Series II Band 4 · No. 230.

LEIBNIZ AN MICHAEL GOTTLIEB HANSCH

15. Dezember 1707. [224.]

Latin

[L1 ]

Vir Clarissime et Doctissime Amice Honoratissime

Scripseram Am Kopf von L1 von Leibniz' Hand: Hanoverae 15 Decembr. 1707 A Monsieur Monsieur Hansch à Leipzic Berolinum de Keplerianis M[anu]s[cript]is, sed nondum aliquid certi rescriptum est. Plura Kepleri apud Hevelium ni fallor superfuere, atque inter alia ejus Hipparchus.

Gratulor Tibi quod Anatomico quoque studio aliquid temporis tribuis. Lacrymales glandulas non ignoras ab Henr. Meibomio primum fuisse detectas. Totam Machinam Corporis nostri ut pyrobolico-pneumatico-hydraulico-mechanicam considerare oportet, sunt in ea explosiones dum humidum calore rarefactum abit in spiritus, qui cum alios musculos tum cor movent, quod antliae est genus.

Vellem autem Corpus Humanum describi principio sumto a causa finali seu officio. Et dicere soleo: esse Machinam conservandae Contemplationis gratia inventam.

Ex Coenobio Luccensi nihil nisi pro illis impenditur, qui sunt Conventuales et hi ipsi absentes carent.

[L2 ]

Vir Clarissime et Doctissime Amice Honoratissime

A septimanis aliquot non optima valetudine sum usus: praeterea nondum Berolino responsum certum de Keplerianis Manuscriptis accepi. Inde factum ut serius respondeam.

Intelligo ex Keplerianis superesse ejus Hipparchum insigne opus, quod in Tuo indice non comparet.

Gratulor Tibi quod Anatomico etiam studio aliquid temporis tribuis. Lacrymales glandulas non ignoras a Meibomio fuisse detectas.

Machinam corporis humani, esse ut ita dicam Pyrobolico-Hydraulico-mechanicam dici potest. Spiritus enim impetum facientes explosione agere credibile est. Febrium causam immediatam magis in spiritibus quam humoribus sitam esse puto. Vellem corpus humanum describi principio sumto a causa finali seu officio, et dicere soleo: Esse machinam conservandae contemplationis gratia inventam.

Ex coenobio Luccensi nihil impenditur nisi in Conventuales, et hi ipsi etiam absentes carent.

De rebus literariis vix quicquam novi mihi compertum, nisi quod expectatur opus insigne Monfalconii de Scriptura et literis Graecorum, in quo de veterum Manuscriptorum diplomatum Critica agitur.

Quod superest vale et me ama. Dabam Hanoverae 15. Decembr. 1707

deditissimus G. G. Leibnitius

A Monsieur Monsieur Hansch Maistre ès arts et Collegiat etc. Leipzig