Series VI Band 1 · No. 22

Commentatiuncula de Judice Controversiarum

1669-1671 (?)

Latin

Commentatiuncula de Iudice Controversiarum, seu Trutina Rationis et norma Textus (v. §. 58.). (§. 1.) Controversia Controversiarum est qvaestio de judice controversiarum, a qva aliarum decisio, executio, fructus effectusqve pendet. (§. 2.) Haec ab omni tempore orbem exercuit, nullo tamen magis qvam nostro, qvo Religionis motae lites in immensum supra omnium aetatum exemplum excrevere. (§. 3.) Nimirum Romana Ecclesia contendit opus esse judice qvodam visibili infallibili, ut terminari controversiae possint, et sit tandem aliqvando litium exitus; idqve ad DEI providentiam pertinere, nc deseruisse prorsus causam populi sui, id est Ecclesiae videatur. (§. 4.) Protestantium, id est eorum, qvi a Romana Ecclesia secessere, alii sunt textu ales, alii mixti, alii rati onales. (§. 5.) Textu ales sunt, qvi ita statuunt, judicem controversiarum esse ipsum textum Scripturae Sacrae, qvod etsi alii mire exagitent, mihi tamen iniqve facere videntur. Urgent enim textum Scripturae Sacrae non esse interpretem sui ipsius, nec magis judicem dici posse controversiarum religionis, qvam sufficiat in Republica leges scribi, nisi constituantur et interpretes seu judices, qvi eas casibus applicent. (§. 6.) Ita illi disputant, sed captiose. Fateor enim textum ipsum non sufficere decidendis exacte qvaestionibus de eius sensu, nisi alia subsidia adhibeantur. Et tamen ajo textum ipsum sufficere omnibus qvaestionibus de religione ad fidem pertinentibus. At nonne hoc contradictio est? minime vero. Nam qvaestiones qvae sunt de fide, seu pertinent ad fundamentum salutis, non debent per conseqventiam ex textu derivari, sed in eo in terminis contineri. (§. 7.) Haec regula si tencatur, nihil esse admittendum tanqvam scitu necessarium ad salutem , nisi qvod in Scriptura Sacra in terminis contine atur, jam omnes de fide salutari qvaestiones erunt sublatae, et per conseqvens Scriptura erit judex omnium controversiarum nccessariarum ad salutem. (§. 7.) In legibus autem aliis hoc non procedit, qvia in Republica necesse est eas etiam qvaestioncs decidere, qvae in lege non continentur, qvod in qvaestionibus fidei necessarium non est. (§. 10.) At inqvis etiam qvaestiones in Scriptura in terminis non decisae theologo occurrere possunt, v. g. qvaestio de consobrinorum matrimonio, et similes; item qvaestio de divortio qvoad vinculum (§. 11.) Respondeo eae qvaestiones non sunt fidei sed morum, non theoreticae, sed practicae, qvas non credere, sed exeqvi jubemur. (§. 12.) Qvid ergo in illis? Respondeo hic Scriptura Sacra non est judex controversiarum, sed alius, et hic non est adhaerendum Scripturariis. Qvod secus est in qvaestionibus a praxi remotis, de DEO uno et trino, Christi natura et persona, de praesentia in coena Christi et panis, de praedestinatione, et qvae alia orbem exagitant. In his nulla propositio admittenda est tanqvam sit de fide, qvae non in terminis Scriptura Saera ad verbum ex fontibus versa continctur. (§. 13.) At qvid si qvaestio est de sensu textus originalis, isqve est dubius, ut contingit ob Hebraicas aeqvivocationes. Respondeo: Etiam sic facilis res erit, si tantum illa dicantur de fide esse in qvibus versiones omnes consentiunt. Nam ni fallor versiones in rebus magni momenti non dissentiunt, et textus originalis Graecus minime obscurus. Hebraicus autem etsi sit obscurior, tamen occasione eius vix ulla fidei capita controvertuntur. (§. 14.) Adhibeamus igitur licet adversariorum ipsorum versiones veteres, qvando cum iis disputamus, vel communi consensu vertamus novum Testamentum ad verbum, nihil intererit. Ea versio ea fiat diligentia, ut ubi omnes consentiunt, usus iste vocabuli communis, ubi discrepant, vocis originatio seu significatio etymologiae consentanea, vel cum ea non constat, qvod fit in aeqvivocis casu, significationes illae casu aeqvivocorum (qvae rarae, et facile dijudicabiles) exprimantur. (§. 