Series VI Band 1 · No. 12.5.
Elementa Juris naturalis
2. Hälfte 1671 (?)
Iustitia est habitus amandi omnes. Ius est potentia viri boni, (qvas Grotius vocat Qvalitates Morales, nihil sunt aliud qvam qvalitates viri boni.) Obligatio est necessitas viri boni. Iustum, Licitum est qvicqvid possibile est fieri a viro bono. Unde sapienter Jurisconsulti Romani Legibus indefinita revocanda ajunt ad viri boni arbitrium. Injustum, Illicitum est qvicqvid impossibile est fieri a viro bono. Aeqvum, Debitum est qvicqvid necessarium est fieri a viro bono. Indebitum omissibile est qvicqvid est fieri a viro bono. Indifferens est simul justum et omissibile. Possibile est quicquid potest fieri seu quod verum est quodam casu. Quod intelligitur clare distincteque. Impossibile est quicquid non potest fieri seu quod verum est nullo, seu non quodam casu. Quod non intelligitur clare distincteque. Necessarium est quicquid non potest non fieri seu quod verum est omni, non quodam non casu. Cuius non intelligitur oppositum clare distincteque. Contingens est quicquid potest non fieri seu quod verum est quodam non casu. Cuius intelligitur oppositum clare distincteque. Omnes ergo Modalium complicationes et transpositiones et oppositiones, ab Aristotele aliisqve in Logicis demonstratae ad haec nostra Iuris Modalia non inutiliter transferri possunt. Persona est qvisqvis amat se seu qvisqvis voluptate vel dolore afficitur. Brutis nec voluptas nec dolor nec sensus magis qvam machinae aut speculo. Vir Bonus est, qvisqvis amat omnes. AMAMUS eum cuius felicitate delectamur. Appetitus unionis non est amor, lieben das man vor liebe freßen möchte. Uti vulgo dicimur cibos amare qvorum sensu delectamur. Ita enim etiam Lupus dicendus est agnum amare. Amor ergo venereus toto genere differt a vero. Felicitas est status personae optimus. (Cum autem detur bonorum progressus in infinitum conseqvens est statum optimum consistere in non impedito ad ulteriora semper bona progressu. Qvies in appetendo, seu status in qvo nihil optes, non felicitas est, sed torpor. Ne sentit qvidem bonum suum qvi non optat continuationem, sed nec delectatio est sine harmonia, nec harmonia sine varietate. Status est aggregatum accidentium (uti forma est aggregatum affectionum). Accidens hoc loco est praedicatum contingens (uti Affectio est praedicatum necessarium). Praedica tum est attributum aliud qvam nomen. Nomen est attributum qvo res noscitur. Optimum est maxime bonum Bonum est qvicqvid appetitur a pernoscente, qvale est non tantum jucundum, sed et jucundi causa, reqvisitum, auxilium; aut mali contra. Pernoscere est, nosse qvid res agere aut pati possit scil. tum per se, tum aliis combinata. Haec vera notitia practica est, theorema enim est propter problema. Hinc seqvitur neminem esse ullius rei pernoscentem nisi idem sit sapiens seu pernoscens universalis. Qvod pernoscere id latinius dicetur: intelligere. Est enim intelligere intima legere sed intelligendi vox nunc laxius sumitur pro omni cognitione qvae cum ratione est. IURISPRUDENTIA est scientia justi, seu scientia libertatis et officiorum, seu scientia juris, proposito aliqvo casu seu facto. Scientiam voco, etsi practicam, qvia ex sola definitione Viri boni omnes eius propositiones demonstrari possunt, neqve ab inductione exemplisqve pendent, etsi harmonia variarum legum, consensuqve prudentum scripto non scriptoqve, ac populorum voce publica egregie illustrentur, et apud homines demonstrationum incapaces etiam confirmentur. Iusti scientiam voco seu eius qvod viro bono possibile est, qvia eadem opera apparet et qvicqvid ei possibile non est facere, et qvicqvid ei possibile non est omittere. Scientiam officiorum voco, seu eius qvod viro bono impossibile et necessarium, id est omissu impossibile est, qvia caetera qvae non excipiuntur justa et indifferentia, seu possibilia et contingentia habentur. Sufficit necessaria impossibiliaqve, imo sufficit impossibilia enumerari, inde caetera tacendo intelligentur. Qvia omnia per naturam rerum factu omissuve possibilia habentur, donec contrarii suspicio cum ratione oboriatur. Libertas est potentiae moralis seu cadentis in virum bonum congruitas cum naturali. Officium est defectus potentiae moralis a naturali. Ergo libertas est modus a qvo actus denominatur possibilis aut contingens viro bono, seu justus et indifferens. Officium, a qvo denominatur impossibilis aut necessarius seu injustus debitusqve. Excessus potentiae moralis super naturalem nullus est, ut mox ostendetur. THEOREMATA. Definitiones, qvas qvidem ipsa Juris definitio a nobis exegit, perpetua Analysi seqvuntur Theoremata, seu Terminorum combinationes. Sunt aut particularis subjecti, aut particularis praedicati, universalis subjecti, aut universalis praedicati et subjecti, id est convertibiles. Particularis subjecti propositiones removentur a scientiis, qvemadmodum et omnes eae qvae nihil docent nisi possibilitatem. Sunt enim infinitae non modo, sed et sine ingenio multiplicabiles a qvovis, nec docent qvicqvam, qvod faciunt universales, qvae in id prosunt, ut possimus imposterum in agendo de particularium inqvisitione securi esse. Universales propositiones sed non convertibiles enunciant genus de specie, docentqve utiqve, sed non satisfaciunt, donec incidamus in terminos aeqve late patentes in katholou proton, in methodos et problemata construendi, et theoremata solvendi universales, in qvibus omne