Series VI Band 1 · No. 4.
Specimen Quaestionum Philosophicarum ex Jure collectarum
1664
CUM DEO Et Indultu Superiorum. Prooemium. 1. Rem aggredior, non facilem quidem ac meis viribus aequalem; fructuosam tamen fortassis in commune, mihi certe accomodatam, qui innutritus Philosophiae, cum ad prudentiam Juris animum appulissem, resiliebam, quoties occasio dabatur, ad priora; et quod vel ex ipsis, vel affine ipsis erat, curiose annotabam. Proderit autem hujus, quod nunc molior, consideratio ad demendum apud Juri deditos contemtum Philosophiae, si videant et plurima sui juris loca sine hujus ductu inextricabilem labyrinthum fore, et veteres suae scientiae autores, mystas quoque sapientiae summos extitisse. 2. Ulpianum certe credibile est l. 10. 2. D. de J. et J. Jurisprudentiam divinarum ac humanarum rerum notitiam appellavisse, quod sine his tanquam praecognitis neque Jurisconsultum absolvi, neque, quod sequitur, justi atque injusti scientiam comparari posse judicaret. Non contentus hac Jurisprudentiae gloria, Philosophia pulsa collocare in throno sapientiae eam solam conatus est Lud. Malquytius tr. de Vera Jurisconsultorum Philosophia. Prudentius Joachimus Hopperus Frisius in Seduardo suo, et qui eum secutus est, ediditque Summus Vir, Herm. Conringius tum in praefatione, tum alibi in Propolitico et libro de Prudentia Civili partem sapientiae Juris quoque cognitionem fecere, sed non ut propterea Philosophiam deprimerent; quod interpretes quidam Juris in l. 1. 1. de J. et J. nimio studiosius sunt conati. Videatur inter alios Fortunius Garcia Hispanus praelect. in h. tit. Aristotelis professus hostis. 3. Caeterum cum moribus magis quam natura rei scientia Juris sit duplex, alia legum, alia Canonum; ex hac hauriri diffusa dogmata philosophica innumera sine dubio possent, quoniam eorum autores interpretesque in monastica Theologia, quae tota philosophica erat, effloruerant, unde et Abbas Panormitanus Juris Civilis doctrinam mere practicam, Canonici propter insertas speculationes plurimas mixtam esse contendebat, refutatus proptera ab illo ipso Garcia tr. de fine ultimo juris Canon. et Civ. n. 48. Sed nostro instituto eo ipso, quod parcius ibi haec disseminata sunt, jus Civile commodius visum est. 4. Neque spero objiciet quisquam, aliena a Philosophia, JCtisque relinquenda a nobis in Cathedram non suam afferri. Quid enim, num propterea Juridica omnia erunt, quae in juris corpore sparsa reperiuntur? Non magis, quam omnia, quae in Sacra Scriptura legas, Theologica Dogmata sunt, in qua omnium disciplinarum semina contineri praeter innumeros alios (nam et Athanasius Kircherus arcana omnium scientiarum ex Scripturis eruta, seu Polypaediam Biblicam pollicebatur) Joh. H. Altstedius in Theologia naturali, ac Logica Theologica ostendit. "Plane igitur uti Sacra Scriptura (teste B. Sperlingio Synops. Phys. Prooem. q. 6.) sic etiam Corpus Juris liber est, non disciplina, ubi sibi apta quivis et reperire et seligere potest." 5. Ac praecipue practicae Philosophiae autores, Liebenthalius, Arnisaeus, Grotius, Olingerus (cujus etiam Orthographia Legum extat) Ethica Legali, Vincentius Turturetus in Parallel. Ethic. et Jurid. ed. quarto Paris. 1629. Bodensteinius in Jurisprudentia politica, Ad. Kellerus de officio Juridic. politic. aliique, ut Casistas taceam, inde dogmata plena manu petivere. Logica etiam plurima inesse ostendere Fr. Hottomannus Instit. Dialect. Joh. Th. Freigius Logica Jurisconsultorum (qui idem in Physica quoque sua ex jure multa inspersit) Martinus Schickardus Logica Juridica, Nicol. Vigelius, Matth. Stephani et Dan. Otto in Dialectica quisque Juris; tum Nic. Everhardus in Locis Argumentorum Legalibus, ac Synopsi Topicorum a Georg. Adamo Brunoro edita; quibus Neldelius noster P. V. Prati Philosophici, seu de applicatione Logicae ad Jurisprudentiam non incommode adjungetur. Quae vero ad contemplativam faciant Philosophiam, oppido rara sunt. Collegit Physica Paulus Zachias Medicus Romanus in Quaestionibus Medico-Legalibus Anno 1630. octavo Lipsiae recusis; et quaedam observavit jam ante Martinus Del-Rio in Disquisitionibus Magicis, et Baptista Codronchius Methodo testificandi in quaestionibus Medico oblatis. Metaphysica (nisi quod Logicis immiscentur) et Mathematica, si demas, quae a Budaeo aliisque de Asse et ejus partibus acute disputata sunt, quantum sciam, nemo. 6. Eleganter igitur Albericus Gentilis lib. de nupt. c. 8. fin. Nos quoque in libris Legum Justinianaearum non modo habemus, quae sunt subjecti et finis juris humani, sed et quae divini, et aliarum scientiarum omnium. Aitque argute Ant. Faber. l. Jurisp. Pap. 3. conf. 2. ut justitia virtutes, sic Jurisprudentia scientias omnes contineri. Vid. Mart. Del-Rio lib. 1. de princip. jur. cujus operis pleraque non desunt, qui Hopperi laborem dicant, Bened. Winclerum libello ejusd. argumenti, et pec. tr. Philosopho Juridico Henr. Gebhardi Cancellarium Geranum de principiis juris ex aliis disciplinis petitis ed. Gerae, octavo. 1613. Quae omnia me quoque ad hos conatus excitarunt. 7. Quare in hoc genere corrasi nonnulla, non nimis anxie quaerenti se primum offerentia, et in medium proposui, data tamen opera ne ea tantum afferrem, quae ex quolibet horum peti possent. DEUM vero obsecro, ut adesse mihi sine sua ope invalido, et leges bonasque artes praeterea, quibus utrisque nunc homines Cyclopici insultant et perniciem minitantur, conservare dignetur. QUAESTIO I. 1. Visum est Logicas duas Quaestiones in fronte locare, quarum prima secundam, secunda tertiam mentis operationem attingit. Quod igitur primam attinet, quaeritur, "an propositio indefinita aequipolleat universali", ex l. 158. D. de V. S. et l. 23. verb. et humanius D. de Serv. praed. urb. Ubi initio voces explicandae sunt. 2. Indefinita oratio est quae signo caret: quoniam autem necesse est Terminum communem in mente vel pro omnibus, quae continere potest, vel quibusdam supponere, patet in oratione non interna sed externa indefinitam esse, signum vero subintelligi. Paulo aliter voces accepit Bartolus in l. si ita 7. D. de aur. et arg. leg.; ei oratio Universalis est, cum totum vel quod aggregatum nomine collectivo designatur, v. gr. Grex aut universitas aliqua; indefinita, quando vel Singulari effertur, quod multos involvit, ut militem colligere, l. 158. D. de V. S., vel Plurali, sed sine signo, ut filios meos haeredes instituo. 3. Orationem vero, in qua signum expressum est, appellat Generalem, quam acceptionem esse contra morem Legum d. l. 23. ostendit ubi dicitur: et humanius est verbo generale omne lumen significari. Ubi verbum Generale verbo expresse Universali opponitur. 4. Baldus vero acute inter Universale ratione signi, quod proprie tale est, et ratione rei, quod ab Jurisconsultis universitas dicitur, et est potius totum, distinguit. Quem sequitur et egregie explicat Did. Covarruvias Var. Resol. l. 1. c. 13. n. 2. cujus totum c. 13. in explicanda Indefinitae vi consumitur. 5. Ad resolvendam autem accuratius propositam quaestionem distinguendum est inter formale et materiale indefinitae, seu quodin se et praecise, et quodexsubjectamateriaimportat. In se igitur indefinita ratione valoris et significationis differt quodammodo ab universali et particulari, quia habet se indeterminate ad ea et permissive, quemadmodum alias genus a speciebus differre solet, v. gr. animal aliquod est quidem vel brutum vel homo; formaliter tamen ab utroque praescindit, et vi terminorum in se neutrum importat. 6. Materialiter indefinita vel est universalis vel particularis significationis (uti animal in se neque homo, neque brutum est; quicquid tamen animal est, vel brutum vel homo est), materia enim vel necessaria est, et tum certo colligitur, quod indefinita aequipolleat universali, Covarr. d. l. n. 6., vel contingens, et ibi probabiliter, quomodo accipienda sit, subodoramur, quod d. l. 23. vox Humanius declarat. 