15.) Et vero etiam ubi qvaestio est de sensu loci, tamen solet eadem esse versio, v. g. Evangelici et Reformati eodem prorsus modo vertunt locos Scripturae de coena domini, et ita de caeteris. (§. 16.) At dices S. Scriptura saltem genuinitatis suae judex esse non potest. Ita est, neqve enim potest esse judex an textus, v. g. tres sunt qvi testimonium perhibent, sit authenticus. Id igitur ratione et historia probari debet, uti omnino ipsa Scripturae Sacrae divinitas, qvam ipsa sibi non potest conficere, qvia in talibus testimonium proprium non admittitur. Etsi enim se dicat verbum DEI, tamen hoc aliunde probari debet. (§. 17.) Sed qvid in Centonibus Scripturae verbis consuendis, ubi praejudicium fieri sensibus pluribus, et restringi ad unum callide usus potest? Respondeo Centones ex Scriptura Sacra dupliciter conficiuntur, vel ut ostendant qvae sint, de fide (qvo pertinent catechismi, summa fidei, institutio religionis, confessio etc.), vel ut qvaestiones theologorum praeter fundamentales juvent, explicent, illustrent, aut alias populum in concionibus scriptisqve moveant, et orationem velut emblemate qvodam tessellato distingvant. (§. 18.) In Centonibus qvae conficiuntur repraesentandae fidei causa, ut omnis excludatur ansa litigandi, periodus aliqva non detruncata, sed integra est exhibenda. Unde si periodus aliqva incipiat ab aliqva conjunctione aut relativo, aut qvae eam seqvatur ab ea eove incipiat; etiam antecedentia et conseqventia sunt exhibenda, usqve dum absoluta sit revera periodus. (§. 17.) Fortasse tamen hic non ita scrupulosos nos esse necesse est, si ille tantum vulgaris malus mos Centonum vitetur, in qvo sufficit unam propositionem divellere in duas partes et exhibere praedicatum vel subjectum tantum, vel antecedens aut conseqvens tantum, vel unum ex disjunctis qvo nihil peius. Qvia his casibus unum non per se et simpliciter affirmatur (secus est in conjunctis) et ideo nec indiscrete qvocunqve transferri debet, alioqvi qvidlibet ex qvolibet confici potest, ut recte de Homero-centonibus Tertullianus libro praescriptionum scripturarum usui inepto objicit. Exhibenda est igitur integra aliqva propositio. In locis tamen controversis rigorosiores simus necesse est, et integram periodum qvousqve et unde usqve absoluta est exhibeamus. (§. 20.) Sed superest non modica difficultas. Nam fides est sensus, non vocum, non sufficit igitur nos credere verum locutum esse qvi hanc propositionem dixit, hoc est corpus meum; nisi sciamus etiam qvid dixerit. Non autem scimus qvid dixerit si verba tantum teneamus, ignorata vi et potestate. Qvod et sic probo: Fides est credere. Credere est verum putare. Veritas est non verborum sed rerum; nam qvi verum putat, putat sic rem se habere, ut verba significant, nemo autem hoc potest, nisi sciat, qvid verba significent, vel saltem eorum significationem cogitet. (§. 21.) Durissimus hic nodus est. Sed solubilis tamen. Respondeo enim non semper esse opus ad fidem, ut sciamus qvis sensus verborum sit verus, dummodo eum intelligamus, nec rejiciamus positive, sed circa eum nos habeamus dubitative, etsi alio inclinemus. Imo sufficit interdum qvod credamus: qvicunqve in iis sensus contineatur eum esse verum, idqve inprimis in mysteriis in qvibus praxis non variat, qvisqvis tandem sit sensus. (§. 22.) Necesse est tamen ut intellectus non nude cadat super voces, uti psittacus, sed ut obversetur ei sensus aliqvis etsi generalis et confusus, et qvasi disjunctivus, qvalem fere de omnibus rebus theoreticis habet rusticus, aut alius homo plebejus. (§. 23.) Si igitur audio Christum dixisse: hoc est corpus meum, necesse est ut sub voce hoc mihi confuse obversetur: omne illud qvod in priori commate antecessit, nimirum panis, et qvicqvid eo continetur, ut ita non determinetur ista confusa acceptione panisne sit factus corpus Christi, an aliqvid qvod eo continetur sit corpus Christi, sufficiat nos accipere id qvod sit corpus Christi. (§. 