Series II Band 4 · No. 205.

LEIBNIZ AN MICHAEL GOTTLIEB HANSCH

Hannover, [25. Juli 1707]. [202.207.]

Latin

zu

[L1 ]

Vir Clarissime

Opusculum Tuum de Platonico Enthusiasmo multa cum voluptate legi, et operae pretium eos facere judico qui veterum philosophemata illustrant, nam et firmant et promovent veritates nuper inventas aut renovatas. Utrum ab Hebraeis aliquid didicerint Pythagoras et Plato cum nemine litigare velim, hactenus quod credi suadeat, non animadverti. Illud agnosco unius Dei cultum pene obliteratum in humano genere per Hebraeos restitutum esse. Homerum et Hesiodum Aegyptios adiisse, aegre credo. Nihil tale de Homero autor vitae qui Herodotus habetur. Interim Graecos scientiarum initia Aegyptiis et Phoeniciis debere apparet. Aegyptios aliqua docuisse puto Abrahamum ex Chaldaeis profectum. Immortalitatis animarum antiquissima doctrina, metemcyxv́sevw additamentum videtur ab Indis accepisse, quod inde ad Magos Aegyptiosque venisse credibile est, Pythagoras in occidentem invexit; hunc Plato passim secutus est. Nulla veterum philosophia magis ad christiana praecepta accedit, etsi merito reprehendantur, qui ubique Platonem putant conciliabilem Christo. Sed ignoscendum est veteribus initia rerum, creationemve, et corporum nostrorum resurrectionem negantibus, haec enim sola revelatione sciri possunt, quemadmodum et distinctiora de statu animarum post hanc vitam. Interim pulcherrima sunt multa Platonis dogmata quae Tu quoque attingis: Unam omnium causam esse, nec tamen Deum esse autorem mali. Animam corpore esse antiquiorem (scilicet praesenti) esse in Dei intellectu mundum intelligibilem, quem ego non minus quam Plato, vocare soleo regionem idearum. Objectum sapientiae esse tà ^%)/ontvw ^%)/onta, per se vitalia, substantias nempe simplices, quae a me monades appellantur, Deum et Animas et harum potissimas Mentes. Omnes enim animae semel productae semper perstant. Mathematicae autem disciplinae quae agunt de aeternis veritatibus praeparant ad substantiarum cognitionem. Sensibilia seu substantiata, fluxa sunt, et magis fiunt quam sunt: porro quaevis Mens, (ut recte Plotinus) quendam in se Mundum intelligibilem continet, imo mea sententia et hunc ipsum sensibilem sibi repraesentat; sed infinito discrimine abest noster intelligibilis a divino, quod Deus omnia simul adaequate videt. In nobis paucissima distincte noscuntur, inde pars in anima rationis expers, pars rationalis; affectus enim ex confusis perceptionibus nascuntur. Sunt tamen in nobis semina eorum quae discimus, ideae maxime, et quae inde nascuntur aeternae veritates. Ens, unum, substantiam, actionem et similia, invenimus in nobis, ergo et eorum ideas. Longe ergo praeferendae Platonis ideae innatae et recte intellecta reminiscentia, Tabulae rasae Aristotelis et recentiorum quorundam humilius philosophantium. Itaque Platonem Aristoteli et Democrito utiliter conjungi censeo ad recte philosophandum, sed nonnullas kyríaw dójaw in eorum unoquo[que] expungi oportet. Non male Platonicis quatuor in mente cognitiones agnoscuntur: sensus, opinio, scientia, intellectus. Nempe experimenta, conjecturae, demonstratio, et (quae conclusionem praemissasque uno ictu perspicit) intellectio pura. Mentem nostram etsi a Deo continue dependeat, ut omnis creatura, puto tamen non indigere peculiari ejus concursu ad perceptiones suas, sed eam cogitationes posteriores a prioribus insita vi deducere, et ordine a Deo praescripto, ut recte Röelius quem citas, quod ego etiam ad perceptiones sensibilium extendo; cum enim nec a Deo infundantur miraculose, nec a corpore immitti possint naturaliter; consequens est, ut per harmoniam initio divinitus praestabilitam in anima certa lege nascantur. Id sapientissimo autore dignius quam perpetuo leges corpori animaeque datas novis impressionibus violare. Interim ob concursum divinum qui cuique creaturae continuo tribuit quicquid in ea est perfectionis, potest dici, solum objectum immediatum externum animae esse Deum; atque adeo hoc sensu Deum esse ad mentem, ut sol vel lux ad oculum. Haec est illa divina lucens in nobis veritas ut toties Augustinus. Commutationem amoris divini cum caduco esse causam lapsus animarum ut Platonici volunt, non abhorret a Christiana philosophia et dogmatibus Augustini. Beatitudo animae ad Deum redeuntis verissima est, modo ne intelligatur absorberi animam in Deum amissa omni proprietate. Nam quid alii veterum recentiorumque statuerunt, Deum esse spiritum toto universo diffusum qui ubi in corpus organicum incidat, animet illud, perinde ut ventus musicos modos producit in fistulis organorum; fortasse ab ea sententia Stoici non abhorrebant, videntur eam et Averroistae probasse, quibus unus intellectus agens, ita morte anima redibat in Deum. Suspicor Valentinum Weigelium et quosdam Mysticos nimis Quietistas, interque ipsos Joh. Angelum Silesium autorem Des Cherubinischen Wandersmans, non nimis hinc abludentia docere. Spinosa aliter eodem tendebat, ei substantia una Deus[,] creaturae ejus modificationes ut figurae in cera continue per motum nascentes et pereuntes, ita ipsi prorsus ut Almerico anima non superest nisi per suum esse ideale, in DEO, ut ibi ab aeterno fuit. At Platonicos et Origenem sensisse puto, animam semper propriam sibi substantiam servare, quod sana ratione philosophanti unice probandum est.

