Series II Band 4 · No. 236.
BARTHÉLEMY DES BOSSES AN LEIBNIZ
Hildesheim, 23. Dezember 1707. [232.237.]
Illustrissime vir, patrone Colendissime
Cum praeter spem ac vota mea Hannoveram excurrere nequeam, adeoque nec optatissimo tuo colloquio frui, cogor litteris agere tecum ea quae coram dicturus fueram, si licuisset.
Litteras tuas ad P. Orbanum heri curavi Dusseldorpium uti jusseras. De clarissimo Hartsoeckero apud aulam Palatinam nunc commorante, cum sermo incidisset, narrat Orbanus Virum hunc alias valde bonum et honestum inter caetera philosophiae suae paradoxa, omnem corporum coelestium in sublunaria influxum, miracula omnia, et tantum non omnes diabolos eorumque praestigias et maleficia pernegare.
Remitto alterum ex manuscriptis, vetus nempe, una cum descriptione usque ad annum 47 inclusive ultra quem non se extendit vetus manuscriptum, cum recens alterum et diffusius, quod hic retinui, annos aliquanto plures complectatur, qui anni facile quintam totius operis partem conficiunt. Nec librarium compellere possum ut pro pretio pacto pensum reliquum praestet, causatur enim se ea lege novum manuscriptum describendum ista mercede suscepisse, ut Veteri responderet. At ego, ut jusseras, pecuniam ipsi per vices numeravi totam, ignarus novum plura quam vetus complecti. Quod postea sed serius adverti. Tu videbis an aliquid mercedi partae addendum sit quo caetera extorqueam. Caeterum nactus sum virum alium commodiorem, et in lingua latina gallicaque versatum magis, cui committere imposterum possis si quae praeterea describenda habes. Expecto tua super hac re mandata.
Si gallicos libellos quorum titulus Le veritable esprit des nouveaux disciples de S. Augustin pervolvisti satis, optem eos ad me remitti, nec enim mei sunt, et puto Dominum eos a me brevi repetiturum.
Addo excerptum locum ex Antonio Perez de quo alias.
Cum nuper coram innueris gratum fore si versiculi in his regionibus nostris nati mittantur ad te, mitto quos recenter in Rempium lusit nonnemo. Si hominem et scripta ejus vetera juxta ac novissima vidisti, judicabis an imago prototypo respondeat.
Latori harum, ex nostris uni, post festa redituro ad nos, committere poteris si quid curandum habes. Quod reliquum est Vale Vir summe, et novum annum feliciter auspicare. Dabam Hildesii 23 Decembris 1707
Illustrissimae dominationis tuae Servus obsequentissimus
Bartholomaeus des Bosses S J