Series II Band 4 · No. 229.
LEIBNIZ FÜR LOUIS BOURGUET
[Hannover, 15. Dezember 1707]. [185.]
Domini Bourguet literas tum ad Maxime Reverendum Jablonskium, tum ad R. P. Bouvetum apud Tsinas missionarium non sine admiratione legi, valdeque opto, ut operi suo de Historia Critica Scripturae sive literarum alacriter incumbat. Literas ad R. P. Bouvetum Parisios misi et R. P. Gobieno missionum curam gerenti, commendavi.
Quoties licet sententias autorum, praesertim veterum in meliorem partem accipiendas censeo. Itaque nolim Fohianorum characterum autori imputari errorem confundentium Deum cum creatura tanquam res essent partes divinitatis. Ego ipse a sententia illa pessima alienissimus, quam certis demonstrationibus profligatam puto, tamen ubi Arithmeticam meam binariam excogitavi, antequam Fohiniorum characterum in mentem veniret, pulcherrimam in ea latere judicavi imaginem creationis seu originis rerum ex nihilo per potentiam summae Unitatis seu Dei. Et considerandum est, Numerorum expressiones in Binario calculo oriri ex unitate et nihilo, non per conflationem, velut cum dicimus 1 + 1 esse 2. et 1 + 1 + 1 esse 3. et ita porro (quo modo utique, comparando cum Deo unitatem, et creaturas cum numeris; Deus materia creaturarum fieret) sed per influxum quendam, ut sic dicam perfectionum majorem minoremve, prout determinatur situs unitatis respectivus, qui non nisi umbra est unitatis absolutae omnes situs transcendentis, adeoque infinitum potestate complexae. Nam major est perfectio in binario quam ejus dimidio, seu in 10 id est 2, quam in 1 et major est in 11 id est 3, quam in 10 seu 2 aut in 1 et major in 100 id est 4, quam in 11 aut 10 aut 1 etc. Et licet errassent aliqui veteres, et Deum in materiam rerum, vel saltem in materiam animarum tranformassent; decebit tamen retineri dicta eorum insignia, quae commodam explicationem ferunt, ut illud de divinae in nobis particula aurae, quae comparari potest cum Mosaico spiraculo vitae. Verissimum est Spinosam Cabala Hebraeorum esse abusum: et quidam qui ad Judaeos defecit, et se Mosem Germanum vocavit, pravas ejus sententias prosecutus est, ut ex refutatione hominis Germanica a Dⁿo Wachtero qui eum noverat scripta patet. Sed fortasse Hebraei ipsi et alii veteres, praesertim Orientales, cum de rebus philosophicis notiones parum distinctas habuerint, commodum itidem sensum admittunt; Spinosa vero ex combinatione Cabalae et Cartesianismi, in extremitates corruptorum, monstrosum suum dogma formavit, neque intellexit naturam substantiae verae seu Monadis quam aliquando in diario Parisino fusius cum meo systemate harmoniae praestabilitae exposui, quod animae corporisque commercium intelligibili ratione explicat, simulque ostendit, omnem substantiam veram id est simplicem (nam compositum non substantia est sed aggregatum substantiarum) summam habere spontaneitatem, et ex suis omnia legibus (accedente ordinario Dei concursu) derivare, et universi quandam expressionem esse perpetuam; solos autem spiritus, id est intelligentes substantias non universi tantum esse imagines, sed et Dei, qui est substantia non unum tantum quod revera existit universum, sed et omnia alia universa possibilia mente potestateque complectens, neque necessitate res, sed delectu producens. Hoc systema quod necessariis veritatibus nititur, qui bene intellexerit, facile illas impias aut inanes doctrinas contemnet, quae Deum creaturae confundunt. Haec ideo notanda duxi, quia Dn. Bourgetum de hoc errore cavendo maxime sollicitum esse video.
