Series II Band 4 · No. 220.

LEIBNIZ AN MICHAEL GOTTLIEB HANSCH

Hannover, 16. Oktober 1707. [219.224.]

Latin

Vir Nobilissime et doctissime Fautor et amice honoratissime

Pro Catalogi Manuscriptorum Keplerianorum communicatione multas gratias ago. Misi Berolinum, ad eos qui Societatis Scientiarum illic curam gerunt, sed nondum responsum tuli: itaque iterum quaesivi. Video non omnes esse libros quos Manuscriptos reliquit: nam Hipparchum Kepleri aliaque habuit Hevelius, et ex incendio servavit.

Carpzovium extinctum doleo, vir fuit eximius et mihi amicus.

Quid apud vos in re literaria agatur, discere beneficio Tuo semper gratissimum erit.

Quid de Epistola mea sentias non expressisti.

Forstero Bibliopolae nostrati commisi tum ut expensam pro me pecuniam Tibi reddat, tum ut exemplum operis mei Tibi meo nomine offerat. Utrumque factum spero.

Scriptum mihi est Opitii V. T. quod autor 30 annorum laborem appellat, absolutam prodisse. Cl. Arndius Rostockii polyhistorem poeticum molitur: argumentum est non inelegans.

Dissertationem tuam mox prodituram spero.

Nondumne ex itinere suo rediit Dn. Junius? Quid molitur Dn. Junckerus, quid Dn. Slegelius? An editio Numismatum Morelliana posthuma apud Fritschium procedit?

Nolim verum esse quod spargitur Dn. Tenzelium in indignationem aulae vestrae incidisse nescio qua de causa.

Quod superest vale et me ama.

Dabam Hanoverae 16. Octob. 1707

deditissimus G. G. Leibnitius

A Monsieur Monsieur Hansch Maistre รจs arts et Collegiat etc. etc. Leipzig. In der Druckerey bey der Niclas Kirchen