Series II Band 4 · No. 245.

LEIBNIZ AN MICHAEL GOTTLIEB HANSCH

[Hannover, 25. Juli 1707]. [244.]

Latin

Theorema IX. Monades naturaliter oriri non possunt. Demonstratio. Ubi nullae prorsus dantur partes, ibi nulla locum habet partium compositio [ ... ] et proinde existentia Monadum incipere non potest per successivam partium compositionem [ ... ]. Quare nihil in ortu Monadum praecedit, ex quo ratio reddi possit ejus, quod sequitur, adeoque ortus Monadum intelligi et explicari non potest per modum compositionis partium successivae. Ergo Monades naturaliter oriri non possunt [ ... ]. Scholion I. Cum species sit ortus naturalis, si Monades per divisionem ex Monadibus oriri ponantur: patet in hoc Theoremate fundari impossibilitatem ortus monadum, et in specie animarum rationalium ex Dei essentia. Scholion II. Cum grano Salis accipiendae sunt Veterum loquendi formulae, quod animae humanae sint particulae divinae aurae. LEIBNITIUS, in Epistola, Hanovera XXV. Julii MDCCVI[I]. ad me data: "Non aliter intelligi potest, animam esse ex DEO, nisi DEUM et Animam corporea fingas. Sed talis de DEO atque Anima notio aliunde absurda est."