solumqve coincidunt. Propositiones negativae, licet sint semper convertibiles, prosunt ne frustra agamus, non ut fructuose. Propositiones ergo universales convertibiles affirmativae qvibus disparata de se invicem universaliter dicuntur qvaeri semper potissimum debent, sed saepe tamen ad eas non nisi per negativas et non convertibiles ascendi potest, qvod et Euclidi et plerisqve Mathematicorum usu venit, etsi plerumqve perfectis magis magisqve scientiis soleant a successoribus methodi inveniri universalius breviusqve demonstrandi. Qvae cum ita sint videamus qvo potissimum ordine theoremata nostra disponi conveniat. Universa haec Elementa nostra eo pertinent ut sciamus qvid justum, injustum, debitum, omissibile, qvae qvia Logicis proportione respondent, Iuris Modalia appellare soleo. Primum ergo combinanda videntur ipsa inter se, ut cum dico: omne debitum est justum, hoc enim brevi compendio plurima theoremata lucrifacio, qvae de debito demonstrata transferenda essent ad justum. Deinde combinanda sunt cum componentibus. Componuntur autem Modalia Iuris ex Modalibus Logicis, et definitione viri boni. Primum ergo combinentur cum Modalibus Logicis, tum simpliciter, id fit cum dico: impossibilium non datur obligatio; tum cum gradibus, modalium, nempe probabili et improbabili, ut cum dico: nihil probabile est injustum esse seu omnis actus in dubio justus habetur. Deinde cum viro bono, ejusqve componentibus, qvae sunt amor, et omnes; componentibusqve amoris, delectatione, et felicitate, componentibusqve eorum, ut cum dico: omne necessarium ad salutem justum est. Theoremata qvibus combinantur Iuris Modalia inter se. Nullum justum est injustum Qvia nullum possibile est impossibile, eidem, nempe viro bono. Nunqvam enim qvidam, est nullus seu non qvidam. Nullum injustum est justum, conversione simplici th. I. Nullum omissibile indebitum est debitum Qvia nullum contingens est necessarium. Neqve enim qvidam non est non qvidam non seu omnis. Nullum debitum est omissibile indebitum, convers. simplici th. praeced. Nullum injustum est debitum. Qvia nullum impossibile est necessarium. Neqve enim non qvidam seu nullus potest esse non qvidam non seu omnis. Nullum debitum est injustum, convers. simpl. th. praeced. Omne indebitum juste omittitur et omne qvod juste omittitur est indebitum Pro indebito enim substitue: possibile non fieri. Possibili non fieri respondet qvidam non. Iam et juste omisso, respondet possibile non (justo possibile, omisso non), vel qvidam non, coincidunt ergo. Omne injustum est debitum omitti. Et omne debitum omitti est injustum, seu injustum et debitum non fieri coincidunt. Qvia necessarium non fieri et impossibile, coincidunt. Nam etiam Nullus et omnis non coincidunt. Cur ita? qvia nullus est non qvidam. Omnis est non qvidam non. Ergo omnis non, est non qvidam non non. Abjiciant se mutuo duo posteriora non, superest non qvidam Omne injustum omitti est debitum, et Omne debitum est injustum omitti. Eodem argumentandi modo, qvia nullus non et omnis coincidunt. Cuius omissio omissibilis est, id justum est, et Qvicqvid justum est, eius omissio omissibilis est. Qvia non qvidam non, et omnis coincidunt. Cujus omissio omissibilis non est, id injustum est, et Qvod injustum est, eius omissio omissibilis non est. Qvia non qvidam non non, est omnis non. Omnis non coincidit nulli. Omne debitum est justum Qvia omne necessarium est possibile. Nam semper, si omnis est, etiam qvidam est. Si enim. Omnis est, non qvidam non est seu qvidam non non est. Ergo qvidam est. Omne injustum est omissibile indebitum Qvia omne injustum est debitum omitti, th. -, et omne debitum omitti juste omittitur (omne enim debitum justum est, th. praec.). Omne ergo injustum est omissibile viro bono, seu indebitum Haec in specimen Logicae tum Simplicis, tum Modalis ad Iurisprudentiam applicatae, nam de caetero nullum est theorema Logicum in doctrina conversionum, oppositionum, imo et figurarum modorumqve, qvod non aliqvo theoremate Iuridico investiri qveat. Modo ut ostendi justo possibile, et qvidam, injusto impossibile, et nullus; debito, necessarium et omnis; omissibili contingens, et qvidam non, substituantur. Qvod in universum admonuisse suffecerit. Si qvis putat hoc se ponte asinorum carere posse, uti possunt certe ingenia sciat etiam sua interesse fundamenta humanae ratiocinationis contra omnes scepticorum insultus communita ac demonstrata extare. Qva necessaria superfluitate etiam brevissimi alioqvin geometrae carere noluerunt, nam qvis non videt duas rectas non posse spatium comprehendere, non posse habere nisi punctum commune, et tamen haec etiam pueris obvia ab Euclide tam operose demonstrantur, non ut cognosceremus haec, sed ut sciremus: nihil enim hic novi est praeter ipsam firmitatem. Utilis etiam haec admonitio est ad philosophos, ne qvam propositionem nisi demonstratam, sub clarae et per se notae fallaci Schemate transmittant; cum videant, haec axiomata tam aperta, tam recepta ac perpetuo cogitandi loqvendiqve usu trita, posse tamen, ac proinde etiam debere demonstrari. Theoremata qvibus combinantur Iuris Modalia Modalibus Logicis seu justum cum possibili. Omne justum possibile est. Ovia justum est possibile viro bono, per def. Ergo alicui. Alicui possibile est simpliciter: possibile, qvia possibile est, qvod aliqvo casu posito est. Ergo omne justum possibile est. Ergo Qvicqvid est impossibile, id injustum