Series VI Band 1 · No. 21
De Unitate Ecclesiae Romanæ
1669-1671 (?
Romana Ecclesia Unitatem suam mirifice jactat. Ego vero tueri ausim illam unionem non esse veram, sed tantum exteriore aliqvo Politico Syncretismo simulatam. Probo: Magna Pars Romanensium non credit articulos fidei in Romana Ecclesia definitos qvia Papa definivit, sed qvia ita in antiqvitate Ecclesiastica se reperire putat. Qvi autem non credit aliqvid verum, qvia Papa definivit, is secundum Romanam Ecclesiam non est vere Catholicus. Ergo Magna Pars Romanensium non est vere Catholica. Assum tum probatur ex facto: Galli fere omnes, et ex eorum sententia Walemburgii, Thomas Albius, Veronius, hanc qvam nunc exeqvar Analysin fidei se habere docent (confer Franc. Macedum contra Albium, et Walenburgii notas ad Honoratum Fabri contra Indifferentes Ms.). Nimirum Neminem posse salvari nisi credat articulos fidei fide divina. Fidem divinam esse, credere qvod Deus dixit, qvia dixit. (Hactenus consensit Ecclesia Romana et Gallicana. Iam seqvitur divortium.) Deum dixisse constare nobis per Christi et Apostolorum praedicationem miraculis confirmatam. Apostolos sic praedicasse, constare nobis ex Historia, seu antiqvitate Ecelesiastica, vel qvod idem est, traditione sive scripta sive non scripta. Ergo ultima Analysis Fidei Gallicanae est in Antiqvitatis Ecclesi asticae hist oricam t raditionem Haec est ubiqve Analysis Walenburgii, Veronii, Arnaldi, et Gallorum controversias scribentium prope omnium Nunc intueamur Analysin Romanam, seu Curialem, qvam et tuentur Iesuitae, vide Honoratum Fabri libro de una fide contra indifferentes, et contra qvam proprie concussio Couringii directa est. Unde nec declinarunt certamen Iesuitae, agnoscentes qvam oppugnat sententiam suam esse, qvod fecerunt Walenburgii, qvi non responderunt concussioni, sed tantum eam retorserunt. Analysis igitur Curialis haec est. Nemo potest salvari, nisi articulos fidei credat fide divina. Fide divina credere est credere, qvia DEUS dicit. DEUS hodie nihil dicit, nisi per hominem habentem a DEO donum infallibilitatis. Is homo habens a Deo donum infallibilitatis nemo datur alius, qvi vel ipse praetendat se id habere, praeter solum pontificem Romanum. Ergo nemo potest salvari, nisi articulos fidei credat qvia definivit Pontifex Romanus. Huc redeunt argumentationes Bonartis, Honorati Fabri, Valeriani Magni aliorumqve id genus. In hoc Sorite est manifestus paralogismus, inseritur enim to hodie in propositione tertia, qvasi necesse sit hodie DEI vocem habere, nec sufficiat probare, DEUM sic locutum olim Qvanqvam ut verum fatear etiam prima propositio est valde dubitabilis. Caeterum ex his apparet Analysin fidei Romanae tantum differre ab Analysi fidei Gallicanae, qvantum Analysis fidei Romanae differt ab Analysi fidei Augustanae. Et hinc omnes illos, qvos etiam politicos Zelotae vocant, non vere sacramentorum gratiae fieri participes, qvippe extra Ecclesiam constitutos, et Galliam suis libertatibus inhaerentem externo tantum politice simulato syncretismo, qvam vero animorum consensu Ecelesiae Romanae cohaerere. Haec scil. est jactata illa Ecclesiae Romanae unio. Caeterum Connexio ex hac ipsa illa Analyseon oppositione patet Dicunt enim exerte Honoratus Faber et alii, salvari non posse, nisi qvi potestatem et infallibilitatem pontificis credat.