Series II Band 4 · No. 223.

BARTHÉLEMY DES BOSSES AN LEIBNIZ

Hildesheim, 4. November 1707. [222.227.]

Latin

Illustrissime Domine, Patrone Colendissime

Accepi humanissimam tuam epistolam utramque inclusas ad Janningum nuper, ad Orbanum heri destinavi.

Librarius noster opus mandatum strenue persequitur. Spero circa festa natalitia absolvendum, ut si Hannoveram tunc venero, mecum deferre possim. Pater ille qui suum tibi libellum obtulit, salutat«or»em demisse resalutat et quando opellam suam non prorsus improbas, alterum eadem de materia opusculum quod nunc sub praelo est, expectare te jubet. De styli acerbitate tecum fere sentio, et si unquam hujusmodi aliquid in lucem dare me contigerit aut necesse fuerit, consilium tuum exemplumque secutus hanc, quam ais moderationis laudem affectabo. Dudum id mihi persuasit lectio Tractatus de Satyra Gallice conscripti, ni fallor, ab Abbate Villerio. Liceat Clazomeniis effrontes esse, uti bene Pelissonius tuus; nobis caritatis et humanitatis leges esse sacras oportet. Quanquam acerbitatem inter et acrimoniam discrimen statuendum arbitror. Nam Pelissonius ipse moderationem licet exactam professus, ob eamque a multis laudatus, Juriaeum tamen acriter excepit certe; acerbe non item, aut si acerbitas haec fuit[,] acerbis adversariis quo pacto sine acerbitate possit occurri vix video. Imo nec ab urbanis quidem jocis abstinere semper posse videtur scriptor alioqui modestus, nam ridiculum acri fortius ac melius magnas plerumque secat res. Adde quod si jocanti scriptori serio responderis, nihil aegrius, uti nos responsorum Paschalis litteris provincialibus datorum sors edocuit.

Caeterum gaudemus et gratulamur nobis quod Beata Virgo apud vos Apologia opus non habeat, quod de honestioribus dictum interpretor et verissimum esse scio. At apud alios certe indigere videbitur, maxime post insertam nuper scripto publico propositionem sequentem: Scriptura sacra revelavit plurima Mariae peccata, enormia, grandia quam qualicumque explicatione temperatam protestantium omnium honestiorum auribus duram semper visum iri nullus dubito.

Cum nuper Heiningam et ad vicina loca excurrissem, exhibitus est mihi vetus Codex manuscriptus parthenonis illius privilegia complectens, ex quo raptim ea quae in adjecta carta reperies excerpsi. Quae si alicujus usus esse tibi possint, integram plurium diplomatum descriptionem confido impetrari posse saltem ex codice vetusto quem dixi, nam archivium ipsum ubi Archetypa asservantur non facile recludent. Quod tamen operae pretium esset, cum plures in iis diplomatis Anachronismos notare videar qui descriptoris imperitiae tribuendi utique sunt, cum archetyporum caracter tam vetustus sit tamque ab hodierna scribendi ratione alienus ut «aspi»tare necesse sit eum qui illis in rebus non sit versatus.

Liber quem famulo mittendum nominaveram est Opus Thomae Nordtani Angli de quo saepius inter nos.

Recentissime ad nos perlatus est Cursus Theologicus Joannis Baptistae Gormaz Societatis Jesu SS. Theologiae in pluribus Hispaniae Academiis, et in Gregoriana Collegii Romani Professore Emerito. Tomi duo Augustae Vindelicorum Sumptibus Georgii Schluter Anno 1707.

Locum Perezii quem nuper inspexeras mittam proxime. Si quid ultra curatum voles, jube et vale. Dabam Hildesiae 4 9bris 1707.

Illustrissimae dominationis tuae Humillimus et obedientissimus servus in Christo

Bartholomaeus des Bosses S J