Series II Band 4 · No. 238.
LEIBNIZ AN BARTHÉLEMY DES BOSSES
Hannover, 24. Dezember 1707. [237.]
Admodum Reverende Pater, Fautor Honoratissime
Magna
Exscriptor noster sophistam non ineptum egit. Vetustior Codex non describendi, sed describentem juvandi causa additus erat. Nolo tamen rigide uti jure meo, itaque ubi descriptionem absolverit, dabitur adhuc quod jam descripti pretio proportione respondeat; quod ex numero foliorum absolutorum et residuorum aestimari potest.
Versus satyrici quos misisti, non sunt inelegantes. Recte ne an secus ad Rempium applicentur non dixerim nec nosse curo. Neque enim scripta ejus polemica legi aut lego.
Hartsoekerus, cujus opiniones ex R. P. Orbani literis memoras, videtur mihi ita sentire ut hodie multi eruditorum in Batavis solent. Ingenio non caret, sed de plerisque phaenomenis naturae judicat tumultuarie ut sic dicam, quadam condendi systematis physici ambitione, cui nostrae notitiae nondum sunt satis maturae. Praeterea profundior Mathesis pariter et Metaphysica ni fallor non est ad ejus palatum.
Ignosce quaeso quod elegantem librum inscriptum, esprit des nouveaux disciples de S. Augustin, nondum remitto. Impedimenta intervenerant, quo minus lectionem absolverem. Faciam tamen quamprimum.
Gratias ago quod Excerptum Peresii sane ingeniosum mihi misisti. Optime judicavit
Perezius, incrementum caritatis novum quod ipsa meretur caritas, non esse ejusdem cum ipsa
dimensionis. Si fuisset versatus in meo calculo infinitesimali dixisset incrementa esse infinite
parva vel infinitesima respectu caritatis quae [ea] meretur. Notandum est cum incrementa in
gravibus descendentibus quovis momento sint aequalia, hoc loco caritatis incrementa esse
ipsamet continue crescentia.
Saepe dixi ad eos qui non nisi recentioris philosophiae sectatores probant, non esse prorsus spernendos Scholasticos, saepeque in eorum luto aurum latere: ut adeo operae pretium ingens facturus sit, qui selecta inde in usum publicum aliquando congeret.
Doleo deesse Theologiae et Philosophiae Scholasticae historiam; et vellem oriretur aliquando, qui quae Petavius et Tomasinus de dogmatis Theologicis coepere ex patribus, ex scholasticis absolveret. Ita Historiam dogmatum ad nostra usque tempora nancisceremur.
Nihilne amplius de Ptolemaeo vestro intelligimus? Quod superest vale et fave. Dabam Hanoverae 24 Xbr 1707.
G. G. Leibnitius
P. S. Instantem annum cum multis aliis faustum et felicem precor.
P. S. Nuper forte inter schedas occurrit, quod mihi communicasti ex chartis Monasterii Heinigensis. Equidem multas Tibi eo nomine gratias debeo, sed quod ibi narratur, haud dubie fictitium est, et ab omni Historia alienum.
Suppositiones ejusmodi faciunt, ut quidam etiam de genuinis dubitent, quemadmodum hypocritae faciunt, ut multi nullum sincere pium credant. Hoc vitio laborat Germonius cum suis Trivultianis amicis, qui omnia diplomata Carolinae familiae [videntur] rejicere, in quo valde excedunt mensuram boni critici. Ego ipse nuper Cassellis genuinum Caroli M. diploma vidi datum secundo imperii anno.