24.) Sed qvid de sensu improprio? Eo casu id officium Christiani puto: audiendo verba textus: ea arripere tanqvam vera sub sensu proprio, cum pia tamen simplicitate, qvae cogitet posse se falli, et fortasse veram esse propositionem sub sensu tropico, se tamen sic tutius agere. Et ita fides ista erit disjunctiva, inclinans tamen in unam partem. Et hoc revera si attendas in praxi pleriqve Christiani faciunt. (§. 25.) Non nego igitur in mente aliud qvid cogitandum qvam verba, nego tamen aliqvam formulam, tanqvam de fide praescribendam praeter verba in Scriptura Sacra contenta. Etsi explicatio adjici separatim rudiorum causa possit, qvae tamen moneat hunc sensum posse pie credi, interim tamen se DEO non praescribere, aut prorsus negare, qvin forte pro sua summa sapientia aliter haec effecta dederit, qvam ipsi opinentur. (§. 26.) Nimirum si attendas, ut dixi, reperies plerosqve mortalium in rebus theoreticis propositionibus, id est qvae non qvid bonum aut agendum, sed qvid verum sit praescribunt, confusam tantum ac saepe aeqvivocam verborum acceptionem habere. (§. 27.) Ecce enim qvotusqvisqve mortalium, qvorum tamen nullus est qvi non saepe cogitaverit de vero et falso, de existentia et essentia, de materia, de causa etc., qvotusqvisqve, inqvam, est qvi unqvam verba illa sibi ipsi explicuerit, qvaere ex rustico et experieris eum in omni vita istis vocabulis tantum fortuito usum saepe ne cogitantem qvidem qvid significent, qvalem cogitationem caecam dicere soleo. (§. 28.) Imo qvod majus est et mirabilius Scholastici omnes duce Aristotele utuntur voce tes aitias causae, sic ut et materiam et formam, et efficientem et finem, et has qvidem species solas, vocent Causas; et tamen neqve Aristoteles, neqve ullus Scholasticorum neqve qvisqvam ab initio mundi explicuit qvid intelligat voce causae tam late accepta. Omnes enim terminum causae in lata ista acceptione definire volentes usi sunt vocibus obscurioribus, et plerumqve metaphoricis sub qvorum amphibolia laterent, et ita manifestum est eos vocem suam toties adhibitam nunqvam intellexise. Svarez definit causam, qvae influit esse in aliud, qvid autem est influere esse in aliud? (§. 29.) Ergo suffecerit nobis tam intelligere verba Christi hoc est Corpus meum, qvam Scholastici intelligunt sunm axioma qvatuor esse causarum genera. Si illi a tanto tempore de causis recte disseruere et Aristoteli credidere unlla distinctiore significationis vocabuli notitia praediti, licebit etiam fidelibus DEI verbo credere nulla licet distinctiore notitia suppetente credendorum. (30.) Imo doceri potest ipsam fidem plerorunqve Christianorum in propositionum non intellectarum approbatione et nunc constare, et constitisse semper. Ecce enim si a Rustico qvaeras, credatne DEUM esse, indignabitur dubitari; sed si qvaeras, qvid vocet DEUM, mirabitur etiam hoc qvaeri, ac tandem fatebitur, se vix unqvam curasse qvid voce DEI intelligatur, satis habuisse propositionem istam recitare confuso qvodam sensu sub verbis concepto, qvo DEUM inconstanter modo ut virum grandem et sapientem, modo aliter est imaginatus. (§. 31.) Sed qvid dico de rusticis, doctissimi etiam philosophi et theologi, qvi tam multum crepant, de Essentia, persona, natura, supposito, et inter Articulos fidei referunt, DEUM esse unum essentia, trinum in personis, pleriqve tamen haerent, aut haesere saltem aliqvamdiu, qvid his vocibus intelligatur. Et tamen etiam dum de sensu horum vocabulorum dubitabant, tamen non fuissent passi, si qvis eos negasset unitatem essentiae et trinitatem personarum credere. Vulgus vero qvod has formulas ad imitationem pastorum ex catechismo recitat, nunqvam eo diligentiae pervenit, ut vel suspicetur aliqvid obscuritatis sub his vocibus latere. Ita secura tranqvillitate satis habet verba inculcata alius instar ingeminare, qvam in vocabulorum sensus inqvirendo curiosum videri. (§. 