Series II Band 4 · No. 200.
BARTHÉLEMY DES BOSSES AN LEIBNIZ
Hildesheim, 26. Juni 1707. [198.203.]
Illustrissime vir, Patrone Colendissime P[ax] C[hristi]
Quo die perferendas ad te tradidi litteras, quibus et de reditu prospero tibi gratulabar, et ad tuas Berolino pridem datas respondebam, gratissimas tuas Hannovera scriptas accipio, officiumque tuum humanitate tua praeventum video ac erubesco.
Gaudeo te spinas inter Quenellianae Gerberonianaeque causae reperire quaedam quae palato tuo sapiant. Controversiae illae, quas scribis, fluviorum similes, in origine fortasse parvae, processu temporis magnae evaserunt, jamque sanctissimum Ecclesiae vallum, ejus, inquam, autoritatem eversum ibant, et in schisma vergunt denique. Atque ita senties, ni fallor, ubi Historiam Propositionum Jansenii una cum Cameracensis libello, assumpta tantisper Romano-catholici persona, sepositisque iis de quibus nos inter atque Protestantes litigium est, perlegeris. Nam de praesenti controversia, cum pars utraque Catholicam se profiteatur, non nisi juxta principia utrimque recepta judicium rite ferri posse videtur.
Gerberonii aliorumque vicem doleo, eisque bonam mentem et libertatem ex animo precor, quid enim nisi vota supersunt? Ac vereor ut nostrorum, quos ais, tametsi maxime vellent, efficax pro hac recuperanda patrocinium sentiat vir iste, nisi de illa prius securus fuerit Rex Ludovicus, exemplo non uno edoctus hoc hominum genus, ubi e cavea evasere semel, non mansuescere aut cicurari, sed protinus in antiquam silvam redire, imo saepius efferari magis. Tunc certe nostri dum bonorum aliquorum plausum captabunt, multorum itidem bonorum reprehensionem incurrerent. Quod si plausus quaeritur, quin contumaciam ponunt viri caeteroqui insignes? Hoc sane pacto longe majorem, quia a parte potiori, plausum obtinebunt ipsi, quam nostri sua illa generositate, quae quantumvis caetera prona sint, ancipitem exitum esset habitura.
Ego, ut me noris, vir illustrissime, plurima quae a Jansenianis profecta sunt, non modo non contemno, sed etiam suspicio, soleoque de illis, dum eorum scripta pervolvo, illud de Origine dictum usurpare: Ubi bene, nemo melius; ubi male nemo pejus. Multa egregie Arnaldus: multa Nicolius, multa Quenellius ipse ut alios taceam. Dolendum ingenia tanta tali causae impensa, nullo alio operae pretio quam ut in seris saeculis, cum studia ista deferbuerint, Ecclesiae perturbatores audiant.
Accepi commodatum opus quoddam Bruxellis Anno 1705 Typis excusum cui titulus: Le *veritable esprit des nouveaux disciples de S. Augustin, Lettres d'un Abbé Licentié de Sorbonne à un Vicaire General d'un diocese des Pays-bas*, liber sane elegans et amoenus, quique cum famosis Montaltii litteris contendere possit. Autor est ignotus, sed ego suspicor esse Patrem Gabrielem Daniel, eum ipsum qui edidit in lucem Le voiage du monde de Descartes. Item Reponse aux lettres provinciales de Montalte ou Entretiens de Cleandre et Eudoxe, aliaque opuscula plura valde diserta. Si videre voles, mittam, sed ad breve tempus, nam, ut dixi, meus non est, et potest commode intra octiduum absolvi legendo, cum ego illecebris ejus abreptus intra sesquidiem totum absolverim.
Intelligo Coloniae recusum esse cum Licentia Ordinarii libellum germanicum sesquianno circiter abhinc Brunsvigae, ut fertur, editum sub titulo: Prüfung der Ursachen um welcher die *Protestirende sich von der Catholischen Kirchen abgesondert haben. etc. Von dem Herrn Brueys Advocaten zu Montpellier angestellet* etc. Ubi exemplaria advenerint, faxo ut unum accipias.
Prodiit etiam in lucem: Panoplia Gratiae sub nomine P. Thomae Lemos Ordinis Praedicatorum, liber impressus annis 52 post mortem Thomae Lemos. At R. P. Knippenberg Dominicanus, et doctor Theologiae facultatis Coloniensis scripto impresso protestatus est supposititium esse partum, non compositum a Patre Lemos, sed continentem errores Jansenii.
Alius item Liber recenter excusus est: De mente Concilii Tridentini circa gratiam efficacem
Authore fratre Reginaldo Dominicano, illo ipso, cui P. Turcus dominicanorum Generalis
scribitur dixisse: Si ostenderet S. Thomam tenuisse praedeterminationem physicam,
fore ut praeter morem suae provinciae renunciaretur magister[.] Quam Historiam
autor in prologo dicit esse falsissimam.
Cum alias significaris non ingratum fore si quae ad sententias tuas confirmandas occurrunt idonea, tibi indicarem. Non possum quin exhibeam tibi verba paucula Antonii Perez nostri, Theologi, si quis alius, acuti, excerpta e Tractatu de virtutibus Theologicis disputatione sexta capite 3. numero 2. pagina mihi 280[:] Infinitam multitudinem punctorum actualium aut instar *mathematicorum in quantitate et tempore existimo esse impossibilem, etiam de potentia absoluta; nam licet continuum sit in infinitum divisibile, ut ego existimo, et* NB infinita contineat *indivisibilia metaphysica, mathematica tamen actualia non potest continere infinita actu, sed solum in potentia. Quomodo autem differat indivisibile metaphysicum, et indivisibile mathematicum actuale, et indivisibile mathematicum potentiale alibi explicui, et in hac distinctione existimo consistere solutionem difficultatis continui*. Hucusque Perez. Ego in indivisibilibus istis metaphysicis quae adstruit, aliqua systematis tui lineamenta agnoscere mihi videor.
Cuperem videre, nisi molestum est, opus illud recens Clarissimi Hartsoecker de quo nuper, nam ea quae in Diario Parisiensi ab eo contra D. La Montre disputata inveni, lucem mihi nonnullam adversus Cartesii principia dudum attulerant. Vale Illustrissime domine. Dabam Hildesiae 26 Junii 1707
Illustrissimae dominationis tuae Observantissimus et obsequentissimus servus
B. Des Bosses S J