Series II Band 4 · No. 54.

LEIBNIZ AN BURCHARD DE VOLDER

Hannover, 19. November 1703. [53.55.]

Latin

Viro doctrina et meritis insigni Dⁿo B. de Volder Godefridus Guilielmus Leibnitius S. P. D.

Haud dubie rem acu tetigisti, cum judicas ex sententia mea veri nominis substantias (id est Monades seu perfectas Unitates substantiales, ex quibus caetera omnia resultare necesse est) nullum in se invicem influxum habere, et quod secus fieri censemus, ad phaenomena pertinere. In eo tamen a mente mea videris abire diversus, quod hypothesin tantum afferri judicas, cum ego necessariam esse doctrinam putem. Nec gratis assumo substantiam esse activam, quemadmodum ex non paucis a me jam perscriptis satis intelligitur. Si definitioni substantiae pro arbitrio inserens activitatem, hinc inferrem substantiam omnem activam esse, et meam definitionem arbitrariam applicarem deinde iis, quae sunt reapse in natura et vulgo substantiae dicuntur, jam vel principium peterem, vel vitium obreptionis committerem in definiendo. (: Monades (: Monades ... potest. :): Diese Passage hat Leibniz in eckige Klammern gesetzt, wohl um sie von der Abfertigung auszuschließen. per se activas agnosco, in quibus etiam praeter perceptionem quae actionem utique involvit, intelligi nihil potest. :)

Itaque cum quaeritur quid substantiae nomine intelligamus, ante omnia excludenda moneo Aggregata. Aggregatum enim nihil aliud est quam ea omnia simul sumta ex quibus resultat, quae sane Unitatem suam habent a mente tantum, ob ea quae habent communia, ut ovium grex; aliud enim est duo corpora esse indistantia (in quo consistit continuum apparens ex iis compositum) vel unum versus alterum impelli (in quo consistit connexio), aliud esse unum revera, cum reale in illis fundamentum unitatis afferri non possit. Hoc cui persuadere non possem[,] caetera frustra ingererem; itaque putarim eundum per gradus; atque hoc ante omnia cum cura examinandum.

Videris etiam a me causam desiderare, ubi nondum admittis effectum. Itaque absolvendum est primum tò ^%(/oti seu quaestio, an omnem substantiam, certe nobis cognitam, censere oporteat activam, quod ex phaenomenis definiri potest.

Resistentiam in substantia nihil aliud efficere putas, quam ut substantia suaemet virtuti activae obsistat. Sed hoc Tibi non debet videri absurdum, cum et in quasi-substantiis sive corporibus contingat, ut moles celeritatem quam aliud imprimere conatur restringat; et sane limitationum principium esse oportet in rebus limitatis, ut actionis in agentibus.

Intrinsecam differentiam inter corpora tribuis, non tam rebus quam hypothesi meae. Sed ego demonstrationem addideram, nempe a phaenomenis; quia alioqui in pleno unus status ab alio non distingueretur, nam semper aequipollentia substituerentur. Idque inprimis Cartesianos ferit, qui in motu non agnoscunt qualitates seu vires, sed tantum translationem; quasi Deus corpora sisteret nunc hic nunc illic, menti vero sensiones daret arbitrarias, corporis affectionibus non respondentes; tum speciatim Malebranchium[,] Sturmium aliosque occasionalistas, qui omnem vim seu potentiam activam soli Deo tribuunt, unde nullum foret in rebus corporeis principium distinctionis. Tu ergo in ea re ab utrisque dissentiens mecum admittis vires derivativas, atque hinc diversitates phaenomenorum salvari posse speras. Sed ita satisfacere debebas alteri argumento meo, quod Vires derivativae seu accidentales sint merae modificationes, activum vero non possit esse modificatio passivi; quoniam in modificatione limitum tantum variatio est, Modique adeo res limitant tantum, non augent nec proinde possunt continere absolutam perfectionem quae non insit ipsi rei modificandae. Et profecto alias accidentia ista concipienda essent per modum substantiarum, tanquam aliquid per se ponentia. Itaque aut admittenda Tibi mea sententia est, aut confugiendum ad ăllóglvsson illud, quod subjicis: forte totum universum unam tantum esse substantiam; quod qui dicit substantiae vocem a sensu aliorum detorquet. Nec video ullum argumentum verisimile tanti paradoxi, nam quae B. de S. eo attulit, ne umbram quidem (si quid judico) demonstrationis habent. Praeterea omissa disputatione de vocabulo substantiae sufficit ut diversa admittas subjecta seu res quibus insint modi, quo posito persistit argumentum jam allatum de modo limitante tantum, non augente. Ex his intelligitur nec motum sufficere sine viribus, nec vires derivativas sine Entelechiis primitivis.

