Series VI Band 1 · No. 1.
Disputatio metaphysica de Principio Individui
1663
CUM DEO 1. Qvanto latius argumentum nostrum diffusum est, verba vero pauciora esse debent, tanto magis abstinendum nobis a praefatione esset, nisi admoneret Divino Numini debita invocatio. DEUM igitur, primum Actum fontemqve secundorum, oramus obtestamurqve, ut cujus in re ipsa causa est, ejus qvoqve in nostra cognitione suscitator esse velit, ne qvicqvam cuiqvam nisi ipsi bonitatis debeamus. 2. Ante omnia autem statum qvaestionis excutiemus. Acturi igitur sumus de Principio Individui, ubi et Principium et Individuum varie accipitur. Et qvod Individuum attinet, qvemadmodum Universale, sic ipsum qvoqve vel Logicum est in ordine ad praedicationem; vel Metaphysicum in ordine ad rem. Atqve sic rursum aut prout in re est, aut prout in conceptu, seu ut alii exprimunt formaliter aut fundamentaliter: Et formaliter vel de individuo omni vel creato tantum vel substantia tantum vel substantia materiali. Principii qvoqve vox notat tum cognoscendi principium, tum essendi. Essendi internum et externum. Qvare ut haec colligam, agemus de aliqvo reali, et, ut loqvuntur principio Physico, qvod rationis individui formalis seu individuationis, seu differentiae numericae in intellectu sit fundamentum, idqve in individuis praecipue creatis substantialibus. 3. Qvoniam vero, ut attritu silicis scintillae emicant; ita commissione sententiarum veritas detegitur, age primum eas digeremus. Sunt autem duo genera opinionum; alii hypotheses habuere ad omnia individua applicabiles, ut Scotus; alii secus, ut Thomas, qvi in corporibus materiam signatam, in Angelis eorum entitatem principium posuit. Nos qvoniam hic abstrahemus a substantia materiali et immateriali, speciales opiniones alio tempore consideraturi, nunc generales tantum excutiemus. Qvas praecipue qvatuor numerare licet. Aut enim Principium Individuationis ponitur Entitas tota (1), aut non tota. Non totam aut Negatio exprimit (2), aut aliqvid positivum. Positivum hoc aut pars Physica est essentiam terminans, Existentia (3); aut Metaphysica speciem terminans, Haecceitas (4). 4. Prima opinio, qvoniam et a gravissimis viris defenditur, et difficultates omnes tollit, a nobis qvoqve recipietur, cujus confirmatio velut generale argumentum contra reliqvas suppeditabit. Pono igitur: omne individuum sua tota Entitate individuatur. Et tenet Petrus Aureolus apud Joh. Capreolum, qvi eum nondum editum diligenter confutavit, 2. sent. d. 3. q. 2. Herveus qvodlib. 3. q. 9. Dicitqve Soncinas, qvod haec opinio sit Terministarum seu Nominalium, 7. Met. q. 31. Et tenent sane Gregor. Ariminensis 1. sent. d. 17. q. 4. Gabriel Biel in 2. sent. d. 3. q. 1. Qvos adducit recentior Nominalis Schautheet l. 2. Contr. 5. artic. 1. Tenet item Durandus 2. d. 3. q. 2. citantibus sic plerisqve, qvamvis, ut notat Murcia disp. 7. in l. 1. Physic. Ar. q. 1., citari soleat pro sola forma, cum tamen n. 15. expresse hanc materiam et hanc formam afferat. Male autem Ramoneda eos qvi dicunt individuum seipsum individuare, et qvi dicunt Materiam et Formam id praestare, divellit ut sibi contradistinctos, cum sint potius subordinati ut speciales generalibus. Qvid enim est materia et forma unitae, nisi tota Entitas compositi? Adde qvod nos hic abstrahimus a corporibus et angelis, potius igitur termino totius Entitatis qvam materiae et formae utimur. Idem igitur tenet Fr. Murcia l. c. Fr. Svarez disp. Met. 5. Zimara apud Mercenar. disp. de P. I. P. 1. c. 9. Perer. l. 6. c. 12. Ac nuperrime Pl. Reverend. Calov. Met. Part. Spec. tr. 1. art. 1. c. 3 n. 2. et D. Stahl. Comp. Met. c. 35. 