Series II Band 4 · No. 53.
BURCHARD DE VOLDER AN LEIBNIZ
Leiden, 30. Oktober 1703. [42.54.]
Amplissimo Viro Do Godefrido Guilelmo Leibnitzio S. P. B. De Volder.
Quo magis tua perpendo, eo minus miror te saepius scripsisse, ita tibi mente praecepta esse omnia, ut ad quaslibet objectiones respondere promtus sis. Videor enim mihi animadvertere, te in tua Hypothesi involvere, quidquid ex legibus Mechanicis sequi potest, adeoque frustra ex iis contra te arma parari. Imo videor etiam mihi (an vere, tui erit judicii) quasi per transennam viam aspicere, qua quis ad illa ita stabilienda pervenire queat. Nam si assumam, varias in hac universitate rerum esse substantias, easque in se invicem non agere, reliqua non difficulter videntur sequi. Etenim cum experientia doceat mutationem fieri, ea autem absque actione et passione fieri nequeat, substantia autem altera in alteram nec agere nec ab altera pati possit, necessum erit, ut aut cum Malebranchio Deum e machina accersamus; aut tecum assumamus in unaquaque substantia esse quandam agendi vim, eamque omnes sui mutationes in se continere, easque successive evolvere. Cui rei et consequens erit, cum nulla substantia interire queat a semetipsa, nec ab alia, utpote quae in eam agere nequit, unamquamque semper manere unam eandemque; imo in se et praeterita et praesentia, et futura tempora involvere, et quae plura id genus in tua Hypothesi apparent parádoja.
Tuam equidem hypothesin Malebranchianae longe praeferrem vel eo, quod ille ad singulos actus Deum requirat, tu vero fysikv́teron, ad primum solummodo productionis rerum actum. Hoc tamen utrique videtur commune, quod illam aut primae ĕntelexeiṽn productionis, aut in singulis Divinae actionis rationem relinquat obscuram admodum; Deinde et illud, quod per leges Mechanicas, utpote quae utraque assumit, everti neutra possit.
Praeter quae in tua causa id me insuper male habet, quod videaris gratis assumere omnem substantiam esse activam, cum tuam vocis substantiae definitionem ingrediatur agendi principium. Quare, ne de voce lis sit, mihi adhucdum demonstrandum videtur primum illud, quod inter nos quaesitum fuit, nihil posse existere, quod agendi potentiam non habeat.
Dein ne sic quidem satis percipio, quid id sit, quod substantiam voces. Si quid enim, nihil certe praeter vim activam, et resistentiam percipio harum vero virium subjectum, quae tibi, ut opinor, ipsa demum substantia est, nequaquam percipio.
Nunc ad litteras tuas redeo, ad quas breviter sic habe.
Pro causa nexus inter materiam et vim activam, quam quaesiveram, adducis omnem substantiam esse activam, et omnem finitam esse passivam, sed hoc ipsum est tò krinómenon, cujus demonstratio quaerebatur. Nec satis capio cur in substantia passivam potentiam requiras. Nam cum illa a nulla pati possit alia, haec resistentia nulli rei inserviet, quam ut suae vi activae resistat.
Corpora A et B aequalia, ejusdem figurae et motus nullam intrinsecam habent diversitatem; Id tamen verum est dari causam, cur corpus A hunc potius locum occupet, quam illum; sed illa non tam dependet ex natura ipsius corporis A intrinseca, quam ex systemate totius universi. Ex quo sequitur, ut dato tempore corpus A hunc locum occupet, B illum, imo ex quo praeterea sequuntur omnia loca, quae illa corpora seorsim porro occupatura sint. Quod autem intrinsecam hic videris differentiam ponere, id non tam rerum naturae, quam tuae hypothesi deberi mihi persuadeo.
Fateor nullam in corporibus quocunque modo mutatis differentiam fore, si omnes diversae earum vires, aut diversa virium effecta tollantur. Sed si illae vires quas derivatas vocas in illis ponantur, vel secundum Malebranchianam hypothesin effecta ipsarum virium undecunque etiam accersita mihi eadem quae nunc secutura videntur Phaenomena.
Quod addis, pro entibus realibus et substantiis habendis careri non posse veris unitatibus, ut et, si nullum vere unum adest, omnis vera res erit sublata; aut non intelligo, aut ex hypothesi tua assumitur.
Ex eodem, opinor, fundamento negas fieri posse, ut vires derivatae solae corporibus adsint. Veruntamen si statuamus massam corpoream instructam certa quadam vi motus ex massa et velocitate deducendam, habituri equidem sumus eadem quae nunc Phaenomena. Nec quicquam apparet deduci posse ex viribus quae primitivae et stabiles in diversis massae insint partibus nisi ut secundum te particulares substantiae vocari queant, cum forte totum hoc universum corporeum sit una tantum substantia.
Quod in prioribus meis dixeram, unumquodque corpus ab alio corpore affici, id non ex entelechiis sed ex viribus derivatis deduxeram. Rem simplicem mutari posse nullus dubito, sed a se mutari posse, non existimo. Semper enim mihi persuasi, quidquid ex natura rei sequitur, id rei semper adesse invariato modo, certe quamdiu manet eadem natura rei, nec ab ea tolli posse, cum inter id ipsum, et naturam rei nexus sit necessarius; Mutationem ergo, quae accidit manente eadem rei natura, necessario deberi causae externae. Dicis quidem substantiae finitae essentialem esse internam tendentiam ad mutationem. Verum hoc ipsum illud est, quod demonstrationem exigit, et quod allato modo ratiocinio, nisi fallor, evertitur. Vale.
Lugd. Batav. a. d. XXX Octobris MDCCIII