Series II Band 4 · No. 184.

MICHAEL GOTTLIEB HANSCH AN LEIBNIZ

Leipzig, 26. Februar 1707. [181.197.]

Latin

Vir Illustris et Excellentissime, Patrone longe gratiosissime.

Executus sum mandata Tua, et quod Bernardi MStum attinet Fritschium illud possidere jam per literas d. 19. Febr. datas indicavi; ipsas vero Excellentiae Tuae Excellentissimi Baronis de Schulenburg Secretario tradendas curavi, qui in eo jam erat ut se Dresdam conferret, ibique Dnum Generalem expectaret, quem Dresdae per aliquod tempus moraturum esse putabat. Rex etiam noster Serenissimus mutavit sedem, nec tam facile huc redibit. Causam ignoramus, multique pacem haud diuturnam futuram esse augurantur. Alii tamen nihil inde mali verentur.

Academia nostra omni fere Studiosorum coetu orbata est, et si unquam, nunc certe feriae nobis concessae sunt, sed haud gratae et proficuae, mihique tempus excursioni faciendae aptius non posset contingere, si quidem commoda se offeret occasio, quam Tua me aliquando providentia consecuturum esse confido. Caeterum quaecunque in posterum Excellentiae Tuae gratia agam et non laboriosa mihi et jucunda videbuntur, qui me et mea studia cum omnibus officiis atque obsequiis meis ex fide et formula antiqua lubens Excellentiae Tuae consecro et dedico

Illustris atque Excellentissimi Nominis Tui Cultor perpetuus

M. G. Hanschius.

Dabam Lipsiae MDCCVII. IV. Calend. Martii.

A Son Excellence Monsieur de Leibniz Conseiller de sa Majesté le Roy de Prusse etc. à Berlin