Series VI Band 1 · No. 12.3.

Untersuchungen

1670-1671 (?)

Latin

Aristoteles collocavit virtutes omnes in affectu qvodam moderando, solius justitiae medium in rebus tantum qvaesivit. At si acutius introspexeris, comperies justitiam esse moderatricem amoris atqve odii hominis erga hominem. Neqve enim unum ita amare debemus, ut alteri noceamus; neqve unum ultra odisse, qvam alteri opus est. Duae sunt autem Regulae Affectus huius moderandi, 1.) neminem laedere, 2.) cuiqve qvousqve alius non laeditur prodesse. In illo Iustitia fundatur, in hoc Amicitia seu Aeqvitas. Licet autem impedire laedentem, non me tantum, sed et alium. Ad juvandum alios cogi non possum, regulariter. Licet eos qvi suspicionem praebent ad cautionem cogere. Iustum non satis accurate definitur publice utile, cum liceat multorum iuteritum meo praeferre. Iustum est qvicqvid aut necessarium aut nemini damnosum est. Iustum est proportionale inter amorem mei et proximi. Aeqvum est publice utile qvousqve privatim tolerabile est. Injustum est publice damnosum sine privata necessitate. Iustum est qvod non est injustum Vulgarissima notio est: Iustum est de qvo alii cum ratione qveri non possunt. Imo male si qvis homo sit venenatus incavibiliter, alii de eo qveri, et ipsum jure si alium nullum remedium occidere possunt. Ita si qvis furiosus mihi gladio immineat, eum jure occidero. Iustum est in animo. Aeqvum in re. Qvanqvam rursus aliud sit justum agere, aliud aeqvum agere ^&.!! Iustitia est voluntas agendi qvod aeqvum est, qvia aeqvum est, virtus amandi seu amicitiae. Iustum est qvod iniqvum non est. Iustus est, qvi aeqvatione non eget. Id est qvi vel non peccavit, vel peccata sarcivit. Iustificatio est personae aeqvatio. Aeqvitas est tantum concedere aliis, qvantum desideres cum ratione ab ipsis. Aeqvum est qvod in distributionc bonorum inter personas rationi congruum est. Aeqvum est tantum qvemqve concedere alteri, qvantum ab altero posceret sibi. Res difficillime generaliter definiri potest: Aeqvum est 1) procurare bonum alterius sibi non daumosum, 2) procurare necessarium alteri, tolerabile sibi vel impedire miseriam alterius vitata sua. Aeqvum est: procurare felicitatem alterius, salva sua, et impedire miseriam alterius vitata sua. Seu praeferre utilitatem alterius superfluitati suae, et praeferre necessitatem alterius utilitati suae. Finge plures in una navi esse. Unus tantum commeatus habet, qvantum consumere ante putredinem aut vappescentiam non possit. Finge alios necessaria habere, sed his lautitiis carere. Tunc ajo eum consensu caeterorum eogi posse ut caeteros qvoqve superfluarum sibi voluptatum participes reddat. Consensu inqvam caeterorum, nam asingulis cogi nonpotest. NB. Finge aliis necessaria deesse, tunc ajo eum etiam sine consensu caeterorum a singulis cogi posse ad impertiendum de superfluo. Sed an a singulis ad totum superfluum, qvantum sibi necessarium est, an pro rata parte totius navis. Redit res ad eam qvaestionem an liceat aliis necessaria auferre qvia sibi necessaria sunt, an ius fasqve sit alium tabula deturbare, cuius ope enataturus est. Respondendum est seposita pietatis consideratione licere, ex nuda aeqvitate, praecisa DEI et futurae vitae consideratione. Consensus caeterorum qvaeritur an omnium reqviratur. Respondeo reqviritur potentiorum impraesentiarum saltem. Igitur et si uni caeteri permittant jure fiet. Idqve adeo ne eius rei causa bellum oriatur, seu status belluinus. Plures Respublicae seu saltem congregationes particulares sint velut plures naves in eadem classe, si qvis in sua navi talia instituere