Series II Band 4 · No. 242.

LEIBNIZ AN MICHAEL GOTTLIEB HANSCH

[Berlin, 19. Februar 1707 (?)]. [241.243.]

Latin

[Definitio] CLXX. Monadatum (Substantiatum) est compositum ex monadibus per aggregationem [ ... ]. Scholion I. Sicut ex non-mixtura fit mixtura, ex non-exercitu fit exercitus per compositionem: ita pariter ex non-aggregato (simplicibus) fit aggregatum (compositum) per compositionem. Scholion II. LEIBNITIUS in Epistola Brunsuiga IV. Septembr. MDCCXVI. ad me data: "Substantiatum ego appello aggregatum ex monadibus." Scholion III. Dici possent Monades, stylo Leibnitiano, partes Monadatorum, sed non nisi infinite parvae, quae scilicet infinities sumtae partem aliquam Monadati constituunt [ ... ]. Scholion IV. Leibnitius ita rationes inire solebat: "Substantiale vel est substantia simplex, vel substantiatum: hoc vel Unum per se, vel Unum per accidens", in Epistola Berolino XIX. Febr. MDCCVII. ad me data. Scholion V. Alias compositum ex Monadibus in Principiis Philosophiae §. 1. 2. et dans sa Replique aux reflexions de Mr. Bayle Tom. II. du Recueil p. 400. vocat Compositum absolute, quia omne compositum ens est propter Monades in partes ejus ingredientes. Hae autem solae sunt verae atque reales Unitates. Minus accurate dicitur Substantia composita; quamvis ipse Leibnitius interdum cum vulgo loquatur, in his ipsis principiis §. 7. et 30. [ ... ].