Series II Band 4 · No. 224.
MICHAEL GOTTLIEB HANSCH AN LEIBNIZ
Leipzig, 5. November 1707. [220.230.]
Vir Illustris et Excellentissime, Patrone omni observantia devenerande!
Recte
Carpzovii Spartam nactus est Magnificus noster Seligmannus. Magnificus Dn. D. Ittigius de variis Collectionum Scriptorum Ecclesiasticorum editionibus pro more suo erudite commentatus est. Dn. D. Rivinus novam suam Plantarum collectionem sedulo continuat, et postquam Plantarum flore irregulari monopetalo tetrapetalo et pentapetalo Ordinem absolvit, Appendices jam adjungere apud se constituit.
Dn. Junckerus Curtium aliosque bonae latinitatis auctores notis suis illustrat. De reditu Dn. Junii multi mira hic loquuntur, sed forte adhuc incerta. De Dn. Tentzelio autem tale nihil audivi. Editio Numismatum Morelliana aegre procedit, cum alia tractet Dn. Slegelius.
Tractatulus meus proximis forte nundinis lucem videbit publicam, «in» hanc prodire non ausus nisi Tuo stipatus judicio, quod omnibus aliorum censuris longissime antepono.
Mox etiam specimen dabo Physico-mathematicum de Lacrymis, tentaturus phaenomena Lacrymarum ex hypothesi demonstrare mechanico-hydraulica, simul ac occasio dabitur, cogitata circa texturam glandularum et tubulorum lacrymalium viros experimentis roborandi.
Dicere n. non possum, quanto in haec studia amore ferar, quibus omne tempus omnesque facultates meas, si liceret, impendere vellem. Hunc enim in finem non tantum praeterito anno sub ductu privatissimo felicissimi nostri Anatomici Dn. D. Naboth Anatomiam absolvi, sed ex praesenti huc anno hujus ex Celeb. Bohnii manuductione in Chymia utor, sine qua neminem in corporum natura et proprietatibus indagandis operae pretium facere posse persuasus sum.
At enim vero facultates meae tenues et jam maximam partem Academicis studiis insumtae, his studiis cum fructu continuandis non sufficiunt. Beneficium etiam quo fruor in Collegio hujus Academiae Mariano sup[p]ortationi meae necessariae impendendum est. Quocirca venit nuper in mentem Tuo me et consilio et auxilio posse frui. Nimirum cum essem Hanoverae aditum etiam nactus sum apud supremum Ecclesiarum Vestrarum Directorem Reverendiss. Gerardum Molanum, quem elegantiorum litterarum, et inprimis scientiae naturalis omniumque huic ad nobilitatem generis humani promovendam sedulo studentium amantissimum expertus sum. Quare Tuam, si fas est, sollicitarer indulgentiam, ut Reverendiss. Abbati mea studia commendare, et utrum ex Coenobio Loccumensi ad continuanda illa aliquid commodi in me quoque redundare queat, data occasione explorare, ne dedigneris. Quo ipso faciet Excellentia Tua rem mihi gratissimam omnibusque obsequiorum generibus vicissim demerendam
Illustri atque Excellentissi[mi] Nominis Tui Cultor perpetuus
Mich. Gottl. Hanschius.
Lipsiae MDCCVII d. 5. Nov.
NB A Son Excellence Monseigneur de Leibniz Conseiller privé à Son Altesse Electorale de Brounsvic et Lunebourg à Hannover