Series II Band 4 · No. 55.

BURCHARD DE VOLDER AN LEIBNIZ

Leiden, 5. Januar 1704. [54.57.]

Latin

Illustri Viro Godefrido Gu[i]lelmo Leibnitio hoc et multis porro secuturis annis Fausta et Felicia omnia precatur B. De Volder.

Agnosco aliud esse, duo corpora esse indistantia, vel unum versus alterum impelli, aliud esse unum revera; sive ut interpretor, ita esse unum, ut in partes dividi nequeat. Verum hoc ipsum puto quaeri, an in corporibus haec unitas reperiatur. Tu, ut illam ponas, entelechias advocas. Animadverti quidem te alicubi dixisse, si non datur vere unum, non datur vera res; sed quid in eo argumenti erat non perspexi. Si enim per veras res demum intelligas corpora vere una, et indivisibilia, nullum absurdum video talia vere, ut vocas, Corpora non reperiri. Certe nullus dubito, quin hoc demonstrationem exigat.

Existimaveram omnia Phaenomena salvari posse positis in corporibus viribus derivatis. Sed ita, ut recte subjicis, satisfacere debebam alteri argumento, quod vires derivativae sint merae modificationes; activum vero non possit esse modificatio passivi; etc. quod tamen admodum vereor ut possim, non quod vis argumenti me absterreat, sed quod obscuritas. Neque enim, si verum dicendum est, satis capio quid velis. In simplici corpore nullos modos concipio, praeter magnitudinem determinatam, figuram, et vel motum vel quietem. In magnitudine et figura solis nihil est activi. Sed idem de motu, sive de eo quod resultat ex mole et celeritate, hoc est, de viribus derivativis non facile dixerim. Inter vires derivativas et primitivas, quas vocas, nullum aliud discrimen concipio, nisi quod illae in continua mutatione sint, singulis momentis aliae et aliae, hae vero ponantur constanter eaedem. Verum rei aut major, aut minor duratio non permutat ejus naturam. Nec ergo video cur hae non sint activae.

Ubi dixi forte totum universum unam tantum esse substantiam[,] expresse locutus sum de universo corporeo, secutus hac in parte communem tantum non omnium opinionem statuentium corpora non esse substantias, quatenus sunt haec vel illa Corpora, sed quatenus sunt Corpora. Quare non capio, quid te moverit, ut opinionem B. D. S. quasi similem meae hic immiscueris. Quod enim illi peculiare est, non consistit in eo quod de universo corporeo dixi, sed quod cogitationem et corpus pro eadem substantia habeat, quod mihi semper visum est absurdissimum.

Ais porro, ex iis quae objeceram contra internam ad mutationem tendentiam sequi, nihil prorsus natura sua activum esse. Ita vero, nisi actio semper sese habeat eodem prorsus modo, adeoque nullam in agente mutationem inducat. Subjicis, quidquid ex natura rei sequitur, id potest sequi vel perpetuo, vel pro tempore. Posterius non putem. Ex natura trianguli sequitur angulos esse aequales duobus rectis et perpetuo sequitur. Nec video, qui ex natura rei in se spectata, ulla successio sequi queat, quae tamen ad actionem requiritur, nisi ipsa res successiva sit; quod viribus derivativis optime, primitivis vero non ita convenit. Nec moveor exemplis, quae adducis. Ex natura corporis moti sequitur, ut dato tempore datum punctum attingat, et attinget semper, nisi quid externum interveniat. In legibus autem serierum eodem res se habet modo. In ipsa natura seriei omnes termini continentur, unico et invariato modo, nec quidquam in ea successionis concipi potest; ita ut haec exempla pro me potius stare videantur, quam contra me.

Si ergo ponamus Deum in principio rerum tantum materiae induxisse virium derivativarum, quantum nunc habet, necessene erit ut confugiam ad intrinsecam rerum tendentiam ad mutationem? Sic enim aut particularia corpora non erunt substantiae, si ad substantias unitatem tuam aut vim primitivam desideras, aut si vocentur substantiae, erunt substantiae ejusdem naturae, quas in se agere nihil vetat. Fateor quidem ad vires has derivatas ponendas confugiendum ad Deum, sed idem facis in primitivis. Nec eo minus dicam, produxisse Deum in rebus principia mutationum, ut posteriora ex prioribus inferri possint. Produxit enim vires derivatas, ex quibus omnis mutatio sequitur. Mutationes fieri experientia docet; non inficior, quanquam inter nos quaerebatur non quid experientia doceret, sed quid a priori sequeretur ex ipsa rerum natura. Verum illas intrinsecus manare nulla, quod sciam, docet experientia. Mentis autem agendi modi obscuriores sunt, quam ut ex iis argumentum peti queat. Menti mutationem contingere, conscientia docet, et ita quidem contingere ut externae agentis causae in multis conscientiam non habeat. Inde vero assumere illam mutationem ab intrinseca mentis natura pendere, méga lían, mihi videtur, a^%)/ithma.

Gratum fuit ea perlegere, quae ad Clariss. Bernoullium scripseras. Vale.

Lugd. Batav. a. d. V Januarii MDCCIV.