7. Has conjecturas explicant Andr. Alciatus in d. l. 158. de V. S. et Brunorus a Sole in Locis Commun. Jur. verb. indefinita, tum fuse Covarr. d. l. per tot. Addendaeque alias Leges interpretandi generales apud Grotium de J. B. et P. II. 16. Specialiorem excussionem Jurisconsultis, quorum munus est interpretari, relinquemus. QUAEST. II. 1. Notus est apud Philosophos canon: Affirmanti incumbit probatio, qui non videtur consistere cum altero illo posse, quod opponens teneatur, ad probationem. In dubio igitur praevalere posterior debet; ex contractu, ut ita dicam tacito. Nam qui progressus est ad disputandum responsurus, eo ipso se tacite obligavit tantum ad defendendum theses; opponenti igitur probandum est, et, si affirmanti probandum esset, inverso rerum ordine argumentaretur Respondens, exciperet Opponens, quandoquidem Theses plerumque sunt affirmativae, quas deinde opponens negat, absurdasque esse contendit. 2. Adde etiam, quod regula illa prior rem plane asystaton et inexplicabilem redderet. Quid enim quam facile mutatis vocibus negativa in affirmativam et contra transmutari potest? Hic plane tolleretur omnis pene disputatio, et antequam inveniri posset, sitne aliqua propositio ex ipsa rei natura affirmativa, an negativa, infinitis litibus opus esset. 3. Apud Philosophos igitur pro cathedra disputantes certum est, quod Respondens, qua talis, neque probet neque principium petat. Apud partes vero in foro litigantes non est determinatum universaliter, Actor, an reus teneatur ad probationem, quoniam neque tacitus inter partes de eo contractus intercessit, neque etiam, ut apud Philosophos contemplantes, potest a sententia et decisione supersederi sine alterius partis praejudicio. 4. Sed ita comparatum est, ut si sententia supersedeat judex, eo ipso tacite causa cadat Actor, id est, quod petit, non consequatur. Quare necesse est, quomodocunque licet, erui ex actis et probatis veritatem, ut decidi res possit. Exhoc sequitur, ut ei imponatur onus probandi qui commodissime potest, ne res sine probatione abeat. 5. Et quia regulariter qui super aliquo se fundat debet intentionem suam probare, Fridr. Schenck. tr. de probat. n. 1. et 2., hinc vel actori vel reo, primum afferenti vel affirmativam vel negativam incumbit probatio si potest; sin non potest, ipsa necessitate cogente, ne veritatis inquisitio intercidat, onus in alterum transfertur: et est haec illa vulgata probatio Negativae: ego hoc nego, qui affirmat ostendat. Cravett. consil. 1. n. 10. . Generaliter igitur cum negans probare non potest sive sit penitus, sive moraliter impossibile, onus probandi contrarium transfert in eum qui si ita esset videtur posse, vid. Mart. de Fano de Negativa probanda n. 2. et 3. qui extat Vol. 1. Tract. et Franciscum Herculanum, tr. ejusdem argumenti, qui nuper ambo uno volumine prodierunt. 7. Specialius negatio alia facti est, alia Juris aut alterius qualitatis et status, ita distinguit Brun. a Sole voce Negatio n. 2. et Gothofr. ad l. 23. de Probat. Et facti rursus vel sine circumstantiis loci et temporis etc. vel cum illis. Atque illo quidem casu nisi alia superveniant, ad probationem negativae nemo tenetur per d. l. 23. Hoc vero casu (quia non est pura facti, sed et adjunctae qualitatis, negatio), item in probatione juris alteriusque qualitatis neganti quoque imponi onus probandi potest. QUAEST. III. 1. Accedamus nunc ad Mathesin quoque, ne hujus expers Jurisprudentia videatur. L. ult. D. fin. regund. recitatur approbaturque a Cajo lex Solonis, qua cavetur, ne operibus in nostri vicini fundo damnum inferamus. "Inter alia sanxit Solon, si quis scrobem vel sepulchrum effoderit, tanto intervallo discedere a vicini fundo debere, quantum in imum profundidate pateat. Cujus rei ratio ex Geometria simul et Statica haurienda est. 2. Principio igitur omne grave, si caret sustentaculo, perpendiculariter ad terram descendit: sin insistit plano ad horizontem parallelo, plane non descendit, imo non nisi extrinseca vi vel paralleliter vel sursum movetur. Inter haec duo extrema, situm motumque parallelum horizonti, qui plane nullum angulum, et ita nec descendendi impetum habet, et perpendicularem, qui facit angulum rectum, seu 90 gr., intercedunt anguli alii parallelo situi, alii perpendiculari propiores, illi minores, hi majores 45 gr. Angulus vero 45 graduum est inter utrumque medius, et aequaliter aparallelo et recto distat, quodin diagonio quadrati evidens est. 3. Quare grave, quod non potest recta descendere, potest tamen oblique, si facit ad terram angulum 45 gradibus majorem (respectu viae seu lineae descensus) quam per id, cui insistit, habere potest, facillime; sin minorem, difficillime tardissimeque descendit. Quia quo obliquiorminorque est angulus, eo magis necesse est grave inter descendendum ad latus inclinari, quod tamen est ipsi praeternaturale. Angulus autem 45 graduum facilitatem terminat, difficultatem incipit. 4. Sit igitur Scrobs AB depressa ad perpendiculum, vicini fundi initium C, cui sub terra ad perpendiculum respondet D. Ponamus scrobem repleri aqua ad summum usque, et per aliquod tempus decrescenti novam succedere, quod aqua pluvia aliisque inundationibus saepe contingit. Aqua igitur subsidet, quamdiu poterit, at post, cum non amplius celeritas decrescendi celeritati auctionis par erit, oblique in latus penetrabit. 5. Non descendet autem obliquiore angulo quam 45 graduum per axioma dictum (potiusque, ubi paululum ad latus evagata est, penetrabit deinde in terram recta, quam ut tam longe ad latus abeat) et sic aqua, quae est in G, perveniet ad summum in H, ex I in K, ex L in M, et denique summa, quae est in A, non ultra progredietur quam usque ad D, ubi vicini fundus incipit. Atque ita procursus aquae (eum enim considerare potissimum volui, licet alia ex hoc principio incommoda manent, sed nullum hoc manifestius) ibi terminabitur, ubi fundus ejus desinit, qui scrobem fecit. Unde patet, distantiam recte assignatam esse. 6. Si vero intra Sphaeram activitatis aquae, v. g. in E vicini fundus inciperet, patet, aquam usque ad D in ipsum usque vicini fundum perventuram, quae et terram eluvione vastabit, et subruto fundamento, triangulo rectangulo NFD, efficiet, ut vicini terra inclusa Trapezio NEDCad replendam lacunam contrario lapsu juxtalineam BC et parallelas recidat in fundum meum, atque ita alterimeautilitas noceat, et mihialteriusdamnum prosit, quod est contra jus naturae, l. 38. D. de haered. petit. junct. l. 36. fin. eod., in quo propterea fundatam hanc legem esse patet. 7. Praesertim cum Romani, quod Atheniensis Reipublicae placitum erat, tanquam duce ipsa natura conditum, sua quoque autoritate confirmarint. Caeterum de hac lege, praesertim quid circa distantiam scrobium, non tam in patenti campo, de quo nos nunc, quam ab aedificiis sit observandum, vid. Ant. Clar. Sylvium Advocatum in suprema Curia Parisiensi Libr. singul. in Leg. XII. Tab. c. ult. 25. per tot. p. 383. Quomodo autem spatium infra locum terra et supra locum aëre plenum ejus sit, cujus est fundus, v. Sam. Pufendorff. Elem. Jurispr. l. 1. def. 5. 29. QUAEST. IV. 1. Mathesin consequitur Physica, et primum generalis, quae mo tum praecipue considerat, ejusque tum terminum, de quo quaest. 5., tum locum in quo fit, ubi quaeritur, "an duo corpora possint esse in eodem loco." Negat Jurisconsultus Paulus l. 3. 5. f. D. de acquir. poss. Ubi ex sententia Proculianorum disputat duos eandem rem possidere in solidum non posse, quemadmodum duo corpora eundem locum proprium tenere non possint. Sane possunt duo eandem rem diversis portionibus vel pro diviso, vel pro indiviso possidere, et duo corpora quoque in eodem loco communi esse, sed de hoc non quaeritur. 2. Non immisceo me nunc Jurisconsultorum disputationibus inter quos Bachovius Vol. II. in Tr. Disp. XXI. Th. 4. lit. k. pinguius Paulum disputare audacter pronunciat, distinguitque ipse inter possessionem civilem et naturalem, posseque fieri ait, ut duo idem diverso possessionis genere obtineant. 