potest, non indiget consensu aliorum nisi metus sit eos re comperta bellum illaturos. At si qvis lautitiarum causa reluctetur, jure in eum sumetur bellum. Sumetur velut in hominem malum et puniendum non rerum, sed animi causa, deteriora enim in majoribus facturus est, puniendus ergo. ^&.!! de consensu caeterorum. Videtur non necessarius, nisi aliqvando ex extrinsecis causis. Ius strictum aeqvitatis causa violare non licet, nisi certa spe victoriae, et obtentionis, v. g. uni mendico divitem avarum involare, et depraedari ius non est, nec rusticis divites destruere. At si centena millia rusticorum sapientum dari possent, non est dubium qvin recte se a miseria publica liberarent, si certi essent non secuturam majorem qvae a licentia confusioneqve eorum hominum expectanda est. Aeqvum est id hominem praestare homini, qvod ei non det ius belli. Nam homo hominem odisse non debet, alioqvi signo odii dato, dat ei ius belli jure damni infecti. Odit autem qvi nullo damno suo impedit bonum meum. Nec homo homini in necessariis obstare debet, alio qvin ei dat ius belli. Eo ipso qvia cuilibet per qvantalibet ad necessaria ius est. Aeqvitas est prudentia in dispensandis bonis malisqve. Iustitia est prudentia in dispensandis malis, seu qvousqve nocere liceat. Amicabilitas est prudentia in dispensandis bonis, seu qvousqve prodesse debeamus. Prudentia est ars vivendi, seu ars procurandae sibi felicitatis. Ars est compositum ex scientia et agilitate. (Sapientia est scientia felicitatis.) Scien tia est notitia certa. Notitia est terminus indeclarabilis et immediato sensu constans. Certitudo est claritas veritatis. Claritas est notitia omnium partium cogniti. Veritas est existentia propositionis. Existen tia est alicuius sensibilitas. Aliqvid est, qvicqvid cogitabile est. Agilit as est agendi cum velis promtitudo seu celeritas. Felicitas est status voluptatis sine dolore. Miseria est status doloris sine voluptate. Voluptas est qvod appetitur propter se. Dolor, qvod vitatur propter se. Bonum est qvod appetit qvi pernovit. Malum qvod fugit qvi pernovit. Appetitus est conatus sentiendi. Fuga est conatus non sentiendi. Conatus est initium motus. (Voluntas est conatus rei cogitantis.) Pernosse est clare nosse, seu omnia ad rem pertinentia nosse. Delect am ur re cuius sensus jucundus est. Amamus rem cuius felicitas nobis jucunda est Odimus rem cuius miseria nobis jucunda est. Amicitia est status mutui amoris. Inimicitia est status mutui odii. Certamen est conatus alterius conatui contrarius. Pugna est vis vi contraria. Vis est conatus corporis contra corpus, lacerandi corpus (dimovendi corpus, v. g. disjicere muros, pulsare hominem). Dolus nonnunqvam in Criminalibus accipi solet pro omni conatu laedendi cogitantis injusto, alioqvin Dolus est conatus fallendi. Fallere est cognitionem alterius impedire (est enim dolus non solum in simulando, sed et dissimulando). Impedire est facere ne qvid fiat Hostilitas est certamen universale. Bellum est certamen per vim universale. Potest autem et Hostilitas et Bellum sine odio, et proinde sine Inimicitia esse. Uti cum in alios non ipsorum aversatione, sed nostrae utilitatis causa pugnamus. Ita in lepores nostrae utilitatis causa pugnamus. In insecta qvaedam innoxia ex odio tantum atqve aversatione deformitatis. Cum hominibus improbis, perinde ut cum feris bestiis perpetua inimicitia est. Iuvare est boni alterius causam esse. Laedere est mali alterius causam esse. Nocere est bonum impedire. Prodesse est malum impedire. Lucrum est boni incrementum. Damnum est boni decrementum. (Haec