Series II Band 4 · No. 40.

LEIBNIZ AN BURCHARD DE VOLDER

[Berlin, 5. Dezember 1702]. [28.42.]

Latin

Viro Für die Erstellung der Abfertigung weist Leibniz in L2 den Schreiber hinsichtlich der Anrede an: zu diesem platz zu laßen[,] das will ich selbst schreiben doctrina et meritis insigni Dⁿo B. de Volder Godefridus Guilielmus Leibnitius S. P. D.

Binis a Te literis profundae meditationis plenis, una eademque opera respondeo. Et spero ex iis quae Cl. Baylio reposui, Tibi quoque mentem meam melius in plurimis apparuisse, uti certe satis ostendis, ni fallor. Ipse quoque Dn. Baylius scribit se profundius nunc introspicere Hypothesin meam, nec videtur haerere nisi in possibilitate progressus cogitationum spontanei in anima; ubi tamen mihi nulla est difficultas tum ab experientia, quia saepe talem percipimus progressum, quidni ergo et alias possibilem credamus; tum etiam a priori, cum eum necessarium esse judicem ex ipsa substantiae omnis natura, quae debet agere seu tendentiam habere. Adde quoque quod ubique (in rebus completis scilicet) praesens est praegnans futuri, ut in praesenti statu omnes futuri praestabiliantur. Tuae difficultates ex aliis fontibus oriuntur.

Ac primum ad priores Tuas literas venio in quibus desideras inter materiam (seu resistentiam) et inter vim activam nexum necessarium, ne gratis conjungantur. Sed causa nexus est quod omnis substantia est activa, et omnis substantia finita est passiva, passioni autem connexa resistentia est. Talem ergo conjunctionem postulat natura rerum, nec potest tam paupertina esse, ut principio agendi deficiat nec magis in formis quam in materia vacuum patitur, ut nunc taceam eosdem esse actionis et unitatis fontes.

Doctrinam de Attributis quam hodie sibi formant, non admodum probo: quasi unum aliquod simplex praedicatum absolutum, quod Attributum vocant, substantiam constituat: neque enim ulla ego in notionibus invenio praedicata plane absoluta, aut quae connexionem cum aliis non involvant. Certe cogitatio et extensio, quas vulgo pro exemplis allegant, nihil minus sunt quam talia attributa ut saepe ostendi. Neque praedicatum nisi in concreto sumatur, cum subjecto idem est, itaque mens quidem cum cogitante (etsi non formaliter) sed non cum cogitatione coincidet. Subjecti enim est praeter praesentem involvere et futuras cogitationes praeteritasque.

Qui corporum distinctionem in modis Extensionis (quos putant) unice ponant, ut hodie faciant tantum non omnes; illos judicas excludendo vacuum non diffiteri, corpora tantum differre modaliter. Sed duae substantiae singulares debent plus quam modaliter distingui. Praeterea ut vulgo rem concipiunt, ne modaliter quidem distingui comperientur. Si enim duo sumas corpora A et B aequalia ejusdemque figurae et motus, sequetur ex tali notione corporis, sumta scilicet ex solis modis putativis extensionis, ea intrinsece omnino non habere quo distinguantur. An ergo A et B non sunt diversa individua? aut possibilene est esse diversa quae tamen in se non possint ullo modo discerni? Haec et innumera hujusmodi satis indicant veras rerum notiones per novam illam philosophiam quae ex solis materialibus sive passivis substantias format, plane subverti.

