Series II Band 4 · No. 71.
BURCHARD DE VOLDER AN LEIBNIZ
Leiden, 31. Mai 1704. [57.75.]
Illustri Viro Guilielmo Gothefrido Leibnitio S. P. B. De Volder.
Ita mihi videris argumentari; Quod semper ulterius et ulterius dividi potest, id nullam habet realitatem, nisi ex rebus, ex quibus aggregatur, adeoque nullam, nisi rerum, quae dividi non queunt. Quod argumentum recte quidem concludit in mole corporum non posse assignari unitates indivisibiles; sed tamen non persuadet, nullam realitatem habere corpus Mathematicum (nisi forte in voce realitatis quaedam sit ambiguitas), cujus innumeras proprietates evidentissime concipio, in eo quod concipere possum existens, et nulli alteri inhaerens, quae vulgaris substantiarum solet esse notio.
Corpus 10 pedum constat ex 10 pedibus, ex 17280 digitis, et sic porro; Quae unitas licet sit arbitraria[,] magnitudo tamen potest esse vera et vere existens.
Deinde, si comparemus inter se opinionem corporum, quae in infinitum possint dividi, cum tua ĕntelexeiṽn, non video tantum discriminis, quantum prima fronte apparet. Unumquodque corpus constat ex partibus, et hae rursum ex aliis, et sic porro in infinitum. Unaquaeque substantia corporea, sub se habet infinitas alias, et hae rursus alias, et sic porro in infinitum, ita ut neutro in casu possimus pervenire ad substantiam non plures in se continentem. Unicum discrimen est, quod singulis his addas indivisibilem ĕnteléxeian omnia successive producentem. Cujus si claram distinctamque notionem efformare possem, hoc plurimum faceret ad rem ipsam amplectendam; Nunc praeter nomen nihil mihi videor percipere, nisi quod generalem virium notionem ei adjunctam animadverto.
Per vires autem semper intellexi, non quid substantiale, sed quidpiam substantiae inhaerens. Imo vires absque fundamento, ex quo fluunt, spectatas semper consideravi instar denominationis externae, fundamentum vero id ipsum, quod in re esset. Hoc fortasse idem est, quod tu vires primitivas vocas, ex quibus derivatae fluunt, sed de his, quae mei ingenii est imbecillitas, nihil percipio, nisi quod asseveres, reliquas omnes mutationes ex iis fluere.
Ubi dixi, universum corporeum, hoc enim expresse addidi, esse forte unam substantiam, nihil aliud dixi, quam quod Cartesius, et omnes illi, qui mechanicam philosophandi rationem secuti sunt, voluerunt, rerum omnium corporalium unicam esse substantiam. Verum hoc jam in superioribus monui, ita ut mirer idem iterari. Ex singularibus, ais, temporalia sequi; nec repugno. Sed explicandum restat, quid differant ab universalibus singularia, et cur haec ex his, non ex illis sequantur. Universalia in se invicem non agunt, singularia agunt; ideoque respectu actionum obnoxia sunt mutationi. Hoc qui in substantias in se invicem non agentes cadat, mihi equidem obscurum est.
Haec ita brevibus recensui; non tam ut responderem, quam ne, si silerem plane, meum hoc silentium aliorsum, quam vellem, acciperes. Dissimulare enim nolim mihi ingratum admodum accidisse ex tuis animadvertere, te nescio quibus suspicionibus indulgere, quasi mihi non placeret nos inter nos convenire, etc. Ex quibus equidem aliud conjicere non possum, quam tibi ingrata esse, ea quae scripsi. Ego autem amicis importunus esse prorsus nolim. Quare desino. Vale.
Dabam Lugd. Batav. a. d. XXXI Maij MDCCIV.