fn i]. Nemo enim alterius culpa minus habere debet. 45. Deductum in Conditionem non intelligitur, quod ab eo cujus causa adjecta est Conditio impeditur[fn k]. 46. Conditio in U. V. interpretationem extensivam[fn l] recipit, non intensivam[fn m], in Contractibus contra. Contractus enim est cum debituro, th. 34., in quo non praesumitur consensus nisi ad expressum, qua quo plus obligatus est eo magis damnosa ei dispositio est Verba autem ultimae Voluntatis a Testatore sunt, th. 33., cui existentia Conditionis damnosa non est, nam post mortem demum debetur. 47. In Conditionem libertatis deductum non intelligitur, quod indirecte defieit Omnis enim Conditio libertatis habet instar Jussi, quod sola voluntate efficaci impletur ejus in quem collatum est, Jussum autem in servo semper extitisse intelligitur, si non apparet contrarium, th. 72. 48. Si apparet expressum ob certum finem a Conditionatore ascriptum esse, deductum in Conditionem intelligitur aut ipsum, aut quod efficaciam ad illum finem aequipollet[fn o]. Aeque enim volumus, quod aeque utile est. 49. In Conditionem actui necessarium deductum est aut expressum, aut quod ei utcumque simile[fn p]. Nam quod necessario facimus, inviti facimus ut plurimum. Si igitur Conditionator totam Conditionem libentius omisisset, quanto magis partem? 50. In Conditionem Voluntatis obedientia[fn q] deducta est, d. 133. 51. In Jussum deductum est aut factum, aut in subsidium obedientia[fn r]. Nam summus conatus ad factum tendit, et si assequi non potest, in voluntate subsistit, d. 134. 52. Jussum est Conditio voluntatis, d. 135. 53. Ignorantis non est obedientia, d. 135., neque enim facit, quia jussum est. 54. Neque nolentis, d. 134. 55. Neque ejus qui non vult efficaciter, d. 134. 56. Conditio de praeterito in FACtum COLLATA est, d. 135. et d. 134., nam in praeterita conatus nullus est. 57. Item Tertio adjecta; frustra enim ei jubetur qui obstrictus non est. 58. Si apparet factum ob peculiarem utilitatem electum esse[fn s]; quisque enim quod utile est prae inutili velle praesumitur. 59. In Contractibus item, th. 46. 60. Si Conditionarius est omnino incertus[fn t]. Puta: qui filiam meam ducet, haeres esto; si ea nullum vellet, et Conditio non in factum sed obedientiam deducta esset, omnes essent haeredes, qui ipsam vellent, th. 51. 61. Si Conditio prorsus onerosa non est; ibi enim summum conatum factum necessario sequetur. 62. Omnis Conditio potestiva in U. V.[fn n] voluntatis esse intelligitur, potestativa faciendi etiam jussum. Potestativa enim in Conditionarium collata est, d. 122., ei juberi potest, quia obstrictus est, acquirit enim ex testamento, d. 68. Jussum igitur praesumitur, per th. 46. Conditio autem dandi obedientia contenta non est, th. 58. 63. Compellatus Jussus praesumitur. Ea enim est forma jubendi, d. 141. 64. Si factum deficit et Jussus in mora aut culpa est, jussum deficit[fn x]. Nam neque conatus est, th. 65., et nunc frustra conaretur, per Hyp. 65. Qui in culpa est non vult efficaciter. Talis enim vult quantum se posse intelligit, d. 136., sed qui in culpa est, non vult efficaciter, intelligere quantum possit. 66. Qui in mora est non vult[fn y]. Mora enim est non facere cum scias te posse, et commode quidem; id autem est non velle. 67. Si tentatum non est, praesumitur mora. Scivit enim se tentare posse, et commode quidem; nam quid tentare nocebat? 68. Si facilis Conditio est. Praesumitur enimhoc intellexisse. Et si tentasset, deprehendisset. Saltem igitur, quod non tentavit, mora est, th. 67. 69. In Jusso temporario non est mora. Frustra enim Conditio ante Tempus existet, si dies adjectus est, ut quo faciendum sit: Sin, ut intra quem faciendum sit, dies est adjectus, non potest praesumi intra parvum tempus factum impossibile fore. Quod autem praesumi non potest non peccare, culpa non est, ergo nec mora. 70. Si tempus numero determinatum est, extremum ejus est utile, non continuum[fn z]. Puta: si intra 100 dies feceris. Nam si extremis 10 diebus a latronibus rapiar, cum in mora hactenus non fuerim, per th. 69., 10 dies ultimi dum apud latrones sum, vel praeteriisse censebuntur, sic autem factum quidem defecit, Jussum autem pro impleto habendum erit, th. 51. et 69.; vel non censebuntur praeteriisse, ita ut, cum reversus fuerit, tempus quo apud eos fuit non extitisse censeatur. Atque id satius est, quia magis convenit voluntati Conditionatoris prorogationem dare, quam prorsus liberare. 