Series II Band 4 · No. 197.

LEIBNIZ AN MICHAEL GOTTLIEB HANSCH

Hannover, 23. Juni 1707. [184.199.]

Latin

Vir clarissime, Amice honoratissime

Gratias Tibi debeo quod praesenti tanta humanitate affuisti.

Opusculum Tuum eruditum et elegans remittam per vecturam ordinariam, si ita jubebis, addamque Epistolium quale desiderare visus es.

Cum olim Serenissima Prussorum Regina Baylii libros doctrinae et elegantiae plenos libenter legeret, et in iis crebras objectiones, circa justitiam divinam, libertatem arbitrii, originem mali, causam peccati, animadverteret, sententiam meam non raro rogabat. Ego vero ostendebam, non tantas esse difficultates quantae viderentur, et rem omnem (ni fallor) recte et lucide expediri posse. Et sane quae afferebam, non displicebant. Itaque plus semel instabat inclyta Regina, ut meditationes meas eo de argumento in chartam conjicerem, et Gallica quidem lingua, quo ab ipsa et aliis etiam extra Germaniam latinae minus assuetis legi posset. Coeperam opus, sed morte Reginae filum abruperam. Sed cum hac hyeme Berolini agerem, amici quibus voluntas Reginae nota fuerat, ut ejus mandatis ex asse satisfacerem, urgere non destitere. Ita nata est mihi scriptio quae si praelo committeretur octava forma justae magnitudinis libellum daret. Vellem autem Typis Batavis edi Gallicum hoc scriptum: ita enim facilius per varias Europae partes ubi linguae ejus usus est, dispergeretur. Praesertim cum ipsa Baylii et Antagonistarum ejus scripta itidem in Batavis Gallice sint edita. Venit autem in mentem Fritschium nostrum in Batavis jam officinam habere, ibique editionem commode curare posse.

Nomen quidem meum non esset praefigendum libello (neque is adeo mos est scribentibus Gallice) sed tamen neminem facile lectorum peritorum latere posset, ob doctrinas passim inspersas, quas alibi jam tum exposui. Vellem autem rem omnem studioso silentio tegi, donec absoluta sit scripti impressio. Quod si consilium Fritschio non placet, attamen silebit ut spero, bona fide.

Sed quod vicissim peto, numerus est exemplarium insignis. Calculo enim inito comperi minimum 120 esse amicos, quibus singulis unum exemplum mittere velim. Et cum aliquid desiderem ultra necessitatem opus erit circiter exemplaribus 150. Is numerus venditioni caeterorum, tantum abest, ut sit nociturus, ut potius sparsis ea ratione per varias regiones exemplis notius opus sit redditurus atque expetibilius.

Quodsi itaque cum Fritschio hac de re secreto colloqui voles, et sententiam ejus ad me perscribere, me plurimum Tibi obstringes. Charta erit qualem libri apud Batavos habere solent, ipsique in primis Bayliani novissimi in octava forma editi veluti responsio ad provincialem. Vale.

Dabam Hanoverae 23. Junii 1707

deditissimus Godefridus Guilielmus Leibnitius

A Monsieur Monsieur Hansch Maistre ès arts, et Collegiat à Leipzic