Series II Band 4 · No. 177.

ANDREAS WOLGANG AM ANDERNENDE VON RUNCKEL AN LEIBNIZ

Frankfurt/O., 12. Februar 1707. [175.]

Latin

Vir perillustris, Generose et Eruditissime. Fautor et Musarum Stator longe honoratissime.

Plenissime procul dubio et Bonitatem Tuam et Comitatem Collega meus conjunctissimus, Dominus Sturmius, expertus erat, cum inter Colloquium familiare non sine fiducia magna fidem suam pro Pietate et Humanitate Perillustris Tuae Charitatis subsignaret, meque inter spem et metum fluctuantem, ad ambiendam Notitiam et Amicitiam Tuam concitaret atque impelleret. Tanta enim benignitate Perillustris Tua Charitas fidem Collegae mei obstrictam liberavit, et utriusque voto respondit, ut non in me ipso tantum, verum etiam in Consilii Auctore multum possim gloriari. Agnosco itaque et exosculor tantam, tamque inusitatam Humanitatem Tuam, et immortales ago gratiae, agamque dum vivam, perpetuo, quod non meipsum modo in Numerum Nomenque Clientium Tuorum admittere, veram etiam ad literas nostras, quam humanissime voluisti rescribere. Dabo in posterum sedulam operam, totisque viribus eo connitar, ut hanc Voluntatem Tuam omni pietate atque officio possim promereri, et mutui Affectus paria facere. Quod ad Gerras nostras attinet, ingeniique foetus vere infoecundos, lateant illi tam diu in area reconditi, donec vel Illust. Charitas Tua has nostras Musas et pauperis Tuguria tecti aliquando inviserit, vel coeleste Numen mihi potestatem fecerit, Penates Tuos salutandi, et coram Tecum Sermones habendi. Quid in Logicis praestiterim, Dies, Virorum optime, deteget atque undabit. Expuli sane et e Praedicamentorum Classe ejeci Quantitatem; quae, cum nihil aliud sit, quam ipsa Materia quanta, et abesse non possit absque Materiali Interitu; Accidens Praedicamentale neutiquam esse potest. Exterminare quoque inde Actionem, Passionem et Relationem, quae nihil Entitati Rerum addunt, et propterea non Accidentia Subjecti, sed Modi Entis dicendi sunt. Praedicamenta reliqua quatuor, Quando, Ubi, Situm et Habitum, ad Denominationes extrinsecas, quae nihil ad Substantiam Rerum addunt, relegari. Et sic in reliquis omnibus, inprimis vero in Parvis Logicalibus, Statu, Ampliatione etc. progressus sum. Haud mediocriter autem pertimesco ac vereor, ne Collegarum meorum aliquis: qui ante duodeviginti Annos Auditor noster fuit, et dictata nostra Logica calamo excepit, Conatus nostros praeveniat, et suo sub Nomine Lucubrationes nostras edat. Hac enim arte jam tum in edenda Pathologia sua usus est: quae profecto non est illius Auctoris, cujus Nomen praefixum habet, et in Orbe erudito gerit. Generosus Dominus Maurerius multa in Relatione Vitae Hugonis Grotii praetermisit, et quidam illud maxime, quod Grotius post primum Reditum e Gallia (unde Richelii technis et invidia pulsus erat,) Anno integro Hamburgi in aedibus viri optimi, Domini Von Sorgen commoratus fuerit. Cujus Mercatoris proximus Agnatus, Dominus Kerbergius me Anno 1673, cum Ver appeteret, Dockenhudan perduxit (quod Praedium ad Albim situm, ea tempestate ad Dominum de Labbestrad pertinebat). In eo Tusculano Grotius noster integra aestate latuit, ibique hospitium suum habuit. Hic mihi contigit, in eodem lecto, in quo Oraculum illud humanae Sapientiae dormiverat, cubare. Ad Stratum ipsum Effigiem suam suspensam reliquerat, cum elegantissima quadam et exacta Topographia, sive Descriptione loci, quae his verbis finiebatur. Quae cum satis mihi probarentur (Loci scilicet Amoenitas et Solitudo) tum succurrit illud Bilbilici Poetae O si Conscius esset hic Avitus Aurem non ego tertiam timerem.