3. Sed cum possessio Civilis incompleta et propemodum imaginaria videatur, quum quis saltem retinet animum Domini, et quod non tenet, tamen non habet pro derelicto, videtur negandum cum Dn. Struvio Ex. XLII. th. 8. duos eandem rem in solidum proprie possidere. Nam possideo est, sedere pos id est potens sum, ut H. Grotius florib. ad Jus Justinian. sparsis l. 1. pr. D. de acq. poss. observavit. 4. Unde patet elegans inter possessionem et positionem seu situm corporum in loco Analogia. Cur autem nequeant corpora se subire et occupare, egregie ad d. l. 3. Gothofr. disserit. 5. Futurum enim esset, ut tolleretur corporum primum reactio, dum nulla resistentia esset, deinde separatio, dum esset pan en panti. Et colligerentur omnia gravia circa centrum in unum punctum, si enim duo esse in eodem loco possunt, quidni plura, quidni omnia? 6. Neque tamen potentiae DEI absolutae denegamus, corpora eximere localitatis et resistentiae conditionibus posse, quicquid Calviniani contra disputent. 7. Cum enim localitas sit quiddam naturae corporis superadditum, quamvis ab ea fluere nobis intrinsece videatur, quin tamen hunc ut sic dicam fluxum sistere Deus possit, non dubitarim, v. Jac. Martini tr. de Loco contr. Keckerm., sed haec neque Jurisconsulto gentili in mentem venisse neque cum praejudicio Divinae potentiae a Justiniano recepta esse judicandum. QUAEST. V. . Termini motus differunt secundum sex positionum differentias, de quibus Aristoteles l. 2. de Coelo c. 2. disserens motam a Pythagoricis quaestionem explicat, "an eae, et praecipue Dextrum et sinistrum in coelo et consequenter Mundo reperiantur." . Primum autem certum est, in omni corpore materiale harum differentiarum posse assignari. Quia omne corpus quantum est, in omni autem quanto ad unum punctum tres tantum perpendiculares invicem lineae concurrunt, uti demonstrat Clavius in I. Elem. Euclid., quarum quamlibet cum punctum concursus in duas partes dividat, oriuntur sex illae lineae, quarum quaelibet pro re nata aliqua situs differentia denominari potest. Formale vero proprie tantum animalibus adest. 3. Cum igitur coelum sumtum cum Intelligentia Aristoteli sit instar animalis, etiam dextrum ipsi et sinistrum attribuit. Sed quoniam haec hypothesis una cum soliditate Coeli a Mathematicis explosa est, sententia ista corruit, quam et Scaliger oppugnat, Ex. contra Cardan. 67. per tot. 4. Analogia autem rebus sensu carentibus dextrum et sinistrum caeteraque genera differentiarum situs tribui possunt, p. l. 11. fin. D. Com. praed. ubi dextrum et sinistrum in flumine ripis assignantur, non fonti et ostio: Unde colligitur, rerum motum intuendum esse, fingendumque vel animalia esse, vel eo loco animal moveri, quod tum latus dextrum, quod sinistrum futurum sit, id nunc quoque tale judieandum. 5. In Mundo igitur Motus terminus ad quem est anterior pars, Oriens, a quo fit motus, posterior, dextra in meridie, sinistra in septentrione. Et quamvis sint nullae sphaerae reales, satis sit corpora mundana moveri; et quamvis motum diurnum terrae transcribas, satis sit coelo motum opticum vel apparentem denegari non posse, quoniam alias analogica est haec tota speculatio. 6. Merito igitur philosophi quidam qui dextram in oriente, sinistram in occidente locant, irridentur a Joh. Pico Mirandulano apud Conimbric. in Arist. d. l. q. art. 1. quicquid ipsi art. 2. excipiant. Bartolum vero, qui illos secutus est tr. de Insula quod si ex uno, citat refutatque Steph. Forcatulus Necyom. dialog. I. n. 1. qui ipse tamen, dum non tam motum coeli, quam nos eum spectantes intuetur, omnia invertit, dextrumque in meridie, sinistrum in septentrione collocavit. QUAEST. VI. 1. Sequuntur nunc, quae sunt Physicae Specialis; ea rursum vel Generali est propior, vel magis ad specialia pertinet; de hac post. Illius est doctrina de Mixto. Docent autem Jurisconsulti res inter se conjunctas Dominium et jus non minus quam naturam confundere, quarum commixtio vel natura fiat, ut in Alluvione; vel arte, et aut salva specie in Accessione, aut mutata in Specificatione, ut explicat Bachov. vol. II. ad Treutl. Disp. XX. thes. 7. lit. A. Conf. Anth. Matth. Coll. Fund. Jur. Diss. 28. Nos nunc de postrema. 2. Speciei vox priscae Latinitatis curiosis pro forma usurpatur, uti formae vox pro Specie. Cornel. Valer. Dialect. l. 1. de Spec. Fr. Hottomannus Instit. Dialect. 1. 6. Qui idem observat, Speciem pro individuo, ut l. 54. D. de V. O., Genus pro quocunque latiori accipi more Stoicorum, quod idem in sua Logica avide Petr. Gassendus arripuit. Unde Jurisconsulti res certas et in utendo permanentes, quae etiam in individuo reddendae sunt, Species appellitarunt. Hoc autem loco, quando in materiam nova forma introducitur, species magis formam, quando diversae materiae conjunguntur, magis compositum significat. Quaeritur nunc "an vere fiat nova species, quando Jurisconsulti Specificationem esse dicunt 25. J. de rer. divis. l. 7. 7. et seqq. D. de acq. rer. dom. 3. Specificatio autem illis est, cum vel in materiam unam forma introducitur, vel diversae materiae componuntur; illuc Efformatio est, hic Compositio, quae rursus vel Conjunctio est, cum cohaerent partes, vel Commixtio, cum non cohaerent. Illa vel Confusio est, cum ex partibus fit una massa, et in ea interdum discernitur partium varietas, ut si aquam atramentumque confundas, interdum non discernitur, ut in vino et aqua commixta; interdum separari invicem confusa possunt, ut in metallis commixtis ope aquae chrysulcae, interdum non, ut in mulso; denique interdum massa illa liquida est, ut in vino aqua temperato, interdum consistens, ut in Electro, quod ex auri 4/5 et argenti 1/5 dicitur constare a Plinio lib. 31. c. 4. H. N. 4. Conjunctio igitur vel Confusio est, de qua dictum, vel Adjunctio, cum non est una massa confecta, neque partes dissimiles minutim invicem dispersae, sed pars quaelibet, congeneri, tanquam non conjuncta alteri esset, adhaeret indivulsa, estque vel Ferruminatio, cum diversae partes immediate conjunguntur, et habet locum in metallis ejusdem generis, vel Adplumbatura, quo refertur et Agglutinatio, cum interventu alterius diversa conjunguntur, ut metalla heterogenea ope plumbi, asseres ope glutinis, clavi etc. Commixtio est, cum partes non cohaerent continguntque penitus, ut si acervus tritici hordeique confundatur. . Adversus haec omnia objici potest, "speciem unam verumque mixtum hic nullum, sed tantum Crama ensque per accidens constitui," quia nulla sit forma substantialis, quae diversas partes unit, neque praecedant alterationes, sed opere humano artificialis tantum forma introducatur, de qua Unione imperfecta vid. Scalig. Ex. 101. contr. Card. et Seb. Basson. Phil. Nat. lib. 1. Intent. 3. Respondendum, Jurisconsultos loqui populariter, mixtum illis etiam krama esse, speciem unumque quodcunque etiam artificialem tantum formam habet. 6. Hinc apud illos discernitur, separarine materiae a se invicem an secus possint, transpareat varietas partium, an unum saltem sensui videatur, vid. Dn. Struv. Ex. XLI. 42. seqq. Quod autem H. Grotius, vir summus de J. B. et P. II. 8. 21. negat, uspiam magis, quam hic Jurisconsultos impegisse, in eo nimia consuetudine libertatis videtur raptus in transversum. 7. Metalla enim quaedam v. g. aes et aurum, diduci iterum posse, quod nunc artifices aquae chrysulcae ope praestant, quid mirum, si Ulpianus ignoravit l. 3. 2. et l. 5. 1. D. de R. V. ignorantia cum mundo communi: nam quod Dion. Gothofr. ad d. l. 5. objicit l. 12. de acq. rer. dom., id frustra est, quia ibi Jurisconsultus Callistratus non aes et aurum, sed aes et argentum diduci posse concedit; vid. Alciat. Parerg. VI. 11. et Forcat. Necyom. XXXVIII. 1. Atque cum Grotius Paulo Jurisconsulto exprobrat Ferruminationem Confusioni annumerasse l. 25. 