Series II Band 4 · No. 243.

LEIBNIZ AN MICHAEL GOTTLIEB HANSCH

[Hannover, 23. Juni 1707 (?)]. [242.244.]

Latin

Theorema VII. Atomi molis non sunt Elementa rerum. Demonstratio. Cum Atomi molis supponantur esse partes materiae, determinatam agnoscentes magnitudinem atque figuram, et esse tamen simul indivisibiles, [ ... ] patet, de Atomo molis partes diversas, quarum pars A non est pars B, simul affirmari; dum eadem ponitur agnoscere determinatam suam magnitudinem et figuram, [ ... ]; et simul negari; dum eadem assumitur esse indivisibilis, [ ... ] sive (quod eodem recidit) dum affirmatur, partes ejusdem constituere unicam simplicem entitatem, vel continuum unicum absolute, vel solidum unicum impenetrabile; adeoque Atomum molis involvere contradictionem [ ... ]. Sed quicquid involvit contradictionem, illud absolute est impossibile, [ ... ] et proinde Non-Ens [ ... ]. Quamobrem Atomus molis est Non-Ens. Sed Non-Ens non potest ingredi in partes compositorum, consequenter nec ex illo intelligi potest, cur partes ita potius, quam aliter existant [ ... ]. Ergo Atomi molis non sunt Elementa monadatorum, [ ... ]. Scholion I. LEIBNITIUS in Epistola, Hanovera XXIII. Junii MDCCVII. ad me data: "Etsi existentia Atomi molis non foret contra divinam potentiam, foret tamen contra divinam sapientiam. Non enim datur ratio sufficiens, Deum determinans ad subdividendum e. gr. globum terrae, et non subdividendi Acarum. Ultimum in natura rerum non datur, quia nulla datur ratio terminandi. Ut acarus ad globum terrae, ita hic ad alium majorem."