71. Sin chronologice tempus determinatum est, et extremum inutile est, jussus videtur paruisse. Puta: si ad Kalendas Majas anni sequentis facies, salvo enim sensu verborum prorogatio nulla esse potest. 72. In servo obedientia praesumitur. In Statu libero enim omnia sic interpretamur in dubio, ut libertas sequatur potius quam deficiat. 73. In pupillo quoquea, culpa enim et mora in eo praesumi non potest. 74. Si pluribus idem jussum est, atque unus implet, alterius inobedientia id est mora vel culpa praesumitur[fn b]. Nam eventu manifestum est factum impleri potuisse. 75. Si Conditio libertatis in haeredem collata est, haeres videtur facere jussus, et iis casibus, quibus in Conditionarium collata deficeret, impleta videtur[fn c]. Praesumitur enim libertas fideicommissaria pure data esse, quae solum sit figura Conditionalis, per rationem th. 72. 76. Conditio in Conjunctum collata in tertium collata intelligitur[fn d]. Alia enim atque alia Conjunctorum Dispositio esse videtur, th. 108., qui autem in eadem dispositione non est Conditionarius, aut Conditionator, tertius est, d. 69. 77. Si quis impleat non interest, Conditio collata est in expressum[fn e] aut quemcunque ejus nomine[fn f]. Quod enim in U. V. aeque utile est, aeque in Conditionem deductum intelligitur, th. 48., quamdiu vivit. Fingitur[fn g] enim ipse facere, fictio autem terminos habiles requirit. 78. Conditio quae non relinquit apotelesma collata est in expressum tantum. ln ea enim utilitas, nisi quae ipsam personam expressam contingat, intelligi non potest. 79. Qui facere potest, ut possit, jam potest[fn h]. Causa enim causae est causa causati, quare qui potentia est causa causae, potentia est causa causati. 80. Arbitrium in U. V. est aut expressi aut boni viri[fn l]. U. V. enim subsistit cujuslibet viri boni arbitrio. 81. Honoratus est expressus[fn k], aut quicunque ejus nomine dum vivit[fn l]. Nam quod ipse accipit, dum vivit, donare cuilibet potest. Ejus enim versatur utilitas, d. 137. 82. Si statu liberi honoratus est Dominus, aut praesens aut ejus successores subintelliguntur[fn m]. Ipsa enim in abstracto potestas Dominica in eum, honorata intelligitur, quae transit ad successores[fn n]. 83. Si Conditio est facti, persona objectiva tantum est quae expressa est[fn o]. Nam quae facti sunt, in alium transferri non possunt. 84, Conditio post tempus immemoriale non existit efficaciter. Nulla enim Dispositio jure ipso gentium vim habet in infinitum: commodior autem sphaerae activitatis terminus assignari non potest, quam tempus immemoriale. 85. Conditio in . factum futurum collata, post Testamentum conditum quandocunque, existit efficaciter. Nam vel mortuo eo existit, de qua difficultas nulla est, vel vivo[fn p]. Sed cum ex postfacto, ubi constitit Testamentum revocatum non esse, Testator statim post Testamentum conditum mortuus fingatur[fn q], vi regulae Catonianae, etiam quae vivo eo existit, mortuo eo existere intelligitur. 86. Sciente Testatore frustra existit ante Testamentum[fn r]. Neque enim quod praeteritum esse sciret, concepisset ut futurum si de eo fuisset locutus. 87. Ignorante valide, seu efficaciter[fn s]. Factum enim voluit, quod si scivisset impletum pure dispositurus praesumitur. 88. Conditio quae repeti non potest, cum semel extitit quandocunque, existit efficaciter[fn t]. Nam si ante Testamentum, dispositio pura est, th. 334. Si post Testamentum. post mortem existere intelligitur, ergo efficaciter, th. 85. 89. Conditio voluntatis ante apertas tabulas frustra existit[fn u], th, 53. 90. Conditio cui persona Conditionalis inest, in qua potest existere ipso momento mortis, vivo eo non deficit[fn x], th. 162. Si non potest, jam vivo eo deficit, quia momentum mortis vitae computatur[fn y]. 91. Conditio quae nomine personae Conditionalis in alio existere potest, in moriente existere posse intelligitur[fn z]. Nam dum vivit in alio esse potest, th. 77. et 81., dum moritur vivit. 