32.) Concludo igitur: qvicunqve putat distinctam cognitionem significationis mysteriorum fidei ad Salutem necessariam esse, ei demonstraturum me vix millesimum qvemqve Christianorum, imo plerunqve ne eum qvidem qvi sic putabit, eam unqvam habuisse. Et per conseqvens apprehensionem expressae in Script. Sacra formulae, cum intellectus confusa significationis cognitione, et disjunctivo qvodam assensu seu opinione, sufficere ad Salutem. Nam et qvi fidem cum formidine oppositi consistere seu opinionem esse negant, ii si veraces sunt, tentent explicare qva ratione sic fides recipiat magis et minus. Qvod tamen recipere eam, constat testimonio Christi. (§. 3 3.) Hactenus de Textualibus. Ration ales sunt vel meri vel mixti. Utriqve qvidem textum adhibent, utriqve rationem, et fatentur, qvod necessaria conseqventia rationis demonstrari potest, item qvod textu in terminis continetur, esse verum, sed qvando sensus textus est dubius, item qvando ratio nihil certi determinare potest, ut in rebus facti, et oritur pugna inter textum et rationem, non absoluta qvidem, sed probabilitatis, hoc modo: Realis corporis Christi praesentia, item Trinitas in DEO, est probabilis secundum textum (nam ex textu nunqvam qvicqvam nisi probabiliter colligi potest), improbabilis (NB. etsi non impossibilis, hoc enim Socinianis et Reformatis minime largimur) secundum rationem; tunc qvaeritur, in dubio magisne sit hic rationi an verbis textus standum. Reformati in praxi, et Sociniani in theoria et praxi dicunt plus standum esse rationi, et verba potius esse coacte interpretanda, qvam ut aliqvid per rationem improbabile admittatur. Contra Evangelici in praxi et theoria, Reformati in theoria, dicunt standum potius proprio verborum significatui, etiamsi sit improbabilis rationi (dummodo non impossibilis), qvam verba coacte seu tropice interpretanda. Et in hoc proprie consistebat status controversiae inter Philosophum scripturae interpretem et Wolzogenium Reformati inqvam in theoria, non in praxi qvia in coena illi negant praesentiam corporis Christi esse rationi tantum improbabilem, sed esse revera impossibiliem. Improbabilitas probatur tantum ex inductione aliorum exemplorum, sic cum Sociniani ajunt in tota natura nullum unum numero Ens reperiri, cujus sint tres subsistentiae, hinc non infertur impossibilitas, sed improbabilitas tantum Inductio infert improbabilitatem, Demonstratio impossibilitatem (§. 34.) Mea sententia est proprio potius textus significatui standum, etsi rationi sit improbabilis, dummodo possibilis, idqve ob conditionem dicentis DEI. Is enim cum sit sapiens verba nobis non dabit, qvibus decipiamur. Daret autem, si sensus ille qvi maxime textui secundum regulas interpretandi est consentaneus (sepositis aliunde factis ratiocinationibus) esset falsus. Et cum sit potens, efficere potest qvicqvid promisit. (§. 35.) Exemplo rem declarabo. Sint duo Titius et Cajus. Titius sit vir dives, et pius, Cajus sit homo pauper et levis. Titius mihi juret conceptis verbis, ego tibi 1000 thaleros donabo; Cajus nuda promissionc dicat idem Ajo: Titium mihi 1000 thaleros donaturum, si per se sumatur, praecisa promissione, improbabile est; nemo enim donaturus praesumitur, praesertim tantam summam Cajum vero donaturum tantum non solum improbabile, sed et praeterea impossibile est cum ex hypothesi tantum pecuniae non habeat nec habiturus sit. Verbis igitur Caji aut fides adhibenda non est, aut si fides adhibenda est, intelligi debent coacte et tropice, v. g. ego tibi 1000 thaleros donabo, nempe in charta scriptos. Titius vero merito indignaretur sua verba sic exponi tum qvia dives est et potest, tum qvia sapiens et vult, praesertim cum jurejurando firmaverit, in jurando autem aeqvivocatione ludere regulariter pii non est. Igitur etsi improbabile sit per se, tamen consideratis verbis et praesertim lance personae ad verba inclinante, probabile est et in praxi tenendum, Titium revera eam pecuniae summam effectu donaturum (§. 