Caeterum praeter generalem hunc Arithmeticae Binariae et Fohianorum characterum usum, non puto magni aliquid ad rerum naturas explicandas aut exprimendas hinc duci posse, aut ea spe in his symbolis tempus teri debere. Analysis notionum in Alphabetum (ut appello) cogitationum humanarum, longe aliis artificiis nititur et magis ex quadam Algebrae similitudine illustrari debet: Daret vero etiam simul linguae aut scripturae universalis rationem omni Chinensi praestantiorem, quae non tantum facillime disci et retineri posset, sed etiam contineret calculi genus, ita ut ratiocinari in hac lingua aut scriptura calculare esset, erroresque ratiocinantis non nisi errores calculi forent, quo neque Chinenses neque Wilkinsius aliique characteris universalis fabri aspirarunt; Neque ego tamen desperarem pervenire posse ad hoc novum organum (quod quasi mentis telescopium foret) si anni sociique suppeterent. Interim non sperno virorum eruditorum in receptis gentium aut aliorum hominum characteribus indagandis diligentiam; quemadmodum etiam incunabula artium vix nascentium, progressusque quanquam lentos nosse, prodest. Idem sentio de laudabili studio eorum qui veritatis scintillas in veterum scriptis quaerunt, non Latinorum tantum et Graecorum, sed etiam Orientalium. Itaque vellem Brachmanum et Persarum veteres libri apud nos extarent.
Dn. D. Menzelii p. m. laborem in Bibliotheca regia Berolinensi vidi, [secutus] est ni fallor librum quendam Sinensium, characteres ordine exhibentem, adjutusque Lexico patris Diaz ibidem extante, sed non multum in clavi progressum apparet. Excitatus fuit laboribus excellentis viri Andreae Mulleri, olim Berolinensis praepositi, cujus insignem eruditionem nec spernendum judicium scripta testantur. Is primus Clavem Sinicam in scheda edita promisit. Nec dubito, quin aliquid praestare potuisset, sed labores morte viri interciderunt, et ajunt combussisse manuscripta. Spero Dn. Crosium, unum ex Bibliothecariis regiis in hac re operae pretium facturum, nam et fertur in haec studia et praeclarum habet doctrinae apparatum, itaque suaserim ut Dn. Bourguetus commercium ejus expetat.
De Cabala Hebraeorum multum olim locutus sum cum Domino Knorrio p. m. Consiliario intimo Principis Sulzbacensis, auctore Cabalae denudatae, viro magnae et multiplicis doctrinae, egregiique in publicum animi. Ei Cabala Hebraeorum videbatur Metaphysicae cujusdam sublimioris genus, nec spernenda in eam rem referebat. Et quamvis fortasse Hebraeorum doctrina eousque non penetrasset, non ideo minus interpretationem extensionemve commodam laudarem. Ex ejus schola prodierat Moses ille Germanus, sed ad pejorem defecerat.
Quae R. P. Comes dicit de renovandis subinde Bibliothecis, quod libros tineae et blattae comedant, an de Sinensibus dicenda sint nescio; in Europa certe habemus multos libros sex, septem, octo et plurium seculorum, et indubitata diplomata in membrana scripta regum Francorum et Longobardorum, quibus aetas non nocuit, quicquid opponat Germonius. Ego ipse nuper originale diploma Caroli Magni vidi, Datum anno ejus imperii secundo, id est anno Domini 802. Charta quidem nostra ad membranarum durabilitatem non accedit, sed ut nunc libri imprimuntur et compinguntur, diu durare posse non est dubitandum. Et fortasse magis magisque librorum durabilitati consuletur.
Diu est quod R. P. Bouvetum interrogavi de Judaeis Sinensibus, sed occupatus nondum satisfacere potuit, spero tamen quaestiones tam singulares et diductas curiositatem etiam ipsius excitaturas.
Nescio cur Dn. Burguettus judicet ante diluvium scriptura opus non fuisse. Nescio etiam an satis astrui posset [Mosi] communicatam ab ipso Deo rationem exprimendi sonos per literas Alphabeti. Extant antiquae literae in ruinis Persepolitanis, quae non hieroglyphicae esse sed Alphabetum aliquod constituere videntur. Eae singularis sunt simplicitatis et nihil habent commune cum Mosaicis seu Phoeniciis, ex quibus fateor pleraque alia Alphabeta fluxisse. Hiobum Mosi coaetaneum credunt, is si librum scripsit, putandum est adeo novam tunc scribendi artem non fuisse. Habebant et Chaldaei perantiqua monumenta quae Babylone invenit Alexander, et Abrahamus ex Chaldaea in Palestinam venit. Ut multa alia taceam quae faciunt ut vix audeam pronuntiare nullum fuisse Alphabetum ante Mosem.