5. Argumenta pro hac sententia haec fere sunt. 1. Per qvod qvid est, per id unum numero est. Sed res qvaelibet per suam Entitatem est. E. Major probatur, qvia unum supra Ens nihil addit reale. Usi sunt hoc argumento omnes hujus sententiae defensores. Respondet Bassolius Scotista negando majorem: Ac dicit naturam seu Entitatem rei differre formaliter non realiter. Et sic limitat: Per qvod qvid est per idem realiter unum numero est, et sic conceditur; si per idem formaliter, negatur. Et ad probationem dicere potest qvod unum aliqvid supra Ens addat formaliter diversum. Sed haec profligabuntur infra in refutatione Scoti. 6. Mercenarius negat majorem, et ad probationem dicit non qvidem unum specie, sed tamen unum numero addere aliqvid supra Ens. Sed contra: id qvod addit, cum sit aliqvid reale, erit ipsum qvoqve Ens, E. addet aliqvid supra seipsum. Si vero dicat non loqvi se de omni Ente, qvod etiam modos includat, urgeo: id supra qvod unitas numerica aliqvid addit, est Ens. Si igitur est unum numero praecisum ab addito, nihil addit unitas numerica; sin minus, dabitur qvoddam Ens reale, qvod non sit singulare, de qvo infra. Taceo qvod Mercenarius more Scotistico respondit, cum faveat Thomae. Ramoneda respondet: Unum et Ens formaliter differre, qvamvis materialiter sint idem. Per to formaliter intelligit differre ratione. E. etiam principia unius numero et Entis ratione differunt. Soncinas ait Aristot. IV. Met. 2. unde hoc argumentum sumunt, non loqvi de unitate numerali, sed transcendentali. Verum et illa est Transcendens, et non datur unitas realis speciei praeter numeralem. Posset qvoqve aliqvis pro omnibus sententiis adversis ex eo fundamento, qvo a nobis differunt, respondere, fieri unum numero per suam Entitatem, sed non totam. Verum obstat, qvod altera qvoqve pars intrinsece est una numero, et seqveretur, si principia interna unius et Entis differunt ut totum et pars, unum et Ens qvoqve ut totum et partem differre, imo Ens aliqvid addere supra unum. Atqve haec de hoc argumento fusius, ut melius videatur qvae qvisqve effugia qvaerat. 7. 2. Qvae sunt principia Entis in universali universalia, ea sunt ejus principia in singulari singularia. Sed tota Entitas est principium Entis universale in universali. E. Major probatur probabiliter ab analogia 2. qvia principia universalia nullo alio differunt a singulari, nisi qvod a multis singularibus similibus abstrahuntur. Est hoc argumentum Stahlii. 3. Durandus: universale et singulare non differunt realiter. E. habent eadem principia. E. Entitas tota, qvae est principium universalitatis, erit singularitatis. 8. 4. Datur v. g. in Socrate natura intrinsece ad ipsum determinata, qvod concedit Soncinas, extra intellectum, et si negaret, daretur contra Thomistas universale completum in rebus. Imo etiam dicit Bassolius Scotista, qvod detur solum in re universale in potentia, nempe natura singularis in respectu ad intellectum, qvi cum similibus comparare potest. Ulterius daturne etiam natura indifferens in Socrate? si nulla, jam patet qvod seipsam individuet natura Socratis; sin aliqva, dabitur simul differens et indifferens natura humana in Socrate. Nec effugit Soncinas dicens, qvod differens et indifferens differat ratione. Nam sic patet qvod natura sit determinata in se per seipsam, non per aliqvid additum. 9. 5. Essentia aliqva, humanitas v. g. Socratis aut differt numero ab humanitate Platonis intrinsece, si nempe praescindamus id qvod naturae extra ipsam superadditum est, aut non. Si differt numero intrinsece, individuat seipsam. Sin minus, seqvitur qvod in se humanitas Platonis et Socratis sint idem numero. Et uti natura cum alia natura, ita posset additum qvoqve cum addito comparari. Sed nunc mitto. 