Impugnaturus quod dixi: substantiae finitae essentialem esse internam tendentiam ad mutationem, ais, quicquid ex rei natura sequitur, id rei inesse invariato modo, certe quamdiu *manet eadem natura rei, nec ab ea tolli posse, cum inter ipsum et naturam rei nexus sit necessarius*. Sed hinc sequeretur nihil prorsus natura sua activum esse, nam actio utique variatio est agentis creaturae. Respondeo distinguendum esse inter proprietates quae sunt perpetuae et modificationes quae sunt transitoriae. Quicquid ex natura rei sequitur, id potest sequi vel perpetuo vel pro tempore, et hoc vel statim immediate, nempe praesens, vel alio mediante anteriore ut futurum. Habes imaginem in quasi-substantiis, seu corporibus vim habentibus, sive in motu positis. Ex natura Corporis Moti in recta data velocitate data nullo extrinsecus assumto, sequitur ut dato tempore elapso perveniat ad datum in recta punctum. An ergo semper et perpetuo ad id punctum pervenit? Concipe igitur in primitivis tendentiis quod agnoscere oportet in derivativis. Et res se habet velut in legibus serierum, aut naturis linearum, ubi in ipso initio sufficiente progressus omnes continentur. Talemque oportet esse totam naturam, alioqui inepta foret et indigna sapiente. Neque ego vel speciem video rationis dubitandi, nisi quod inassuetis absterremur.

Porro si mecum agnoscis systema causarum occasionalium, non esse dignum philosopho, si influxum substantiae in substantiam (de veris loquor) inexplicabilem arbitraris; non video quomodo dubitare possis de intrinseca rerum tendentia ad mutationem; cum mutationes adesse in rebus experientia phaenomenorum edoceamur et ab intrinseco mutationes exhibeant vel ipsae operationes mentis. Tò ^%(/oti ergo a posteriori demonstratum puto. Et objectionibus etiam Tuis satisfactum. Nec tute effugere poteris, principium mutationis intrinsecae, quicquid moliare vel si ad B. de S. Systema confugeres. Etsi enim quodvis particulare ab alio mutationem pati ponatur, et hoc rursus ab alio; tamen principium mutationis sic inveniri non potest, cum transferatur tantum[,] non solvatur difficultas. Ergo aut toti rerum universitati intrinseca erit ratio atque ita et partibus (quid aliud enim universum tale quam omnes res particulares?) aut erit in Substantia extramundana ut cum Martiano Capella loquar, vel potius supramundana, nempe Deo, quod et verum est, si ultimum quaeras principium, sed cum Deus (quia perfectissimus) operetur modo naturali, in quo ratio atque ordo esse debet, produxisse in rebus dicendus est principia mutationum ut posteriora ex prioribus inferri possint. Quod ubi semel admiseris, in omnibus rebus aequo jure agnosces. Imo dicendum est[,] si haec non produxit, omnino durabile nihil; nullumque subjectum mutationis produxisse. Vale. Dabam Hanoverae 19 Novembr. 1703.

P. S. Communicavit mihi Ingeniosissimus Bernoullius suas ad Hugeniana de motu annotationes, idque mihi occasionem dedit nonnulla ipsi respondendi, quae ut Tibi quoque communicet petii. Videntur enim nonnullius momenti.