paulo inaniora: Juvare est actum alterius faciliorem reddere. Notandum: dici me juvare, me laedere. Contra dici: mihi prodesse, mihi nocere. Cur ita? Non est hic nimis grammaticandum). Utile est qvod alterius causa bonum est. Adversum est, qvod alterius causa malum est. Praesentia boni bona est; absentia mali bona est. Praesentia mali mala est; absentia boni mala est. Causa boni bona est; causa mali mala est. Qvod destruit bonum, malum est. Qvod destruit malum, bonum est. Adjumentum boni bonum est, mali malum est. Impedimentum boni malum est. Imp. mali bonum est. Obstaculum boni malum est; mali bonum est. Reqvisitum boni bonum est, Reqvisitum mali malum est (non ita grande tamen). Aliud de effectu, parte etc. Neqve enim si causa bona est, effectus est bonus. Neqve si totum, pars. Finis seu bonum propter se est qvod appetitur nulla ad alterius appetitum habita ratione. Medium est cuius appetitus causa efficiens est appetitus alterius. Bonum per se est, ex cujus definitione demonstrabilis est Bonitas. Bonum per accidens secus. Bonum absolute est qvod appetit qvi omnia pernovit summa summarum subducta, s. qvod plus appetitur qvam fugitur. Qvodammodo Bonum est, qvod appetit qvi qvaedam pernovit. Felicitatem generis humani in eo consistere ut qvousqve licet et possit qvae velit, et sciat qvae e re sit velle, manifestum est. Qvorum illud pene assecutum est, in hoc deficit nusqvam minus potens qvam in se ipsum. Constat enim potentiam ejus hac tempestate in immensum auctam esse, ex duobus elementis orbis nostri alterum pene domitum, alterum ab alterius rapacitate recuperatum, id est maria mobilibus qvibusdam pontibus strata, terras immanibus hiatibus divisas nunc redunitas. Coelum ipsum nos fallere non posse, et cum sidera sua occulit a deformi lapillo suppleri: idem propius nobis admotum, et multiplicatos oculos ad interiora rerum admissos, centuplicatam mundi faciem, jam novos orbes, jam novas species, aeqvali admiratione illic magnitudinis, hic parvitatis videri. Nec deesse alterius generis conspicilia, qvibus non loco tantum, sed et tempore dissita pervideantur, eam historiae lucem illatam, ut possimus videri semper vixisse, paratum novum monumentorum genus, utcunqve papyraceum omni tamen aere perennius, qvo fieri possit, ut super omnes temporum barbarorum, tyrannorumqve injurias semper magna ingenia vivant, et certam coeli immortalitatem imaginaria nominis aeternitate praecipiant. Igitur tempora literis, coelum conspiciliis, terram itineribus, mare navibus complexi sumus, caetera Elementa seqvuntur exemplum, et aër nunc primum pandit arcanos sinus ab omni aevo abditos, postqvam ignis jam tum inexplicabili DEI beneficio ad laudabilem qvandam caeterarum rerum sicubi in negandis opibus suis pertinaces essent, torturam conspiravit, deditqve nobis fulmina illa qvibus nulla vis par esse potest, uisi qvam humana rabies contrariam opponit. Nimirum postqvam victores orbis sumus, intra nos hostis superest, parentqve omnia praeterqvam homo homini, corpus animo, animus sibi. Id est ut familiarius deposito cothurno dicam, Medicinam corporum animorumqve ignoramus, illam tractamus ut procurator causam ob lucrum, hanc ut puer lectionem ob nihil, discit enim in spem obliviscendi. Qvare mirurn non est, qvod hactenus nec jucundi, nec utilis, nec justi scientia constituta est. Iucundi scientia Medica est, Politica utilis, Ethica justi. Medicus explorare structuram nostram, situsqve partium ac motus, voluptatum cansas ut servet faciatqve, dolorum contraria ut tollat impediatqve, debet. Qvam in rem ei