Series II Band 4 · No. 199.

MICHAEL GOTTLIEB HANSCH AN LEIBNIZ

Leipzig, 25. Juni 1707. [197.202.]

Latin

Vir Illustris atque Excellentissime, Patrone gratiosissime!

Quod aliquanto serius fidem Excellentiae Tuae datam libero varia effecere negotia, quibus hactenus a scribendi officio exclusus sum.

Sed eo faciliorem fore Excellentiam Tuam ad condonandum hoc silentium spero, quo affectu in me immerentem sinceriore fertur. Totus autem in eo fui, ut Librorum ab Excellentia Tua desideratorum potirer, eorumque numerum in Schedula hic adjecta consignavi, illud saltem moneas, Astorii Commentariolum in antiquum Alcmanis Monumentum e Graecia allatum me maxima sui parte mancum et mutilum reperisse, nec non Aloysii Ferdinandi Comitis Marsigli operis Danubialis Prodromum, ideoque cognito defectu utrumque Venditoribus reddidisse. Alios duos cum pretio minimo comparaverim reddere nolim, sed siquidem ita placuit, Excellentiae Tuae una cum reliquis mittam, sin minus, retinebo.

Quod superest me et mea Studia cum omnibus officiis atque obsequiis meis ex fide et formula antiqua lubens Excellentiae Tuae consecro atque dedico

Illustris atque Excellentissimi Nominis Tui Cultor observantissimus

Mich. Gottlieb Hanschius.

Lipsiae MDCCVII d. XXV Junii

A Son Excellence Monseigneur de Leibniz Conseiller privé de Son Altesse Electorale de Brunswic et Lunebourg presentement à Hannover