10. Argumenta in contrarium pauca sunt et parvi momenti: I. Qvicqvid constituit Individuum materialiter non constituit formaliter. Sed Entitas individui constituit ipsum materialiter. E. Resp. negando majorem, qvia materiale et formale individui seu species et individuum non differunt realiter. II. Si essentia in se caret existentia, nec eam implicat, seqvitur qvod sit in se indifferens. Sed verum prius. Qvia qvod sub opposito alicujus esse et concipi potest id istud non includit. Sed sine existentia essentia esse ac concipi potest, E. Resp. Essentia vel sumitur ut est in intellectu, et pro conceptu qvidditativo, sic non est existentia de ratione essentiae, vel prout est in re, sic nego esse posse sine existentia. III. Essentiae propria unitas, nimirum formalis, seu specifica est minor unitate numerali. E. ista non competit ei per se, cum ipsi ejus oppositum per se competat. Resp. neg. anteced. de unit. extra intellectum. Sunt haec argumenta pleraqve Soncinatis l. 7. Met. q. 31. Qvi et objicit de accidentibus, qvae solo numero differentia non possint esse in eodem subjecto simul, qvod tamen falsum; item de partibus continui divulsis. Verum nos accidentia et entia incompleta removimus a nostra tractatione. 11. Secunda opinio est qvae negationes ponit principium Individuationis. An vero qvenqvam habuerit qui defenderit, valde dubito, nisi fortasse aliquem Nominalium obscuriorem. Tanto magis autem suspecta est, qvod Bassolius refert qvosdam, qvi principium Individui dixissent existentiam cum duplici negatione, qvod satis improbabile nec ullam convenientiam habet. Praeterea alii, qvi meminere, non adjunxere existentiam. Bassolius qvoqve ipse, ac si duae sententiae essent, separatim existentiam et negationes refutat. Vix tamen potuit esse ex toto Nominalis, qvi hoc defendit, nam illi praesupponendum, universale magis esse Ens qvam singulare. Qvicqvid autem sit de autore, sententia ita concipi potest, ut a summo genere per differentias determinato ad subalterna, inde infimam speciem descendas; ibi vero ulterius neqveas, et negatio ulterioris descensus sit intrinsecum formale individui. Et esset haec de individuo sententia qvemadmodum Occami de puncto, qvi in Logic. praedic. qvant. et tr. de Eucharistia, dicit referente Pererio l. 10. c. 5. superficiem esse nihil aliud qvam corpus cum negatione extensionis in profunditate ulterioris, lineam in latitudine, punctum in longitudine. Porro prior, negatio divisionis, est qvasi generalis individui; altera vero, negatio identitatis cum alio, faciet hoc individuum ab alio vere distinctum. 12. De hac sententia Mercenar. Dilucid. de Princip. Ind. Part. 1. c. 2. et fuse de Bassolis l. 2. sent. d. 12. q. 4. artic. 1. Fundamentum eorum est, qvod persvasi fuere nullum positivum posse statui. Sed non videre qvod natura possit individuare seipsam. Oppugnari possunt facile: Individuum aut extra intellectum a negationibus constituitur, aut in intellectu. Si hoc, eorum Responsio nihil facit ad rem; si illud, qvomodo Ens positivum constitui potest a negativo? Praeterea Negatio non potest producere accidentia individualia, deinde: omnis negatio est alicujus positivi, alioqvi erit solum verbotenus negatio. Sint igitur duo individua Socrates et Plato, principium Socratis erit negatio Platonis, et principium Platonis negatio Socratis, erit igitur neutrubi aliqvid positivum et in qvo possis pedem sistere. Acuta alia argumenta apud Bassolium vide. 13. Tertia sententia est Existentiam esse principium Individuationis. Hanc Fr. Murcia cuidam Carthusiano in 2. sent. d. 3. qvi an sit Dionysius Rikelius (sane hunc in sententias scripsisse certum est) dicere non habeo; Fonseca Nicolao Boneto 8. Met. c. 1. id defendenti, tribuit V. Met. c. 6. q. 2. 1. Dupliciter autem capi potest, partim ut existentia realis aliqvis sit modus rem intrinsece individuans ab ejus essentia a parte rei distinctus, qvod si ita est, defendi minime potest, ut mox patebit. Sin ab essentia solum ratione differt, nobiscum egregie coincidit, et exprimit praeterea qvo respectu essentiasit principium individuationis. Atqve ita intelligo Excell. Scherzerum Praeceptorem meum summo studio observandum q. 43. Breviar. Metaph. Eustachii de S. Paulo. 