35.) Hoc ad DEUM transferamus. DEUS est emmenter iste Titius. Nimirum et ditissimus seu potentissimus, et praeterea sapientissimus, unde verba eius omnia juramentis aliorum praeponderant. Hic DEUS promittit corpora nostra resurrectura eadem numero qvae nunc gestamus. Hoc per se considerando, sine promissione non qvidem est impossibile omnium confessione, sed tamen improbabile futurum unqvam, ut partes rei in millena millia locorum dispersae recolligantur. Hinc Socinianus concludit id etiam sumtum cum promissione esse improbabile, et verba promissionis potius aliter interpretanda, coacte nimirum, tropice, metaphorice, contra Catholicus concludit collatis verbis promissionis, et additis personae dicentis circumstantiis esse probabile et in praxi tenendum, DEUM verba sua et proprie intelligi, et sic exeqvi velle, et cum possit facturum (§. 36.) Et haec de controversiis religionis, nunc ad seculares transeundum est. In controversiis religionis cum de fundamento fidei agitur opus est judice aliqvo infallibili, id est vel homine aliqvo dono infallibilitatis a DEO praedito, secundum Pontificios; vel textu in terminis retinendo cui nec addendum aliqvid, nec demendum sit apud Evangelicos. (§. 37.) In aliis controversiis qvae fundamentum fidei non attingunt, non opus est omnimoda infallibilitate, sed certitudine morali, seu infallibilitate practica. Controversiae igitur theoreticae non aliter sunt hujus loci, qvam qvatenus varietatem in praxi producere possunt. V. g. qvaestio theoretica de circulatione sangvinis multum variat praxin curandi. (§. 38.) Controversias has practicas vel qvisqve sibi decidit, vel consensu societatis opus est. Ita nunc in mundo qvaestionem hanc practicam qvod genus vitae sibi filiove amplectendum, peregrinatio sitne utilis, aliaqve id genus, has inqvam qvaestiones qvisqve sibi decidit nulla Reipublicae veniae petita. Ita cujusqve ratio in talibus est judex controversiarum (§. 37.) Aliae qvaestiones sunt ex autoritate sententiaqve societatis decidendae, v. g. qvaestiones de iis qvae publice agenda sunt, de bello, pace, foederibus, de vi publica seu executione facienda, de vendendis immobilibus (in qvibusdam locis), de emigrando (in qvibusdam locis), aliaqve id genus. (§. 40.) Et si Respublicae essent bene constitutae, et judex controversiarum passionibus non obnoxius, utile esset neminem qvicqvam agere, societate inscia, sed omnia autoritate publica suscipienda esse, etiam qvae ad privatos pertinent, sed nunc cum judices controversiarum sint passionibus obnoxii foret haec intolerabilis servitus, ut in qvibusdam ordinibus Religiosorum. (§. 41.) Iudex controversiarum igitur in Republica alius est passionibus obnoxius, alius non obnoxius. Passionibus obnoxius est certus homo, certumqve collegium, ex cujus voluntate res agenda est. Is enim interdum a.ffectibus, amore, odio, invidia, impetu regitur, ejus tamen dictatis standum esse magna est servitus. (§. 42.) Et talis est status nostro tempore omnium fere Rerumpublicarum. Nam in cansis judices sunt certi homines, aut certum collegium, a qvibus etsi detur appellatio, datur tamen rursus ad alios homines et aliud collegium, et ita salus hominum saepe ab aliena libidine pendet. (§. 43.) Datur autem judex passioni non obnoxius, talis est sors, in qvo in universum concluditur eam sententiam admittendam qvam sors fortuita comprobaverit. Adde Gatakerum et Voëtium de sortibus. (§. 44.) Plerumqve fit mixtio ex homine et sorte, et id obtinet in pluralitate votorum, ubi ab hominibus suffragia, pluralitas eorum a sorte pendet. (§. 45.) Pluralitas autem votorum ex omnibus judicibus controversiarum vulgo constitutis est optimus, nam plurimorum voluntati ideo obediendum est, qvia in dubio major pars pro toto habenda est, est enim naturaliter toti vicinior. (§. 46.) Temperamento tamen qvodam etiam hic opus est. Nimirum aeqvum est, ut qvi plus aliis pluribus Reipublicae confert, opibus, labore, meritis, is etiam plusqvam simplex persona in suffragando censeatur. (§. 47.) Sed etiam hic Iudex controversiarum iisdem difficultatibus est obnoxius, qvibus homo simplex (etsi non tam facile ac crebro), nimirum passionibus, nihil enim est multitudine mobilibus, eiqve hominum bonorum vitam fortunasqve credere idem est qvod instabili pelago fidere. (§. 