Series II Band 4 · No. 196.

LEIBNIZ AN BARTHÉLEMY DES BOSSES

Hannover, 23. Juni 1707. [173.198.]

Latin

Plurimum Reverende Pater, Fautor Honoratissime

Quas Berolino ad Te dedi literas responsorias recte ad Te perlatas puto. Ego autem huc reversus, missu Reverendi Patris Cuniberti accepi quae ad me destinasti, eoque nomine ago gratias, et ut libri vestri rite reddantur sedulo curabo.

Causa Queneliana et Gerberoniana non parum ad rem literariam nostri temporis illustrandam facit. Interim doleo ob controversias non maximi ut mihi quidem videtur momenti, tantis odiis inter viros doctos, addo et bonos non raro, sed praejudicatis sententiis occupatos, certari. Gerberonio et similibus optem reddi libertatem; idque a vestris curari. Ipsa infelicitas et miseratio viris insignibus autoritatem et partes tribuit. Vobis contra ea generositas novos plausus apud bonos et intelligentes mereretur. Vale et fave. Dabam Hanoverae nuper Berolino et Lipsia redux, 23 Junii 1707

deditissimus G. G. Leibnitius

Admodum Reverendo Patri R. P. Bartholomaeo des Bosses, Societatis Jesus Theologo Hildesheim im Collegio der Societät