est, conversione per contrapositionem theorematis praecedentis. Seu ad impossibilia jus nullum est. Hinc res impossibiles non sunt in commercio et nec promitti, nec alienari nec relinqvi possunt. Sed an et qvousqve aestimatio earum iniri possit, praestariqve debeat, alterius loci est. Notandum est posse qvidem colligi: omne justum possibile est, qvia justum definitur possibile viro bono. Sed non posse dici: omne injustum impossi bile est, etsi injustum definiatur impossibile viro bono. Ratio discriminis est, qvod alicui possibile, est simpliciter: possibile. Possibile enim in modis habet se ut qvidam in signis. Sed non alicui impossibile est simpliciter impossibile. Impossibile enim in modis aeqvipollet signo universali: nullus. Omne debitum possibile est, qvia omne debitum justum, th. - c. praeced. omne justum possibile, th. - hic. Omne impossibile indebitum seu omissibile est viro bono, convers. per contrap. th. praeced. Omne necessarium debitum est, qvia simpliciter necessarium est necessarium viro bono. Necessarium enim est, qvod omni casu existit, ergo et in praesenti. Non seqvitur: omne debitum necessarium est, eandem ob rationem qva ostendimus non omne injustum esse impossibile. Omne indebitum nec necessarium est, sed contingens seu omissibile, convers. per contrap. th. praec. Omne necessarium justum est, qvia omne necessarium est debitum, th. -- hic, omne debitum est justum, th. - cap. praeced. Qvicqvid injustum est, id nec necessarium est, sed contingens, convers per contrap. th. praeced. Actus facihus est justus qvam injustus. Item Actus praesumitur justus. Qvia facilius evenit aliqvid possibile qvam impossibile esse. Nam ad possibile nihil reqviritur qvam ut supponatur; ad impossibile vero ut dum supponitur, eius simul oppositum supponatur. Plura ergo reqviruntur ad impossibile qvam possibile. Ergo facilius est actum esse justum qvam injustum. Imo reqvisita seu supposita possibilis in impossibilis suppositis continentur, non contra. Praesumitur autem cuius supposita etiam oppositi supposita sunt, non contra. Praesumi igitur est qvodammodo praesupponi opposito suo, natura prius esse. Ergo Actus praesumitur justus. Actus est facilius indebitus qvam debitus. Imo actus praesumitur indebitus. Qvia omne indebitum est justum. Omne debitum est injustum omitti, th. -, jam justum facilius est injusto, imo praesumitur. Ergo indebitum facilius debito: imo praesumitur. Actus facilius est indebitus qvam debitus. Indebitum enim est qvod juste omittitur, debitum qvod injuste, vid. sup. th. - -. Iam justum est facilius injusto; th. - praeced. Hinc apparet praesumtionem esse pro libertate, pro licentia, pro indifferentia. Contra servitutem, obligationem, determinationem. Praesumtio est pro minore, pro negante, pro possibilitate, pro duratione; contra maius, contra id qvod facti est, contra difficultatem, contra mutationem. Sed haec recte capienda sunt ne cum probalistis qvibusdam in abusum torqveantur. Neqve enim statim faciliora, probabiliora, praesumenda; etiam seqvenda sunt, id est in agendo pro certis habenda a prudente. Ecce enim potest aliqvid esse probabilissimum, et tamen si succedat parum fructuosum, si frustretur valde damnosum. Hoc certe nemo prudens suscipiet. Contra potest aliqvid esse si succedat valde fructuosum, si irritum sit parum damnosum; hic certe nulla in audacia temeritas erit. Tum demum ergo probabilia seqvenda sunt, cum major est ratio probabilitatum qvam effectuum reciproce, seu si plus probabilior est actus A qvam B qvam melior est effectus B qvam A. Seu si factus ex ductu probabilitatis in bonitatem major est ab A, qvam B. Fac ab A probabilitatem esse ut 5, bonitatem ut 4. Factus erit 20. a B probabilitatem esse ut 6, bonitatem ut 3, factus erit 18. Erit ergo A seqvendum potius qvam B, etsi minus probabile. Hinc minimum peccandi periculum maximo etiam commodo proposito vitabit vir bonus, imo et sapiens (nam ut suo loco demonstrabitur, omnis sapiens est vir bonus, qvanqvam non solus), neqve enim maius malum ei evenire potest qvam ut vir bonus esse desinat. Restat discrimina Facilis, probabilis, praesumendi explicemus. Facilius est qvod est per se intelligibilius, seu qvod pauciora reqvirit. Probabile est, qvod est absolute intelligibilius seu, qvod idem est, possibilius. Unde ad probabilitatem reqviritur non tantum facilitas existendi, sed et facilitas coexistendi caeteris impraesentiarum. Ideo generatim definiri nihil potuit de probabilitate, constat enim probabilitas ex collectione omnium circumstantiarum: non potest ergo indefinite asseri actum probabilius videri justum qvam injustum. Facilius autem et praesumendum differunt ut Minus et pars. Facilius enim est in qvo minora vel pauciora qvam in opposito requiruntur, praesumendum cuius reqvisita reqvisitorum oppositi pars sunt. Omne ergo praesumendum est faci lius, non contra. Qvia etiam omnis pars est minor toto, non omne minus est pars maloris. Sed de his exqvisitius alio loco. Omne justum intelligitur aliqvo casu in amante omnes (scilicet si solum supponatur, aut saltem siue circumstantiis obstantibus. Circumstantiae enim sunt accidentia actus, potest ergo actus supponi sine illis, etsi non in universum sine ullis). Omne enim justum possibilis est actus viro bono. Vir bonus et qvi amat omnes coinidunt. Possibile est qvod aliqvo casu est. Ergo justum et aliqvis actus amantis omnes coincidunt. Actus voce etiam