Series II Band 4 · No. 219.
MICHAEL GOTTLIEB HANSCH AN LEIBNIZ
Leipzig, 14. Oktober 1707. [216.220.]
Vir Illustris et Excellentissime, Patrone gratiosissime!
Responsionem Excellentiae Tuae ad binas meas hactenus expectavi, sed frustra; non tamen dubito quin illae recte fuerint traditae, de itinere jam ante aliquot hebdomadas ab Excellentia Tua suscepto a Dno Forstero certior factus, indeque Excellentiam Tuam reducem demum litteras meas accepisse suspicor. Librum interim et quod erat pecuniae residuum a Forstero accepi, eoque nomine hoc majores mihi agendae sunt gratiae, quo certiora inde singularis benevolentiae erga tenuitatem meam tale nihil merentem ducere mihi licet argumenta. Donum enim ipsum etsi in se magni sit aestimandum, ejus tamen apud me valor longe maximus est, cum a TE (at quanto viro!) id proficisci cogito. In qua cogitatione defixus non possum non infirmitatem meam agnoscere, idque tantum relictum mihi esse judicare, ut Tuam, Vir Excellentissime, prae aliis mortalibus eminentiam tacito semper cultu venerer, DEUMque immortalem, ut Orbis Eruditus Leibnitium diu habeat, precibus meis fatigare nunquam intermittam.
Novi hic parum in Re Literaria: plura aliunde expectamus. Bibliotheca Schambergiana Libris Medicis quam maxime instructa finitis nundinis distrahetur.
Ex Anglia Fritschius noster Novi Testamenti accuratam cum variis Lectionibus et Observationibus criticis editionem Andreae Mills, cujus specimen aliquod apud Boernerum meum vidi, nec non Tomum Primum «librorum» LXX jam ad finem perductum, itemque Jamblichum de vita Pythagorae a Ludolpho Kustero (qui nuper in Angliam secessit) notis illustratum propediem se accepturum esse sperat.
In vicina Academia Halensi Versio Bibliorum Esthonica hactenus nondum visa typis mandatur, curantibus studiosis quibusdam hunc in finem ab Augustissimo Suecorum Rege eo ablegatis.
In Academia Jenensi Morhofii Polyhistor altero fere tanto auctior sub praelo sudat, et in emendando Baylii dictionario toti sunt Celeb. Buddeus et Struvius ad litteram H jam progressi. Hambergerus vero selectas suas disputationes ex. gr. de Opticis oculorum vitiis, de Iride diluvii, de Barometris, de Epochis, de Meritis Germanorum in mathesin etc. conjunctim publicandas curat.
Ex Italia etiam novi quid in Anatomicis allatum est. Bononiensium enim medicus quidam Moragni in Adversariis suis Anatomicis Ovarium novum in cervice uteri detexisse dicitur, quod tamen apud nos jam dudum observavit Anatomicus felicissimus mihique amicissimus Dominus D. Naboth Professor Chymiae Extraordinarius. Ut taceam novos musculos in Oesophago et Uvula a Valsalva nuper detectos. Quod superest me et mea studia Excellentiae Tuae quam maxime cupio commendata, qui sum eroque semper
Illustris et Excellentissimi Nominis Tui Cultor perpetuus
Mich. Gottl. Hanschius
Lipsiae d. 14. Octobr. 1707.
P. S. B. Carpzovii spartam Avenarium Superintendentem Plaviensem alii, alii Schwertnerum Super. Pirnensem nactum esse ex fama tamen adhuc dubia referunt. Marsiglianum Opus ab Excellentia T[ua] desideratum utut imperfectum a Dn. Menckenio pro 13 gr. denuo impetravi, et una cum reliquis libris Forstero tradidi, a quo pecuniam etiam recte accepi. Vale!
A Son Excellence Monseigneur de Leibnitz Conseiller privé de Son Altesse Electorale de Brounswic et Lunebourg etc etc. à Hannover. Par ami que Dieu conduise!