Characteristicae, Opticae, Musicae, Odorariae, Culinariae, non minus qvam Chemicae et Botanicae ministeriis utendum est. Et habemus incredibilem massam egregiorum experimentorum, sed rudem et indigestam, et usu nisi pene fortuito carentem. Qvorsum vero materia tanto studio comportata in promtu est, si in aliud seculum differenda est structura nostrae felicitatis. Cur non collatis viribus impetum facimus in hanc pertinaciam tegentis se naturae. Cur, inquam, nisi qvod naturalis scientiae imperfectio in civilem refundit culpam, cum possint si omnes velint, et singuli velint ut vellent universi, nec tamen qvod volunt possuntqve singuli faciant universi, nisi rem recte et ex verae Politicae arcanis aggrediantur illi qvorum in manu est magnam hominum partem in exemplum caeterorum felicem reddere et se in illis. Nam qvi rem ex vero aestimant, intelligunt scientiam justi utilisqve, id est publici privatiqve boni sibi invicem implicitas esse, nec posse qvenqvam facile esse in medio miserorum felicem. Ignoravimus ergo hactenus, id est non hausimus, non bibimus veros aeqvi boniqve fontes, possunt enim ignorari qvae millies lecta, audita, imo cogitata sunt, si reflexio ut ita dicam, atqve animi adversio abfuit. Nam qvod nos scimus scire, eo volumus uti; qvod nos scire nescimus, id nec scimus. Duo sunt, qvae nos animadvertere faciunt, Eloqventia et demonstratio. Illa affectus commovet, atqve qvandam ut si dicam sangvinis ebullitionem excitat, haec claram qvandam comprehensionem menti ingenerat; illa igitur nisi demonstrationem vestiat evanida, et non nisi insanis motibus jactatae plebis ecstasis inanis est, haec paucos qvidem afficit nec nisi magnos, eos tamen, a qvibus solis emendationis spes est, hoc maxime seculo qvo omnia magna ingenia in solidum veritatis cibum qvadam bulimia feruntur. His si satisfecerimus, si propriarum eos cogitationum admonuerimus, si locaverimus in solido veritatem, poterimus fortasse eloqventiae jacturam solari. De tota utilitate alias non, ut spero, vulgaria habemus, nunc semina eius scientiae sparsisse suffecerit, qvae monstret, qvo usqve cedendum sit singulis bono universorum, si inde in se velint redundare auctam velut reflexione felicitatem. Hoc praestitisse est Iuris et Aeqvi Elementa tradidisse, qvod facere nunc bonis a coelo ominibus aggrediamur. (I.) Doctrina Iuris ex earum numero est, qvae non ab experimentis, sed definitionibus, nec a sensuum, sed rationis demonstrationibus pendent, et sunt, ut sic dicam, juris non facti. Cum enim consistat Iustitia in congruitate ac proportionalitate qvadam, potest intelligi justum aliqvid esse, etsi nec sit qvi justitiam exerceat, nec in qvem exerceatur, prorsus ut numerorum rationes verae sunt, etsi non sit nec qvi numeret nec qvod numeretur, et de domo, de machina, de Republica praedici potest, pulchram, efficacem, felicem fore, si futura sit, etsi nunqvam futura sit. Qvare mirum non est harum scientiarum decreta aeternae veritatis esse, omnia enim conditionalia sunt, nec tradunt, qvid existat, sed qvid suppositam existentiam conseqvatur: Nec a sensu descendunt, sed clara distinctaqve imaginatione, qvam Plato Ideam vocabat, qvaeqve verbis expressa idem qvod definitio est, qvicqvid autem clare intelligi potest, non verum qvidem semper, possibile est tamen, imo et tunc verum est qvoties de possibilitate sola qvaestio est. Qvoties autem de necessitate qvaestio est, de possibilitate qvaestio est, nam si qvid necessarium dicitur, possibilitas oppositi negatur. Qvare necessariae rerum connexiones et conseqventiae eo ipso demonstratae sunt, qvod ex clara