14. Nobis igitur cum prioribus potissimum agendum est, qvos refutat Scot. sent. 2. d. 3. q. 3. et ejus sectator Bassol. ib. q. 4. art. 1. f. 179. Argumentor autem: Si Essentia et Existentia sunt idem a parte rei, seqvitur qvod Existentia sensu adversariorum non sit principium Individuationis. Sed verum prius, E. et posterius. Minorem sic fundamentaliter probo: qvaecunqve realiter differunt possunt a se invicem separari. Sed essentia et existentia non possunt separari, E. Qvae ad majorem respondent Capreol. 1. d. 8. q. 1. et Cajetanus de Ente et Essent. q. 11. nullius sunt momenti. Minor probatur partim qvod essentia non possit auferri partim existentia. 15. Illud probo: omne qvod aufertur existit, praeciso eo a qvo aufertur, ablatio enim tanqvam actio ad id a qvo aufertur terminatur. E. Essentia existit praecisa existentia, qvod implicat. Hoc, qvod existentia non possit auferri ab essentia, negant adversarii, qvorum longam seriem vide apud Petrum de Posnania Scotistam l. 1. sent. dist. 36. q. unic. pag. 976. Sed argumentor contra: Essentia ablata existentia aut est ens reale aut nihil. Si nihil, aut non fuit in creaturis, qvod absurdum; aut non distincta ab existentia fuit, qvod intendo. Sin Ens reale, fuit aut pure potentiale, aut Ens actu. Sine dubio illud, nam non potest esse actu nisi per existentiam, qvam tamen separatam esse praesupposuimus. Si igitur essentia est pure potentialis, omnes essentiae sunt materia prima. Nam duo pure potentialia non differunt, ne relatione ad actum quidem, qvia haec Relatio cum sit ad Ens in potentia, non est realis. Si igitur essentiae non differunt a materia, seqvitur qvod sola materia sit pars essentialis, et res non differunt specie, v. g. essentia bruti ab essentia hominis. Nam neutra formam includit, qvae est principium distinctionis specificae, et duo pure potentialia non differunt. Et si dicas, differre per Relationes ad Ideas; non est Relatio realis, esset enim accidens in DEO. De discrimine essentiae et existentiae v. Posnaniensem l. c. Soncin. l. 4. Met. q. 12. et l. 9. M. q. 3. Fonsec. IV. Met. q. 4. Per. l. 6. c. 14. Existentiam oppugnat Bassol. l. c. Soncin. 7. Met. q. 32. Ramo ned. in Thomam de Ent. et Essent. p. 399. 16. Quarto et ultimo loco Scoti Haecceitas offert se certamini, qvam is attulit 2. sent. d. 3. q. 6. et teste Zabarella lib. de Constitutione Individui c. 8. qvodlibet. q. 2. artic. 2. et Comment. in V. Met. t. 12. ac discipuli pro juramento suo (ut meminit Mercenar. in responsione ad cujusdam Scotistae impugnationem suae sententiae) certatim defenderunt: In qvibus satis vetustus est et unde audacter ejus sensum rimeris, Joh. de Bassolis, ipsius Scoti auditor, Occamo tamen fortasse prior qvia ejus contra Scotum placita nullibi refutat. 17. Notum autem est Scotum fuisse Realium extremum, qvia universalia veram extra mentem realitatem habere statuit, cum Thomas formale eorum proficisci ab intellectu vellet. Ne tamen in sententiam vergeret, tributam ab Aristotele Platoni, distinctionem formalem commentus est palliando errori, qvae esset qvidem ante operationem intellectus, diceret tamen respectum ad eum. Hac credidit genus distingui a differentia, et conseqventer differentiam numericam a specie: qvoniam enim universalia realia esse praesupposuerat, vel contradicendi studio, vel qvod Thomae sententiam inexplicabilem putaret, Nominalium incredibilem, necesse fuit singularia ex universali et aliqvo superaddito oriri; ut autem est proportio inter genus et speciem, ita inter speciem et individuum; qvare uti illic differentia specifica est, ita hic individuificam esse concludebat. 