5. eod., sane et ipsum excusabile est, cum enim vicinissima Confusioni sit Ferruminatio, ei accenseri quodammodo potest. QUAEST. VII. 1. Specialorem adhuc Physicam attingit lis haec de Principatu Partium Animalis, Physicorum et Medicorum Zoologica, quae non intra ipsos stetit, sed ut est connexio scientiarum non minus quam virtutum, Jurisconsultos quoque exercuit. Ac notum est, A Aristotelem cordi principatum detulisse, Galenum alibi cerebro, alibi utrique, quem secuti multi recentiores pluralitatem principalium viscerum defendere, vid. Dn. Posnerum Prof. Phys. Jenens. diss. de principatu partium. Apud Jurisconsultos communis consensus pro capite pugnat, nec mirum, si eaput, quod solum eruditum est, tueatur suam dignitatem, illud potius mirum, tot capita cum corde contra suos conspirasse. 2. Sane censent Jurisconsulti eum demum locum pro sepulcro proque religioso habendum, ubi caput humatum est, quia caput dignissimum arg. l. 44. D. de relig. et sumt. fun. Nobilissimus Dn. Strauchius Proto-Syndicus nunc Brunsvicensis, Affinis meus et Patronus honoratissimus Diss. ad jus Pand. VI. aph. 7. Eorundem plerique judicant, si homicidium in confinio duorum territoriorum diversae Jurisdictionis commissum sit, ibi hominem jacere intelligi, ubi caput jacet, Johan. Zanger. de Except. P. II. c. 1. n. 237. 3. Qui a cordis loco judicium faciendum putant, vix, quoslaudent autores, habent. Et quanquam Reinhard. Bachov. ad Tr. 1. 19. 4. et Magnif. Dn. Carpzov. Pr. Crim. p. III. q. 110. n. 27. negant dignitatem membri hic intuendam esse, de capitis tamen praerogativa vix quisquam dubitat. Alia occasione dignitati capitis velificatus est Paris de Puteo tr. de re militari, rubr. si quando duob. pugnantibus etc. n. 5. Ubi disputat, vulnus in capite qui fecerit majori dignitate afficiendum, quam qui in pectore, si duo duellantes se utrinque diversimode laesissent, quod suo loco relinquo. 4. Quin et Joh. Montaigne tr. de Autoritate Conciliorum n. 9. caput faciemque reliquis membris honoratiorem esse censet, nam facies ad similitudinem pulchritudinis est caelestis figurata, l. 17. C. de Poen., et crescit injuria, si quis in facie percutiatur, l. 16. 6. D. eod. 5. At argute et quantum ad capitis cordisque comparationem, eleganter ac bene Anonymus tr. de potestate seculari et Ecclesiastica, quem Somnium Viridarii inscripsit, c. 44. n. 5. ita disseruit: Duo esse in homine membra principalia caput et cor; ita duos in mundo summos, Pontificem et Principem: et uti a corde motus vitaque sit, alimenta quoque in caput ipsum et caetera membra provehantur; ita felicitatem temporalem a Principibus pendere, et nutriendam ab his Ecclesiam ac tuendam esse: uti vero nobilior animalium, praecipueque hominis et excellentior vita, sensus, imaginatio, intellectus denique in capite vase cognitionis resideat; ita meliorem illam humani generis supremamque felicitatem ab Ecclesia, vel qui ejus virtutem in se collectam unus habet, Pontifice, derivari. 6. Ut dicam igitur, quod sentio, nisi vox membri Principalis explicetur, consumetur disputatio. in vocabulis. Princeps enim vel id dici potest, quod principium est, vel quod principale et dignissimum est; prius enim aliud natura est vel tempore, aliud dignitate, quorum illud cordi, hoc capiti tribuendum esse non dubitarim. Sane enim in corde incipit natura, at in capite desinit, quippe perfectiori. Sanguis affectuum quasi materia cordi adest, cerebrum intellectionis quasi subjectum capiti: cor maxime ad esse, caput ad bene esse est destinatum. 7. Si cor tanquam separatum quoddam animal est, caput est tanquam separatus quidam homo: sicut enim in illo separatim et in se spectato sensus esse fertur; ita in hoc separatim considerato sine alterius concursu membri intellectio est. Et ut finiam, sit cor in munitissimo loco collocatum, caput est in summo; utque illi securitatem, quia maxime necessarium est; ita huic decorem, quia nobilissimum, natura praestitit. Quare utrumque gloria sua contentum esse, neutrum alterius laudes involare par est. QUAEST. VIII. 1. Animal, de quo in genere quaest. praeced., vel brutum est, de quo in genere hac quaest. in specie q. 9., vel semibrutum, q. 10., vel homo, q. 11. De brutis in genere quaeritur, "sintne juris injuriaeve capacia", quod Jurisconsultis plurimum pr. 1. de J. N. G. et C. ac l. 1. 3. D. si quadr. paup. fec. dic., philosophis saepe est ventilatum, ubi disquirendum quoque, rationem aliquam habeant, an nullam. Si enim jus dictamen quoddam rationis est, obligatorium ad agendum vel non agendum, manifestum est, ubi ratio non sit, ibi jus locum non habere. 2. Jus autem vel naturale est, vel positivum. Naturale vel negativum quod permittit; vel determinativum, quod prohibet vel vetat. Naturale determinativum dicunt vel primaevum esse seu brutis commune; vel secundarium, quia natura interdum op ponitur rationi, interdum eam includit. Secundarium hominis est proprium ac Theologis, Casistis, Philosophis (quanquam hi paulo strictius usurpent, v. Clariss. Thomasium nostrum, Praeceptorem meum ac Fautorem summum Tab. Phil. Pract. XXV. 5.) et Grotio simpliciter voce naturalis venit. Positivum aliud est Gentium, aliud Civile. Vox tamen Juris Gentium interdum ratione objecti sumitur, et ita dicitur quibusdam primarium, neque huc spectat, sed juri naturae secundario coincidit; interdum ratione originis, et sic dicitur Jurisconsultis quibusdam secundarium, Philosophis simpliciter Jus Gentium. [3.] "Fundamenta autem decidendi quaestionem duo sunt 1. an cadat in bruta ratio; 2. an in ea quanquam non ratio tamen justitia cadat." Posterius quia majoris propositionis instar est praecedet: Statuunt igitur doctissimi quidam Viri sufficere ad rationem Juris, ut ratio sit in regulante seu conditore juris, non itidem opus esse, ut sit in regulato, ita Hugo de Roy tr. de eo, quod justum est, et Dn. Ungebauerus Exerc. II. q. 1. et ibi citati. . . Cum igitur jus sit ratio quaedam summa in Deo existens, ejus quadam participatione jus brutis accenseri. Quod certe ex Stoica fluxit philosophia; illi enim DEUM per omnia diffusum instar formae internae putant, verbo animam mundi, unde definiunt, ignem via progredientem ad generationem, Lipsius physiol. Stoic. lib. 1. diss. 6. Quare volunt partem esse internam Entium, omnesque in iis actiones producere, nec abhorruere ipsum Mundum DEUM appellare, v. Cic. de natur. Deor. lib. 2., quos Plinius etiam haud veritus est sequi H. N. lib. 2. c. 7. [4.] Sed cum hoc recentiores justitiae brutorum defensores improbent, Stoici certe suis hypothesibus congruentius potuere id tueri, quia etiam sic rationem regulato intrinsece inesse consequitur. Idque omnino necessarium esse v. Dom. Soto de Just. et Jur. praelim. q. 1. art. 3., alioqui jus respectu brutorum tantum erit extrinseca denominatio, tanquam si navem rationalem a rectore appellarem. [5.] Et profecto cum Jus hic denotet non potentiam seu facultatem, sed Legem naturalem, lex autem sit dictamen, dictamen propositio animi, ubi animus non est, jus nullum est, storgai certe, parentum v. g. erga liberos non jus sunt, sed ad summum juri conformes. Quanquam actiones, quae in brutis justae dicuntur, tum demum justae essent, si ab homine et praecedente electione fierent, imo fortassis et in homine licitae tantum aut ad summum decorae. Jus igitur in brutis non est nisi analogia. Govean. lib. 1. var. lect. c. 19. [6.] Secundum Fundamentum, quod ratio non sit in brutis, plerisque confessum est. Sed Jurisconsultus quidam Clarissimus suam sententiam adeo mutavit, ut cum prius omne jus brutis negasset, nunc et hoc, et rationem quoque concesserit. Ita Hier. Rorarius quoque libb. 2. quod bruta ratione utantur melius homine, et Mart. Schookius Diatribe de Jure Naturae. Ex Philosophis vero P. Gassendus videtur hic minus circumspecte Epicuro suo obsecundasse, is enim brutis rationem dedit, quod animam rationalem ex Atomis contexeret, quas etiam in brutis collocabat. Christianis vero si rationem suam brutis communicant, quid reliquum sit ad tuendam animae