Series II Band 4 · No. 75.

LEIBNIZ AN BURCHARD DE VOLDER

Hannover, 30. Juni 1704. [71.95.]

Latin

Viro doctrina et meritis insigni Dⁿo B. de Volder Godefridus Guilielmus Leibnitius S. P. D.

Video quaedam literarum mearum in sinistram a Te partem accepta esse, scilicet non ita subducta semper ratione scribimus, ut non aliquando excidant quae benigna interpretatione indigent. Scimus et hanc veniam petimusque damusque vicissim. Leibniz hat nachträglich ergänzt und wieder gestrichen: Est saepe in nobis non animadvertentibus repugnatio quaedam, quae facit ut in admittendis etiam probis argumentis difficiliores simus, et qui hoc notat non statim voluntatem illam exortam in se reflectentem, sive cum animadversione conjunctam culpat.

Ignosce quod mirari interdum cogor diversionem in respondendo, quia nempe astringere nos argumentis desuevimus. Verba Tua ad me haec sunt: ita mihi videris argumentari: quod semper ulterius et ulterius dividi potest[,] id nullam habet realitatem nisi ex rebus ex quibus *aggregatur adeoque nullam nisi rerum quae dividi non queunt. Quod argumentum recte quidem concludit: in mole corporum non posse assignari unitates indivisibiles, sed tamen non persuadet nullam realitatem* [habere] corpus mathematicum etc. Cogor verba Tua repetere (quod alias brevitatis causa non feceram) ut mihi minor sit exerrandi locus. Nachdem Leibniz zunächst wie folgt fortgefahren ist: Ad haec respondeo, primo a me ita omnino esse argumentatum. Secundo me non capere, quomodo hic concludi dicas in mole corporum non posse assignari unitates indivisibiles. ersetzt er zunächst den Text nach " Secundo" durch die Argumentation "Tu vero secundo ... inhaeremus" (S. 249.8-S. 249.15), um danach auch den ersten Teil durch die Umformulierung von " primo argumentum meum ... haereres" (S. 249.1-S. 249.8) stark zu erweitern. Ad haec respondeo, primo argumentum meum repetendo distinctius hoc modo: Quae res in plura (actu jam existentia) dividi potest, ex pluribus est aggregata, et res quae ex pluribus aggregata est, non est unum nisi mente, nec habet realitatem nisi a contentis mutuatam. Hinc jam inferebam, ergo dantur in rebus Unitates indivisibiles; quia alioqui nulla erit in rebus Unitas vera, nec realitas non mutuata. Quod est absurdum. Nam ubi nulla vera unitas ibi nulla vera multitudo. Et ubi nulla est realitas nisi mutuata, nulla erit unquam realitas, cum ea debeat esse alicui tandem subjecto propria. Hic optassem a Te fuisse monitum an et in quibus verbis meis haereres. Tu vero ( secundo) conclusionem potius subjicis aliam a mea, quam quomodo ex meis inferri velis non capio, vis enim hinc recte concludi in mole corporum non posse assignari unitates indivisibiles. At ego puto concludi contrarium, nempe in mole corporea, seu in rebus corporeis constituendis esse ad Unitates indivisibiles tanquam prima constitutiva recurrendum. Nisi forte vis, recte concludi ipsas moles corporeas non esse unitates indivisibiles, quod fateor, sed de eo non agitur. Corpora enim utique semper sunt divi[si]bilia, imo et actu subdivisa, sed non eorum constitutiva. Haec incommoda disputandi cessarent necessariaque in respondendo prolixitas, si praecise argumentis alterius inhaereremus.

Pergis ad me dicere: sed tamen non persuadet (tuum argumentum) nullam realitatem [habere] Corpus Mathematicum; nisi forte in voce realitatis quaedam sit ambiguitas, nam ejus innumeras proprietates evidentissime concipio. Hic rursus dupliciter respondeo: primum, omnino inferri ex meis Corpus Mathematicum non esse aliquid reale, deinde tuas instantias per quas id corpus (tanquam reale) evidentissime concipi ais, ejus realitatem non conficere.

