Series II Band 4 · No. 178.
LEIBNIZ AN MICHAEL GOTTLIEB HANSCH
Berlin, 15. Februar 1707. [174.180.]
Vir Nobilissime et Clme Fautor et Amice honoratissime
Gratias ago, quod meo rogatu, de Dno de Schulenburg Generali peditatus regii praefecto inquirere, et intellecta significare voluisti. Rogo etiam insignibus viris Rechenbergio et Cypriano reddita multa salute agi gratias, quod mei benevole meminere. Gratissimum aliquando erit accipere quae Inclyti Menkenii nostri perennem famam digne ornabunt.
Tantum benevolentiae Tuae tribuo ut novum a TE beneficium petere audeam. Thomas Smithus insignis Ecclesiae Anglicanae Theologus, idemque scriptis celeberrimus ad me scribit: ante 14 circiter annos Eduardum Bernardum, Dn. Fritschii Bibliopolae Lipsiensis precibus victum credidisse viro Calendarium Ecclesiasticum et Civile plerarumque Gentium, Manuscriptum, quod hic quam primum edere in se recepit: sed neque edidit neque remisit. Tandem nuperrime intellectum est ab Anglis Manuscriptum, nescio quomodo ad excellentis doctrinae famaeque virum, Dn. Carpzovium, polyhistorem insignem, non ita pridem Lipsiae defunctum, pervenisse. Petit ergo Smithus, petunt amici, quibus cara est tanti viri memoria, quantum omnes scimus Bernardum fuisse, ut in tam pretiosum depositum inquiratur recuperatumque, vel in Germania vel in Anglia quamprimum in commune bonum proferatur. Valde de me, valde de literis merebere, si hac in re favere nobis possis: haeredes Carpzovianos vel propinquos cumulatae virtutis viros, intellecta re, pro certo habeo tam aequae et honestae petitioni non defuturos unde plurimum laudis in ipsos redibit. Neque enim dubito insigne opusculum fore, cum Bernardum in hoc genere doctrinae regnasse constet. Vale et me ama.
Dabam Berolini 15. Febr. 1707
deditissimus G. G. Leibnitius