Die folgende kleingedruckte Passage hat Leibniz in L1 zunächst wie folgt formuliert, bevor er den Text bis "sint perfecte simul aequalia et similia." (S. 132.3) in L2 noch einmal überarbeitet hat: Quae differunt debent aliquo differre seu habere assignabilem diversitatem, mirumque est tam manifestum axioma hactenus non satis adhibitum fuisse. Sed vulgo homines imaginationi satisfacere contenti rationes non curant, hinc tot monstra introducta contra veram philosophiam. Scilicet non nisi incompletas adhibuere notiones sive mathematicas, quas imaginatio sustinet, ut temporis, item spatii seu extensi imaginarii ab eo quod diffunditur seu extenditur abstracti sive pure mathematici; massae mere passivae, motus mathematice sumti; etc. in quibus possunt sibi fingere diversa sine diversitate, ne quod revera non nisi notionaliter seu abstrahendo a diversitatibus, quas nunc non consideramus. Quae differunt debent aliquo differre seu in se assignabilem habere diversitatem; mirumque est manifestissimum hoc axioma, cum tot aliis ab hominibus adhibitum non fuisse. Sed vulgo homines imaginationi satisfacere contenti rationes non curant, hinc tot monstra introducta contra veram philosophiam. Scilicet non nisi incompletas abstractasque adhibuere notiones sive mathematicas, quas cogitatio sustinet, sed quas nudas non agnoscit natura, ut temporis, item spatii seu extensi pure mathematici, massae mere passivae, motus mathematice sumti; etc. ubi fingere possunt homines diversa sine diversitate, exempli gratia duas lineae rectae partes aequales, quia scilicet linea recta aliquid incompletum abstractumque est, quod doctrinae causa spectare oportet; at in natura quaelibet recta a qualibet distinguitur contentis. Hinc fieri nequit in natura ut duo corpora sint perfecte simul aequalia et similia. Etiam quae loco differunt, oportet locum suum, id est ambientia exprimere, atque adeo non tantum loco, seu sola extrinseca denominatione distingui, ut vulgo talia concipiunt. Hinc corpora vulgari modo sumta, veluti Atomi Democriticorum, globuli perfecti Cartesianorum, dari non possunt in natura, neque aliud sunt quicquam quam incompletae cogitationes philosophorum non satis rerum naturas inspicientium. Alio praeterea invicto argumento demonstravi in novissima responsione ad Cl. Sturmium, posito pleno impossibile esse ut materia, qualis concipitur vulgo, solisque extensionis sive massae (si mavis) passivae modificationibus formatur, sufficiat implendo universo, sed plane esse necessarium, ut utique aliquid aliud in materia ponatur quo habeatur principium variationis distinctionisque phaenomenorum atque adeo praeter augmentationem, diminutionem, motumque opus esse alteratione atque adeo materiae heterogeneitate. Quanquam generationem et corruptionem substantiae non admittam.

Nunc ad alteras Tuas pergo: cum dico substantiam quamvis corpoream, continere infinitas machinas, simul addendum puto ipsam complecti unam machinam ex ipsis compositam, Am Rand in L1 notiert Leibniz nachträglich: ut totum universum suo modo exprimat, unde et anima et machina per eam animata et ipsum animal tam indistinctibilia sunt quam ipsum universum et praeterea esse una Entelechia actuatam, sine qua nullum esset in ea principium verae Unitatis. Quod autem evidens necessitas ad Entelechias admittendas cogat, ex dictis patere puto. Neque etiam video quomodo pro Entibus realibus et substantiis habendis careri possit veris unitatibus. Arbitrariae vero unitates, quibus in Mathesi utimur hujus loci non sunt, quae etiam Entibus apparentibus accommodantur, qualia sunt omnia Entia per aggregationem ut grex, exercitus, quorum unitas est a cogitatione. Idemque est in quovis aggregato, ut nihil vere unum invenias, si Entelechiam demas.

Proprie et rigorose loquendo forte non dicetur Entelechiam primitivam impellere massam sui corporis, sed tantum conjungitur cum passiva potentia primitiva quam complet, seu cum qua Monadem constituit, non vero influere potest in alias Entelechias, substantiasque adeo in eadem massa existentes. At in phaenomenis seu aggregato resultante omnia jam mechanice explicantur, massaeque se mutuo impellere intelliguntur: neque opus est in his phaenomenis nisi consideratione virium derivativarum; ubi semel constat unde hae resultent, nempe phaenomena aggregatorum ex realitate Monadum.