immortalitatem, non video. Certe acutissimus alias Vir, Th. Hobbius, dum nimis Physicus esse studet, religionem fere perdidit, nec dubitavit libro de Corpore profiteri, animam nostram corpoream esse ac sua natura mortalem: utrum vero ab Omnipotentia DEI immortalitatem habitura, an vero interitura penitus sit, penes Majestatem in Republica decidendi jus esse. [7.] Quare summopere aversanda illa sententia, quod rationis vestigia tantum in homine clarius appareant, non enim sic substantialiter, sed intensione solum a brutis differemus. Nihilominus magnus quidam Vir pro sua sententia citat verba Aristotelis l. 8. de Hist. anim. c. 1. Sunt in plurimis caeterorum animalium vestigia morum animi humani, quanquam haec apertius in homine discernantur. Quid enim? potuit hoc fortasse ex dogmate illo Aristotelis impio profluxisse, quod mens et immortalitas nostra non tam nostra sit, quam intellectus agentis in nobis, at cognitio nobis propria cognitionem brutorum nonmultum supergrediatur. QUAEST. IX. [1.] "Apes, columbae ac pavones etc. an sint animalia fera", quaesitum est, quae res nos quoque ad haec cognoscenda excitavit. Ac de apibus confirmatur ab Imperatore 14. J. de Divis. Rer. ac praeterea l. 5. 2. D. de acqu. rer. dom. et jure Saxonico, weichbild art. 119. die Biene ist ein wilder Wurm, apud Joh. Schneidew. apium J. d. l. Magnif. Dn. Carpzov. p. IV. const. 36. def. 1. et Dn. Struv. Exerc. XLI. th. 16. Plinius vero lib. XI. c. 5. H. N. neque feri, neque mansueti generis esse tradit. 2. Par de columbis controversia, quae etiam ferae censentur ab Jurisconsultis, ideo de iis statuitur, quamdiu quidem retinent animum revertendi, si quis apprehendat, competere contra eum actionem, l. 8. 1. D. famil. ercisc., sin vero revertendi animum consuetudinemque habere desinant, occupantis fore; quod ipsum de feris animalibus affirmatur 15. J. eod., dissentiente tamen Grotio de J. B. et P. II. 8. 3. Jus vero Saxonicum idem quidem tradit, fera vero haec animalia esse negat, Weichbild art. 108. Tauben, Pfauen und ander feder Spiel, das nicht grimmet ist (id est ferum), fleugts zu Felde, so ists gemein. At feritatem tribuere columbis absurdum videri possit, quod Christo a simplicitate commendantur, et comparantur iis praedicatores inter alias 7 proprietates columbae apud Barth. Capollam de serv. urb. praed. c. 27. n. 3. 3. Jam pavones quoque feri esse dicuntur d. J. eod. Nec contradicit Pomponius l. 37. D. de Furt. cum pavonem mansuetum vocat, quod ibi Gothofredus velle videtur. Mansuetum enim eo loco idem quodmansuefactum est, quod et ipse pavonibus Imperator tribuit, ad nativam feritatem rediisse judicans, cum revolare desinant. Caeterum Gothofredus d. §. J. eod. et ad Theophilum p. 125. negat agrian seu feram pavonum, quos alimus, naturam esse ac mansuefactionis egentem. Quia Varro III. de re rust. 5. tanquam rem miram referat pavonum greges esse in Samo et Planasia insula: quin et a Q. Curtio referri juxta Hydratem flumen nemus agrestium pavonum, unde si dentur agrestes ferique, dari et domesticos mansuetosque, cum eodem modo de Gallinis Tribonianus 16. J. eod. colligat. Denique narrare Sigebertum Gemblacensem circa annum 1086. pavones et anseres aliasque domesticas domibus evolantes in feritatem abiisse. 4. Quorum tamen non difficilis solutio est. Nam si res mira raraque est, et tantum paucis quibusdam angulis terrarum peculiaris, pavones agrestes esse, longe alia gallinarum anserumque ratio, qui et agrestes et mansueti copiose inveniuntur, unde argumentum Triboniani hic processerit, Gothofredi illic non processerit. Quanquam fateor, etiam argumentum Triboniani satis infirmum videri. Ecce enim de columbis quid dicet, quas et feras et agrestes copiosas reperias? 5. Dicetur igitur commodius, animalia quaedam determinatae ad feritatem mansuetudinemve naturae esse, quaedam indeterminatae, quae interdum esca et illecebris mollitur, interdum sibi relicta quasi sylvescit. Et profecto maxima controversiae pars in definiendo et explicando feritatis nomine posita est. 6. Interdum enim ferum opponitur placido, estque quod saevum et terribile est, eoque sensu dicitur bestia, id est animal, quod naturali feritate damnum infert, l. 1. 10. si quadr. paup. fec. dic., l. 2. 2. D. ad L. Aquil., et sic negat Weichbild, Pavones et Columbas feras seu grimmet, id est, grimmig esse. Interdum opponitur cicuri et mansueto, seu ei quod manui assuevit, id est cujus motus dirigi ab homine potest etiam sine corporali apprehensione. Tale mansuetum animal venit interdum Jurisconsultis pecudis nomine, 1. J. de L. Aquil., l. 2. D. eod., ac dicitur proprie pasci seu nemethein, ac gregatim haberi, l. 65. pecorib. de Leg. 3. In hac oppositione Ferum definit Glossa juris Saxonici apud Schneidew. 14. J. de divis. rer. Wilder Natur ist alles, das man nicht mit Hirten hüten kan. Germanice dicitur Schen. Ita columbae et pavones, denique omne altivolum ferum censetur, Gallinae vero et anseres, quae altivolae non sunt, mansuetis accensentur. Canes quoque feros esse censet Wesemb. add. ad Schneidew. d. l. Certe mansuefiunt et plerumque tantum determinate ad aliquas personas, non omnimode. 7. Denique Ferurn opponitur Domestico, seu ei, quod inter homines agit, diciturque proprie agrion, et hac ratione etiam hirundo fera non est, ne canes quidem arg. 1. pr. J. de L. Aquil. et huc illa regula pertinet, animalia, quibus libertas abeundi relinquitur, censeri mansueta, dum retinent animum, seu ut Theophilus d. l. vertit, logismon, revertendi. QUAEST. X. 1. Semihomo quidam dici Hippocentaurus non incommode potest, de quo duplex quaestio est, alia ut sic dicam historica, "an fuerit Hippocentaurus"; alia scientifica, "an dari possit": quanquam illa affirmata affirmetur posterior, hac negata negetur prior. 2. Et dari osse negat Imperator 1. J. de inutilib. Stipul. et Celsus l. 97. de V. O. tum Alciatus Parerg. IX. 13. et Lucretius notis illis versibus lib. 5: Sed neque Centauri fuerant, neque tempore in ullo Esse queunt duplici natura et corpore bino. 3. Verum Jurisconsulti quidem ita intelligendi sunt, ut negent de eo potentiam, ut sic dicam, existendi Hypotheticam, id est, nec fuisse, nec esse, nec fore. Uti, cum negatur, potuisse mundum a Deo aliter, quam factus est, creari, non quod impossibile sit, sed quia ob sapientiam Conditoris, qui optimum eligit, non erat futurum. 4. Lucretius videtur tantum negare, totam aliquam gentem talem, ut fabulantur, extitisse; alioqui versum posteriorem innumera monstra refutarent. Centaurum porro extitisse negat Cic. Tusc. l. 1. nat. deor. 1. et 2. Galen. l. 3. de usu part. 5. Contra affirmat Plinius H. N. 7. 3. Hippocentaurum Claudio Caesare in Thessalianatum eodem die interiisse, quin et idem addit, principatu ejus allatum illi ex Aegypto alium in melle se vidisse. Cui assentiuntur Corasius Miscell. V. 2. et Hottoman. Dialect. III. 8. Et profecto tanto viro tamque diligenti fidem suam interponenti detrahere durum dixerim. 6. Monstrum vero illud, quod Hippocentauri specie Paulo Eremitae apparuisse, D. Hieronymus in ejus vita refert, ipsi Covarruviae illusioni Satanicae proximum videtur l. 4. Var. Resol. c. 2. qui eo capite toto hoc argumentum fuse tractavit. 7. Qui vero fuisse negant, non de monstro videntur locuti, sed de gente illa fabulosa Poëtarum, qualem certum est nullam extitisse. QUAEST. XI. 1. Recentiumhominum proterva audacia eo delapsa est, ut negare etiam audeant essentiam omnibus hominibus communem eandem esse; quod si ita est, debilitatur profecto et eluditur ingens fiducia et humani generis solatium: quomodo enim tum Christus aliter sit noster, quam communi nomine humanitatis, non video. 2. Inveni ex Singularistis praecipue Hier. Cardanum, Fr. Sanchez, et Seb. Bassonem; illum Italum, istum Hispanum, hunc Gallum, omnes Medicos, specificae hominum unitati infestos. 