Series II Band 4 · No. 240.

LEIBNIZ AN MICHAEL GOTTLIEB HANSCH

[Berlin, 6. Februar 1707 (?)]. [241.]

Latin

Theorema VI. Elementa rerum non sunt nisi Monades. Demonstratio Ex Elementis, quae in partes compositi actu ingrediuntur, intelligi potest, cur partes in composito ita potius, quam aliter existant [ ... ]. In existentia igitur Elementorum datur ratio ultima existentiae partium in compositis [ ... ]. Sed in existentia Monadum datur ratio ultima existentiae partium in compositis, [ ... ] consequenter et Mundi, qui non est, nisi aggregatum omnium simplicium et compositorum, secundum locum et tempus inter se connexorum [ ... ]. Ergo Elementa etiam rerum non sunt nisi Monades. [ ... ] Scholion II. [ ... ] in Epistola, Berolino VI. Febr. MDCCVII. ad me data: " Cartesii Materia triplicis elementi est contra principium rationis sufficientis. Neque enim datur ratio sufficiens materiam continuam dividendi in partes hujus potius quam alterius magnitudinis."