distinctaqve imaginatione, id est cum verbis exprimitur definitione, per continuatam definitionum sibi implicatarum seriem, id est demonstrationem, deducuntur. Cum igitur doctrina juris scientia sit, et scientiae causa sit demonstratio, demonstrationis principium definitio, conseqvens est vocabulorum, Iuris, Iusti, Iustitiae, definitiones, id est ideas qvasdam claras, ad qvas ipsi cum loqvimur exigere propositionum, id est usus vocabulorum, veritatem etiam nescientes solemus, debere ante omnia investigari. (2.) Investigationis haec methodus est, ut insigniora et maxime dissita ex usu loqvendi exempla conferentes, comminiscamur aliqvid qvod et his et caeteris congruat. Qvemadmodum enim inductione experimentorum struimus hypothesin, ita propositionum collatione definitionem utrobiqve ex potissimis praetentatis compendium facimus caeterorum intentatorum. Hac methodo opus est, qvoties inconsultum est formare sibi pro arbitrio usum vocum. Nam qvoties nobis, qvoties nostris, qvoties de re incomperta vulgo loqvimur, est in potestate nostra vocem alligare certae cuidam ideae qvaecunqve memoriae excitandae apta est, ne definitionem semper, id est decem alias voces perpetuo repetere necesse sit. At cum in publicum, cum de re vulgo jactata, nec vocum penuria laborante scribimus, aut stultitiae est intelligi nolentis, aut malitia decepturi, aut superbia alios ad sua commenta sine ratione adigere sperantis, propria sibi vocabula ant peculiares eorum usus excogitare. Qva de re pluribus in praefatione ad Nizolium diximus. (3.) Principio autem versatur in juris qvaestione, qvoddam et nostrum bonum et alienum Nam qvod nostrum attinet omnes uno ore confitentur, qvae qvis ex necessitate fecerit tuendae salutis suae causa, juste fecisse videri. Deinde nemo est qvi justitiam a prudentia disjungere audeat, cum enim justitia sit omnium consensu virtus qvaedam, virtus autem omnis ea affectuum frenatio, ut nihil obsistere rationis rectae imperiis possint, Ratio autem recta agendorum cum prudentia idem sit, conseqvens est, nec justitiam sine prudentia esse posse. Porro nec prudentia a bono proprio disjungi potest, et inania sunt et ab ipsa dicentium praxi aliena qvaecunqve contra dicuntur. Nemo est qvi qvicqvam consulto faeiat nisi sui boni causa, nam et qvos amamus eorum bonum qvaerimus, delectationis nostrae eausa, qvam ex eorum felicitate capimus, amare enim est alterius felicitate delectari, DEUM ipsum amamus super omnia, qvia voluptas est omni cogitabili voluptate major rei omnium pulcherrimae contemplatione frui. Ex his constat non posse qvenqvam in malum suum si rei summam ineas, obligari. Adde nec uisi in bonum suum obligari qvenqvam. Cum enim justitia sit qviddam qvod homini prudenti persvaderi potest, nihil autem persvaderi possit, nisi petitis rationibus ab utilitate auditoris, necesse est omne debitum utile esse. Habemus igitur propositiones duas: primo, omne necessarium justum est, secundo, omne debitum (injustum) utile (damnosum) est, ex communi consensu eorum qvi vocabulis istis utuntur derivatas. Superest videamus, qvousqve in justitia boni alieni ratio habeatur, (4.) Primum autem omnes homines clamant injuriam sibi imo naturae vim fieri si qvis qvaerat malum aliorum nullo commodo suo, si neget aliis innoxiam utilitatem, si perire malit, qvem nullo impendio servare potest, sed et, si commodum aliqvod suum nihil pertinens ad summam rerum miseriae aliorum aut felicitati praeponat, si crudeles oeulos mortibus pascat, si homicidiis, si tormentis negotietur, si malit servum qvam vitrum perire. Deinde nemo est qvi