Meo judicio nunquam oritur machina organica nova naturae[;] quia semper infinitorum organorum est, ut totum universum suo modo exprimat, imo semper omnia praeterita et praesentia tempora involvit, quae certissima est omnis substantiae natura; ratumque est quod in anima idem et in corpore exprimi; unde et anima et machina per eam animata, et ipsum animal tam indestructibilia sunt quam ipsum universum. Quare talis Machina conflari aliquo Mechanismo non potest non magis quam destrui. Nec unquam oriri naturaliter aut extingui potest primitiva Entelechia quaecunque, et nunquam organico corpore caret. Quantum certe mea fert rerum consideratio haec aliter esse non debent, neque ex nostra de formatione foetuum ignorantia, sed altioribus principiis derivantur.

Substantiam ipsam potentia activa et passiva primitivis praeditam, veluti tò Ego vel simile, pro indivisibili seu perfecta monade habeo, non vires illas derivatas, quae continue aliae atque aliae reperiuntur. Quodsi nullum vere unum adest, omnis vera res, erit sublata. Vires quae ex massa et velocitate oriuntur derivativae sunt, et ad aggregata seu phaenomena pertinent. Et cum de vi primitiva manente loquor, non intelligo conservationem potentiae motricis totalis de qua olim inter nos actum est, sed Entelechiam, cum alia tum vim illam totalem semper exprimentem. Et sane vires derivativae non sunt nisi modificationes et resultationes primitivarum.

Hinc intelligis Vir eximie, ex conjunctis cum resistentia solis viribus derivatis, id est modificationibus evanidis corporeas substantias constitui non posse. Omnis modificatio aliquid durabile supponit. Cum ergo ais: ponamus in corporibus nihil reperiri quam vires derivativas, respondeo Hypothesin possibilem non esse, et rursus ex ea oriri deviationem, quod incompletas notiones assumamus pro plenis conceptibus rerum.

Substantiarum proprie in se invicem actionem non admitto, cum nulla appareat ratio qua Monas in monadem influat. Sed in apparentiis aggregatorum, quae utique non nisi phaenomena sunt, (fundata tamen et regulata) concursus atque impulsus quis neget? Interim verum comperio in phaenomenis quoque et viribus derivatis, ut massae massis non tam dent novam vim, quam determinent jam inexistentem, ita ut corpus potius se propria vi ab alio repellat, quam ab eo propellatur.

Entelechias differre necesse est, seu non esse penitus similes inter se, imo principia esse diversitatis, nam aliae aliter exprimunt universum ad suum quaeque spectandi modum. Idque ipsarum officium est, ut sint totidem specula vitalia rerum, seu totidem Mundi concentrati. Ejusdem tamen speciei esse merito dicimus animalium cognominum Animas velut humanas, non mathematico sed physico sensu, quo pater et filius ejusdem speciei esse censentur. Leibniz hat den folgenden Absatz in L1 zunächst wie folgt formuliert:

Si massam sumas pro aggregato plures continente substantias, non utique unum erit cum Monade massae primariae praeeminente neque enim una entelechia cum aliis Monadem constituit. Itaque ego in unam Monadem seu substantiam simplicem completam cum Entelechia non conjungo nisi vim passivam primitivam totius massae exprimentem, ad quam tamen reliquae Monades subordinatae in organis positae immediate requiruntur; et cum primaria substantiam corpoream organicam seu Animal vel aliquid tale constituere dicuntur. Distinguo ergo Entelechiam seu Animam, materiam (nempe primam), Monada, Animal, massam seu materiam secundam.

Si massam sumas pro aggregato plures continente substantias, potes tamen in ea concipere unam substantiam praeeminentem, si quidem corpus organicum ea massa constituat, seu entelechia primaria animatum. Caeterum in Monada seu substantiam simplicem completam cum Entelechia non conjungo nisi vim passivam primitivam relatam ad totam massam corporis organici, cujus quidem partem non faciunt reliquae monades subordinatae in organis positae, ad eam tamen requiruntur immediate, et cum primaria Monade concurrunt ad substantiam corpoream organicam, seu animal plantamve. Distinguo ergo (1) Entelechiam primitivam seu Animam, (2) Materiam nempe primam seu potentiam passivam primitivam, (3) Monada his duabas completam, (4) Massam seu materiam secundam, sive Machinam organicam, ad quam innumerae concurrunt Monades subordinatae, (5) Animal seu substantiam corpoream, quam Unam facit Monas dominans in Machinam.