3. Quorum duo priores nescio an non Athei fuerint, Sceptici certe extiterunt, posteriori fortasse hic aliquid spiritus Calvinianus suggessit. Medici autem cum essent, temperamentorumque infinitas diversitates perspicerent, omnibus hominibus commune quod esset, sibi non videbantur reperire. 4. Ac Cardanum quidem Scaliger castigavit, quem, cum hominem pictum vivo similiorem contenderet, quam doctum indocto, vehi equo picto jussit per hybernos pulveres Mediolanenses. Basso lib. 3. de Forma Int. 1. art. 2. cum de studiorum hominis infinita varietate declamasset, essentiae quoque diversitatem intulisse credidit. 5. Eidem semitae Fr. Sanchez institit jam ante, tr. quod nihil scitur p. 60. Quae refutare nec opus, nec locus est. His vero Jurisconsulti videantur favere posse. Neque enim ausus dicere Imperator l. 13. C. de contra stip. Hominum omnium similem naturam, pene similem dixit. 6. Et Ulpianus l. 31. D. de solut. et lib. longam inter artifices differentiam esse ingenii, naturae, doctrinae et institutionis. Huc et l. 26. 12. de Cond. indeb. et l. 12. D. de Leg. 3. pertinent. Hinc naturalis ad dissentiendum facilitas, l. 16. 6. D. de recept. qui arbitr. v. Henr. Gebhard. de Princip. Jur. Concl. 14. p. 117. 7. Sed eadem responsio adhiberi potest, respectum esse ad sola accidentia, et quamvis interdum naturae mentio fiat, illa tamen etiam conditionibus, et, ut sic dicam, inclinationibus individuorum tribui apud Latinos solet. QUAEST. XII. 1. Nunc demum ad Metaphysica pedem proferre tempus est, ubi illud primum erit, quod ipsam attingit Entis rationem, "possintne duo contradictoria simul esse falsa, seu an esse et non esse recipiant medium" non quidem participationis, quod est quando simul sunt vera, sed negationis. Ne vero Logicum esse tantum, quispiam putet a Metaphysica vero alienum, notandum quod ait Henr. Gebhard. princ. jur. Conc. 12. n. 8. pag. 146. communissima illa Entis attributa non raro Metaphysicae et Logicae communia esse, sed illi juxta modum praedicandi, huic juxta modum essendi. Quod proderit fortasse et in sequentibus observare. Duo contradictoria autem simul falsa esse posse, videtur inferri ex l. 88. D. ad L. Falcid. Ibi enim dicit Africanus Jurisconsultus: si qui 400 habebat 300 legavit, deinde fundum tibi dignum 100 aureis sub hac conditione legavit si legi Falcidiae in suo testamento locus non erit. Hic quicquid constituerimus, verum esse, falsum reperietur. Nam si Legatum valebit locus erit Falcidiae ex lege, et sic Legatum non valebit ex conditione Legati: Sin Legatum non valebit, locus non erit Falcidiae ex lege, et sic Legatum valebit ex conditione Legati. 2. Erant autem Stoicorum, sophismata quidem multa, praecipue tamen insolubilia (Africano d. l. apora), Sorites et Pseudomenos seu Mentiens. De utroque v. Gothofred. ad d. l. 88. et P. Gassend. T. I. opp. lib. de Logic. Origine et Variet. c. 2. f. 39. De Sorite l. 65. D. de Reg. Jur. Fr. Hottom. Dial. IV. 7. et ho thaumasios Thomasius noster dissert. de minimo numero partium familiae th. 17. Ejus species est phalachros, cum quaeritur, a quoto pilo amisso quis calvus fiat. De Mentiente Gell. V. 10. IX. 15. et 16. Senec. de Benef. V. 19. Fr. Hottom. d. l. IV. 16. ut sic dicam nunc ego mentior. Conr. Hornej. Logic. Inst. III. 18. Huc l. 16. D. de cond. instit. l. 9. D. de V. O. Et illa Evathli et Protagorae, vel, ut alii volunt Coracis et Tisiae concertatio apud Gell. V. 10. et Quintil. III. I. 3. Quam Joh. Caramuel a Lobkowitz IX. Metalog. p. 444. solvere ita conatus est: Protagoram vicisse, quia praesumatur excepisse hunc casum, si discipulus agat contra se. Sed cum ipse, accusator, hoc dilemma primum, etiam in isto casu, proposuerit; patet, hunc casum non excepisse. Deinde vel non venit in mentem is casus contrahenti Protagorae, vel venit in mentem. Si venit in mentem, certe exceptiomentalis non sufficit, alioqui tolletur omne generis humani commercium; si non venit in mentem, praeteritio seu exceptio mentalis pure negativa multo minus sufficit, alioqui infinitis modis poterunt contractus eludi. 4. An dicendum, eum causa cadere, qui fraude egerit? Et, si Evathlus initio non huc tendebat, sed postea pervenit ad fallaciam, tamen superabitur, quia explicatio contractus admittenda non est, qua initio posita contractus non extitisset, arg. l. 80. D. de V. O. Quis enim Protagoram si novisset discipuli artes, ita stultum credat, ut scienti sibi imponi pateretur? Commodius tamen sic respondebimus, quod fortasse aequissime judices sic pronunciassent: tu Evathle viceris, id est: in hoc quidem judicio quod contra te Magister conditione contractus nondum completa instituit, viceris, ut illi nihil nunc quidem solvere debeas, quippe per exceptionem plus petitionis summoto. Illi tamen non deerit inposterum alia contra te actio, ut quia nunc vicisti, conditione contractus vestri adimpleta solvas: Ita judices et aequitatem naturalem et jus strictum simul observassent, cum remotis subtilitatibus pacti magistro certe gratitudo debeatur. 4. Nam si verum fateri volumus nondum potuit satis juste petere Protagoras, quippe conditione nondum impleta. Callide tamen ita instituit actionem, ut prima vice condemnandus esse videretur, quo posset deinde resumtis viribus violentius aggredi. Nam si petisset primum, quod videbatur rei natura postulare, ut Evathlus compelleretur ad causas orandas, vel negassent Areopagitae eum ad hoc cogi posse, vel ille consulto fuisset negligens, exissetque causam, quam fortasse, ne si vellet quidem obtinuisset. Callide igitur iniquum petiit, ut aequum ferret; quanquam Judicum negligentia et obstupescens ad perplexitatem animus prudentiam ejus elusit. Atque haec quidem mihi videtur expeditissima solutio, cum prior propemodum in Caramuelis mentem resolvatur. 5. Ad illud: Nunc ego mentior, ex quo sic infertur: Aut vera est aut falsa haec Propositio. Si vera est certe falsa erit. Quod enim dicit vere dicit, dicit autem se mentiri, quod autem mentitur, falsum est: Si falsa est certe vera erit. Si enim falsa est, contradictoria ejus vera est: Ego nunc non mentior. Quod autem non mentitur verum est. Haec propositio igitur vera est. Ad illud igitur: Nunc ego mentior, Conimbricenses de Interpr. c. IV. q. 3. et ex iis Hornejus d. l. respondent, Enuntiationes reflexivas non esse revera significativas. Verum ambiguus est terminus Enuntiationis reflexivae, nam dicitur reflexivavel ratione subjecti, vel ratione sui ipsius. Enuntiationes reflexivae quibus intellectus reflectitur in se et suas operationes sunt haud dubie significativae: at Enuntiatio reflexiva in seipsam non est significativa, nam cum alius sit necessario actus intellectus, quo directe cognoscit illam Enuntiationem, alius quo deinde super eam reflectitur, patet quod non reflectatur super seipsam, sed super praecedentem directam. E. Enuntiatio super seipsam reflexiva in mente nulla esse potest, sed nuda verborum dispositione fallit, verbis enim ita proponitur, ac si eadem simul directa et reflexiva sit, quod certe fieri non potest. Si autem haec propositio: Ego nunc mentior, habenda est pro significativa, praegnans quasi erit, et duplicata aliamque involvens: nos vero ita resolvemus, ut loco istius Nunc, quo latet alia propositio, illa ipsa expresse ponatur hoc modo: Ego mentior, dum dico: ego mentior. Et sic aliqua apparet via solvendi. Nam istud posterius: Ego mentior aut ad aliquid refertur, aut ad nihil. Si ad nihil, non potest mentiri, qui nihil mentitur; si ad aliquid, tum vel ad aliam propositionem, ibi responsio facilis erit, et determinari poterit, mentiatur, an non: Sin iterum ad repetitum illud: Ego mentior, tum simili modo ego quaeram, et vel dabitur processus in infinitum, quod cum absurdum sit, priores omnes corruunt, quippe super nullo fundatae; vel ultima referetur ad nihil, ut similiter priores omnes corruunt; vel ad aliquam aliam propositionem, tum vero mentiatur, an non poterit determinari. 