Series II Band 4 · No. 203.
LEIBNIZ AN BARTHÉLEMY DES BOSSES
Hannover, 21. Juli 1707. [200.209.]
Admodum Reverende Pater, Fautor Honoratissime
A
Scripsit olim aliquis Concordiam Scientiae cum Fide sub nomine Thomae
Bonartis Nordtani Angli. Eum ex vestro fuisse ordine et ob librum reprehensiones sustinuisse
didici: ipsum viri nomen vellem discere beneficio Tuo. Habemus librum ejus, scriptum
eleganter et ingeniose, sed obscuriuscule: itaque non satis excutere licuit. Si Tibi lectus non est,
et legi dignus videtur, mittam.
Quia Tibi cum Trivultianis commercium est, vide quaeso, an schedam adjectam iis commode communicari posse putes, ut mensi alicui inseratur. Mea enim interest, ut lectoribus occasio sinistre de me meisque rebus judicandi adimatur.
Non bene capio, quid P. Perez, cujus notum mihi ingenium est, per Metaphysica
indivisibilia intelligat, quod ex aliis ejus locis facile erues. Si intelligeret Monades, mihi
consentiret. Et spatium sane ex Monadibus non componitur: quae an et Perezii de suis indivisibilibus
Metaphysicis sententia sit, scire e re erit, certe Mathematicis opponit. Possem
interim hac ejus Phrasi ad Monades meas designandas uti; quas et aliquando atomos Metaphysicas
vocare memini, item substantiales. Spatium per se indeterminatum est ad quascunque
possibiles divisiones, res enim est idealis, ut unitas numerica, quam pro arbitrio in fractiones
secare possis: at massa rerum actu divisa est.
Hartsoekeri liber, quem ad me misit, jacet in cista, quam adhuc Berolino expecto; acceptum mittam. Duo ponit principia, nempe partes materiae alias perfecte fluidas et alias perfecte firmas. Hanc hypothesin vulgares Philosophorum notiones non facile refutaverint; apud me stare non potest.
Newtonus (quantum nunc judicare possum, dum librum percurrere non vacat) videtur demonstrationem vacui suam non tam absolutam exhibuisse quam insinuasse [p. 349] Principiorum Naturae Mathematicorum, ubi experimenta exhibet, ex quibus putat pendere demonstrationem vacui. Ego vero non video, quomodo possibile sit experimenta excogitari, unde haec controversia accurate definiatur, quam a rationibus unice pendere censeo. Inspicies hunc locum, quem quaerebas, et si videtur, examinabis.
Venio ad controversias Vestrorum, optaveramque odiosis utrinque abstineri. Id Tu, Admodum Reverende Pater valde laudas, modo fiat utrinque. Fortasse tamen laudabilior erit, qui a sua parte faciet, quamvis mutua humanitas non reddatur: et religiosis hominibus, imo virtutem colentibus omnibus, dictum ego putem illud Virgilianum: Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo, Projice tela manu sanguis meus.
Porro quae ad irrisionem faciunt, pejora dictis injuriosis censeo, nam magis mordent, et minus facile depelluntur.
Persecutiones autem ob sententias, quae crimina non docent, pessimas censeo, a quibus non tantum abstinendum sit probis, sed et abhorrendum, et in id laborandum, ut alii, apud quos nobis aliqua est autoritas, ab iis deterreantur. Honores et commoda, quae non debentur, iis negare permissum est, qui sententias fovent, quae nobis incommodae videntur: sua auferre, et magis etiam proscriptionibus, vinculis, remis gravioribusque adhuc malis saevire permissum non puto. Quid hoc enim aliud est quam violentiae genus, a quo nisi per crimen (abjurando quae vera putas) tutus esse non possis? Itaque quanto quisque melior est, tanto magis sub hac tyrannide laborat.
Et sane si mihi esset facultas persuadendi, Gerberonius et similes plenissima libertate fruerentur. Fac (quod objicis) redituros in antiquam sylvam, fac scribere, fac tueri sententiam: aequis armis non vi metuque errores subverti debent. Imo fac stare errores, id levius in talibus est malum, quam sic agi. Quin cadunt plerumque neglecti facilius quam pressi: Nullus hodie esset, quem vocatis, Jansenismus, nisi tantum contra Jansenii opus strepitum homines infesti excitassent, quibus factionis, non veritatis cura erat.
Jansenii Augustinum aliquando non sine cura inspexi: egregium opus esse deprehendi, et
magno doctrinae Theologicae malo eruditorum manibus excussum, etsi sententias ejus plurimas
non probem. Notare mihi visus sum, consilium ei fuisse non tantum systema Theologicum
Augustini revocare in scholas, quod improbari non poterat; sed et contraria dogmata tanquam
Pelagiana aut Semipelagiana ejicere, quod probare non possum. Valde noxium est constringi
indies sentiendi libertatem non necessariis definitionibus. Fac quaedam esse, in quibus Scholastici
quidam Pelagianis consentiant, an ideo statim damnandi sunt? Ipse Augustinus quasdam
suas priores sententias, Pelagiana controversia invalescente, mutavit. Sufficit conclusiones
Pelagianas et Semipelagianas primarias et ab Ecclesia antiqua rejectas vitari. Itaque ita sentio,
si Jansenius aut Janseniana pars scopum obtinuisset, multo adhuc graviorem futuram fuisse
servitutem: et in Jansenio reprehendi merito poterat condemnandi alios inconsulta vehementia.