92. Item[fn a] quae existit in moriendo[fn b]. 93. Conditionis temporariae computatio incipit in dubio a die perfectae dispositionis[fn c], tum enim primum Conditionarius habet jus quaesitum, th. 144., tum primum igitur ei Conditio nocere vel prodesse incipit. 94. Dies adjectus Conditioni libertatis non intelligitur esse quo, sed intra quem existere debeat[fn d], per rationem th. 72. 95. Plura disjuncta sunt unum incertum[fn e]. Sunto enim: A aut B; unicum tantum verum est, idque incertum utrum sit A an B. 96. Plura connexa sunt unum individuum. Sunto enim A et B, si A non erit, etiam B non erit, et contra, per d. 6. Erg. est individuum, per th. 100., si autem dividuum unum est, th. 98., multo magis individuum. 96a. Connexio non praesumitur[fn f]. Nam neque ex verbis conjungentibus sequitur[fn l], et est valde dura. 97. Si plura[fn g] (unum[fn h]) repraesentant unum (plura), unum (plura) sunt. Sint enim b. c. loco A, et A concurrat cum D ad E. Si ipsum A concurrat, habebit unum dimidium E, th. 106., sin b et c cum D concurrant, siugula tanquam unum habebunt duas tertias simul, th. 106., id est plus quam A quod repraesentant, sed hoc absurdum est. 98. Dividuum ante divisionem unum est[fn i]. Nam dividuum constans ex partibus homogeneis esto a a, id differt a pluribus a. a., illud enim praeter partes habet , signum unionis. 99. Si dividuum pluribus applicandum est, dividitur seu fit actu plura[fn k]. Nam cum aa, applicanda ad C. D. sint homogenea, d. 125., licebit applicare pro lubitu, per th. 104.; sit igitur a-C. a-D., ita sunt plura. 100. Si pars ejus fit nulla[fn l]. 101. Plurium unum absque altero valere potest. Alioqui connexa essent, d. 6., connexa autem sunt unum, th. 96. 102. Idem specie, seu Genus pluribus additum, est plura homogenea[fn m]. Idem enim specie, puta: A, continet plura numero, a a, ea applicata ad B. C. erunt actu plura, th. 99. 103. Si plura pluribus applicanda sunt neque apparet quodnam cuinam assignatum sit, in se invicem ducuntur. Sunt enim v. g. Titius A. et Sempronius B. applicandi ad Stichum C. et gemmam D. (id est jure ad has res concurrant), cum multum intersit inter C. et D. neque etiam dictum sit, quod ad quem pertineat, per hyp. applicabuntur singula unius partis, ad omnia alterius partis (sic nempe: A-C D. B-CD, id est uterque habebit initio gemmam et Stichum, tota; concursu communia erunt, th. 105. 107, et contra C-AB. D-A B.), id est in se invicem ducentur. 104. Si plura sunt homogenea, apparet quod cui sit assignatum, quia quod cui applices nihil interest. 105. Si unum pluribus applicandum est (id est si ea plura sunt re (una) conjuncta), in singula ducitur, seu est omnium ab initio. 106. Concursu autem fiunt partes si dividuum est[fn n]. 107. Sin minus, fit commune[fn o]. Nam si v. g. A sit res (uti 100 aut Stichus), plura autem sint B (Titius) C (Sempronius), atque A pertineat tum ad C (A-C) tum ad B (A-B), si solum B applicetur, totum A pertinebit ad C, quod est th. 105. Si concurrat, id est simul applicetur, C initio linea BA tendet ad totum, sed cum pervenit ad A partem tantum suam facit, quia idem efficit linea C A. Et accurate loquendo to A (Stichus vel 100 nummi), tum B (Titii), tum C (Sempronii), erit Stichus aut 100, sed Stichus ille particularis erit A dimidium, id est dimidii valoris ratione Stichi totalis (Servus enim communis duorum servorum loco est, per th. 97.) et 100 Titii erunt quidem 100, sed 100 dimidii nummi, seu 50 integri. Patet igitur in Sticho th. 107., in 100 nummis th. 106. 108. Tot autem sunt propositiones seu applicationes, quot sunt plura partis maximae. Nam et tot propositiones seu applicationes sunt quot lineae[fn p]; et etsi unum pluribus applicandum sit, plures tamen sunt applicationes, per th. 105. 109. Si re conjuncti concurrunt diverso tempore, priore concurrente alter concursurus praesumitur[fn q]. Nam si unus totum auferret, aut certe sine cautione, esset materia litium, quae Legislatori praecavenda est. 110. Si quod conjunctorum non concurrit, ipsum pro non scripto, propositio ejus falsa, seu dispositio nulla est[fn r]. Id est in proposito casu, si C non concurrat, nulla erit linea A-C. 111. Omne dividuum divisibile est, d. 125 et d. 128. 