probet ex alieno damno lucrum captantem. Deniqve est et alia causa qverelarum, si idem infortunium duos afflixerit, et unus postulet solus indemnis esse, cum aeqvum sit in pari causa par jus esse. Horum omnium non factum tantum sed et voluntatem homines incusant. Hinc propositiones: primo, injustum est alteri nisi sui boni causa nocere velle; secundo, injustum est alteri exitii causam esse velle sine necessitate; tertio, injustum est alteri damnum velle lucro suo; qvarto, injustum est commune damnum ferre nolle. (5.) Cum ergo in summa constet justum et sui et alieni boni rationem habiturum, tentemus paulatim definire. An forte justum definiendum est velle qvod est nemini damnosum, sed ita justum non erit damnum suum qvam alienum vitatum malle. An ergo id demum justum est, qvod fit sui damni vitandi causa. Sed ita justum esset vitrum qvam servum perire malle. An, qvod fit suae necessitatis causa. Sed ita non liceret lucrum suum alieno praeferre. An justum est publice indemne, sed ita salus mea damno publico postponenda esset. An justum est, qvicqvid non est causa belli, sed ita injustum esset in casu concursus malle alium qvam se perire. An justum est, qvicqvid qverelam prudentis non meretur, ita sane, sed injustitia facit qverelam, non qverela injustitiam; par est ratio, si definias, justum est, qvicqvid impune est apud prudentes: Item si justum definias, qvicqvid defendi qveat in Comitiis sapientium universi, qvicqvid sit Optimae Reipublicae consentaneum, qvicqvid placeat naturae, qvicqvid placeat sapienti et potenti, qvicqvid sit potentiori utile: item, ut tute facias, qvod ab aliis postulas, ut nihil postules, qvod non facturus esses, ut faciant singuli, qvod facere omnes singulis utile est. Nec illud justum est, qvicqvid non est contra bonum sociale, nam et Curtius, si ademta fuisset ei spes ultra mortem, poterat jure supersedere illo tam horribili saltu, qvanqvam patriae salutari. Nec justum est, qvicqvid congruit naturae. rationali, nam qvid hoc vult sibi justum esse qvod ei sine deformitate coëxistere potest, id enim est vulgo congruere. Sed ita injusti erunt morbi; an potius justum esse qvicqvid congruit rectae rationi, sed ita omnis error, etiam non nisi erranti daumosus crimen erit. An justitia est virtus servans mediocritatem inter duos affectus hominis erga hominem, amorem et odium; hac meditatione mirifice plaudebam ipse mihi puer, cum peripateticae scholae recens, concoqvere non possem caeteras omnes virtutes affectuum, unam justitiam rerum moderatricem haberi. Sed haec blanda magis qvam solida facile exui, cum apparuit totam virtutis rationem in eo consistere, ut affectus nihil possint, nisi obedire atqve ita virtutem moralem, qvam vocant, non nisi unam esse, esse ut sic dicam dominum spirituum et sangvinis sui, posse incandescere, insurgere, refrigescere, gaudere, dolere, cum velis et qvamdiu et qvam vehementer velis. Qvanqvam haec temperatura contrariorum plerumqve mixtione contingat. Adde qvod ut profusum esse inepte, aut tenacem intempestive nullius affectus abreptioni imputandum est, cum fiat falsa ratiocinatione hominis honorem aliqvem sibi ex luxuria aut prodigalitate aut lucrum majus spondentis; vel contra facultatibus suis fortunaeqve sine ratione diffidentis; ita possum injustus esse non odio eius cui noceo, sed amore mei aut tertii amori tui praevalente. Me autem et te vel te et tertium amare, non sunt affectus oppositi sibi (qvanqvam ex accidenti collidantur), cum consistere possint ambo in summo gradu. Sed et, si hanc amoris odiiqve latitudinem justitiae assignabimus, injustum