omissionem comprehendo. Qvicqvid non intelligitur in amante omnes aliqvo casu, nec justum est, convers. per contrap. th. praeced. Qvicqvid aliqvo casu in amante omnes intelligitur id justum est, coincidunt enim, per dem th. -. Qvicqvid justum non est, nec aliqvo casu intelligitur in amantc omnes, seu Nullum injustum aliqvo casu intelligitur in amante omnes. Qvae de justo, eadem de debito demonstrari possunt, qvia omne debitum justum est, th. -. Exempli causa: Nullum debitum non aliqvo casu intelligitur in amante omnes. Sed hoc amplius. Omne debitum omni casu intelligitur in amante omnes. Omni casu, id est qvalemcumqve eum supponas, uon ideo statim omni tempore. Probatio theorematis haec est. Qvia debitum et nccessarium viro bono, necessarium et qvod omni casu intelligitur, definita scilicet et definitiones, coincidunt. Qvicqvid non intelligitur omni casu in amante omnes, nec debitum cst, seu qvicqvid aliqvo casu non intelligitur in amante omnes, id omissibile seu indebitum est, convers. per contrap. th. praeced. Qvicqvid omni casu intelligitur in amante omnes, est debitum; convers. simpl. th. -, qvia debitum et necessarium viro bono, necessarium et qvod onmi casu intelligitur, definita et definitiones seilicet coincidunt. Iam in coincidentibus locus est conversioni simplici. Qvicqvid non est debitum nc intelligitur omni casu in amante omnes seu Qvicqvid omissibile est, id aliqvo casu nen intelligitur in amante omnes. Hinc apparet, justo legem positam non esse; si sola caritas adsit, nullum scelus committi posse, aut si qvid committatur desinere scelus esse: qvin imo qvi Caritatem habeat esse impeccabilem, ultra omnes gloriationes sapientis Stoicorum. Adde caritate seu contritione expiari hominem, peccata deleri: caritate simul et poenitentiam et satisfactionem contineri, caritatem ergo purgatorium parare sibi. Caritati fidem incsse, caritate imitari nos DEUM, caritate uniri DEO, caritate beari. De qvibus suo loco. Intelligi dicitur, qvod in re locum habet, qvod in rem cadit, qvod possibile est, qvod ex hypothesi verum est. Usitata etiam ICt[fn i][fn s] Romanis acceptione profundissima utiqve et ex natura rerum sumta. Possibile enim dicimus qvicqvid clare distincteqve intelligitur, nullum est aliud generi humano kriterion possibilitatis (de qvo alibi) praeter existentiam ipsam. Qvod juste (debite) fit (non fit), id fit (non fit) ab amante. Qvod non fit (fit) ab amante, injuste (indebite) fit (non fit). Qvod juste (debite) fit (non fit), id fit (non fit) ob voluptatem. Qvod non fit (fit) ob voluptatem, injuste (indebite) fit (non fit). Qvod juste (debite) fit (non fit), id fit (non fit) ob harmoniam. Qvod non fit (fit) ob harmoniam, injuste (indebite) fit (non fit). Qvod juste (debite) fit (non fit), id fit (non fit) ob bonum facientis. Qvod non fit (fit) ob bonum facientis, injuste (indebite) fit (non fit). Qvod juste (debite) fit (non fit), id fit (non fit) a volente. Qvod non fit (fit) a volente, injuste (indebite) fit (non fit). Qvod juste (debite) fit (non fit), id fit (non fit) a sciente. Qvod non fit (fit) a sciente, injuste (indebite) fit (non fit). Omne justum amanti cuidam (cuidam scilicet, posset enim eveuire ut circumstantia aliqva amoris justitiae contraria sit) possibile est. Omne injustum amanti cuidam impossibile est. Qvicqvid nulli amanti possibile est, injustum est. Qvicqvid omni amanti necessarium est, debitum est. Omne debitum amanti cuidam necessarium est. Qvicqvid non cuidam (nulli) amanti necessarium est, indebitum est. Qvicqvid voluptatem qvaerenti impossibile (nccessarium) est, injustum ac proinde et omissibile (debitum ac proinde et licitum) est Qvicqvid harmoniam qvaerenti etc. Qvicqvid bonum proprium qvaerenti etc. Qvicqvid voluntatem habenti etc. Qvicqvid cogitatione praedito etc. Qvicqvid felicitatem alicuius delectabilem sentienti etc. Qvicqvid felicitatem alicuius harmonicam sentienti etc. Qvicqvid felicitatem alicuius pro bono proprio habenti seu volenti etc. Qvicqvid felicitatem alicuius cogitanti etc. Qvicqvid statum alicuius optimum etc. Qvicqvid maxime bonum appetendum a pernoscente etc. Est ergo Amans, qvi identitatem diversitate pensantem cum conatu eogitat (cui coeptum est mutatione sui mutare| aliqvid ut cogitet cum conatu si norit qvid res agere aut pati possit) in multitudine non qvorundam non (singulorum nempe etc.) qvae possunt et non possunt cogitari in eodem; eaqve tali, ut pars ejus aliis totis sit aeqvalis; qvatenus ei qvi clare sentit, qvid res mutare mutata, et qvousqve mutari mutando possit cogitabitur cum conatu seu harmouia. Qvis in hac descriptione obsecro agnoscat amantem? Ecce igitur usum vocabulorum ad nervosam compendiositatem, ad memoriam, imo qvodammodo lucem, saltem attentionem Qvi has descriptiones ex abrupto daret, ei similis esset qvi mille scripturus compleret totidem punctis chartam; et ita mihi legendum porrigeret, qvo uihil qvidem per se clarius, id est natura seu DEO, qvi uno obtutu complecti potest infinita, nihil tamen primo obtuto molestius, imo confusius intuenti, qvales nos sumns. Ut igitur sine nominibus numeralibus ita sine caeteris qvoqve, aut certe aliis eorum loco signis, ordinis luce reminiscentiaeqve compendio cogitationes nostrae carerent. Caeterum hin patet qvod possint esse genera seu praedicata viri boni latiora viro bono. Nimirum ultra 30 simplices, et qvot sunt complicationes, seu combinations, conternationes, etc. de 