Aderat tunc temporis inter Hospites reliquos etiam Vir Illustrissimus Piissimusque, Dominus ab Amerongen: Legatus Foederati Belgii ad Serenissimum Electorem Brandeb. Fridericum Wilhelmum Magnum: qui cum Grotii, Familiaris olim sui, verba legeret, neque tamen intelligeret, quid vero illa sibi vellent, perquam scire averet, mea Tenui tale interprete usus est. Cui etiam orculum illud absque Delio Urinatore, pro virili mea parte ita interpretatus sum, ut, laetus et agens gratias, Professionem Eloquentiae Lugdunensem mihi offerret atque promitteret. Quam Provinciam, fato oblatam, etiam suscepissem, nisi me immaturus quidam et intempestivus Patriae ingratae Amor retraxisset. De qua in praesenti haud satis aestimare est, Parens ne melior mihi, an vero tristior Noverca fuerit. Chiromantiam et ipse ego susque deque haberem et flocci facerem, nisi me longissimus rerum usus docuisset, Characteres illos, quos Universi Parens Deus, et Natura mater manibus nostris suo penicilla inscripsit, non omnino spernendos vel negligendos esse. Quippe novit Patria mea, novit Prussia omnis, et, quod Praefiscini dico, Germania tota novit, quae fata futura Domino Danckelmanno (Expraesidi jam captivo)[,] Domino Comiti de Beuchling, Regni Poloniae Magno Cancellario; Principi Regio, Jacobo Sobiesky, et novissime Domino Patkulio, aliisque magnis Nominibus ex Linearum inspectione praedixerim. Pro Munere Tuo et communicato Tractatu de Vatis Bileami Asina, trbdm hix Chajah Medabbereth, summissas ago gratias, et, cum potero, referam cum Usuris. Cum scilicet illustris Charitatis Tuae Fortuna exegerit remunerandi vicem, vel nostra suggesserit restituendi facultatem. Interea fasci[cu]lum hunc ad Aras benevolentiae Tuae repono, et rogo quaeso, ut hoc qualecunque Munus nostrum aequi bonique consulas. Lacte supplicant molaque tantum salsa litant, qui non habent Thura. Quod tamen ad Auctorem hunc, et Tractatus ipsius Argumentum attinet, nunquam hercle pedibus meis in Sententiam illius abiero. Quippe qui scire possim vel hariolari, utrumne Novus ille tnpc xnyp Tzaphnath Paneach (Reconditorum Interpres veridicus) ea, qua de Bruto Bileami commentus est, vigilans scripserit, an vero tantum per quietem viderit, et somnium nobis narraverit? Nam si Miracula Dei omnipotentis, quae ille inter Vigilantes edidit, ad Somnos et Insomnia voluerimus referre: quodlibet monumentum Omnipotentiae Divinae; inane somnium erit; nec ego hercle possum videre, cur non et mihi fas sit suspicari Auctorem ipsum, cum illa scriberet, profundum somnum dormivisse, et vel a Nocturno Deo, vel ab ipso Morpheo Commentarios suos accepisse. Sed ex Nabataeis Regnis fortassis originem traxit et Arabs fuit, apud quos Avitus mos est, non quo die, sed qua nocte aliquid actum sit, memoriae tradere. Ceterum quid hic Tractatus est, collatus cum eo, qui ante tres Hebdomadas in manus nostras incidit, et Laodiceae (si Dis ita placet) impressus est, Nomenque cujusdam Christiani Democriti, et hanc Rubricam Vernaculam in Fronte gerit? Schild der wahrheit gegen die nichtige auflagen, Herrn Alberti Joachimi von Krackevitz? Liber, Medius fidius, Carbone Satanae notandus, iratoque Numine conceptus et genitus, quo Carcinoma illud et Propudium Nominis Christiani, Homo dierectus, non in Doctores modo Academicos inclementer admodum dicit, eosque per Contemtum, Paedotribas appellat (id quod fortassis Stomacho Ciceronis, non animo Catonis ferendum) sed Larvarum plenus eo progreditur, ut affirmare quoque audeat, Longe antiquius esse Mortalium generi, in ipsa hora mortis, cum animam egerint, de Gratia Dei desperare, atque ita se vel propitio vel irato Numini permittere, quam Christi meritum fide amplecti, vel Justitiae Imputativae (ut Theologorum scholae loquuntur) fidere. Eo, eo, proh dolor eo Monstra hoc seculo Capita attollunt! Tam saeviter Vejoves illi et Salivae et Mancipia Satanae saeviunt! Hoccine est illud, quod jam dudum Apostolus praedixit, inquiens o^%)?ida toỹto, ^%(/oti eĭseleýsontai metà th̀n ^%)/afijín moy, lýkoi [bareĩw]. Sed Deus T. O. M. qui hactenus lumen fuit rebus Ecclesiae dubiis, et Praesidium Conditioni afflictae, Trionem tuebitur, et kakoýw illos, cum hora fatalis advenerit, kakṽw perdet. Ego tandem scribendi finem facio, et pro effigie sinceri mei affectus, cultum perpetuum, nec fucatam coloribus tabulam, sed me totum, me ipsum, inquam archetypum templo Honoris tui, ut votivum Anathema appendo. Vale, Vir illustris, vale, et porro immortalitati operare, et fave

prompto Tuo et devoto Clienti Andreae Wolgango de Runckel.

Francofurti ad Viadrum D. 12 Feb. 1707.

P. S. Monsieur le Conseiller de Seidel, mon Beaufils, Vous baise affectueusement les mains, et Vous prie, de l'honorer de vos Commendements.