Series II Band 4 · No. 183.
LEIBNIZ AN CHRISTIAN THOMASIUS
Berlin, 25. Februar 1707. [182.]
Vir Amplissime et Excellentissime Fautor honoratissime
Inexpectata
Inventum Tibi gratulor, nobis gaudeo, quem Freherus olim laudaverat de Beneficiis veterem librum; et hortor ut quamprimum edas, neque enim unquam uspiam prodiisse puto. Et qui potuit ille liber extare typis, et fugere tot egregios viros qui talia venati sunt? Nam de mea quidem notitia nihil spondeo, etsi non fuerim talium incuriosus. Te certe video usum libris optimis rarissimisque ut alio Nomenclatore vix opus habeas. Caeterum ex ipso opere indicia aliqua eruptura puto, unde de tempore et patria scriptoris judicetur. Utrum scilicet scriptus sit stante Carolingorum stirpe, et in Franciae orientalis an in Galliae regno. Operae etiam pretium erit videre an aliquid, et quidnam de beneficiorum conservatione in familia constituatur, quam jam longe ante Carolum M. receptam constat, ut non nisi magna ratione interrumperetur.
Etsi non omnes Tuas lucubrationes egregias, ita ut vellem, evolvere potuerim; complures tamen inspexi cum voluptate et fructu. Et video Te non iisdem pertinaciter inhaerere opinionibus, sed non raro ingenue profiteri, quid in melius mutandum putes. Memini me quoque olim non raro mutare sententiam, donec visus sum constituisse in quibus quiescere possem. Et nunc ipse mihi demonstrationum opinione blandior, quas aliquando in ordinem redigere cogito, ut judicium insignium virorum experiar in quibus Te merito numero. Vale et fave. Dabam Berolini 25 Febr. 1707
deditissimus G. G. Leibnitius
P. S. Si quid jubes porro, recte ad me perveniret si sub operculo huc mittatur, ita inscripto: A Monsieur Monsieur Jablonski secretaire du Roy à Berlin