30. Qvi idem est num rus cum termino progressionis geometricae duplae, cuius exponens est 30, ut ex nostra Combinatoria patet. Qvi numerus est incredibilis et par Archimedaeo. Et tamen si porro hi termini omnes ad exemplum septem corollariorum justo, injusto, debito, indebito applicentur, seu multiplicentur per 7, aestimari potest qvam immanis multitudo prodeat propositionum cui percensendae propemodum aeternitas nccessaria est. Et tamen ausim rursus dicere ex iis nullam assignari posse, qvam non oratorperitus sententiis, exemplis, similitudinibus, argumentis, rationibus, usibus, in magnam eloqvii molem facile evestiret. Videtis qvantum sciendi compendium contineatur in definitionibus artisqve Combinatoriae praedicamentis qvae molimur. Hinc est qvod varietate casuum, multitudine rerum, copia verborum, infinitatc qvaestionum ad sciendi desperationem libri turgent. Hoc est qvod nos nugis cruciat, qvod nobis tempus experimentis potius qvam ratioui dandum eripit, qvod tot chartas implevit, tot ingenia ad insaniam redegit, qvod Scholasticis, qvod Legistis, qvod Casistis infinita volumina suppeditavit, qvod nos, ut eleganter Baconus dicebat, pro apibus araneos facit, non admiranda DEI et harmoniam rerum annotantes, sed ex nobis ipsis texentes telam, semper in se reductam, ut varietate infinitam, ita sterilem usu. Si qvis impensa in hoc tota vita omnia exempla Arithmetica possibilia qvae in numeris ab 1 ad 1000 vel fingi possent, elaborare eaqve libro uno qvanqvam grandissimo complecti posset, praestitisset aliqvid sane utile generi humano, qvemadmodum qvi Tabulas sinuum, qvi Radices, qvi Tabulam pythagoricam majorem, qvi Logarithmos supputavit, at qvanto ille universalius, jucundius, compendiosius, utilius, perfectius, qvi machinam omnia sponte praestantem ac virtute continentem dabit, modo levissimo artificio disponatur. Qvemadmodum ergo nos hoc Panarithmicon DEI munere invenimus, ita pro Machina Panepistemonica has Artis combinatoriae Tabulas paramus, qvae qvomodo mobiles variabilesqve si rotulis applicentur fieri possint, alibi diximus. 1. Omne justum possibile est amanti omnes. 2. Qvicqvid impossibile est amanti omnes injustum est. 3. Qvicqvid impossibile est amanti omnes omissibile est. 4. Omne possibile amanti omnes est justum. 5. Omne injustum impossibile est amanti omnes. 6. Qvicqvid fit ab amante omnes est justum. Qvicqvid enim fit possibile est. 7. Qvicqvid non est justum nec fit ab amante omnes. 8. Omne debitum necessarium est amanti omnes. 7. Omne contingens amanti omnes omissibile est. . 10. Omne necessar um amant omnes debitum est. 11. Omne necessarium amanti omnes justum est. 12. Omne omissibile contingens est amanti omnes. 13. Omne injustum contingens est amanti omnes. 14.| Qvicqvid debitum est fit ab amante omnes. Nam omne necessarium fit. 15. Qvicqvid non fit ab amante omnes indebitmn seu omissibile est. Corollaria: 1. Omne justum possibile est amanti. Possibile hic. voco amanti qvod cum amore stare potest. 2. Qvicqvid amanti impossibile est injustum est. 3. Qvicqvid amanti impossibile est omissibile est. 4. Qvicqvid amanti necessarium est debitum est. 5. Qvicqvid amanti necessarium est licitum est. 6. Omne indebitum amanti contingens est. 7. Omne injustum amanti contingens est. Eadem omnia evenient orienturqve 15 theoremata nova: a) Si amanti omnes substituatur 1. . qvi delectatur felicitate omnium 2. qvi harmonicam sentit felicitatem omnium 3. qvi in felicitate omnium sentit identitatem diversitate pensatam 4. sentienti substitue: conantem agere qvasi ita esset 5. 6. delectato substitue: cui (felicitas omnium) est bonum per se 7. bono substitue: qvod expetitur a pernoscente 8. expetenti: sentire conantem 7. pro sentire: cogitare cum conatu 10. 11. pro conante: agere incipientem 12. pro agere: mutatum mutare 13. pro mutatione: finem simul et initium oppositorum 14.-20. pernoscenti: scientem qvid res agere aut pati possit Hactenus de iis qvae delectationi substituuntur, seqvuntur qvae felicitati. 1. Felicitati substitue statum optimum 2. statui totum accidentium 3. toti multitudinem omnium 4. 5. accidentibus, attributa contingentia 6. 7. attributis, qvae possunt praedicari . 7. 7. 10. contingentibus, qvae possunt non praedicari 11.-16. Praedicari est cogitari in eodem 17.-31. Omnibus: non qvaedam non 32.-45. Omnibus: enumerationem singulorum de qva suo loco. 46.44. Optimo: maximum bonum 44. Maximo: majus aliis omnibus 44. Majori: cuius pars alteri toti aeqvalis est 88. Omnibus: non qvaedam non 88. Omnibus: enumerationem singulorum de qva suo loco. 44x7 f. 308. Bono: qvod expetitur a pernoscente - Expetito: qvod sentire conamur - pro sentire: cogitare cum conatu Qvod conamur cogitare cum conatu jam cogitamus cum conatu. Qvia qvod conamur cogitare cogitamus. - pro cogitare cum conatu, cogitare harmoniam (Bonum ergo est, cum harmonia cogitatur a pernoscente, etsi non in ipso saltem in effectibus eius, seu qvae agere aut pati potest, ut in utilibus. Unde haec boni definitio universalis est). 