Leibniz fährt zunächst wie folgt fort, um dann den kleingedruckten Text durch den nachfolgenden Abschnitt zu ersetzen: Caetera nugacia sunt. Errant etiam qui amorem Dei in quiete consistere putant, cum potius amare sit delectari felicitate amati, quae in Deo summa est, summaque ob summas ejus perfectiones, adeoque summam amantibus, sed tamen et noscentibus, felicitatem parit. Itaque propriis operationibus opus est intellectus et voluntatis. Talem cum Deo unionem et Platonicis genuinis intellectam, et nobis probandam quaerendamque pro certo habeo. Caetera nugacia sunt nec intelligi possunt, nisi Deum et animam corporea esse velint, quod tamen aliunde absurdum est. Et animam in hoc corpore velut carcere esse sano sensu intelligi potest, quemadmodum et Paulus locutus est de corpore mortis hujus, sed abjicienda est opinio tanquam poenalis sit carcer intelligentiae olim peccantis. Illud recte veteres, animam in corpore tanquam in statione esse, unde injussu summi imperatoris decedere fas non sit. Neque id inelegans, providentia nos regi dum rationem sequimur, fato et instar machinae, dum affectibus ferimur. Nam Deus omnia tam mirifice instituit, ut corporeae machinae mentibus serviant, et quod in uno providentia est, in altero sit fatum harmoniae praestabilitae gratia. Etiam de virtutibus praeclare veteres et rigidior Augustinus, qui omnia ethnicorum acta peccata vocat, qui superbiae incusat philosophos tanquam omnia ad laudem, et alia vana referentes. Quid egerint non disputo, certe praecipiunt studiose virtutis amore non timore poenae non spe praemii sapientem potissimum moveri. Sed illi tandem omnia ad se referebant. Ita porro objicit Augustinus. Sed ego vereor ne res in nuperas eorum subtilitates abeat, qui negabant «qui» Deum amet in suam felicitatem intueri debere, parum perspicientes naturam amoris cujus definitionem non ita pridem attulimus ut amare sit eo esse mentis in statu ut amati felicitate delecteris quae vero delectant, non mercenario affectu, sed per se experiuntur. Porro perfectionis felicitatisve summae, id est divinae perceptio summam delectationem parit. Itaque Deum ut par est amare (nempe perfectionibus ejus cognitis) felicitas summa est, neque alterum ab altero separari vel animo potest. Unde etiam quietistas explodas, male mysticos qui proprietatem et actionem adimunt beatae menti: nam cognoscere et amare operationes sunt intellectus et voluntatis. Neque aliam cum Deo unionem et platonicis genuinis intellectam putem, et nobis probandam quaerendamque via a Christo praescripta pii dubitare non possunt.

Caeterum gratulor Tibi eruditionem tam bene cum philosophia conjungenti, et ut in praeclaro studio decurrere pergas hortor.

Dabam Hanoverae 23 Junii 1707.