6. Ad difficultatem ex Legibus nostris respondeo, praesumendum de animo legantis, volueritne Legatum nullum esse, et ludere tantum(quaequorundam natura est, ut nec in morte jocos deponant), dum incompossibilia sciens copulavit, atque ita jure stricto est nullum, et subtilitate juris, aequitate tamen, et ut Jurisconsultus d. l. ait, exceptione doli mali est res temperanda: an voluerit Legatum valere, atque iis verbis rogare quasi judicem, ut legem Falcidiam sibi remittat. Idque eo magis valebit jure novissimo, quo licet Testatori expresse prohibere Falcidiam (Novell. 1. c. 2. Auth. sed cum Testator, C. ad L. Falcid.). Si vero non posset impetrare in eo casu, hanc esse voluntatem suam, ut non totum Legatum sit nullum, sed quantum ex eo detrahet Falcidia. 7. Denique hujus loci est quaerere, sintne futura contingentia determinatae veritatis vel falsitatis in se et respectu DEI (quod idem est, quia is res, ut sunt, cognoscit). Christianis hoc totum indubium est, at Arist. Peri Herm c. 5. et Stoici eorumque discipuli Jurisconsulti contrarium docuerunt, l. 75. et 100. de V. O. et ib. Cujac. et Gothofr. et l. 16. de injust. test. Contradicit tamen reliquis, verioremque tuetur sententiam Jurisconsultus Paulus, eleganter explicans, res natura certas, nostra inscientia incertas esse, l. 28. 5. de Judic., add. 6. f. J. de V. O. QUAEST. XIII. 1. Priori Quaestione quodammodo Entis cum non Ente conjunctionem examinavimus, nunc unio Entis cum Ente spectanda est, quae vel perfecta Identitas, vel imperfecta, et concipitur vel praecise, ut habent se invicem haec duo, et est praesentia, q. 14., vel, ut resultat inde tertium, nempe Totum, q. 15. Identitas nunc spectanda est, et quaeritur, "an a formae duratione an partium materialium quoque permanentia sumenda sit." 2. Opponunt se nobis Novatores iidem, quasi ex compacto Aristoteli adversi Fr. Sanchez tr. quod nihil scitur p. 68. et Seb. Basso l. 3. de forma intent. 2. per tot. Qui idem l. 3. artic. 2. Platonis Timaeum praetendit, qui ait p. m. 1059. propter continuum rerum fluxum nihil hoc, nihil illud, sed omnia tale vel tale esse appellanda. Sed illum videtur Idearum suarum constantia quasi ex contrario ad perpetuum sensibilium fluxum permovisse. 3. Inter Peripateticos vero ipsos de accretione viventium magnae sunt lites, de quibus copiose Zabar. lib. de Accret. Scotus aequivalentiae gladio secare hunc nodum voluit, qua etiam responsione alias difficultates de immobilitate loci tollere conatus est. Censuit igitur, in vivente et formam et materiam mutari, quod est contra Aristot. lib. 1. de Gen. et Corr. c. 5. t. 37. At Averroistae: Zimara, Zabarella, aliique Itali mentem Aristotelis intuiti sunt propius, et quornodo vivens unum maneret, eleganter declararunt. 4. Et negandum etiam est fieri unquam, ut homo omnes partes amittat, certe probabile est, certis partibus animam quasi firmius implantatam esse, ut alibi vitae fons sit, alibi rivuli discurrant, eas vero semper permanere. Judaeorum vero Rabbini lepide habitaculum animae struxerunt in certa parte corporis, quod nulla vi, nullo malleo dijici possit, atque illa in aula mortuo etiam homine regnare jusserunt. 5. Caeterum illustris est ex Alpheno l. 76. D. de Judic. ubi quaeritur: an mutatione singulorum judicum mutetur judicium? responsum est, etiamsi omnes mutentur, idem judicium fore: ita de Legione, de populo, de navigio (l. 83. 5. de V. O.) judicandum, et nisi id concedatur, nos ipsos eosdem non fore. Adde l. 22. et 65. D. de Leg. 1. De navigio quod dicit, nave Thesei et Jasonis, quae Poëtis Argo dicitur, illustratur, quam Athenienses nova materia semper suffecta ad Demetrii usque Phalerei aetatem sustentasse testes sunt Plutarch. in Theseo et de sera numinis vindicta, Alex. ab Alex. G. D. III. 10., Tib. Decianus T. III. Consil. 19. 6. Distinguendum autem est inter gradus Identitatis. Identitas enim quaedam omnimoda est, quae consistit quasi in indivisibili, Fr. Sanchez d. l., et omni mutationi repugnat; quaedam Identitas essentialis omnimoda, quae accidentalem quidem mutationem recipit, v. g. ut res in alium locum, aliud tempus quasi perveniat, requirit vero, ut omnes partes essentiales, et materiales et formales permaueant; denique quaedam est Identitas formalis, ubi species remanet, licet et materia et accidentibus mutatis. Et hoc quoque Alpheni d. l. axioma est, cujus rei species seu forma existat, rem quoque eandem existimari. Ita ep. 58. Seneca contr. Heraclitum, qui negat, idem flumen bis transiri, manet, inquit, idem fluminis nomen, aqua transmissa est. 7. Eodem ex principio Arist. III. Polit. 2. et ibi Mich. Piccartus p. 350. et Grot. II. J. B. et P. 9. notisque ad hunc Clm. Boeclerus diss. de eo, quod civitas egit, civitatem remanere eandem dicunt, dum regiminis forma maneat, unde et obligatio antecessorum secutores tenet, et immortalia imperia sunt, nisi ingenti confusione disjiciantur. QUAEST. XIV. 1. Praesentiae vox applicari etiam intellectu carentibus potest, ut corporibus vel contiguis, vel pene contiguis: de intelligentibus tamen potissimum usurpatur. 2. Quaeritur igitur in jure nostro, "an dormiens sit praesens," et negat Jurisconsultus Florentinus l. 209. de V. S. ubi idem etiam de infante et furioso dicitur. Quin et l. 1. 3. D. de acq. poss. isti, quos diximus, negantur acquirere possessionem posse, etiamsi corpore contingant, quia affectionem tenendi non habeant. 3. Hujus rei Andr. Alciat. ad d. l. 209. de V. S. et Joh. Crispin ib. hanc rationem reddunt: mentem sentire, non corpus, quare qui hac absit, non videri adesse omnino. 4. Imo nos proprie animum esse, ex doctrina Platonis in Alcib. Maj. p. m. 446. quae apud Jurisconsultos magno in honore fuit, nam quod Alphenus nos ait ex particulis minimis consistere d. l. 76. D. de Judiciis, in eo videtur Epicurum sequi. [5.] Porro si homo anima est, Spiritus vero non sunt praesentes in loco proprie nisi per operationem, ex sententia Fr. Vallesii lib. de Sacr. Philos. c. 4., mens sine intellectione non erit praesens. [6.] Quare dormientem non esse praesentem colligetur. Et haec quidem ex illorum hypothesi, at commodius dicetur praesentiae materiale esse ad essentiam seu corporalem contingentiam, formale vero intellectionem ejus quod agitur. [7.] Dormientis igitur praesentia tantum est inchoata, isque corporaliter quidem, non tamen moraliter et vi juris praesens est censendus. QUAEST. XV. 1. Totum et Pars a Jurisconsultis varie distinguitur. Et Pars quidem alia dicitur pro diviso, alia pro indiviso, uti vulgo loquuntur, quarum illas Fr. Hottom. Dial. I. 7. corporeas sensibilesque, has animo intellectuque solo constantes appellat: Pars pro diviso est, quae pluralitatem in re infert, ut cum fundus inter plures dividendus pro rata sui parte cuique assignatur. Pars pro indiviso est, quae non in rei multitudine, sed rei unius diverso respectu consistit, ut si servus unus legatus sit duobus, erit utriusque, sed quia dominium, quod indivisibile est, in pluribus prorsus idem esse non potest, servus dum ad duos Dominos diversos respectus habet, quasi in duas partes potestativas dividi intelligitur, ut scilicet operas suas aequaliter cuique accommodet, juxta Ulpian. l. 5. D. de Stip. serv. H. Giphanius praelect. in Tit. de acquir. poss. n. 29. sequentibus partem pro diviso certam, pro indiviso incertam appellat arg. l. 25. D. quib. m. ususfr. amitt. l. 1. D. uti possidetis. l. 3. 2. et 76. 1. D. de R. V. 2. Affinis est huic divisioni illa Grotii de J. B. et P. I. 3. 17. partes alias esse subjectivas, alias potentiales, ubi terminos potius, quam interpretationem mutuo sumsit a Scholasticis, in doctrina enim de divisione Majestatis d. l. exemplis sic applicat, subjectivas partes esse, cum plures provinciam dividunt; potentiales, cum potestates seu jura et regalia partiuntur. 