Quod primum attinet, eo ipso quod corpus Mathematicum non potest resolvi in prima constitutiva, id utique non esse reale colligitur; sed mentale quiddam, nec aliud designans quam possibilitatem partium non aliquid actuale. Nempe linea mathematica se habet ut unitas arithmetica, et utrobique partes non sunt nisi possibiles et prorsus indefinitae; et non magis linea est aggregatum linearum in quas secari potest, quam unitas est aggregatum fractionum in quas potest discerpi. Et uti Numerus numerans non est Substantia sine rebus numeratis, ita nec corpus Mathematicum seu extensio, sine activis et passivis seu motu. At in realibus, nempe corporibus, partes non sunt indefinitae (ut in spatio, re mentali), sed actu assignatae certo modo, prout natura divisiones et subdivisiones actu secundum motuum varietates instituit; et licet eae divisiones procedant in infinitum; non ideo tamen minus omnia resultant ex certis primis constitutivis seu unitatibus realibus, sed numero infinitis. Accurate autem loquendo materia non componitur ex Unitatibus constitutivis, sed ex iis resultat; cum materia seu massa extensa non sit nisi phaenomenon fundatum in rebus, ut iris aut parelion. Realitasque omnis non sit nisi unitatum. Phaenomena igitur semper dividi possunt in phaenomena minora quae aliis subtilioribus animalibus apparere possent, nec unquam pervenietur ad minima phaenomena. Unitates vero substantiales non sunt partes sed fundamenta phaenomenorum.

Jam ad Tuam[,] Vir Eximie, instantiam venio. Corporis (inquis) Mathematici innumeras proprietates evidentissime concipio. Concedo, scilicet ut numeri, aut temporis, quae et ipsa non nisi ordines sunt seu relationes ad possibilitatem aeternasque veritates rerum pertinentes, actualibus deinde pro re nata applicandae. Imo addis, concipio corpus Mathematicum ut existens et nulli alteri inhaerens. Hoc non concedo; nisi quomodo tempus concipimus existens aut nulli inhaerens. Si corpus Mathematicum habeas pro Spatio est conferendum tempori; si pro Extensione, conferendum est durationi. Nempe spatium nihil aliud est quam ordo existendi simul possibilium, uti tempus est ordo existendi successive possibilium. Et ut corpus physicum se habet ad spatium, ita status seu rerum series se habet ad tempus. Et corpus ac series rerum spatio et tempori addunt motum seu actionem et passionem, ejusque principium. Nempe ut saepe monui (etsi transmisisse videaris) Extensio est abstractum Extensi nec magis est substantia quam numerus vel multitudo substantia censeri potest exprimitque nihil aliud quam quandam non successivam (ut duratio), sed simultaneam diffusionem vel repetitionem cujusdam naturae, seu quod eodem redit, multitudinem rerum ejusdem naturae, simul cum aliquo inter se ordine existentium; naturae inquam, quae nempe extendi seu diffundi dicitur. Itaque extensionis notio est relativa seu extensio est alicujus extensio, uti multitudinem durationemve alicujus multitudinem, alicujus durationem esse dicimus. Natura autem illa quae diffundi, repeti, continuari supponitur est id quod corpus physicum constituit, nec in alio quam agendi patiendique principio inveniri potest[,] cum nihil aliud nobis a phaenomenis suggeratur. Sed qualisnam sit haec actio passiove postea dicam. Ita vides, si Analysin Notionum instituamus semper nos tandem ad id quod urgeo devenire. Mirum vero non est Cartesianos, dum Extensionem tanquam aliquid absolutum, ^%)/arrhton, irresolubile, primitivum, accepere, substantiae corporeae naturam non intellexisse; neque ad vera principia pervenisse. Scilicet imaginationi consulentes et fortasse etiam hominum applausum captantes conquiescere voluerunt, ubi cessabat imaginatio, etsi alioqui jactent imaginabilia atque intelligibilia a se bene discerni.

Per vires, ais, semper intellexi aliquid non substantiale, sed substantiae inhaerens. Recte utique cum vires intelligas mutabiles, sed quando Vis sumitur pro principio actionis et passionis, quod adeo per vires derivatas seu quod in actione momentaneum est, modificatur, satis intelligis ex dictis hoc in ipsa Extensionis notione, quippe per se relativa, involvi, adeoque in Tua ipsa analysi substantiae corporeae huc tandem deveniri. Idemque magis adhuc apparet (ut ostensum supra est) considerando analysin multitudinis et phaenomenorum in unitates et realitatem.

Addis: Vires absque fundamento ex quo fluunt spectatas, semper consideravi instar denominationis externae. Malim considerare vires derivativas respectu fundamenti, ut figuram respectu extensionis, id est ut modificationem. Et scis ex meo calculo, quo veram virium (derivatarum) aestimationem a priori demonstravi, vim (quam dixi) ductam in tempus, quo exercetur facere actionem, esseque adeo quod in actione momentaneum est, sed cum relatione ad statum sequentem. Et hoc est quod saepe dixi nec declinatum memini; nisi aliquod in nobis esset activum primitivum, non posse in nobis esse vires derivativas et actiones, quia omne accidentale seu mutabile debet esse modificatio essentialis alicujus seu perpetui; nec plus potest positivi involvere quam id quod modificatur: cum omnis modificatio sit tantum limitatio, figura variati, vis derivata variantis.

