Series II Band 4 · No. 52.

LEIBNIZ AN GIOVANNI BATTISTA TOLOMEI

Hannover, 15. Oktober 1703. [101.]

Latin

Reverendissimo Patri Ptolemaeo Soc. Jesu Theologo Godefridus Guilielmus Leibnitius S. P. D.

Ex quo mihi Tecum Romae colloqui datum fuit magni feci et doctrinam tuam et judicium acre et studium ardens veritatis quibus subsidiis philosophiam emendatiorem a Te in scholas introduci posse judicabam. Ex eo intellexi prodiisse insigne opus Tuum titulo philosophiae mentis et sensus. Sed nondum ad meas manus devenit, etsi quidam Bibliopola id nobis polliceretur. Annus est autem et quod excurrit, quod Dn. Baro de Reuschenberg, Metropolitanae Ecclesiae Trevirensis et Cathedralis Hildesiensis Canonicus nescio quo amico Tuo petente, de sententiis meis philosophicis quaesivit. Quare aliqua in schedam conjeci, sed quae an ad Te pervenerint non intellexi. Itaque cum nunc amicus Hetruscus, Aulicus Serenissimi Electoris Brunsvicensis Romam petat, has ei literas ad Te dare volui.

Mea quidem sententia est omnia naturae Corporeae phaenomena fieri mechanice; ipsa tamen principia Mechanismi ex altiore fonte oriri, et cum Aristotele Entelechias primitivas, id est Animas, aut Substantias vitales impartibiles animabus analogas, ubique in materia esse agnoscendas non minus perennes quam credebantur Atomi Democriticorum.

Quod non uno argumento demonstrativo comperi, tum quod vires derivativas (in corporibus utique non negandas), cum sint variabiles oportet esse modificationes principii activi constantis, tum quod alioqui posita plenitudine et divisibilitate materiae, sine entelechiis nulla esset phaenomenorum diversitas, tum aliis etiam ex natura monadum argumentis. Porro deprehendi vires derivativas etsi variant in eodem corpore, in tota tamen materia, aut etiam partibus ejus quae solae inter se communicare ponuntur, eadem quantitate manere; falsum autem esse quod eadem maneat quantitas motus, ut a Cartesianis definitur. Multa etiam alia reperi insignia theoremata circa motum et naturae Leges. Porro commercium animae et corporis, vel potius (quod eodem redit) diversarum Entelechiarum inter se, deprehendi non consistere in influxu physico immediato, sed in harmonia praestabilita a conditore, quae efficit, ut sponte naturae cujusque omnia fiant in anima perinde ac si nullum esset corpus, et omnia fiant in corpore (praesuppositis semel legibus motus) tanquam nullae animae reperirentur, quae res incredibiliter auget admirationem Divinae Sapientiae, ultra alia systemata omnia, atque etiam novo adhuc argumento ejus necessitatem manifeste ostendit. Caeterum omnia plena esse judico, non tamen materiae (id est ejus quod in substantia corporea passivum est) essentiam in extensione, sed resistentia consistere arbitror. Sentio etiam nullam esse rarefactionem aut condensationem rigorosam quam philosophi fingebant, sed spongiae similitudinem non male adhiberi. Firmitatem autem seu cohaesionem derivo, non a quiete, sed a motu conspirante; et omnino nullam esse puto veram et absolutam quietem non magis quam vacuum aut atomos naturaliter dari. Itaque statuo omne corpus habere aliquem firmitatis, et aliquem fluiditatis gradum nec dari corpus summae firmitatis, aut summae fluiditatis, quorum illud Atomi Epicuri, hoc Materia primi Elementi Cartesiani exhibent. Meo itaque judicio nulla dantur Elementa, sed si in infinitum in nobis augeretur vis intuendi quae fiunt in corporibus, semper novas machinas mixtaque corpora reperiremus, quod non minus naturae corporeae, quam Sapientiae Divinae consentaneum est. Etsi interim adsint quaedam Quasi-Elementa, eaque sufficientia ad spectabilia phaenomena explicanda. Haec generatim de meis sententiis, Tuo subactissimo judicio submittere volui, specialia nunc non attingo. Quae prolixiora et explicatu difficiliora forent. Quaedam de illis generalibus vel exposui vel attigi in Actis eruditorum, praesertim quae pertinent ad dynamicem et vim activam corporum; quaedam in Diario Parisino, praesertim quae Harmoniam praestabilitam spectant, qua Unio animae et corporis et substantiarum commercia explicantur. Quaedam denique in Diariis Batavis, quae ad utrumque atque etiam ad alia nonnulla, vel mathematica vel philosophica pertinent. Quae cum pleraque Tibi visa putem sententiam tuam de iis discere pervelim, quae mihi non poterit non proficua esse.

Nescio an videris Novissima mea Sinica, quae edidi ante annos aliquot mecum partim a patribus vestris, partim aliunde communicata. Ex eo tempore R. P. Bouvetus ex Sinensi Regno ad me altera vice scripsit, et cum misissem ei meam calculandi rationem novam, magni ad theoriam numerorum usus, ubi loco decem notarum vulgo receptarum duabus tantum utor 0, et 1, progressionem binariam adhibens pro decimali, R. P. Bouvetus feliciter hujus inventi ope solvit a tot seculis ignoratum apud ipsos Sinas aenigma characterum Fohii antiquissimi Regis et philosophi Sinensis, quos Kircherus[,] Coupletius et alii exhibuere, hi enim nihil aliud continent quam numeros meo more expressos a 0 usque ad 63, ubi ─^#h(+4)| ^#h(+4)|­─ linea interrupta significat 0, et -- linea integra indicat 1 seu unitatem. Et schema adjectum usque ad 63 continuari posset. Fohius autem 0 initialia superflua adjecit ad loca supplenda, ut pro 1 ponit 01 vel 001.

Magni apud Sinenses usus fore spero hoc inventum, non tantum quod ab Europaeis christianis explicatum mirabuntur pulcherrimum istud antiquissimae matheseos monumentum, sed et quod in eo apparet imago creationis, dum ut omnes numeri oriuntur ex 0 et 1, ita omnes res ex Deo et nihilo nulla materia concurrente. Arbitror haec vestris patribus et inprimis praereverendissimo patri Generali vestrae societatis non ingrata fore. Ego sane plurimum vestris Sinensibus missionibus faveo, quod inde commercium lucis spero inter Europaeos et Sinenses, et aegre tuli quae in Gallia contra vestros Missionarios acrius mihi videntur acta quam par est. Itaque sapienter summus pontifex sententiam sustinuit, donec de rebus Sinensibus major notitia habeatur. Quod superest vale adhuc diu et fave.

Dabam Hanoverae «15.» Octob. 1703.