[E1 ]

Vir Celeberrime

Opusculum Tuum de Platonico Enthusiasmo multa cum voluptate legi, et operae Te pretium cum iis facere judico, qui veterum philosophemata illustrant: nam et firmant et promovent veritates vel renovatas vel nuper inventas. Utrum ab Hebraeis aliquid didicerint Pythagoras et Plato, cum nemine litigare velim; hactenus quod id credi suadeat, non animadverti. Illud agnosco, Unius Dei cultum pene obliteratum in humano genere, per Hebraeos restitutum esse. Homerum et Hesiodum ad Aegyptios adiisse aegre credo: nihil tale de Homero autor vitae, qui Herodotus habetur. Interim Graecos initia scientiarum Aegyptiis et Phoenicibus debere libens admitto. Aegyptios aliqua docuisse merito creditur Abrahamus a Chaldaeis profectus. Immortalitatis animarum antiquissima doctrina metemcyxv́sevw additamentum videtur ab Indis accepisse, quod inde ad Magos Aegyptiosque venisse credibile est. Pythagoras autem in occidentem introduxit, hunc Plato passim secutus est. Nulla veterum Philosophia magis ad Christianam accedit, etsi merito reprehendantur, [qui] ubique putent Platonem conciliabilem Christo. Sed ignoscendum est veteribus, initia rerum creationemve, et corporum nostrorum resurrectionem negantibus: haec enim sola revelatione sciri possunt. Interim pulcherrima sunt multa Platonis dogmata, quae Tu quoque attingis: unam omnium causam esse, nec tamen Deum autorem mali. Animam hoc corpore esse antiquiorem; esse in divina Mente mundum intelligibilem, quem ego quoque vocare soleo regionem idearum. Objectum sapientiae esse tà ^%)/ontvw ^%)/onta, substantias nempe simplices, quae a me monades appellantur, et semel existentes semper perstant, prṽta dektikà th̃w zvh̃w, id est, Deum et animas, et harum potissimas mentes, producta a Deo simulacra divinitatis. Mathematicae autem scientiae, quae agunt de aeternis veritatibus in divina mente radicatis, praeparant nos ad substantiarum cognitionem. Sensibilia autem et in universum, composita, seu, (ut ita dicam) substantiata, fluxa sunt, et magis fiunt quam existunt. Porro quaevis mens, ut recte Plotinus, quendam in se mundum intelligibilem continet, imo mea sententia et hunc ipsum sensibilem sibi repraesentat. Sed infinito discrimine abest noster intellectus a Divino, quod Deus omnia simul adaequate videt: in nobis paucissima distincte noscuntur, caetera confusa velut in chao perceptionum nostrarum latent. Sunt tamen in nobis semina eorum, quae discimus, ideae nempe et quae inde nascuntur, aeternae veritates: nec mirum, cum Ens, Unum, substantiam, actionem et similia inveniamus in nobis, et nostri conscii simus, ideas eorum in nobis esse. Longe ergo praeferendae sunt Platonis Notitiae innatae (quas reminiscentiae nomine velavit) Tabulae rasae Aristotelis et Lockii, aliorumque recentiorum, qui ĕjvterikṽw philosophantur. Itaque Platonem Aristoteli et Democrito utiliter conjungendum censeo ad recte philosophandum: sed nonnullas kyríaw dójaw in eorum unoquoque expungi oportet. Non male Platonicis quatuor in mente cognitiones agnoscuntur, sensus, opinio, scientia, intellectus; nempe experimenta, conjecturae, demonstratio, et pura intellectio, quae veritatis nexum uno mentis ictu perspicit: quod Deo in omnibus competit, nobis tantum in simplicibus datum est: eo tamen magis in demonstrando ad intelligendum accedimus, quo plura breviore tempore perspicimus. Mentem nostram, etsi a Deo continue in existendo agendoque dependeat, ut omnis creatura, puto tamen non indigere peculiari ejus concursu legibus naturae superaddito ad perceptiones suas; sed cogitationes posteriores ex prioribus insita vi deducere, ordineque a Deo praescripto, ut recte Roelius, quem citas. Quod ego etiam ad perceptiones sensibilium extendo. Cum enim nec a Deo infundantur miraculose, nec a corpore immitti possint naturaliter, consequens est, ut per harmoniam initio divinitus praestabilitam in anima certa lege nascantur. Id sapientissimo autore dignius, quam perpetuo leges corpori animaeve datas novis impressionibus violare. Interim ob concursum divinum, qui cuique creaturae continuo tribuit, quicquid in ea est perfectionis, potest dici objectum animae immediatum externum esse solum Deum, eoque sensu Deum esse ad mentem ut lux ad oculum. Haec est illa divina in nobis lucens veritas, de qua toties Augustinus, eumque in ea re secutus Malebrancus. Animam in hoc corpore velut carcere esse, sano sensu intelligi potest: sed abjicienda est Philosophorum veterum opinio, quod corpus poenalis sit carcer intelligentiae olim peccantis. Illud recte veteres, animam in corpore tanquam in statione esse, unde injussu summi Imperatoris decedere fas non sit: nec illud inelegans, providentia nos regi, qua rationem