erit, alium nimium amare, cum damno suo, qvod tamen non injustum est, sed ineptum, cui enim injuria fit, nisi facienti. Injuriam autem sibi facere, non est ex severe loqventium more. Nec erit fructus alius huius tam immoderati verborum usus, qvam ut justi et boni vocabula confundantur, ac dum suppetentibus non uteremur, fingenda sint nova. Qvare nec justum erit, qvicqvid in aliis juvandis laedendisqve prudentiae adversum non est. Seqvetur enim ubi semel laedendi jus est injustum esse, qvi non qvam artificiosissime laedat. An vero justum est, qvod non est contra conscientiam. Sed qvid est hoc contra conscientiam esse, cum conscientia sit memoria proprii facti, an illud factum nostrum injustum est, cujus memoria molesta est, id est cuius nos poenitet. Si ita, tunc omne damnum qvod ipsi nobis nostra culpa dedimus injustum erit, ergo nobis faciemus injuriam, contra priora. At, inqvies, sunt qvaedam notitiae innatae, inditusqve est nobis justi injustiqve testis qvidam omni exceptione major, qvi malos ipsa sceleris conscientia torqvet, ita formata natura nostra admirabili consilio conditoris, ut si nulla alia, certe haec sit peccatorum poena: dolor facientis. Sed hoc oraculum consulant, qvi volent, qvi volent invenient, intestinum istum tortorem esse metum, metum, inqvam, poenae a Iudice, qvi nec falli nec effugi potest, cuius opinionem etiam simplicissimis impressam aspectu huius Universi, nec profligatissimi utcunqve velint exuere possunt. Iustum ergo erit cuius poena metuenda non est, qvam definiendi rationem jam tum facessere jussimus. Ubi consistemus ergo post tot jactationes, an Iustitia erit habitus volendi bonum alienum propter suum. Proximum hoc est veritati, sed parum detortae. Est in Iustitia respectus aliqvis boni alieni, est et nostri, non is tamen ut alterum alteri finis sit, alias seqvetur jure miserum aliqvem in exitio relinqvi, unde eum pene nullo negotio eripere in nostra potestate est, cum certum est praemium auxilii abfore. Qvod tamen omnes etiam qvi nullam futurae vitae rationem habent ut sceleratum execrantur. Ut taceam respuere omnium bonorum sensum hanc mercenariam justitiae rationem, et qvid de DEO dicemus, qvem instrumenti loco habere, nonne indignum est. Sed qvomodo haec superioribus conciliabuntur ubi diximns nihil fieri a nobis consulto nisi boni nostri causa, cum nunc negemus bonum alienum qvaerendum esse propter nostrum. Conciliabitur, ne dubita, ratione qvadam paucis observata, ex qva magna lux illucescere potest, verae tum Iurisprudentiae tum Theologiae. Nimirum pendet haec res ex natura amoris. Duplex est ratio bonum alienum cupiendi, altera propter nostrum, altera qvasi nostrum, illa aestimantis, haec amantis; illa domini affectus est in servum, haec patris in filium, illa indigentis erga instrumentum, haec amici erga amatum, illie propter aliud expetitur bonum alienum, hic propter se. At, inqvies, qvomodo fieri potest ut bonum alienum sit idem cum nostro, et tamen propter se expetatur. Potest enim alias bonum alienum esse nostrum, sed ut medium non ut finis. Imo vero, inqvam ego, etiam ut finis, etiam ut per se expetitum, qvando jucundum est. Nam omne jucundum per se expetitur, et qvicqvid per se expetitur jucundum est, caetera propter jucundum, ut faciant, ut servent, ut contraria tollant. Hoc sentiunt omnes, qvicqvid dicant; aut faciunt saltem, qvicqvid sentiant. Interroga Stoicos illos, illos aëreos, nubivolos, meteorologous, voluptatis simulatos hostes, rationis veros, circumspice, rimare actus eorum, motusve, senties nec digitum ciere posse, qvin