18. Hanc eludendae Aristotelis autoritati appellabat Materiam Totius. Nam, inqviebat, est forma totius, v. g. humanitas tanqvam abstractum hominis, cui opponitur materia totius, nempe Haecceitas; et forma partis, anima rationalis, cui corpus ut materia partis opponitur. Sed id nihil est, nam Haecceitas, si est materia totius, debet cum humanitate concretum constituere, Hominem. At illa constituit hunc hominem, deberet igitur alia vera materia totius dari, qvae hominem in universali constitueret. Taceo qvod illa Haecceitas esset potius forma, contrahit enim et distinguit; praeterea si, ut volunt pleriqve vetustiorum, v. Perer. l. 6. c. 6., qvidditas rei secundum Arist. sola forma continetur, ut materia sit solum vehiculum, forma totius et partis apud Arist. sunt idem. v. Mercen. l. c. c. 5. et per Apologiam totam, ac Zab. l. c. c. 8. et 10. 19. Existentiam Scotus non admisit, qvamvis eam formaliter distinguat ab essentia, nam apud eum species praecisa Haecceitate existit. Defendit Scotum ex recentioribus Petrus Fonseca, qvamvis a Murcia pro nostra sententia citetur, V. Met. c. 6. q. 5. et Eustachius a S. Paulo l. c. Vice versa, qvod mireris, sunt qvi Svarium ad Scotum trahant, qvod asserat Disp. Met. 5. sect. 11. n. 16. Individuum addere aliqvid supra communem naturam ratione distinctum. At ultima verba nubem hanc facile disjiciunt. Pleriqve enim concedunt qvod per operationem mentis detur differentia individualis, an igitur Fr. Oviedo et similes propterea Scotistae erunt? Primum autem Scoti fundamenta ponam et solvam, inde adductis machinis oppugnabo. 20. Primum pro Scoto argumentum ab ipso allatum recensente Pererio l. 6. c. 10. est: omnis unitas aliqvam Entitatem conseqvitur, E. et numerica, illa autem Entitas nonest idqvod in specie includitur, E. aliqvid ei superadditum, nempe differentia individualis. Resp. Unitas Entitatem seqviturin conceptu, in re idem est. Nec Entitas numerica differt a specifica realiter. II. Species non per formam vel materiam, vel accidentia etc. contrahitur, E. relinqvitur Haecceitas. Resp. per nihil contrahitur, qvia extra mentem nulla est. III. Qvae differunt, per aliqva primo diversa differunt. E. Socrates et Plato per ultimam differentiam, nempe Haecceitatem. Resp. qvae differunt, limito: nisi sint ipsa primo diversa, et seipsis differant, per aliqva etc. sic neg. Min. 21. IV. Species per differentiam specificam contrahit genus, E. individuum per differentiam numericam speciem. Resp. neg. antecedens extra mentem. V. Fonseca l. c. : Individua sub aliqua natura univoca sunt. E. qvaedan primo diversa includunt. Resp. ut prius. VI. Item: per differentiam individuum speciem excedit, E. est talis differentia. Resp. ut prius. VII. Bassolius: natura specifica habet ex se unitatem minorem numerali, et aliam ab ea realiter, E. Resp. neg. Antec. De probatione infra. Argumentum III. praecipue torsit Svessanum dilucid. l. 5. Zimaram et Mercen. apud qvem vide l. c. c. 5. Nullus tamen in hanc mentem respondit, qvia aliis fundamentis nitebantur. 22. Argumentor contra Scotum. I. Si genus et differentia tantum ratione distinguuntur, non datur differentia individualis. Sed verum prius. E. Major patet, nam etiam species et differentia numerica solum ratione distinguentur. Min. probatur. 1. Qvae ante operationem mentis differunt, separabilia sunt. Sed genus et differentiae non possunt separari. Qvamvis enim sint loca qvaedam Scoti qvibus asserat posse fortasse Deum facere ut universalia sint extra singularia, et similiter genus extra speciem, tamen id absurdum probo, qvia si nulla daretur divisio adaeqvata, daretur animal nec rationale nec irrationale. Et daretur motio neqve recta neqve obliqva. 2. Differentiae superiores praedicantur de inferioribus, v. g. haec rationalitas est rationalitas, E. differentia specifica includit in se differentiam generis, E. a genere non differt. Nam genus ad differentiam suam additam habet differentiam generis sui, qvae et ipsa includitur a sua. Et ita ad usqve summum. Et qvia aliqvando sistendum est, dixit Aristoteles Ens praedicari de differentiis. Vid. qvaed. apud Soncin. l. 7. q. 36. et 37. 