sequimur; fato et instar machinae, dum affectibus ferimur. Id enim ex harmonia praestabilita hodie nobis perspectum est, Deum omnia tam mirifice instituisse, ut corporeae machinae mentibus serviant, et quod in mente providentia est, in corpore sit fatum. Etiam de virtutibus praeclare Platonici et Stoici veteres; rigidiorque est Augustinus, qui non contentus, in virtutibus eorum perpetua peccata quaesisse (quod ipsum nimium est) etiam praecepta Philosophorum ubique prava putat, tanquam omnia sub honestatis nomine ad laudum vanitatem et superbiam retulissent. Sed constat tamen, saepe recta ipsos non spe praemii aut poenae timore, sed virtutis amore commendasse sapienti; neque illum virtutis amorem differre a dilectione justitiae, quam inculcat Augustinus, eamque ad justitiam essentialem, id est, Deum ipsum refert in quo fons veri bonique: quod nec Plato plane ignorabat, semper respiciens ad ipsum verum, ăytoalhuéw. Sed Philosophos omnia ad se retulisse objicit Augustinus, creaturamque adeo praetulisse creatori. Ego vero vereor, ne haec nimia sit subtilitas, qualis nuper quorundam Deum amari jubentium nullo nostri respectu. Neque enim per naturam rerum fieri potest, ut quisquam suae felicitatis rationem non habeat. Sed Deum amantibus felicitas inde propria nascitur. Itaque cum nondum prodisset controversia illa nupera de mercenarii et veri amoris discrimine, nodum videram, et in Codicis juris gentium praefatione dissolveram, definitione Amoris allata, quae magno intelligentium plausu accepta est, visaque decidere litem. Amor enim verus, qui mercenario opponitur, est ille mentis affectus, quo ferimur ad delectandum alterius felicitate; nam quibus delectamur, ea per se expetimus. Porro cum divina felicitas sit omnium perfectionum confluxus, et delectatio sit sensus perfectionis, hinc consequens est, veram esse felicitatem creatae mentis in sensu divinae felicitatis. Itaque, qui rectum, verum, bonum, justum quaerunt, magis, quia delectat quam quia prodest (quamquam re vera maxime prosit) ii ad amorem Dei maxime sunt praeparati ex ipsius sententia Augustini, qui egregie ostendit, bonos frui Deo velle, malos uti; et probat, quod Platonici volebant, commutationem amoris divini cum caduco esse causam lapsus animarum. Neque igitur nostra felicitas ab amore Dei separari potest. Unde Quietistas male mysticos explodas, qui proprietatem et actionem adimunt beatae menti; quasi summa nostra perfectio in passivo quodam statu consistat, cum tamen amor et cognitio sint operationes mentis ac voluntatis. Beatitudo animae consistit utique in unione cum Deo, modo non putemus, absorberi animam in Deum, proprietate, et quae substantiam propriam sola facit, actione amissa, qui malus fuerit ĕnuoysiasmòw, neque expetenda Deificatio. Nempe quidam veterum recentiorumque statuerunt, Deum esse Spiritum toto universo diffusum, qui ubi in corpus organicum incidat, animet illud, perinde ac ventus modos musicos in fistulis organorum producit. Fortasse ab ea sententia Stoici non abhorrebant, et huc redibat intellectus agens Averroistarum atque ipsius fortasse Aristotelis in omnibus hominibus idem. Ita morte redibant animae in Deum, ut in oceanum rivi. Valentinum Weigelium, qui non tantum vitam beatam peculiari libro per Deificationem explicat, sed et passim mortem et quietem hujusmodi commendat, vellem cum aliis Quietistis suspicionem similis sententiae non dedisse, quam firmat inprimis, qui se Joannem Angelum Silesium vocat, auctor poematum Sacrorum non inelegantium, queis titulus: der Cherubinische Wandersman. Spinosa aliter eodem tendebat; ei una substantia est, Deus; creaturae ejus modificationes, ut figurae in cera continue per motum nascentes et pereuntes. Ita ipsi perinde ut Almerico anima non superest, nisi per suum Esse ideale in Deo, ut ibi ab aeterno fuit. Sed nihil in Platone animadverto, unde colligam, animas propriam sibi substantiam non servare: quod etiam sane philosophanti extra controversiam est, neque intelligi contraria potest sententia, nisi Deum et animam corporea fingas, neque enim aliter ex Deo animas tamquam particulas divellas; sed talis de Deo atque anima notio, aliunde absurda est. Mens non pars est sed simulacrum divinitatis, repraesentativum universi, civis divinae Monarchiae. Deo autem nec substantia in universo (simplex scilicet) neque persona in suo regno perit. Animae ratione carentes substantiam habent, personam non habent, felicitatis et miseriae incapaces. Sed nolo ad ea digredi, quae ad dissertationem Tuam non pertinent, literasque prolixiusculas finiens gratulor Tibi eruditionem cum sapientia tam bene conjungenti, et ut Tui praeclari conatus feliciter cedant, opto.

Dabam Hanoverae [25 Julii 1707].