112. Omne indivisibile individuum, th. 111. conversione per contrapositionem. 113. Continuatum discretum est plura[fn s], nempe divisa intervallis, E. per th. 99. 114. Si plures sunt Conditionatores, plures sunt dispositiones, d. 67. 115. Si Conditionarii[fn t], th. 108. 116. Si plura Conditionata, per th. 108. 117. Si plures sunt Conditionarii et plura Conditionata in dispositione ratione verborum eadem, et suum cuilibet assignatum sit, una voce si sunt verbis conjuncti[fn n], praesumuntur substituti in eandem causam. Nam verbis conjuncti medii sunt inter re conjunctos et disjunctos verbis, igitur accrescit iis pars vacans quidem, ne ad verbis disjunctos deprimantur, sed cum suo onere, seu cum conditione, ne re conjunctis, th. 105., aequiparentur. 118. Si plures Conditiones intervallo eidem Conditionato adscriptae sunt in Institutione, statu libero, et pia causa, disjunctae praesumuntur[fn x]. 119. In Legato[fn y] et fideicommisso[fn z] una novissima. 120. In Contractibus conjunctae[fn a]. 121. Sine intervallo ubique sunt conjunctae. Nam ubi nullum intervallum est, mutatio voluntatis non praesumitur, hinc th. 121. De caetero inter plus vel minus favorabilia proportio servanda. Pluris autem est Conditio disjunctiva seu una incerta quam una certa, th. 263. et una certa quam plures conjunctae, th. 264. Similiter Institutiones Legatis, hinc th. 118., Legata Contractibus, hinc th. 119., favorabiliora sunt. Accedit de Contractibus quod carent intervallo, quia jus singulare constituunt, hinc th. 120. 122. Si res Conditionalis (Conditionata) est Species, Conditio (Conditionatum) est individua[fn b]; si Quantitas, dividua[fn c]. Illius enim partes heterogeneae sunt, hujus homogeneae. 123. Conditio (Conditionatum) continuata est dividua. Nam nisi partes essent homogeneae eadem non continuaretur. 124. Jussum item[fn d]. Nam vel factum expressum dividuum est, tum res est manifesta; vel individuum. Esto igitur: Titio et Sempronio fundum do lego, si hominem pinxerint. Si haec Conditio est jussum, suppono Titium capitali morbo impeditum intra datum tempus nihil pingere posse; et Sempronium solum pingere. Sempronius totum hominem pinxit vere, Titius itidem totum (neque enim causa est cur pedes potius quam caput eum pinxisse dicamus) fictione, th. 51., Conditio igitur dividua est, per d. 125. 125. Si plures sunt honorati. Dando enim singulis actu dividitur. 126. Casualis Conditio non dividitur. Nam ut Conditio dividatur, oritur ex praesumtione, cum aliter Dispositio subsistere non posset, th. 128. At cum Conditionator Casualem adjecit Conditionem, totam rem reliquit arbitrio DEI, d. 120, de cujus judiciis praesumendum non est. 127. Si Conditionatum est individuum^#. Nam Conditio dividua pro parte impleta efficax est ad partem Conditionati, sed Conditionatum individuum est. 128. Si necesse non est DIVIDI[fn f]. Interpretatio enim in subsidium adhibetur, ut Conditio dividatur, cum tota existere non potest aut debet, quia praesumitur Conditionator malle voluntatem suam pro parte quam in totum nullam esse, per th. 100. 129. Si culpa est penes Conditionarium, multo magis si mora. Neque enim ut dividatur in tali casu ex necessitate, sed voluntate Conditionarii oritur, per. th. 65. et 66., E. per th. 128. 130. Conditio quae non relinquit apotelesma individua est. Nam aut in motu solum vago consistit, tum statim ab initio impleta est; vel ad terminum, v. g. si Alexandriam ieris, pars autem viae non est motus ad Alexandriam. 131. Conditio facti immediati est indivisibilis. Factum enim immediatum est, quod in solo motu membrorum consistit, v. g. si riseris, quia statim, cum coepta, impleta est, per d. 128. 132. Conditionis cum ordine Conjunctivae (Disjunctivae) pars perturbate impleta non relevat[fn g]. Tum enim etiam ordo in Conditionem deductus est. 133. Si honorato nolenti partem offeras, et si repudiet, dedisse non videris, seu non relevat[fn h], per th. 128. et quia incommoda solutio particularis. 134. Partes quae implent relevant. Nam si impleta parte Conditionis, partem fundi accepi, ad habendam reliquam partem pars impleta non repetitur.