Pergis: Fundamentum vero id ipsum quod in re esset, fortasse idem est cum eo quod Tu vires primitivas vocas ex quibus derivatae fluunt. Verissime opinor. Ita ut appareat, nos hic in re consentire.

Subjicis, sed de his quae mei ingenii est imbecillitas nihil percipio, nisi quod asseveres reliquas omnes mutationes ex illis fluere. Sed nimia modestia Tibi ipsi injuriam facis, cum rem perspicias quantum fert ejus natura. An enim vis imaginari quae non possunt nisi intelligi; videre sonos, audire colores? Et vere id a me asseverari (quod inde mutationes fluant), credo non diffiteris. Id vero nosse an adeo nihili putas?

Operae autem pretium est considerare, in hoc principio Actionis plurimum inesse intelligibilitatis, quia in eo est analogum aliquod ei quod inest nobis, nempe perceptio et appetitio; cum rerum natura sit uniformis nec ab aliis substantiis simplicibus ex quibus totum consistit Universum, nostra infinite differre possit. Imo rem accurate considerando dicendum est nihil in rebus esse nisi substantias simplices et in his perceptionem atque appetitum, materiam autem et motum non tam substantias aut res, quam percipientium phaenomena esse, quorum realitas sita est in percipientium secum ipsis (pro diversis temporibus) et cum caeteris percipientibus harmonia.

Cum Cartesius et alii dicunt, omnium corporalium unam esse substantiam, intelligunt unam similem naturam; nec (puto) volunt quod omnia corpora unam vere substantiam conflent. Et sane aggregatum esse Mundum ut grex aut machina, res ipsa ostendit.

Dixeram ex singularibus temporalia sequi; ais te non repugnare, sed explicandum restare, quid differant ab universalibus singularia, et cur haec ex his non ex illis sequantur. Sed ni fallor ad certas temporis locique partes essentialis ordinatio est singularium, a quibus Universalia animo abstrahuntur.

Postremo subdis: Singularia in se invicem agunt ideoque respectu actionum obnoxia sunt mutationi. Hoc qui in substantias in se invicem non agentes cadat mihi equidem obscurum est. Videtur hoc dirigi contra sententiam meam de harmonia praestabilita inter substantias simplices, quae in se invicem agere non possunt. Sed tamen in se ipsis producunt mutationem. Idque fieri etiam ex Tuis utique necesse est. Supra enim agnovisti internum virium seu actionum fundamentum; itaque internum mutationis principium agnoscendum est, et nisi agnosceretur, nullum foret omnino principium mutationis naturale, neque mutatio adeo fieret naturalis ulla; quandoquidem si principium mutationis externum foret omnibus, nulli internum, utique nuspiam foret, sed cum occasionalistis ad Deum, solum actorem, esset recurrendum. Revera igitur est internum omnibus substantiis simplicibus, cum ratio non sit cur uni magis quam alteri; consistitque in progressu perceptionum Monadis cujusque, nec quicquam ultra habet tota rerum natura. Leibniz hat den Text in einem ersten Ansatz zunächst wie folgt formuliert: Vides quo res simplicitatis sit reducta. Nec video quid quaeri possit nisi cur ea sit natura substantiarum percipientium, ut simul habeant appetitum, id est tendentiam ad novas perceptiones. Sed agnoscis opinor aliter mutationem et mutationum nexum in natura quin et perceptionum, atque animadversionem omnino non fore Vides quo res simplicitatis sit reducta cum ad ipsa principia perventum sit, quae necessaria et sufficientia esse manifestum est, ut adjicere aliqua non tantum superfluum, sed et inconsistens et inexplicabile videatur. Porro ultra haec progredi, et quaerere cur sit in substantiis simplicibus perceptio et appetitus est quaerere aliquid ultramundanum ut ita dicam, et Deum ad rationes vocare cur aliquid eorum esse voluerit quae a nobis concipiuntur.

Coactus sum in respondendo esse prolixior, ut verba Tua repraesentans, tandem aliquando constituendi aliquid rationem inirem. Nam notavi dum antea liberius egimus nos in progressu pene priorum fuisse oblitos, et aliquando in Circulum reversos aut alias evagatos, quod aliquando invitis impatientiae signa exprimit. Caeterum Valetudinem Tuam non optimam esse scripsit ad me Amicus communis Eximius, Dn. Joh. Bernoullius, qui ipse ex magno morbo vix convaluit. Id mihi magnopere displicet, qui Tuis meditationibus plurimum tribuo, atque inde multum adhuc fructus expecto. Itaque putem hilaritate, motu, et uno verbo, adaptato corpori genere dietae esse opus, quae vera est chronicorum morborum, et pravarum diathesium medicina, sed quam saepe negligimus consuetudine et negotiis abrepti. Vale. Dabam Hanoverae 30 Junii 1704.