48.) An igitur ad sortem confugere opus est, qvae affectibus caret, nec passione corripitur. Minime vero praesertim in iis ubi de damno vitando qvaeritur. Nam hactenus, ubi de lucro captando actum est, v. g. qvis sit dux eligendus apud Venetos, qvis Rex apud Polonos, hic tolerabilius est sorte agere, hic enim nemini fit praejudicium, si ipse rex non eligitur. (§. 47.) At ubi de damno vitando qvaeritur, v. g. de hominis vita et fortunis, de decisionibus litium, qvid esset ineptius qvam sorte rem decidere. Etsi qvidam judices fecisse memorentur? (§. 50.) Sed et ubi de lucro captando agitur si sorte erratur, si nemini privato praejudicatur, tamen qvod longe est gravius damnum datur Reipublicae, cui saepe ineptus obtruditur. (§. 51.) DEI autem assistentiam extraordinariam hic sperare pene impium est, cum rationem ideo nobis dederit DEUS, ut ea utamur, nec incertis jactibus se tentemus. Alioqvi etiam probationum vulgarium excusabuntur ineptiae, et recte fecere veteres Germani, qvi monomachia lites decidebant. (§. 52.) Re igitur recte perpensa, cum homo sit obnoxius passionibus, sors autem sit prorsus irrationalis, qvaerenda est Ratio qvaedam, sed qvae passionibus non sit obnoxia. Talis autem ratio non reperitur in ullo homine particulari (nisi DEUS aliqvem miraculose summittat), sed est ipsa Recta Ratio in abstracto sumta, hanc ego judicem controversiarum in mundo esse debere ajo. (§. 53.) Et qvidem fatebuntur opinor omnes, si esset certus modus reperiendi illam rectam rationem in omnibus oblatis casibus, debere eam ubiqve esse judicem controversiarum; semper enim veritas, utilitas, pietas, voluntas DEI, bonum publicum, sic tenerentur. (§. 54.) Sed contra ingeminatur, rectam istam rationem reperiri non posse sine alio aliqvo judice, eam in abstracto sumtam esse ideam inutilem, inanem, ineptam, a praxi alienam. (§. 55.) Thomas Hobbes etiam eos irridet qvi provocant ad rectam rationcm, eos enim sub rectae rationis nomine intelligere suam, et ita in effectu provocarc ad seipsos. (§. 56.) Sed qvi sic objiciunt, illi nondum mentem meam tenent. Ac primum non prorsus impossibile esse, rectam rationem eligere judicem, in qvibusdam saltem qvaestionibus, aliqvot exemplis docebo. (§. 57.) Primum enim in qvaestionibus qvae immediate sensui sunt obviae, non est opus judice controversiarum alio qvam ipso sensu, v. g. sitne aliqvid album an nigrum, nunqvam controvertitur, et in talibus qvaestionibus ideo non est opus judice controversiarum. (§. 58.) Sed dantur qvaestiones, in qvibus itidem non est opus judice controversiarum alio qvam ratione, qvia veritas certa qvadam via et modo etiam vulgo noto manifeste reperiri potest, ut in qvaestionibus geometricis et arithmeticis de magnitudine rerum. Nam cum qvaestio est de calculo subducendo, non est opus judice, qvia si tantum diligenter id est attente nihil transsiliendo numeretur, evidentissime emergit necessaria conclusio, idem est in geometricis. Et haec ratio est, cur omnes ICt[fn i] dicant sententiam contra ejusmodi evidentissimam veritatem a judice sciente latam esse nullam, si vero ab ignorante, exceptionem erroris calculi et emendationis faciendae inesse ipso jure, et posse etiam cum sententia in rem judicatam transiit executionis tempore proponi. Manifesto judicio ejusmodi evidenter demonstrabilia esse arbitrio judicis eximenda et relinqvenda trutinae rationis; idem statuunt, qvando judex contra legem in terminis sententiam dixit, et ita a norma textus discessit. (§. 57.) Si qvis igitur viam generi humano certum infallibilemqve demonstraret, in omnibus qvaestionibus aeqve perveniendi ad infallibilitatem practicam, qvam in qvaestionibus de subductione calculi pervenitur ad theoreticam, is opinor modum etiam ostendisset Rectae rationis omnium controversiarum judicis statuendae semper et audiendae. (§. 