3. Totum porro partes corporeas, evidenterque et a parte rei distinctas habens dividunt in conjunctum seu continuum, et dejunctum, ita Fr. Hottom. arg. l. 30. D. de Usurp. Ubi totum aliud dicitur contineri uno spiritu, graece enomenon seu unitum, v. g. homo, lapis, tignum; aliud constare pluribus cohaerentibus quidem, sed non ita unitis, graece synemmenon, seu connexum, aliud ex distantibus, quae dicuntur diestota, ut Grex. Primum possis Continuum, alterum Contiguum, tertium Discretum appellare. Unitum vero et connexum sub uno Hottomanni conjuncto comprehenduntur. Add. Theophil. 18. et 19. J. de Legat. p. m. 266. 4. Quid sit autem uno spiritu contineri, intricatum est, speciem certe illis seu formam videtur spiritus significare l. 23. 5. D. de R. V. judicio etiam Grotii II. 9. 3. qui annotat a Plutarcho hexin mian dici, a Conone Mathematico apud Ach. Statium in Aratum hexin somatos synektiken, a Philone pneumatikon synechon, v. Cujac. XV. obs. 33. et Gothofr. d. l. 30. Cum igitur spiritus formam significet, dicendum est porro, esse eam hic non artificialem, sed naturalem, quod et distinctio uniti a connexo, et subjecta exempla innuunt, sive id similare sit (quod rursus vel in naturali statu relictum est, ut lapis, vel ex eo detractum ut tignum), sive dissimilare ut homo, dummodo spiritu et forma substantiali contineatur. Grotius vero abusive etiam Rempublicam ait uno spiritu contineri d. l. 5. Totum porro Conjunctum quemadmodum ratione conjungentis, quod vel natura vel ars est, in unitum et connexum secatur; ita ratione partium conjungendarum in similare et dissimilare dividitur. Similaris exemplum est l. 34. ult. D. de Leg. 1., Fundum Varro vocat, quem possim mittere funda, Dissimilaris, l. 56. D. de Evict., Hominis pars homo non est. 6. Cum hac divisione aliam confundit Hottom. qua partes in extraneas cognatasque dividuntur, quod exempla subjecta declarant, arborem, aedes, segetem etc. (quae omnia cum super fundum extent, Jurisconsultis superficiei nomine veniunt) fundi partem esse, picturam tabulae, scripturam chartae, l. 7. et l. 9. D. de acq. rer. dom. At haec distinctio longe alia ratione concipienda est, partes enim omnes vel habent se invicem ut principale et aeque principale in ratione partis, v. g. membra hominis, quorum quodlibet est aeque corpori essentiale, vel ut principale et accessorium, v. g. pili sunt quodammodo pars corporis, ut arbor fundi. Breviter partem principalem hic dico in heterogeneis (nam in homogeneis res clara est) cujus ablatio totum mutilum reddit; accessoriam, cujus ablatio mutilum non reddit. 7. Alias divisiones totius et partis, paulo confusiores apud Jurisconsultos nunc non perpendo, ut illam Alciati ad l. 72. de V. S. n. 5. partem dividi in numeralem, ut tria respectu novem, integralem, ut usumfructum respectu Dominii, et quotam, ut trientem respectu assis: et Everhardi Loc. VIII. 9. Totum vel esse integrale, sub quo essentiale comprehendit; vel universale, ut animal, haereditas, quo refert res universales Jurisconsultorum sensu, id est aggregat as; vel generale, sub quo complectitur totum pro indiviso; vel quantitativum, quo refert res fungibiles, quae a Jurisconsultis quantitates dicuntur. QUAEST. XVI. 1. Priora ex Metaphysica generali hausta sunt, at quae de Relationibus nunc subjungemus, ad specialem pertinent. Intuebimur autem earum primo essentiam hic, deinde fundamentum q. 17. Circa essentiam controvertitur, "an Entia Moralia v. g. Jus, Dominium, Servitus etc. sint Relationes, an aliud quiddam, deinde an Relationes praeciso subjecto et fundamento sint Entia realia an rationis." 2. Jurisconsulti certe, cum res in corporales et incorporales, more Stoicorum, dispertiuntur, quin Relationes reales faciant, dubium non est. Quam illi divisionem non tam super ipsa re, quam modo cognoscendi nostro videntur exstruxisse: quia enim vel sensu, vel intellectuvel utroque cognoscimus, quae sensu etiam percipimus, corporalia; quae intellectu solo, incorporalia appellarunt. 3. Sub incorporalibus tum jura, tum res fungibiles, quae non materia sua, sed aestimatione censentur, Jurisconsulti comprehendunt. Jura ista H. Grot. J. B. et P. I. 1. 4. appellat Qualitates morales tanquam si naturalibus contradistingueret. 4. Et Clarissimus Weigelius, Prof. Mathematum Jenensis, Praeceptor, Fautorque meus colendus tria summa genera Entium constituit: Naturale, Morale, et Notionale, atque in singulis iterum Quantitatem seu aestimationem, Qualitatem, et Actionem quaerit. Jura igitur ad qualitates morales reducit, et uti actioni naturali seu motui Spatium substratum sit, spatium quoddam morale esse Statum, in quo quasi motus moralis exerceatur. 5. Quae expressit Dn. Sam. Pufendorfferus, Prof. nunc Heidelbergensis Elem. Jurispr. l. 1. defin. 1. seqq. IIub. vero Giphanius Jurisconsultus insignis praef. in 5. Eth. Aristot. jus refert ad Categoriam Actionis et contendit, nihil aliud esse quam justam actionem ex habitu promanantem. Quod profecto absonum videtur, nam actio posterior est, jus prius et quodammodo instar potentiae, unde et potestas dicitur: adde si jus nihil aliud quam actionem esse verum est, qui non aget non habebit Jus agendi, contractus quoque ultra actum contrahendi non durabunt, quod est atopon. 6. Ad Relationis igitur praedicamentum onmia Jura seu res incorporales refert Phil. Melancht. in Dialect. praedic. Relat. qui praedicamentum hoc propterea Politicum vocat, v. ibi Victorin. Strigel. et Jac. Schegkium Com. ad Categ. Aristot. ib. et l. 6. Topic. Arist. l. 57. qui tamen minus accurate relationes rationis appellat. Qui qualitates vocant, ea voce laxius utuntur, quando ad quaestionem quale quid responderi potest, v. g. qualis hic? liber, servus etc. Dn. Pufendorffer. certe I. defin. 5. 1. jura respectus pertinentiae vocat. 7. Porro jura Relationes esse concedit, realia vero Entia esse negat H. Donell. V. comm. 1. Sed relatio debile quidem Ens est in se, non tamen omnino nullum: et quamvis jus in re rei contradistinguatur, vox rei tamen ita stricte ibi sumitur, ut personae et modo contradistinguatur. QUAEST. XVII. 8. Fundamentum Relationis est, per quod inest subjecto, Ratio fundandi, per quod inducitur. Illa tamen Relatio, cujus fundamentum est substantia, immediate inest, Ratione fundandi vix indiget Relatio, nisi cujus fundamentum est qualitas. Quaeritur autem: "An possit aliqua Relatio in Relatione fundari?" 2. Et certe Analogia seu proportio est ratio seu similitudo rationum, v. g. ut 2 ad 4 ita 8 ad 16. Quin etiam, cum Species inferat convenientiam Individuorum, si duae species, et in his duae convenientiae conferantur, genus ab his, et in hoc convenientia convenientiarum abstrahetur. 3. Similis inter Jurisconsultos digladiatio est, deturne dominium et possessio rerum incorporalium. Affirmat Treutler II. 20. 1. negat Giphan. ad l. 6. D. de Donat. n. 12. disputat in utramque partem Bachov. ad Treutl. d. l. ut innumerabiles alios praeteream. Fundamenta utriusque partis posita sunt in locutionibus Legum, quae tamen interdum impropriae sunt, minusque exactae. 4. Notandum igitur aliam esse Relationem Convenientiae, aliam Conjunctionis. Daturque Relatio convenientiae ipsius convenientiae, v. g. genus generis, at non conjunctio conjunctionis. 5. Si enim semel conjunctioni ipsi v. g. relationi pertinentiae rei ad suum Dominum conjunctione opus est, cur non etiam secundae et tertiae in infinitum? 6. Convenientia enim convenientiae non comparat hanc cum iis, quorum est convenientia, sed cum aliis convenientiis; at conjunctio conjunctionis ipsi vinculo cum iis quae inter se conjunxit vinculum praestaret, illic igitur cum ad summum genus deventum est deessent aliquando convenientiae uniendae, hic nunquam vincula denuo devincienda. 7. Quare commodius dici videtur, possessionem et dominium, non esse id quod, sed id quo habemus, neque ea alia possessione aut dominio, quam se ipsis possideri aut obtineri. Corollaria. 1. Ens rationis male definitur, quod nec sit, nec esse possit. 2. Vacuum non dari probatum firmiter nondum vidimus. 3. Remora concitatas naves sistens exemplum est priscae credulitatis. Tantum.