23. II. Si non sunt universalia ante mentis operationem, non datur compositio ante mentis operationem ex universali et individuante. Non est enim realis compositio, cujus non omnia membra sunt realia. Sed verum prius. E. Min. prob. Omne qvod ante mentis operationem realiter ab altero ita differt, ut neutrum sit pars alterius vel ex toto vel ex parte, potest ab altero separari. Nam in adaeqvate differentibus neutrum altero ad suum esse indiget. E. potest separari per potentiam DEI absolutam, et solum pars a toto ita ut id permaneat, est simpliciter inseparabilis. Min. prosyll. probatur, daretur enim linea realiter neqve recta neqve curva, qvod absurdissimum. v. Ruv. Logic. de universal. q. 4. 24. III. Si non datur distinctio formalis ruit Haecceitas. Sed verum prius. E. Anteqvam probemus, de hac distinctione aliqva disserenda sunt, videri autem possunt Stahl. Comp. Metaph. c. 23. Soncin. l. 7. q. 35. Posnaniensis 1. sent. d. 34. dubio 64. Tribuitur communiter Scoto ut media inter realem et rationis, unde ejus sectatores dicti Formalistae. Hac putat distingui attributa in Divinis et Relationes Personales ab essentia, qvidditates rerum inter se et a Deo in esse cognito, praedicata superiora ab inferioribus, genus a differentia, essentiam ab existentia; explicat eam Rhada, qvod sit inter duas realitates seu formalitates in subjecto identificatas, diversas vero in ordine ad intellectum, differre a Rationis distinctione, qvod haec reqvirat ante se operationem mentis in actu. Sed mire perplexi sunt et inconstantes, ubi haec in actu exereito applicanda sunt. Nam si Haecceitas a specie solum differt, qvod apta est distincte movere intellectum, qvam male ad principium individui affertur, qvod praeciso intellectu qvaeri debet? qvare necesse est majus qviddam sub eorum verbis latere. Sed id absurdum est, qvodeunqve sit, simulatqve enim praeciso intellectu differunt, non sunt sibi identificata. 25. Posnaniensis illas formalitates interpretatur Conceptus objectivos et rationes intelligibiles, seu rem cum relatione ad conceptus in mente formales. Sed id nihil est, nam conceptus potius formalis fundatur in objectivo, si igitur etiam objectivus in formali, daretur circulus, ac dum utrumqve, fundaretur neutrum, et evanesceret utrumqve. Deinde Relatio illa intelligibilitatis esset vel ad conceptum Divinum, s. Ideas. Sed sic illa Relatio non esset realis, non enim cadit in DEUM accidens. E. nihil superesset distinctioni a parte rei. Vel ad verbum mentis, ut vocant creatum. Sed si omnis intellectus creatus tolleretur, illa Relatio periret, et tamen res individuarentur, E. tunc seipsis. Adde qvod Relatio illa si esset realis, haberet suam Haecceitatem, esset enim singularis, et ita in infinitum. Praeterea est ad Ens in potentia, seu conceptum formalem, qvi esse potest, et si dicas illam Relationem formaliter differre a termino, qvaero similiter de Relatione hujus Relationis in infinitum. Nam et ipsa Relatione ad intellectum indigeret. 26. IV. Inexplicabile est qvomodo accidentia individualia ab Haecceitate oriantur, ex nostra enim sententia facile explicari potest, qvia dantur dispositiones materiae ad formam, nullae vero speciei ad Haecceitatem. Vid. Herveum quodlib. 3. q. 9. contra Scot. apud Perer. l. c. et Scalig. Exerc. 307. ad Cardan. n. 17. Atqve ita Divina ope adjuti sententias generales absolvimus. COROLLARIA. I. Materia habet de se actum Entitativum. II. Non omnino improbabile est materiam et qvantitatem esse realiter idem. III. Essentiae rerum sunt sicut numeri. IV. Essentiae rerum non sunt aeternae nisi ut sunt in DEO. V. Possibilis est penetratio dimensionum. VI. Hominis solum una est anima, qvae vegetativam et sensitivam virtualiter includat. VII. Epistolas Tyranno Phalaridi ascriptas supposititias crediderim. Nam Siculi Dores erant, hic genus dicendi Atticum. Adde qvod Atticismus illo tempore durior, ut Thucydidis, sed hae sapiunt aetatem Luciani. Certe ubi combustionem Perilli depingit, declamatorem se prodit autor. TANTUM.