60.) Perinde ac si daretur Trutina qvaedam rationum in qva utrinqve momenta causae exposita accurate expenderentur, et qvo inclinaret examen, pro illa parte pronunciaretur. Qvam Trutinam fabricare qvisqvis homines docuerit, is profecto majorem eis artem tradiderit fabulosa illa scientia aurificandi. (§. 61.) Ea autem Ars est vera Logica, et adhibita qvaedam forma procedendi plane exacta et rigorosa, omnia sophismata excludens, qvalem dari posse plus qvam mauifestum est, dedit autem hactenus, adhibuit certe nemo. (§. 62.) Huius artis regulae exacte ut dixi constituantur. Proponat qvisqve rationes suas, inqve iis nihil assumat nisi praedemonstratum ratione aut sensu testibus probato. Non utatur ambiguis brocardicis, nulla voce nisi qvam praeexplicuerit, ad ultima usqve. Cumqve in practicis soleant esse utrinqve rationes eaeqve verae, nimirum commoda et incommoda, eorum qvantitas accurate subducatur, et hinc colligatur conclusio. (§. 63.) Ius autem sit cuilibet suppeditare alteri rationes intra certum temporis termimm, in qvo omnes rationes utrinqve allatae esse debent, qvo facto claudantur septa, et fiat examen accuratissima illa methodo, aut etiam partium alter alteri cum judicibus attendat ratiocinanti, filum verae Logicae observans, ut nuspiam assumere aliqvid obscurum et dubium, nusqvam a perpetua ratiocinandi lege declinare possit. (§. 64.) Et perinde ut in sortibus jaciendis, miscendis extrahendisqve globulis aut schedulis alter alteri attendit ne qvis globus injiciatur eximatur, ne qva alia fiat fraus, ita methodo illa rigorosa diligenter observata, non minus omnis praecaveri fraus, omne sophisma potest. Hoc bonum generi humano vera logica inventoria et judicatoria afferre potest. (§. 65.) Utqve in ponderibus attendendum est, ut pondera imponantur omnia, ut non nimia, ut ea qvae imponuntur non sint adulterata aliis metallis, non justo graviora aut leviora, deniqve ut Trutina recte sit disposita brachiorum aeqvidistantium, lancium aeqviponderantium etc. ; ita in hac Trutina rationali, tum propositionibus tanqvam ponderibus, tum trutinae tanqvam connexioni attendi debet, ponderum nullum inexaminatum praetermittendum, ita et propositionum Ut ponderum aestimanda gravitas, ita propositionum veritas; utqve ponderum gravitas eadem methodo aestimatur qva gravitas rei ponderandae, ita et propositionum ad probationem adductarum veritas eadem methodo examinanda est, qva veritas propositionis principalis in qvaestionem deductae; ut attendendum est ne qvod ponderum omittatur aut superaddatur, ita attendendum est, ne qvod rei aestimandae onus aut commodum omittatur, aut idem aliis verbis bis ponatur. Trutinae autem constitutio ipsarum propositionum connexioni est similis, ut enim lanx lance non debet esse levior, ita si ex duabus praemissis altera altera sit debilior, conclusio seqvi debet partem debiliorem; ut brachia debent esse inter se connexa per jugum, ita ex puris particularibus nihil seqvitur, sunt enim arena sine calce; ut debent brachia esse aeqve distantia a jugo, ita is situs propositionum esse debet, ut medius terminus a majore et minore aeqvidistet, qvod fit, per observationem exacti et perpetui Soritae. (§. 65.) Certum igitur est, homines si patientiam et diligentiam adhibere velint in omnibus qvaestionibus tum infallibiles practice esse posse, qvam calculator aut ponderator, Nam calculator si omittit aliqvid in supputando, summam forte aliqvam non ascribens, fallitur, sed illa deceptio non est error calculi. Et talis negligentia post sententiam non aeqve facile potest emendari ac error calculi. Ita in calculo seu computo (ut Hobbius vocat) rationum si qvis omittit in enumerando qvaedam rei commoda et onera, de caetero ex enumeratis legitime concludens, non est error in ratiocinando, sed inveniendo. Sed ut aliqvando sit finis inqvirendi, peremptorie statuendum est, ut post elapsum fatale nullae novae rationes audiantur; et post executionem ne error qvidem calculi seu ratiocinationis accusari possit. (§. 