Series II Band 4 · No. 202.

MICHAEL GOTTLIEB HANSCH AN LEIBNIZ

Leipzig, 9. Juli 1707. [199.205.]

Latin

Illustris atque Excellentissime VIR, Patrone observanter colende!

Executus Am Kopf des Briefes von Leibniz' Hand: Semiresp sum mandata Tua, et Fritschio nostro rem totam sub fide silentii exposui. Sed responsum tuli se nullam apud Batavos officinam habere, at fratrem suum Amstelodami vivere, et hoc ipso tempore Lipsiae agere. Quare confestim occasionem cum ipso colloquendi quaesivi, quam nuper etiam consecutus sum. Postquam vero consilium perceperat, promtitudinem mihi suam Excellentiae Tuae voluntatibus inserviendi multis indiciis luculentissimis comprobavit. Verum id dolebat unice, quid licet Amstelodami sedes suas fixerit, nullos tamen unquam in Batavis Libros imprimendos curaverit, paratum tamen esse reliquorum Cl. Baylii scriptorum editori, ut primum de voluntate Excellentiae Tuae factus esset certior (rogabat autem ut id fieret quam citissime), illud per literas significandi, non dubitans fore hunc virum ad Operis editionem quam promtissimum. Quare non potui quin officio meo satisfacturus Excellentiae Tuae tribus verbis id indicarem; Scriptum meum quod attinet, nisi grave est, vellem Excellentiam Tuam per Postam mittere sub operculo:

A Monsieur Mons. Clausnitzer

Secretaire de la Poste, tum quod tutius est, tum quod id fieri sine sumtibus Excellentiae T. et meis potest; amicus enim iste lubentissime mihi in hisce gratificabitur. Vehementer autem desidero monita Excellentiae T., quibus me vel in sententia confirmatum vel meliora edoctum iri spero, et longe amplissimam certa Philosophiae Platonicae, cujus indagini alias deditissimus sum[,] fundamenta eruendi occasionem adepturum esse certo confido.

Scribebam de subito MDCCVII. d. 9. Julii Lipsiae.

Excellentiae Tuae Submississimus Mich. Gottl. Hanschius

A Son Excellence Monseigneur de Leibnitz Conseiller privé de Son Altesse Electorale de Brounsvic et Lunebourg à Hannover