Series II Band 4 · No. 241.

LEIBNIZ AN MICHAEL GOTTLIEB HANSCH

[Berlin, 15. Februar 1707 (?)]. [240.242.]

Latin

[Definitio] CLXXXV. Conatus Partium Materiae est nisus sive tendentia continua partium materiae ad producendum motum, quae se ad directionem omnem et celeritatem motus indifferenter habet, qua facultas loco motiva, directione et celeritate motus ab alio principio externo determinata, in actum deducitur [ ... ]. Scholion I. Conatus hic in omnes plagas solum illud est, quod in motu partium materiae reale est. Quodsi enim directio a principio externo determinetur, motus necessario sequitur, et impossibile est, posita hac motus determinatione in uno, non sequi hunc motum in altero, nisi impediatur. Jam vero sublato impedimento nihil novi accedit partibus motis, quod ante non inerat. Scholion II. LEIBNITIUS, in Epistola Berolino XV. Febr. MDCCVII. ad me data: "Praeter tres dimensiones singula puncta, ex. gr. in cubo gravitatem et impetum recipiunt." [Definitio] CCIII. Unum per se est Monadatum, quod a Monade dominante vegetatur, sive Monas incorporata. Scholion I. "Tale est homo, Ovis", Leibnitius in Epistola Berolino XV. Febr. MDCCVII. ad me data. Scholion II. Idem Tomo II. du Recueil. p. 329. "Une veritable substance, telle, qu'un animal, est composée d'une ame immaterielle et d'un corps organique; et c'est le composé de ces deux, qu'on appelle unum per se."