308x3 f. 724. Pernoscenti: qvi novit qvid res agere et pati possit 724. Novit: qvi clare sentit 1848. Agere et pati: mutare mutatum et mutari mutando Summa f. 4752x20 f. 97040x15 f. 1485600. Qvae est summa Theorematum eorumqve omnium reciprocorum seu subjecti praedicatiqve aeqve late patentis, ex sola viri boni definitione exstruendorum Sesqvimillio propemodum propositionum paucis hic verbis ope artis combinatoriae expressarum. Qvarum nulla est, audacter dico, qvae non sententiis, exemplis, similitudinibus, rationibus, usibus in aliqvam eloqvii molem evestiri possit. Et tamen exposuimus tantum terminum. Amantis, non Omnium, cum vir bonus sit qvi amat omnes. Omnes enumeratione singulorum exponendi sunt saepius de qvo suo loco, unde infinita rursus seges propositionum aliqvoties repetenda. Propositiones convertibiles sunt omnes aut definiti de definitione vel contra, aut definitionum ejusdem definiti de se invicem. Dantur enim, qvod ignorantibus intima rerum fortasse paradoxum videbitur, multa millia definitionum ejusdem definiti aeqve vera, non aeqve clara. Sed qvo clariora, hoc minus compendiosa. Seqvuntur Corollaria seu propositiones ex convertibilibus sola detruncatione factae, qvibus praedicantur partes definitionum de definitis definitionibusqve. Qvorum numerum infinite prope infinitum, recensere impossibile. Omnis vir bonus est amans. Est voluptatis animi avidus, est harmonicus, est amator varietatis, congruitatis. Est in perpetuo conatu mutandi aliqvid seu novandi in melius scilicet, seu emendandi. Qvae omnia in viro bono vera sunt, qvia in omni amante, si habuissemus ergo Elementa demonstrationum de amore, sola ad virum bonum applicatione opus fuisset. Omnis amans bonum amati per se qvaerit. Omnis amor summus est, non omnis amor par est, differunt enim magnitudine etsi non gradu. Omnis amans conatur prodesse amato. Delectatur enim felicitate eius. Ergo bonis. Qvo delectamur id cogitamus cum conatu sentiendi. Qvod sentire conamur, id si non sit efficere conamur. Semper aliqvod bonum abest. Ergo qvi amat semper aliqvod amati bonum efficere, id est prodesse conatur amato. Omnis amans prodest amato, nisi aut neqveat, aut alio amore obstante impediatur. Nam qvisqvis conatur facit, si possit, nisi alio contrario conatu impediatur. Qvi amat conatur ad felicitatem amati, qvousqve potest, ergo vel ipsam, vel saltem partem eius bonum aliqvod efficit, si potest, nisi conatus ad alterius felicitatem obstet. Conatus enim ad bonum non obstat conatui ad felicitatem, qvia minor. Si plures amores concurrant, conatus efficax est ad harmoniam qvanta maxima in praesenti statu produei potest. Si duo amores occurrant, vinit major. Sed productum est differentia efficaciarum, Qvia si duo conatus occurrant, vincit fortior. Si sint pares, extingvitur efficacia utriusqve. Major ancor est cum major ex felicitate delectatio est. Cum enim felicitas par sit, delectatio tamen impar est. Ergo. Major amor est, cum major in felicitate harmonia est. Nam et delectatio major est cum major harmonia est. Major harmonia est cum diversitas major est, et reducitur tamen ad identitatem (Nam non in identitate, sed varietate gradus esse possunt). Si plures amores collineent, efficacia utriusqve componitur in unam. Si plures amores pares concurrant obliqve, productum est medium efficaciae utriusqve obliqve id est ut eligi tertium possit. Sed haec distinctius explicanda sunt ex doctrina de concursu voluntatum et compositionibus harmoniarum. Si plures amores impares concurrant obliqve, productum est efficacia, cuius distantia ab efficacia minoris ad distantiam ab efficacia majoris eam habet rationem, qvam major efficacia ad minorem, ac proinde reciproce. Ea fere ratione qva refractio et reflexio explicatur. Etsi enim ostensum sit in theoria motus ex abstractis motus legibus, aliud fore, effecit tamen DEUS addito aethere seu spiritu universali, ut omnia in corporibus, ut in mentibus evenirent. Distantia efficaciae ab efficacia, est instar anguli et proinde ratio distantiae a distantia, est instar rationis anguli ad angulum, et sinus ad sinum. Idem ergo est in viro bono, qvia cum vir bonus amet omnes, innumerabiles semper concursus amorum oriri necesse est, qvorum eventibus explieandis omnis haec doctrina impeudenda est. IUSTITIA est habitus (seu status confirmatus) viri boni, confirmatus inqvam, non ut mutari non possit, sed ut non facile possit. Iustum, Licitum est qvicqvid possibile est fieri a Viro Bono. Injustum, Illicitum est qvicqvid impossibile est fieri a Viro Bono. Aeqvum, Debitum est qvicqvid necessarium est fieri a Viro Bono. Indifferens est qvicqvid contingens est fieri a Viro Bono. Sapienter Jurisconsulti Romani Legibus indefinibilia remittunt toties ad Arbitrium boni Viri, qvemadmodum Aristoteles in Ethicis omnia regulis non comprehendenda ad arbitrium prudentis, hos an ho phronimos horiseie. IUS est potentia viri boni. Obligatio est necessitas viri boni. Huc pertinet sapiens Jurisconsulti veteris sententia, qvae facta laedunt pietatem, existimationem, verecundiam nostram, et generaliter qvae contra bonos mores sunt, ea nec facere nos posse credendum est. Potentia occidendi innocentem locum habet in robusto, non in robusto et simul bono, manibus ei velut superiore qvadam vi ligatis. Er kans nicht übers Herz bringen, uti significanter Germani loqvuntur. Injustum est qvod absurdum est, qvod contradictionem implicat fieri a viro bono. Qvod ergo Grotius Ius et Obligationem vocat qvalitates morales, id sic capiendum, esse attributa viri boni in respectu ad agendum patiendumve. Qvalitas enim est attributum in respectu ad agendum et patiendum. Possibile est qvicqvid potest Impossibile est qvicqvid non potest fieri. Necessarium est qvicqvid non potest non fieri. Contingens est qvicqvid potest