Series II Band 4 · No. 182.

CHRISTIAN THOMASIUS AN LEIBNIZ

Halle, 19. Februar 1707. [183.]

Latin

Vir perillustris et excellentissime, Patrone maxime colende

Ignosce Am Kopf der Seite von Leibniz' Hand: semiresp. turbanti negotia et meditationes tuas, quas partim civilis partim literaria Respublica sibi vindicat. Operam dabo ut importunitatem meam brevitate compensem. Refert Marquardus Freherus in notis ad constitutionem quandam (ut credidit) Caroli III. de expeditione Romana, quod possideat librum antiquum de beneficiis, consuetudinibus vulgatis antiquiorem, in quo nunquam vox Feudi occurrat, sed semper beneficii mentio injiciatur. Ibidem etiam nonnulla loca ex isto libro ad illustrationem dictae Constitutionis Carolinae apposuit, ejusque editionem promisit. Sed frustra hactenus iste liber ab eruditis et expectatus fuit, et quaesitus. Goldastus erronee putavit, Codicem Juris Feudalis Saxonici Cracoviensem esse hunc ipsum tractatum Freheri. Nec magis vere arbitratus est Schilterus Jure Feudali Alemannico seu Suevico eundem tractatum contineri. Non ita pridem, dum nihil minus expectabam, Vir quidam illustris Halam nostram transiens, libri illius Freheriani de beneficiis copiam mihi dedit. Sed dum ejus editionem paro, idem mihi memorat, rem caute tractandam esse, cum vir quidam in Historia et antiquitatibus Germanicis versatissimus ipsum admonuerit, librum hunc Freherianum jam editum esse, neque tamen dictum esse a quo et quando. Ego vero multis ex causis suspicatus sum, monitum illud datum fuisse a decepto vel decipere volente. Ne tamen temere hic quicquam suscipiam, cum alias de Autoris illius moniti singulari eruditione sim persuasus, ad Te, Vir Perillustris et Excellentissime confugio. Si liber iste antiquus de beneficiis jam editus est, certus sum, Te, qui viva Bibliotheca es rerum ad studia elegantiora et antiquitates Germanicas pertinentium, ejus rei notitiam habere. Contra, si istam editionem ignoras, ne minima causa restabit differendi ulterius quam meditor, ejus editionem, tum videlicet securissimus, libros in hoc studiorum genere, quos Tu ignoras, non extare. Ergo, nisi grave erit, vel saltem duobus verbis Bertramum, qui epistolam hanc exhibebit, de eo, quid mihi agendum sit, certiorem redde. Neque enim adeo sum arrogans, ut scriptam a Te, cujus otium etiam submissa reverentia veneror, responsionem postulem. Deus Te servet. Dabam Halae d. 19. Februarii 1707.

Perillustris Excellentiae Tuae sincere devotus cultor et admirator

Thomasius.