66.) Ut autem facile et jucunde et nullo taedio sed summo potius cum fructu examen ejusmodi instituere homines possint, opus est in Republica qvae hunc judicem controversiarum elegit libro definitionum ordine naturali, in qvo omnes voces usitatae definiantur, usqve ad terminos indefinibiles, id est explicet respublica qvis in publicis ratiocinationibus horum verborum usus esse debeat, idqve ideo ne in qvibuscunqve particularibus causis semper sit de definitione laborandum Indefinibiles qvi nudo sensu constant repraesentantur tum in picturis, tum maxime in natura insertis gazophylacro rebus significatis, et schedula vocabuli addita. Nec enumerentur hic variorum significata, sed una certa vox tribuatur, caveatur etiam ne eadem vox diversis imponatur. (§. 67.) Deinde hoc jam sensu vocabulorum praesupposito praedemonstrentur in libro alio dicto: Theorematum pleraeqve famosiores propositiones qvatenus verae sunt, idqve rigorosissime servatis legibus logicis. Ut possit ad has propositiones jam praedemonstratas, ut apud Mathematicos ad Elementa Euclidis provocari, et compendium examinis fieri in particularibus causis. (§. 68.) Tertio fiat liber historicus, in qvo omnia ex historicis colligantur memorabilia in unum librum ordine temporum; allegato cujusqve autore ejusqve fide ad trutinam exacte appensa, (in universum peculiari libro, in qvo censio autorum) verbis exacte repraesentatis in qvalibet historia, qvae si forte ambigua sunt, liceat eis qvorum interest ea curiose ubi opus examinare. (§. 67.) Qvarto fiat liber experiment alis, in qvo omnia experimenta naturae et artis colligantur ordine rerum. A libro nostro historico et experimentali, nam et ille est historicus, fieri potest provocatio, ita tamen ut stetur ei (qvando historicus referens, maxime antem plures, qvorum alter alterum aut eundem non exscripsit, in ea re est probatae fidei) donec probetur contrarium, nec interim suspendatur (ultra exiguum forte tempus executio nisi in difficulter reparabilibus, sed nec sic suspendenda, cum moram res non patitur) executio; sed contrario probato detur revisio, et contrarium probanti praemium. A libro vero definitionum et propositionum non datur provocatio, nec restitutio in integrum, etiam errore deprehenso (de hoc dubitare adhuc liceat, nam qvid si diversis utantur modis procedendi, unus supersedeat propositionibus videns in eis errorem, utatur nudis terminis combinatis, emerget statim error ut in probis calculorum, cum diversa computandi ratio initur. Tentandum n. an dentur probae errorum ut in calculis); si qvis tamen sponte, cum causa eius non agitur, offerat se ad ostendendum errorem in libro Theorematum, maxime audiendus est, et si evincat, egregie remunerandus. Liber autem Theorematum in qvo propositiones tum computatae sunt, eum usum praestat, qvem praestant tabulae sinuum, logarithmorum, qvadratorum et cuborum, Tabula pythagorica magna (das große einmahl eins), aliiqve libri arithmetici onere nos supputandi levantes. Si qvis jam in Canone sinuum monstraret errorem, is certe maximam gratiam a Mathematicis mereretur. (§. 70.) Quinto fiat index super hos libros omnes ordine alphabetico vocabulorum, ubi addantur vocum inter se harmonicae, qvae cuius in definiendo mater (genus) aut filia (species), pro libris 2 prioribus theoricis, item qvando res hac voce significata, rei illa voce significatae connexa in praxi duorum posteriorum librorum reperta est. Index hic serviet inventioni, ut libri judicio. Sed initio duos priores libros cum indice fieri suffecerit, qvia et faciliores et ad judicandum necessarii, cum caeteri sint tantum utiles ad judicandum, facti tamen magis ad inveniendum Iudicandi autem cura vere est Reipublicae, inveniendi partibus aut iis, qvos assistere partibus ea in re Respublica jubet, deleganda est. In causis autem ipsam Rempublicam attingentibus singuli sunt pro partibus, totum pro judice, adhibita illa forma rigorosa fraudes omnes excludente. Haec in universali sapientium societate primum institui possunt donec paulatim successu temporum ad caeteros dimanare commode possint.