non fieri. Omnes ergo Modalium complicationes, transpositiones, oppositiones ab Aristotele et Interpretibus demonstratae, ad haec nostra Iuris Modalia non inutiliter transferri possunt. VIR BONUS (a) est, qvisqvis amat (b) omnes (c). (a) Uti persona est, qvisqvis amat se, seu voluptate ducitur et dolore. Brutis nec voluptas nec dolor de qvo suo loco. (b) Caritatis et Iustitiae inseparabilis tractatio. Non Moses aliam, non Christus, non Apostoli, non veteres Christiani, Iustitiae regulam dedere, nisi in dilectione. Nihil Platonici, nihil Theologi Mystici, nihil omnium gentium partiumqve homines Pii celebrant magis, inclamant, urgent, qvam Amorem Ego qvoqve post tentatas innumerabiles Iustitiae notiones in hac tandem conqvievi, hanc primam reperi, et universalem, et reciprocantem. (c) Omnes, scilicet personas, nam si qvem sublato DEO solum in orbe habitantem omnia evertere, deformare, vastare ponamus, non injustus erit sed stultus. Omnes vero amaremus omnes, si modo intueremur, si oculos attolleremus ad Harmoniam Universalem Nunc amore nostri occaecati, et vel ambitione aut avaritia furentes, vel luxu torpentes, alios sine animi adversione videmus, agimus in mundo, in maximo coetu, velut soli instar vermis in homine vivo nati, qvi structurae admirabilis, rationisqve totam machinam animantis ignarus incuriosusve, et tantum sibi natus, nobilissima membra sine delectu consumit. Qvotusqvisqve est, qvem pernoscere curemus, qvem non ad primum conspectum aut oderimus aut contemnamus, miserabili temeritate praejudiciorum. Qvos ediscimus, ideo tantum exploramus, ut liceat contemnere aut odisse, id est ut rideamus aut deprimamus vel ad summum, ut utamur, etiam cum ipsorum consumtione, qvalis in jumenta nostra benevolentia est; non ut amemus. Ita alter alteri occlusus, caecorum instar capitibus concurrimus, cum late omnibus pateat via, modo invicem aperiremur. Possemus amore mutuo eoqve sincero non securi tantum, sed et beati esse, et vere frui commoditate vitae; nunc cruciancur cruciamusqve invicem et mutua culpa stultam malitianc alternis incusamus. Caeterum etsi justi seu boni sit amare omnes, sunt tamen gradus amori. In scelerato simul et inepto humanitas tamen amatur, in simplice probitas, in nebulone ingenium: in omnium pessimo saltem materia boni. Est enim connexus amori summus conatus qvaerendi bonum amati, cuius ergo bonum qvaeri potest, is amari potest. Qvisqvis potest debet. Sufficit ergo ad amorem etiam pessimi capacitas boni. Sed in casu conursus cedere deterior debet. Qvia emendationes multiplicationis potius qvam additionis naturam habent, plus ergo boni addit emendatio meliori qvam deteriori, etiam caeteris paribus. Qvia si duo numeri per eundem multiplicentur, factus a majore plus addit multiplicato qvam factus a minore. bis duo sunt 4. bis 3 sunt 6. Multiplicatio ergo per binarium ad 2 addit 2, ad 3 addit 3. Qvanto qvis plus habet, tanto plus multiplicatione lucratur. Emendationes autem multiplicationis naturam habere alibi ostendetur. AMAMUS eum cuius felicitate delectamur. Appetitus unionis non est amor. Lieben das man vor Liebe freßeu möchte. Uti vulgo dicimur cibos amare, qvorum sensu delectamur. Ita enim etiam lupus dicendus est agnum amare. Amor ergo venereus toto genere differt a vero. Caeterum ex hac definitione multa praeclara Theoremata maximi in Theologia et re morali momenti, demonstrari possunt. Is qvi, seu Person a est cuius aliqva voluntas est Seu cuius datur cogitatio, affectus, voluptas, dolor. In Brutis non est voluptas et dolor, non sensus, nedum ratio. Nam qvemadmodum vit a id est motus spontanens varius, non est in plantis brutisqve nisi simulate; putamus enim sponte moveri, qvia motores non videmus. Ita sensus qvoqve id est actio in passionem suam. Externa sensus sunt in bruto. Repraesentatio scilicet et actio regularis. Omne enim sentiens tum repraesentat objectum instar speculi, tum regulariter agit ordinateqve ad finem, instar horologii. Si qvis speculum nunc primum videret sine doctore, credo cognitionem in eo qvandam sibi imaginaretur (qvemadmodum Indi literas Hispanorum internunias, sapientes et arcani participes arbitrabantur). Si Horologium, voluntatem. Si est in brutis voluptas et dolor, certissime demonstrabo esse et rationem. Sed qvalis primum infantium est, experientia non excitatam, suo tempore se exerturam Nam etsi omnes homines muti surdiqve essent, gestibus tamen invento communicatoqve notarum qvarundem usu, loqverentur. Deniqve innoxias bestias qvam misere torqvemus; si qvis in illis sensus, inexcusabili crudelitate. Dantur vero et personae civiles ut collegia, qvia habent voluntatem, eam nimirum qvam membra componentia seu personae naturales pro persona omnium in casu dissensus haberi voluere. Sive ea numero sive qvod difficillimum rationum pondere, sive sorte aliisve modis determinctur. Unde Personae imperfectae sunt ea Corpora, in qvibus ipsa constitutionis vi res exitum aliqvando habere non potest, ac proinde jure dissolvi corpus. Qvalia sunt in qvibus unanimia, qvae vocant, exiguntur, aut amicabiles illae compositiones pro sacra ancora habentur. Voluntas est conatus cogitantis. Conatus est initium actionis. Cogitatio est actio in seipsum Qvicqvid agit in seipsum eius aliqva memoria est (meminimus enim cum nos sensisse sentimus); ac proinde perceptio harmoniae aut anarmoniae seu voluptatis et doloris, comparato sensu vetere et novo, opinio