Series II Band 4 · No. 213.
MICHAEL GOTTLIEB HANSCH AN LEIBNIZ
Leipzig, 27. August 1707. [210.216.]
Vir Illustris et Excellentissime, Patrone et Fautor aetatem devenerande!
Binas tuas per Dn. Clausnizerum recte quidem, sed priores justo serius accepi, Halae tum temporis agens cum illae deferrentur. Gratias autem Excellentiae Tuae maximas debeo, quod desideriis meis tam benevole annuere haud fuerit dedignata.
Nulla se hactenus obtulit occasio Libros Brunsvigam tuto satis mittendi. Quare nundinas nostras expectare Librosque Dn. Forstero tradere commodissimum mihi videtur, nullam interea aliam, si forte dabitur occasionem neglecturo. Alcmanis monumentum cum Marsigliano opere nondum accipere potui a Dn. Menckenio, sed tamen me accepturum esse spero, unaque cum reliquis per Forsterum mittam. Dn. Mencke nuper in praesentia Illustrissimorum Dominorum Legatorum ex utriusque Resp. Procerum ipso Annae die Serenissimae Annae de Unione Angliae atque Scotiae nomine Academiae nostrae magna cum solemnitate gratulatus est.
Caeterum non possum quin Tecum, Vir Excellentissime, thesaurum quendam communicem Msstorum Kepleraniorum, quorum cum essemus invicem in Bibliotheca Paulina mentio a me injiciebatur, a Curiosis harum literarum aestimationibus adhuc comparabilem. Continetur ille aliquot fasciculis, quorum primus complectitur Kepleri Genethliaca, item Tychonis Brahe, Bartschii etc., secundus Genealogica et Geographica Sacra, tertius Epistolas Davidis Fabricii ad Joh. Keplerum cum responsionibus ejusdem ab anno 1601 ad annum usque 1609, una cum Epistolis Joh. Georg. Herward von Hohenburg etc.[,] quartus Ptolemaei Pelusiensis Harmonicorum Libros interprete Antonio [Gogavino Graviensi]: item Aristoxeni Musici antiquissimi Harmonicorum Elementorum Libros 3. et aliquid ejusd. argumenti ex Dialogis Galilaei; quintus Kepleri Fragmenta varii argumenti; sextus Kepleri annotata de stella nova, aliorumque Epistolas, item Tychonis Scriptum: septimus Lunaria Tychonis et alia quaedam Kepleri: octavus de ratione anni rudimentum Calendarii: nonus Tabularum Rudolphi Partem illam, quae generaliter servit, cuicunque restitutioni, et alia quaedam: decimus Kepleri Appendicem ad Harmonices Mundi Librum quintum continentem Ptolemaei Lib. 3. a c. 3. usque ad fin.[,] item Commentaria Porphyrii in Ptolemaei Harmonica, item de aetate Mundi; undecimus Epistolas varias ad Keplerum: duodecimus Canonem rectanguli Sphaerici, item doctrinam Triangulorum etc.[,] decimustertius Genethliaca; item de Interitu Regni Turcici, it[em] de quantitate in genere et plurima alia: decimus quartus Tabulas complectitur Rudolphinas.
Catalogum hunc nuper per Amicum consecutus sum, et Excellentiae Tuae hac occasione mitto. Quod superest vale, meisque studiis, ut coepisti, patrocinio Tuo adesse perge qui sum maneoque
Excellentiae Tuae observantissimus M. G. Hansch.
Dab. Lipsiae 1707. 27. August.
P. S. Nolim semper litteras ad Clausnizerum dirigi, ne ipsius humanitate abuti videar. Iterum Vale!
NB A Son Excellence Monseigneur de Leibnitz Conseiller privé de Son Altesse Electorale de Brounsvic et Lunebourg presentement à Hannover