Series II Band 4 · No. 222.
LEIBNIZ AN BARTHÉLEMY DES BOSSES
Hannover, 31. Oktober 1707. [218.223.]
Admodum Reverende Pater, Fautor Honoratissime
Nuperas meas cum inclusis ad R. P. Janningium, recte ad Te perlatas non dubito, et spero Te pro summa humanitate Tua, et erga me benevolentia, non aegre laturum, quod subinde ad Te recurro. Itaque etiam rogare ausus sum, ut apud juvenem scribam ĕrgodiv́kthw esse velles. Nunc rogo ut has quas adjeci literas ad Reverendum Patrem Orbanum curare velis; quem spero adhuc valere et Serenissimi Electoris Confessarium agere.
Est apud nos Smus Dux Welfebytanus qui nudius tertius die ad vesperam inclinante improvisus Herrenhusam venit. Eum consecutus est cursor Vienna veniens qui principem Elisabetam nunc demum solemni functione sponsam Regis Caroli declaratam attulit, cum Legatus Hispanicus, simulque ablegatus extraordinarius icona Regis ferens ab ea in conclavi Imperatricis regnantis, quae matris vicem agebat, auditus fuisset; ajunt Hispanico sermone respondisse nativo lepore, tanquam inter Hispanos ab infantia egisset. Dies itineri nondum praestitutus est.
Reverendum patrem, qui Te praesente mihi libellum suum dabat, rogo a me salutes. Legi eum, et visus est scriptus latine et eleganter. Vellem acerbitas abesse posset ab his scriptis: nec video cur non possit. Fac enim adversarios moderatione non uti; erit solida laus ejus qui utetur. Caeterum Beata Virgo apud nos Apologia opus non habet. Quod superest vale et me ama. Dabam Hanoverae 31 Octobr. 1707
deditissimus G. G. Leibnitius