Dubitas, Vir eximie, an res una et simplex sit mutationibus obnoxia. Sed cum solae res simplices sint verae res, reliqua non nisi Entia per aggregationem, atque adeo phaenomena sint, et ut loquebatur Democritus, nóm^v existant non fýsei, patet nisi in simplicibus mutatio sit, mutationem in rebus omnino nullam fore. Nec vero mutatio omnis ab externo esse debet, cum contra substantiae finitae essentialis sit interna Leibniz hat den Absatz in L1 zunächst wie folgt beendet: tendentia ad mutationem sui aut certe nullum principium mutationis erit in monadibus creatis atque adeo nec in resultantibus aggregatis. At in aggregatis seu phaenomenis rebusque incomplete sive mathematice sumtis utique omnis mutatio nova a concursu derivatur. Hinc in massa et phaenomenis sive adeo in incompletis corpus per se non conservat lineam curvam, sed conatur pergere in recta tangente: in ipsa vero. Sed Entelechia ipsa per se lineae expressio conservatur et futurum omne praedeterminatum est. tendentia ad mutationem; nec in monadibus naturaliter aliunde oriri possit. At in phaenomenis sive aggregatis mutatio omnis nova a concursu derivatur secundum praescriptas partim ex metaphysica partim ex Geometria Leges, abstractionibus enim opus est, ut res scientifice explicentur. Hinc in massa singulas partes ut incompletas spectamus, suumque quoddam conferentes, concursu autem omnium cuncta compleri; corpusque ideo quodlibet per se intelligitur tendere in recta tangente, etsi impressionibus aliorum continuatis motus in ipsa curva consequatur. Sed in ipsa substantia quae per se completa est, cunctaque involvit[,] ipsius lineae curvae conservatio continetur exprimiturque, quia et futurum omne in praesenti substantiae statu praedeterminatur. Tantum nempe interest inter substantiam et massam, quantum inter res completas, ut sunt in se, et res incompletas, ut a nobis abstractione accipiuntur, quo definire liceat in phaenomenis quid cuique parti massae sit ascribendum, cunctaque distingui et rationibus explicari possint; quae res necessario abstractiones postulat.

Doctrinam meam quomodo quodlibet corpus omnia alia exprimat, et quomodo quaelibet anima vel Entelechia exprimat et suum corpus, et per ipsum alia omnia, videris pulchre perspexisse. Sed ubi ejus vim expenderis, nihil aliud dictum a me videbis, quod non inde consequatur.

Dixeram Extensionem esse ordinem coexistentiarum possibilium; tempus esse ordinem possibilitatum inconsistentium. Hoc si ita sit, mirari Te ais, quomodo omnibus rebus tam spiritualibus quam corporalibus competat tempus, sed non nisi corporibus extensio. Respondeo utrobique utrorumque eandem esse rationem; nempe utrisque mutationibus tam spiritualium quam materialium sua ut ita dicam sedes convenit in ordine successionum seu in tempore, et utrisque convenit suus locus in ordine coexistentiarum seu in spatio. Monades enim etsi extensae non sint, tamen in extensione quoddam situs genus, id est quandam ad alia coexistentiae relationem habent ordinatam, per Machinam scilicet cui praesunt. Neque ullas substantias finitas a corpore omni separatas existere, aut adeo situ vel ordine ad res caeteras coexistentes universi, carere puto. Extensa involvunt in se plura situ praedita, sed quae simplicia sunt, etsi extensionem non habeant, situm tamen in extensione habere debent, quanquam illum punctatim ut in incompletis et phaenomenis designare possibile non sit. Vale.

Dabam Berolini 1703.

P. S. Has literas praeterita hyeme si bene memini, ad Te dedi: nunc cum Celeberrimus Bernoullius noster cui commendaveram, redditas sibi neget, iterum ex schedis meis descriptas mitto. Multum Tibi debeo pro munere posthumorum Hugenianorum quae nondum accepi Lipsia, spero tamen ad me perventura. Dabam Hanoverae 20. Junii 1703.