Series II Band 4 · No. 244.

AUS UND ZU HANSCHS DIATRIBA DE ENTHUSIASMO PLATONICO

[Juni 1707]. [243.245.]

Latin

De Enthusiasmo Platonico diatriba Mich. Gottlieb Hanschii A. M. collegii B. Virg. Collegiati

[S. 27-42] Probe scio Platonem aliis gentibus sua debere; interim quae de Aegyptiorum, Chaldaeorum aliarumque gentium doctrina scimus, et Graecis scriptoribus multo junioribus fere omnia debentur[.]

Recentiorum Philosophorum idealium Hypotheses leviter attingo[.]

[S. 14 f.] Baconus divinationem derivat ex eo quod anima velut speculum illuminationem quandam a Dei et spirituum praescientia accipiat, sed maxime in somniis exstasibus confiniis mortis[.]

(+ Divinationibus praeter vere divinas, parum tribuo, putemque experimentis sufficientibus opus esse, in facto, antequam rationes quaeramus.[ +)]

[S. 25] Platonici commutationem amoris divini cum caduco hujus corporis pro genuina lapsus animarum causa habent[.]

[S. 27] Veritates in Gentilium Theologia Mosi et Judaeis debentur. Illud fateor nullam quod suam gentem de Deo jam pure et sincere scripsisse quam Hebraeos.

(+ Abrahamum quaedam Chaldaeorum in Aegyptum attulisse suspicor.[ +)]

[S. 28 f.] Thot vel Teut eundem cum Teutate fuisse magnum principem ex Celto[-]Scythis vel Germanis, qui potentiam in orientem usque protulit, et barbaros populos erudiit, credibile est[.]

[S. 29] Franciscum Flussatem Candalla Maximiliano II. Hermetis scripta dedicasse, et opera ejus Mosaicis praeposuisse an verum sit dispiciendum. Franciscus Patritius Dalmata admirator horum fuit[.]

Transmigratio animarum non minus ab Indis, et forte inde ad Aegyptios

[S. 33] Homeri iter in Aegyptum parum certum.

[S. 54] Difficile est bene constituere Platonis sententiam, cum interdum aliena referat ut in Parmenide forte et in Timaeo[.]

Materia principium Deo contrarium

[S. 56-58] Philosophiam gentilium cum religione christiana non posse conciliari (+ assentior nempe per omnia +)

Utilis opera veritates ex autoribus veteribus excerpi rationes eorum inspici[.]

[S. 61] Anima hominis ex divina Essentia

[S. 64] Corpus animae carcer, animae in Corpus damnatae

[S. 65] Antiquior corpore anima: lib. 12. de legibus.

[S. 65] Anima quaevis ex Astro aliquo, et in astrum sibi accomodatum reverti

[S. 74 f.] Probatio existentiae Dei, ex eo quod omnes perfectiones possideat. Hinc sequitur etiam omnes perfectiones esse ex Deo. Nec plura esse entia independentia[.]

[S. 75] Si Deus noluisset aliquid mali, rejecisset omne bonum. Malum non est positivum[.]

[S. 77] Praeexistentia non potest invicte convinci[,] modo liberetur a damnata opinione, animam extra corpus peccasse[.]

[S. 78] Plotinus animas ita cum Deo unum evadere, ut centrum cum centro concurrit[.]

Dubito an Plato et Origenes statuerint animam in nihilum redigi quoad privatum[.]

[S. 83] Almaricus animam redire in esse ideale quod habuit in mente divina ita et Spinosa. Animam esse aeternam, quia sit idea corporis. Sed haec idealis in mente divina aeternitas, nihil ad animam quae percipit et intelligit ipsa ideas[.]

[S. 93] Animam Plato in duas partes distribuit[:] expertem, et non expertem rationis[.]

[S. 29 f.] Herodotus Aegyptiis tribuit doctrinae de metempsychosi originem, hoc puto respectu Graecorum[,] nam ab Indis venisse suspicor aut Magis quorum autor Zoroaster[.]

