Series II Band 4 · No. 209.

LEIBNIZ AN BARTHÉLEMY DES BOSSES

Hannover, 18. August 1707. [203.218.]

Latin

Plurimum Reverende Pater, Fautor Honoratissime

Nuperas meas Tibi recte redditas puto. Nunc in mentem venit quaerere, num sint apud vos juvenes quibus aliquid describendum commode committi possit lingua Latina Gallicave. Apud nos sunt quidem non pauci etiam Gallicae linguae periti, sed ad scribendi laborem parum propensi. Habeo autem Codices Manuscriptos latinos Gallicosque, quos impetravi cum exscribendi facultate: et si quis librarius ex sententia sese offerret, ante omnia ei commissurus essem Hodoeporicon opus quo omnia Caroli V. Imp. itinera ad vitae usque exitum a perpetuo ejus Comite Gallica lingua descripta continentur. Codex est scriptus elegantissime et distinctissime, ut qui modo linguae peritus est difficultatem in exscribendo invenire nullam possit. Itaque rogo ut facias mihi hanc gratiam, inquirasque an sit quo uti tolerabili conditione liceat. Interea vale et fave. Dabam Hanoverae 18 Augusti 1707

deditissimus G. G. Leibnitius Au Reverend Pere le R. P. des Bosses Theologien celebre de la Compagnie de Jesus Hildesheim