Sed evenit nescio quo fato, ut reprehensa sint tanquam Janseniana, quae mihi, ut verum fatear,
Jansenius docuisse non videtur: nam plus simplice vice protestatur, a se et Augustino vocabula
libertatis, necessitatis, possibilitatis, impossibilitatis longe alio sensu sumi, quam qui in scholis
est receptus; in quo theses receptas se non negare ait, sed tamen de iis nec vereor, ne irrita sint
illa Vaticana in eum fulmina, verissimaeque exceptiones amicorum Jansenii, quidvis potius in
animo fuisse viro, quam sensum illum obvium censorum Romanorum. Nam sensus verborum
hodie obvius in scholis, apud veteres obvius non erat. Et saepissime expertus ipse sum, quam
varie ea ipsa verba ab hominibus sumantur inter loquendum pariter et scribendum; idque in
populari sermone non minus, quam inter eruditos. Itaque miratus sum, Dumasium vestrae partis
scriptorem Historiae Jansenismi suae non addidisse, quod basis operis esse debebat, indicem
locorum Jansenii, in quibus extent propositiones damnatae, ut facilius conferri possent. An
putat in re, quae oculari inspectione constat, Vaticanorum Censorum autoritatem, et extortas
subscriptiones sufficere posse? Archiepiscopi Cameracensis, viri certe magni et ob alia mihi
valde aestimati, subtilitates miras, quibus in facti quaestionibus infallibilitatem Ecclesiae vindicat,
discutere non vacat, neque mihi certe eo labore opus est: qui sentio nullam Ecclesiae
infallibilitatem esse, nisi in conservandis dogmatibus salutaribus, dudum a Christo traditis;
caetera ad disciplinam pertinere, ubi reverentia sufficit, assensus necessarius non est. Si Roma
definisset, Antipodes non esse, si hodie motum terrae damnaret, an infallibilem habendam
putaremus? Et licet mos ille malus in Ecclesia invaluerit nova dogmata fidei procudendi et alios
condemnandi praeter necessitatem, non ideo minus improbari, aliisque abusibus, qui irrepsere,
computari debet. Articulus certe salvificae fidei non est, Jansenium aliquid docuisse: quae haec
ergo est kakozhlía, velle exprimere omnibus inanis sententiae professionem? Ita dum iniquum
petunt homines, nec aequum ferunt. Vellem demonstrari ab aliquo, quae vera fuerit Jansenii
sententia, quod homini diligenti et perito non difficile puto: sed utilius adhuc erit discutere, quid
senserit Augustinus, ob viri merita et autoritatem; quanquam verear, ne Augustinum Jansenio
plerumque ȏmóchfon reperturi simus; tanto ille studio excussit, et ut arbitror, non minore
etiam fide repraesentavit. Ab Augustino postea schola recessit, nec ut mihi videtur, male in
multis. Vellem tamen systema tanti viri notius esse, quam esse video. Dum distinguis duas
propositiones, unam quam autor in mente habuerit, alteram, quam expresserit, et posteriorem ad
doctrinalia facta pertinere putas, de quibus infallibiliter statuere possit Ecclesia; videris mihi
agnoscere, non debuisse aliquid definiri de sensu ab autore intento, quod tamen, ni fallor, a
Pontificibus tandem factum est, parum ut arbitror consulte et per solicitantium importunitates.
Vides, quo tandem alios coercendi nimio studio deveniatur.
Philosophica meletemata non minus quam mathematica vulgi captum superant, sed magis interpretationibus iniquis obnoxia sunt. Itaque mallem connexa aliquando dari quam disjecta et ictibus exposita, dum se mutuo non tuentur.
Cum dico, Extensionem esse resistentis continuationem, quaeris, an ea continuatio sit modus tantum? Ita putem: habet enim se ad res continuatas seu repetitas, ut numerus ad res numeratas. Substantia nempe simplex, etsi non habeat in se extensionem, habet tamen positionem, quae est fundamentum extensionis, cum extensio sit simultanea continua positionis repetitio, ut lineam fluxu puncti fieri dicimus, quoniam in hoc puncti vestigio, ejus diversae positiones conjunguntur. Sed activum repetitione seu continuatione rei non activae nasci non potest. Quod superest vale et fave. Dabam Hanoverae 21 Julii 1707
deditissimus Godefridus Guilielmus Leibnitius
P. S. Adjunctam minorem schedam Admodum Reverendis patribus Antverpiensibus mitti peto.
Si in memoriis Trivultiensibus non extaret illa Relatio quam refutare coactus sum, posset omitti postrema periodus in scheda adjecta. Quod si in iis extat reperietur anno 1705 in finem vergente, vel anno 1706 inchoante. Hic nondum novissimae habentur.