Moses eruditus in doctrinis Aegyptiorum. Credibile est Abrahamanum Chaldaeorum scientias in Aegyptum attulisse[.]

Homerus et Hesiodus in Aegypto

[S. 46] Musaeus apud Laertium omnia ex uno et in unum dissolvi[.]

[S. 49] Unus est Deus Platoni in Timaeo et Parmenide et unus omnium causa[.]

Et in lib. 2 de rep. malorum causam esse Deum cum bonus sit omnino refellendum[.]

(+ ignoscendum philosophis quod creationem et corporum resurrectionem non agnovere[ +)]

An Platoni malum ejusque causa positiva

Mentem nostram divinae originis (+ sano sensu intelligendum, nempe imaginem esse Dei[ +])

(+ Quaero Platonicorum de vinculis corporeis. Sunt etiam Pauli. Quis me liberavit a corpore mortis hujus.[ +)]

Reminiscentiam esse quae scimus non prorsus ineptum, non quod anima haec didicerit, sed quod in se habeat veritatum fontes[.]

[S. 65] Animam corpore antiquiorem esse lib. XII de legibus ([+] hoc scil. corpore +)

[S. 66] Ut sol ad oculos ita Deus ad mentem

[S. 71] Enthusiasmus Platonicus ex scriptura sacra etc.

Praeexistentia animarum in se considerata hypothesis est, quae in ardua de origine animae controversia minimis premi videtur difficultatibus[.]

Deificatio Platonica (+ etiam Weigelius in vita beata [+)]

[S. 80] Aurea carmina: *Corpore deposito celsum sed in aethera postquam Veneris existes Deus immortalis, et omni interitu vacuus nullisque tenebere* [fatis]

Sed non videatur intellexisse absorptionem in summum Deum[.]

[S. 83] Almericus credit ut Spinosa redire animam in esse ideale quod est in mente divina ita et mystici apud [Voetium] de Exercit. piet. c. 3. p. 81. 86. 89.

[S. 111-114] Purgatio Platonica[,] meditatio mortis

Providentia in intellectualibus, fatum in corporalibus

[S. 90-92] Virtutes politicae, purgatoriae.

Animi purgati

Pars in nobis rationis expers et rationalis

Affectus divinandi

De apparitionibus nugae posteriorum

Praeclare neminem de corpore tanquam de statione decedere debere

Corpus animae instrumentum

[S. 115-117] Metempsychoseos antiquissima doctrina

[S. 122 f.] Non male 4 gradus cognoscendi, sensus, opinio, scientia, intellectus

[S. 123 f.] tà ^%)/ontvw ^%)/onta, objectum sapientiae, nempe aeternae veritates, et ex actualibus substantiae

[S. 124 f.] His opponunt tà aĭsuhtá[.] Sensibilia quae fluxa.

[S. 127 f.] Mathematica non agunt de substantiis itaque praeparant ad Scientiam rerum[.]

[S. 128] Ego quoque mundum intelligibilem soleo vocare regionem idearum, ut Plato xṽran ĭdeṽn ibi archetypa rerum nempe in divino intellectu[.]

[S. 128] Quanquam et recte Plotinus Enn. 3. lib. 4. cap. 3. p. 284 animam nostram continere superiora et inferiora, et unum quemque mundum intelligibilem esse[.]

[S. 134] Poiretus passivas facultates animae praefert quod inane.

[S. 135 f.] Philosophi in Belgio apud Leidekerum qui profitentur a nobis infundi ideas a Deo, videntur esse autores occasionalium causarum quia mens sibi non sit conscia virtutis producendi ideas[.]

[S. 139] Roel in vindiciis pro innatis ideis Deum non immediate ingerere menti ideas, sed interveniente mentis nostrae operatione, eumque instituisse ordinem inter cogitationes, ut una aliam eliciat et consequatur[.]

[S. 142] Errant qui amorem et felicitatem in quiete consistere putant cum amor sit delectatio propria ex felicitate amati[.]