Operae pretium esse putem ut Dn. Burghettus tabulam Alphabetorum, aeri incisam, adhibeat, examinet illustret quam edidit summus in his studiis vir Eduardus Bernardus et commentario illustrare constituerat; si vita superfuisset. Omnia fere gentium Alphabeta ex Phoenicio non male derivat, quod a Chaldaico fortasse non distabat. Veterum Gothorum Moesiae et hodiernorum Russorum literae, [manifeste] corruptae sunt ex Graecis. At Anglo-Saxonicae et in Scandinavia Runicae ex Latinis.
Pour ce qui est du temps de l'invention et de l'inventeur de l'imprimerie en Europe je distingue. Si l'on entend l'art d'imprimer en ramassant les lettres, comme nous imprimons les livres en Europe, il est seur que cette invention est due aux Europeens, et nommement à Gutenberg[,] Faust et Scheffer qui l'effectuerent à Mayence. Mais si l'on entend une impression comme celle des Chinois, les lettres gravées sur une matiere dure, on ne sauroit dire qui en est l'inventeur. Il y a à Wolfenbutel [un] tel livre imprimé «consistant» en figures et en paroles dedié à une princesse de Bronsvic épouse d'un duc de Baviere, et c'est à peu pres dans le temps que Faust perfectionna son art, mais on voit par le livre dont je viens de parler que l'art d'imprimer des lettres gravées ne passoit point pour nouvelle ny pour extraordinaire. Il n'y avoit point aussi là dedans beaucoup d'invention, puisque les lettres de cachets et des medailles en estoient un exemple visible. Et c'est proprement l'impression des chinois dont l'invention est toute differ [bricht ab]
Quod attinet tempus inventionis et inventorem artis impressoriae, distinguendum censeo: si enim ars typographica qua libros in Europa imprimimus intelligatur, quod fit solutas literas colligendo, fatendum est inventionem Europae deberi, nec de tempore aut loco magnopere dubitari posse. Nam Gutenbergius, Fustius et Schefferus socii rem Moguntiae perfecere, et primos libros circa annum 1450 edidere. Sed si de literis materiae durae insculptis atque inde expressis sermo sit, incertum est quis primus in Europa hac arte libros procuderit. Welfebyti in Bibliotheca Augusta extat liber, partim figuris partim sermone constans, ex tabulis sculptis expressus, circa illud fere tempus quo Typographia Moguntiae prodiit. Is dedicatus est uxori Ducis Bavariae, natae Principi Brunsvicensi, nec apparet auctorem vel editorem de hoc imprimendi modo tanquam de re nova et rara loqui: cum contra Moguntini de sua arte tanquam re nova et mirifica loquantur, eamque aliquandiu secretam habuerint. Et certe ea difficilis inventu fuit, sed illa ex tabulis ligno insculptis expressio nihil habet magnopere difficile et ingeniosum, nam plurima talis artificii exempla jam in sigillis et monetis extabant. Hanc ergo impressionem dudum habuere et Sinenses; nostram nec habent nec facile ob Alphabeti defectum, habere possunt.
Mea quaedam de origine Typographiae observata menstruis quibusdam relationibus librorum Germanicis Hannoverae ante annos aliquot editis sunt inserta.
De Psalmanassare nil addo, quem fabularum architectum esse constat, Ebraeum opinor gente, cum et Hebraica nomina in remotissimam regionem transtulerit.
Sedecim libros Sinenses missu R. P. Bouveti [accepi], sed cum Epistola ejus perierit, prorsus nescio quid sibi velint. Et licet per Epistolas plus semel ab eo hac de [re] quaesiverim, nondum tamen responsum tuli. Horum librorum nonnulli pleni sunt figuris Vasorum, sed dubitari potest, an figurae non sint mera ornamenta libri: sane characteres veteres ibi per novos explicari non animadverto.