mendacium impingant inani suae philosophiae. Honestas ipsa nil nisi jucunditas animi est. Si Ciceronem attentius auscultaveris pro honestate in voluptatem declamantem, audies de pulchritudine virtutis, de scelerum deformitate, de conscientia qvieta secum in sinu gaudentis animi, de existimationis illaesae bono, de nominis immortalitate, de gloriae triumpho magnifice perorare. Sed qvid in his omnibus per se (per se, inqvam, nam alioqvin est et alius gloriae fructus qvod potentiam auget, facit enim ut amemur, aut metuamur), expetendum est praeter voluptatem Pulchra expetimus qvia jueunda sunt, pulchrum enim definio cuius contemplatio jucunda est. Duplicatur autem jucunditas reflexione, qvoties contemplamur pulchritudinem ipsi nostram, qvod fit conscientia tacita virtutis nostrae. Sed qvemadmodum duplex in visu refractio contingere potest, altera in lente oculi, altera in lente tubi, qvarum haec illam auget, ita duplex in cogitando reflexio est, cum enim omnis mens habeat speculi instar, alterum erit in mente nostra, alterum in aliena, et si plura sint specula, id est plures mentes bonorum nostrorum agnitrices, major lux erit, miscentibus speculis non tantum in oculo lucem, sed et inter se, splendor collectus gloriam facit. Par est in mente ratio deformitatis, etsi alias tenebrae nulla speculorum reflexione augeantur. Ut redeamus ergo in viam, consensu generis humani omne jucundum per se expetitur et qvicqvid per se expetitur est jucundum. Ergo facile intelligi potest, qvomodo bonum alienum non nostrum tantum fieri possit, sed et per se expetatur, qvoties scilicet jucundum est nobis, bene aliis esse. Unde exstruitur vera definitio amoris; Amamus enim eum, cui bene esse delectatio nostra est. Ovare constat (ut obiter dicam) omne qvod amatur esse pulchrum, id est delectabile sentienti, non tamen omne pulchrum amari, neqve enim irrationalia vere amantur, qvia ncc qvaeritur ut eis bene sit, nisi ab iis, qvi sibi in brutis qvoqve ncscio qvid rationis qvod ipsi sensum vocant, populari errore fingunt. Cum ergo bonum alienum justitia exigat per se expeti, cum per se expeti bonum alienum, sit alios amari, seqvitur de natura justitiae esse amorem. Iustitia ergo erit habitus amandi alios (seu per se expetendi bonum alienum, bono alieno delectandi) qvousqve per prudentiam fieri potest (seu qvousqve majoris doloris causa non est). Nam et qvae ex nostris bonis voluptas capitur, fraenanda est prudentia, ne forte majoris aliqvando doloris causa sit, tanto magis qvae ex alienis. Qvanqvam non sit e re prudentiam hic advocari, nam etiam qvi stulte, tamen credit, bonum alienum versari, sine dolore suo, obligatus est tamen. Erit ergo Iustitia habitus capiendi voluptatem ex opinione boni alieni usqve ad opinionem majoris doloris nostri. Sed rursus postrema verba recidi possunt, nam etsi dolor noster intercurrat, nihil vetat tamen delectari boni alieni opinione, qvanqvam actus seqvatur voluptatem majorem, aut minorem dolorem. Est ergo, ut concludamus tandem aliqvando, vera perfectaqve Iustitiae definitio, habitus amandi alios, seu capiendi voluptatem ex opinione boni alieni qvoties qvaestio incidit. Aeqvum est amare alios omnes qvoties qvaestio incidit. Obligati sumus (debemus) ad id (id) qvod aeqvum est. Injustum est bono alieno non delectari qvoties qvaestio incidit, Iustum (Licitum) est, qvicqvid injustum non est. Iustum ergo est non tantum qvod aeqvum est, ut delectari bono alieno, cum qvaestio incidit, sed et qvod non injustum est, uti facere qvidvis, qvoties qvaestio non incidit. Ius est potentia agendi qvod justum est.