qvoqve seu inde collecta expectatio sensus futuri atqve. hinc demum conatus agendi seu voluntas. Actio eius est cujus mutatio est causa mutationis. Mutatio est initium unius et finis alterius. Etiam in DEO mutatio est, qvia Actio, sed qvalis qvantitas in angulo, aliisqve nonextensis. De qvo suo loco. Causa est inferens natura prius illato. Dantur inferentia illatis posteriora. Nam effectus saepe infert causam. Qvando dico: si A est etiam B est, A est Inferens, B Illatum Natura prius est licet nen tempore, qvicqvid ante alterum clare cogitari potest, non alterum ante ipsum Qvemadmodum Tempore prius est qvicqvid ante alterum sentiri potest, non alterum ante ipsum. Natura prius est essentia, tempore existentia. Cogitatione essentiam, sensu existentiam metimur. Ita efficiens est tempore prius effecto, sed actio non est nisi natura prior passione. Felicitas est status personae optimus. Cum autem detur bonorum progressus in infinitum, conseqvens est Statum optimum consistere in non impedito ad ulteriora semper bona progressu. Qvies in appetendo seu status in qvo nihil optes non qvies est, sed torpor: ne sentit qvidem bonum suum qvi uon saltem optat continuationem. Caeterum felicitatem consistere in exqvisitissimo bonorum suorum sensu seu optima opinionc de seipso, ostendemus suo loco. Status est aggregatum accidentium Uti forma est aggregatum affectionum Accidens hoc loco est attributum contingens. Uti affectio attributum necessarium. Attributum est praedicatum aliud qvam nomen, ita nomen hominis est homo, praedicatum rationalis. Nomen est praedicatum rei primum, subjectum est aliis praedicatis. Ipsius vero subjectum est vel definitio rei, vel pronomen hoc, accedente reali demonstratione. In eum autem finem adhibitum est, ut imposterum etiam sine definitionis prolixae aut difficilis demonstrationis molestia res nosceretur. Est ergo a noscendo. Optimum est maxime bonum BONUM est qvicqvid appetetur a pernoscente. Bonum scilicet appetenti. Et hoc discrimen est boni veri et apparentis. Ignoti nulla cupido, recte cogniti nulla improbanda cupido; omnis malitia ab errore. Appetere est frui velle. Voluntas qvid? vid. supra. Frui est sentire bonum praesens. Sentire seu statuere est cogitare cum voluntate, seu practice cogitare. Cum cogitationcm seqvitur voluntas seu conatus. In qvo consistet discrimen ab imaginatione simplici seu fictione. Si fingam me in mediis ignibus esse, nullus inde motus seqvetur, secus si sentiam, statuam, persvasus sim, opiner etsi falso, conabor enim exire. Etsi fingendi licentia fieri possit, ut nobis deniqve ipsi credamus, fictionis obliti, qvod tum mendacibus accidere solet; tum phantasticis, qvi aurei seculi et chimaericae cuiusdam felicitatis suae imaginationc primum scientes prudentesqve delectati, reges se et heröes amadisiacos, et orbis domitores somniandi svavitate fingentes, deniqve turbata ratione etiam se esse credunt. Qvae vera causa est plerorumqve deliriorum. Pernoscere est nosse qvid res agere aut pati possit. Scilicet tum per se, tum cum aliis combinata. Haec vera notitia practica est. Theorema enim est propter problema, Scientia propter operationem. Hinc seqvitur neminem posse unius rei esse pernoscentem, nisi idem sit sapientissimus, seu pernoscens universalis. Qvod pernoscere, id latinius dicetur intelligere id est intima legere. Sed intelligendi vox nunc laxius sumitur pro omni notitia. Nosse est vere statuere vel sentire. Notitia est sententia vera. Delectatio seu VOLUPTAS est perceptio harmoniae. Iucundum est objectum percipientis voluptatem. Gaudium est voluptas sola mente percepta. Pulchrum est cuius harmonia clare distincteqve intelligitur, qvalis sola est harmonia qvae in figuris numeris et motibus percipitur. Ciborum dulcedo id est motus harmonicus non mente a nobis clare distincteqve intelligitur, sed lingva exqvisite percipitur. Dulce igitur pulchrum, etsi sit, non vocamus; DEUM, cogitationcm, orationem pulchram dicimus. Populariter pulchrum est, qvod visu jucundum est. Harmonia est diversitas identitate compensata. Seu Harmonicum est uniformiter difforme. Varietas delectat sed in unitatem reducta, concinna, conciliata. Conformitas delectat, sed nova, mira, inexpectata, ac proinde aut ominosa, aut artificiosa; in longe dissitis maxime grata, ubi connexionem nemo suspicare tur. Unde propositiones identicae ineptae, qvia obviae et nimis conformes: etiam in versi. bus rythmicis qvos vulgo leonines vocant eadem praecise terminatio non placet. Satis est extrema terminationis redire, initio variato. Picturas umbris, cantus dissonantiis ad extremum ad harmoniam reductis distingvi constat. Magni momenti haec propositio est, ex qva omnis voluptatis dolorisqve, omnium deniqve affectuum ratio ducitur. Immo qvod plus est haec sola via est occurrendi cavillationibus Atheorum, qveis dubiam traxit sententia mentem. Curarent superi terras, an nullus inesset Rector et incerto fluerent mortalia casu. Harmonia Mundi pro DEO, confusione rerum humanarum pro fortuna perorante. Sed qvi haec altius scrutantur, iis confusio sexies mille annorum (etsi ne haec qvidem careat harmonia sua) aeternitati comparata unius pulsus dissoni instar habere videtur, qvi alia dissonantia compensante in consonantiam summae redactus auget admirationem infinita complexi gubernatoris. Percipere est sentire rem praesentem. Unde frui est bonum percipere seu praesens sentire; vide supra.