Series II Band 4 · No. 181.
MICHAEL GOTTLIEB HANSCH AN LEIBNIZ
Leipzig, 19. Februar 1707. [180.184.]
Vir Illustris et Excellentissime, Patrone gratiosissime!
Locutus sum nuperrime cum Consultissimo Carpzovio nostro de scripto Bernardi ănekdót^v atque ex eo intellexi, inter Beati Fratris scrinia nihil tale fuisse inventum. Fritschium itaque ipsum adivi, qui Librum se adhuc possedere mihi fassus est, et Dn. Smitho subirascens, se praestitutum esse suo tempore quod Bernardo olim promisisset, regessit. Vidit enim apud ipsum scriptum hoc Dn. L. Olearius Fautor et Amicus meus honorandus, sed indigestum adhuc esse, et ulteriori lima indigere priusquam edatur, mihi retulit. Feci igitur, Vir Excellentissime, quantum in viribus meis fuit positum, neque video, qua ratione ex viri hujus manibus concreditum scriptum recuperari possit. Si aliquid amplius hac in re a me expectare poteris, Excellentiae Tuae gratia laetus agam lubensque.
Ipse jam Diatribam Historico-philosophicam de Enthusiasmo Platonico luci publicae
proxima quaque occasione exponere constitui, in qua ex primis Platonicae philosophiae principiis
demonstrabo, finem ejus ultimum esse animae humanae in Essentiam DEI reditum,
in originem simul atque progressum hujus doctrinae inquirendo, eandemque secundum
rectae rationis principia examinando. Sed desunt adhuc quaedam adminicula ad uberiorem
hujus argumenti deductionem atque illustrationem oppido necessaria. Nim[irum] scriptis ex
Anglis praeter Henricum Morum quem possideo, etiam Mericus Casaubonus de Enthusiasmo
Naturali anglico idiomate Londini 1656. Hunc tractatum diu in Bibliothecis quaesivi, sed
frustra in ipsa etiam Guelpherbytana. Quare rem mihi gratissimam, omnibusque obsequiis
iterum demerendam faciet Excellentia Tua, si copiam hujus libri mihi facere possit, vel alia
etiam ad hoc argumentum facientia suppeditare. Quod superest sum maneoque
Illustris atque Excellentissimi Nominis Tui Cultor observantissimus
M. G. Hanschius
Lipsiae d. 19. Febr. 1707.
A Son Excellence Monseigneur de Leibnitz Conseiler de Sa Majesté le Roy de Prusse à Berlin